장음표시 사용
461쪽
gorius M. ii , et Isidorus Hispalensis la ,
quos prae ceteris indicasse sufficiat. Gram eis, Latinisque Patribus accedunt catholici
doctores omnes, qui apertis ulnis eorum sententiam amplectuntur. Iam vero, tantae auctoritatis argumento posito, quis absque i tolerabilis audaciae nota poterit a suffragio universae antiquitatis recedere, ut ignem inserni metaphoricum defendat. n. Hermeneuticae principia si probo recolantur, quisque sibi facile suadebit, non in omni orationis genere metaphoras usu Pari. Eae namque conveniunt quidem po ticae vel propheticae locutioni; at sermo familiaris et historicus ab iisdem omnino abstinet, nisi tamen in hoc vel ob idiomatis inopiam, vel ob consuetudinem metaphoractsint adhibendae. Itaque si daretur etiam, in sacris Prophetarum libris vocem flammae et ignis ad sensum figuratum transferri posse; id tamen aeque concedendum non erit
de libris, qui stylo historico et familiari tr duntur, prouti sunt Evangelia, et Epistolao Apostolorum. Numquid enim in his metaphoram requirit idiomatis inopia' Minimo
gentium: hebraeorum siquidem, graecorum que lingua satis adeo vocibus redundat, ut sensus figuratos, et improprios in subsidium
1 in Lib. 4. Dialogorum Cap. 29. αὶ Lib. a. Sontentiarum Cap. 3I. Duili os by Coost
462쪽
advocare necesse neq'aquam sit ad poenas inserorum describendas. Numquid metaph Tam consuetudo loquentium patiebatur 2 Id neque fingi potest: vox etenim esc apud Iudaeos, Vox pie apud Graecos ex usu communi ad exprimendas animi angustias, aliosve cruciatus exteriores praeter ignem adhibita non reperitur. 3. Ceteris quoque praetermissis auctoritatibus, vel unicum sussicit perpendere caput as. Matthaei, ut verus ac materialis inferorum ignis certo comprobetur. De extremo die ibidem agitur, ac de judico Christo,
qui dicat his, qui a sinistris erunt: discedita a me maledicti in ignem aeternum. Haec porro Verba, non proprie, sed figurate Christum protulisse, absurdissimum est excogitare. Quis namque judex sententiam adversus nocentem Verbis metaphoricis pronuntiavit pNemo sane audivit unquam, decrevisse judicem igne cremari, quem vellet, aut gladio percuti, aut laqueo suspendi iij.
De gehennalis poenae duratione jam saeculo Ecclesiae tertio disseruit Origenes plus
aequo scholae platonicorum addictus: cumque existimasset post longos temporum an-
463쪽
fractus suturam plenam omnium apocatasta- sim, inde etiam docuit lib. I. Periarchon Cap. 6. finem aliquando habitura daemonum, hominumque damnatorum supplicia, eosque tandem vitiis omnino purgatos coelestem Beatitatem assecuturos. Hujusmodi errorem
ei tribuunt Epiphanius ii , Hieronymus la , Augustinus sal, Theophilus Alexandrinus M ,
et Concilium Constantinopolitanum secundum l5 . Tantum Origenis paradoxum eodem aevo et sequenti amplexati sunt pIures, quos meminit Orosius in commouitorio, quosque D. Augustinus misericordes, et in perpersum misericordes appellat. Lib. at . de Civitate Dei Cap. I . Origenianae apocatastaseos jamdudum oblitae inter sexti decimi saeculi novatores patrocinium suscepit Iutheranus theologus Ioannes Petersentus; hano aperto marte propugnavit, aliosque ad redivivum errorem pertraxit. Poenae ins rorum aeternitatem denegarunt etiam Ana- baptistae, sicuti patet ex augustanae confessionis articulo septimo. Eidem dogmati bellum indixerunt Faustus Socinus, Crellius,
ain Sp. ad Ioannem Iemsolymitanum. αὶ Apologia r. adversus Rufinum. 3ὶ Lib. do haerasibus Cap. 43. 43 Epistola a. Paschali. 53 Ex aetibus huiusne Concilii refert Niesphorus lib. 7.
Historiae Cap. a7. et a8. inter plures Origenis errores hune pariter a Constantinopolitanis Patribus raprobatum suis e.
464쪽
Volgogenius, ceterique sociniani gregales, quibus adhaesit et Lockius ti ; cum arbitrarentur aequum non esse creaturas addicere ob unum vel cogitationis lethalo peccatum suppliciis in perpetuum duraturis. Pseudo-philosophi quoque, ac praesertim dei stae in catholicam hano veritatem impetum et ipsi faciunt: nova tamen rationis momenta proferre non solent, sed quae jam plurimis ante saeculis a Hieronymo, et Augustino invictissime contrita fuere.
Si divina Scripturarum eloquia, si Patrum doctrinam, si Ecclesiae universae auctoritatem, si rationem naturalem consulamus, quadruplex emergit argumentum quo catholica veritas de sempiterna reproborum damnatione adversus origenianos, soCinianos, atque de istas validissimo firmatur. Primum argumentum depromitur e Sacris Literis, quae graviter peccantibus supplicia perpetuo duratura semel iterumque dece nunt. Initium a veteri Testamento capia mus, in quo potissimum nobis occurrit iblud Isaiae Cap. 66. v. 24. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguatur. In Novo autem Foedere Christus inquit
465쪽
Marci Cap. 9. v. M. Bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis. Rursus Matthaei Cap. 25. Propo finem Servator ipse de extremo impiorum disserens judicio haec tromenda verba
pronuntiat: ibunt hi in supplicitim aeternum. Audiatur insuper Doctor gentium Ep. a. ad Thessaloniceus es Cap. i. v. 9. dicens de iis, qui nou nooerunt Deum, et qui non obediunt Gangelio, ... poenas dabunt in interitu aeternas. Porro si juxta Scripturarum locutiones ignis inferorum non extinguetur, si aeterni erunt gehennales cruciatus; inde necessario consequitur, nunquam finem habitura damnatorum supplicia. Amplissimum aliud argumentum, quo Vel magis haec veritas roboratur, universalis exhibet Sanctorum Patrum Consensus. Graecorum agmen ducat Iustinus Martyr,
qui ait in Apologia ad M. Aurelium: doce
mus. . . . unumquemque ad sempiternam vel
poenