Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

441쪽

neo libere sed necessario patiantur. Qua posita manis estissima principiorum colluctatione, opus est, ut catholici vel eorum doctrinam do merito et satisfactione deserant, vel purgatorium rejiciant.

S. CXXXVII.

Speciosae quidem sunt, non tamen graves, quae nobis hic objiciuntur, difficultates. Ut singulae particulatim enodentur, sit Responsio ad I. Irrito prorsus conatu eludere student novatores bina Scripturarum testimonia, quae superius attulimus, quae- quo pro defensa veritate sunt omnino demonstrativa. Si namque de libriέ Macha.

haeorum sit sermo, divinam eorum auctoritatem in dubium nefas est revocare. Hano

siquidem agnoverunt Origenes ii , Cyprianus lai, Ambrosius sal, Hieronγmus 4 , Augustinus is . et Isidorus Hispalensis i6j.

Hanc agnoverunt Romani Pontifices Inn

centius I. in Epistola ad Exuperium Tolosanum Antistitem prope finem, et Gelasius in decreto de libris canonicis set . Hano P

si Lib. a. Pariarchon Cap. 1. a Ep. 55. ad Cornalium Pontifieem. 3ὶ Lib. 3. da ossetis Cap. 29.t4ὶ Lib. 5. Commentariorum in Cap. 23. Isaiae. 53 Lib. a. d. Doete. Christiana Cap. 8., et Iih. r. eontra Gaudentium Cap. 32. 6ὶ Lib. 6. Ethi mologiarum Cap. I. Τὶ Editum fuit an . 494. Golasti deeratum in Synodo Romana, eui Episeopi ro. interfuero. Diuitiam by Cooste

442쪽

riter agnovit Asricana Ecclesia in Concilio Carthaginense III., ubi Can. 47. sacros libros tum primi tum secundi ordinis legimus recensitos si . Hanc denique agnovit

universa Ecclesia, quae ad reprimendam novatorum audaciam, traditione diligentius explorata, in Synodo Tridentina Sess. 4. peculiari decreto in divinarum Scripturarum albo libros Machabaeorum una cum ceteris libris Deutero-canonicis retulit, eosque cunctis fidelibus pro sacris tenendos esse sub anathematis poena constituit. Verum quidem est hosce libros in hebraeorum catalogo non reperiri: at exinde inferri nequit, eosdem rejectos fuisse tamquam divinitus non inspiratos, cum aliud omnino sit aliquid praeterire tantum, aliud aliquid repudiare. Profecto non omnes libri sacri contianebantur in canone judaeorum, sed ii dumtaxat , quorum lectio palam in synagogis fieri solebat. Ceteri, quorum nullus erat in synagogis usus, licet in canonem cooptati non forent, apud iudaeos tamen habebantur ut sacri, et religiose custodiebantur sal.

1 Huiusmodi Concilio praefuit Aurelius Episeopus Carthaginensis an . 397. sub pontificata Syrteii. Vida Labbai colla

etionem Coneiliorum tom. 3. a Hae da re consuli poterunt Melchior Canus da Iocis theologicis lih. a. Cap. 9. Io. II., Card. BeIlarminus disputati num tom. I. Controv. g. Ds verbo Dei lih. I. Cap. I 5., Natalia Alaxandor Historia. Ecclesiasticao Veteris Testamenti

443쪽

Quod si ponatur etiam, libros Machabaicos

non esse divinos, his detrahi certe non poterit ea saltem historica fides, quae operibus Thucydidis, Xenophontis, Caesaris debetur. Id autem satis est contra adversarios. Auctor enim utriusque libri Machabaeorum ad minimum receptus ut alius quisque pro batus historicus enarrat, populum Israel ho latu Iudae pecuniam sponte contulisse, ut piaculare sacrificium offerretur pro iis, qui tu praelio ceciderant. Hoc autem factum, de quo non est ambigendum, ostendit persuasum fuisse judaeis, justorum animas post obitum in statu quodam detineri, in quo viventium precibus juvari possint, atque a vinculis culparum dissolvi; ostendit per ea tempora jam obtinuisse morem sacrificandi, et orandi pro defunctis; ostendit Ecclesiam judaicam hanc praxim velut piam et salutarem absque Controversia probasse. At Verosi purgatorium non existeret, certe Christus Dominus, qui futiles pravasque Pharisae rum traditiones non semel in Evangelio redarguit, hanc quoque judaeorum fidem, et

consuetudinem tamquam inanem ae supe

stitiosam reprehendisset. Nullibi tamen haeo

RTt. 6. dissert. 7. art. 8. prop. a. , ac domum praeclarus olim in hoe Mutinensi Archigymhasio Sacrarum Litararum et Iinguarum Orientalium institutor P. Hyaeintus Aritetana ordinia Praedieatorum in suis Elementis Hermeneuticae Sacraa Cap. 3.

444쪽

fides et consuetudo ab eo reprehensa suit. Necesse ergo est, ut inde concludamus, Purgatorium existere. Quod attinet porro ad verba Matthaei, circa quae nugatur Pseud martyr Petrus Vermilius, ita paucis reponimus cum Bellarmino dicente, non sequi secundum regulas dialecticorum id, quod inferimus ex verbis Domini, sed tamen sequi secundum regulas Prudentiae, quia alioquin faceremus Dominum ineptissime loquutum. Inepte enim diceret: hoc peccatum non remittetur neque in hoo saeculo, neque in futuro, si in futuro nulliam remittitur lil. Ex dictis plano colligitur, falso contenderenovatores, e Sacrarum Scripturarum locis, quae superius tradidimus, purgatorium non posse demonstrari.

Ad a. Quoniam hic de rebus, non de vocibus, disputatur, hino parum refert inquia

Tere, num purgatorii nomen in utroque foedere usurpetur, dum constat aliunde tum e libro a. Machabaeorum, tum ex Evangelio Matthaei, medium existere locum, ubi post obitum, ut solvantur a peccatis, just Tum animae detinentur la . Peculiariter autem adnotamus, nullius esse ponderis argu-

r Ηaetenus Card. B.IIarminus disputationum tom. 2. Controversia 3. lib. I. de Purgatorio Cap. 4. a Consulantur quae supra vidimus 136. argum. 1., et hie in respons. Ra I.

445쪽

mentum a silentio deductum, quod alicubi

servant Scripturae Sacrae. Profecto si do Genesi loquamur, ex ea nil contra nos con-oludi posse fidenter asserimus. In hoc enim libro non proponitur doctrina Fidei, sed Patriarcharum gesta reseruntur; ideo mania festum est, integritatem historiae non requirere , ut ibi de purgatorio disseratur. Item nihil concluditur ex Levitico, quamvis in eo speciatim pro mortuis institutum non reperiatur sacrificium. Ibidem quippe constat, sacrificia generatim indicta fuisse pro Peccatorum expiatione si . Ergo indiscriminatim haeo non modo pro vivis offerebantur, sed etiam pro defunctis, quorum culpae delendae superessent. Nihil tandem imsertur ex Apostolo, qui totus est in objecta Epistola, ut moneat fideles, ne plus aequoad instar ethnicorum defleant, qui decesserunt. Cum itaque scopus D. Pauli sit coinmovere non ad luctum, sed ad consolationem Thessalonicenses; inde patet, cur ille

ante oculos eorum ponat futuram resurrectionem, ac beatitatem sempiternam, neque Poenas commemoret purgatorii.

Ad 3. Iu arbore ad austrum vel ad aqui- Iouem semper, quo semel ceciderit, mansura Ecclesiastes allegorice quidem animam de-

446쪽

signat, quae, resoluta corporis compage, ad alterutrum statum flectit salutis vel damnationis aeternae. Verum duplex hic status

permanens atque perpetuus alterum temporaneum non excludit. Ad statum enim aeternae salutis omnes pertinent electi, sive coeleste regnum statim post mortem eou-

sequantur, sive aliquandiu hoc ipsis differatur, donec a sordibus mundanis penitus emaculentur. Quoad porro verba, quae habentur Μatthaei cap. 25. dicimus, haeo novissimum diem respicere, in quo Christus judex adveniet, ut justos in gloriam recipiat, gehennae tradat peceatores. Id vero doctrinae de purgatorio non ossicit, quia tum finem illud habiturum catholica semperdocuit Ecclesia. Hisce dilucidatis auctoritatibus, conspicuum est, Veritati, quam Prο- pugnamus, divina oracula minime adversari, dum in futuro saeculo duplicem statum agnoscunt.

Sed neque refragantur huic veritati loca Scripturarum, quibus abutuntur novato S, ut ostendant, justis in altera vita nullatenus differri coelestem retributionem. Res ut Pateat, animadvertimus prae primis, verba S pientiae, in quibus agitur do justo, cui refrigerium ilicet conceditur si morte prae Occupatus fuerit, cum purgatorio minime pugnare. Animae siquidem justorum etsi

447쪽

detineantur in statu expiationis, non leve tamen gaudium et solatium ob futurae gloriae certitudinem experiuntur. Sin autem haec ipsa verba de refrigerio intelligere velimus, quod parit non exspectata, sed praesens beatitudo, tum non ad quemlibet j stum Sapientiae locus reserendus erit, sed ad justos tantum omnino persectos, quibus nihil post mortem superest luendum. Aniam advertimus pariter, verba deducta e Psal mo ra6. dupliciter sumi posse, hoc est, Iiteraliter, et anagogice. In sensu priori per somnum designatur pax, et felicitas, quam Deus in hoc mundo justis concedit, quaeque in secundiIate, ac prolis multitudine sub lege veteri potissimum reponebatur lil.

In altero sensu per somnum, cu' mors justorum comparatur, status intelligitur, in quo ad extremum usque judicii diem corpora eorum quasi somno correpta jacebunt. Quae postquam dormierint, ecce haereditas Domini; videlicet, qua die consurget universa Caro, electi omnes, qui sunt Christi

haereditas, ei usque filii per adoptionem cum Propriis corporibus apparebunt gloriosi ia .

Calmeti, aliorumque sacrorum interpretum apud Lueam Brugemem.

αὶ Ita sentiunt Hieronrmus Breviario in Psalterium, Hilarius traetatu in Psalmum I 6. N. i5.16., et Augustinus enarrationa an eund- Psalmum N. 7.

448쪽

Quavis porro significatione accipiantur praefata verba, haec nullatenus tangunt dogma de purgatorio. Postremo animadvertimus in Apocalypsi fieri sermonem de requie a I boribus terrenis, a calamitatibus Vitae praesentis, a quibus per mortem justi liberantur, sive quia confestim ad beatitudinem perducuntur, sive quia, licet in purgatorio

detineantur, vere tamen requieseunt, cum

de ultimo fine adquirendo non haereant amplius incerti. Ad 4. Ut infirment communem Patrum consensum circa purgatorii existentiam, immerito prorsus novatores Cyprianum, Cyrillum, Chrysostomum, et Augustinum catholicis opponunt. Ubi namque Cyprianus ait, in saeculo futuro nullum esse locum poenitentiae, nullum satisfactionis effectum, certe purgatorium non denegat: agit enim ds poenitentia, quae justificationem pra oedit, quaeque in altera vita peccatori nouconoeditur. E contextu id aperto liquet: ibi siquidem hic S. Pater Demetrianum ethni cum et infensissimum Christianae Religionis

hostem alloquitur, eumque adhortatur, dum aliquid de hoc saeculo superest, Deo satisfacere, et ad verae religionis candidam lucem de profundo tenebrosae superstitionis

emergere. Item Cyrillum Ierosolymitanum recte cum Ecclesia catholica de purgatorio

449쪽

SI sentire manifestum est e Catechesi s. jam superius citata lS. CXXXV. , in qua ipse

tradit, preces et sacrificia maximum juvamen defunctorum animabus asserre. Hino

ubi decernit Catechesi 18. tempus ad T missionem peccatorum in hac vita fore prae scriptum, nonnisi de culpis lethalibus agit, quae profecto nequeunt in purgatorio deleri. Chrysostomus quoque loco nobis obj cto de reatu loquitur culpae lethalis, qui, salutari poenitentia si non deleatur in hoo saeculo, non remittetur in alio. Res patet

exemplo, quod ibidem ille profert epulonis,

qui poenis cruciabatur aeternis, docens po nitentiam post mortem non esse disserendam. Quod autem Chrysostomus doctrinam de purgatorio admiserit, satis ostenditur exHOmil. 3. in cap. I. Epistolao ad Philippenses, ubi haec verba traduntur: Non frustra ab Apostolis sancitum est, ut in Nan randis misteriis memoria eorum fat, qui decesserunt: nooerant hinc multum illis lucrum accedere, multum utilitatis. Nequo porro doctrinae catholicae adversatur iste Pater cum dicat in Psalmum 5 o. Mi mis ricordia est, poenae non expetuntur. Hae sententia quippe vera quidem est, si de poenis aeternis agatur, quae non expetuntur

nisi ad perditionem peccatoris . At, ipsa posita, aeque indubitatum est, quod, ubi est

450쪽

misericordia, tum ad satisfaciendum-justitiae divinae, tum ad animas justorum ab omni labe expurgandas expeti etiam possunt Poenae temporaneae. Demum Augustinus, qui non semel absque ambagibus tradit exis stere purgatorium, sibi non contradicit, dum . tract. 49. in Ioannem ait, requiem ilicet consequi post mortem, qui ea digni reperiuntur. Iustis quippe decedentibus requies co tinuo datur, vel sine doloris admixtione si mox in coelestem patriam recipiantur, vel etiam cum admixtione poenae temporalis in piacularibus flammis perserendae. - Ad 5. Si graeci Patres consulantur, ex iis plane constabit, orientales de purgatorio

non dubitasse, quamvis tenerent, non igne . materiali, sed obscuritate tantum sto moeroro justorum animas in loco purgationis torqueri. Idipsum colligitur ex actibus Concilii Florentini, cum in prima et posteriori

Sessione decernatur, unam semper fuisse graecorum et latinorum fidem circa purgatorii existentiam. Hac ergo de re nulla unquam inter catholicos extitit in dogmate dis- Seusio, totaque controversia fuit de poenarum genere, de qua nihil adhuc definivit

Ecclesia. Hinc mendacissimus apparet Ver- milius, dum audet asserere, doctrinam depurgatorio ab Ecclesia Christi non semper

et ubiqRe fuisse ureceptam.

SEARCH

MENU NAVIGATION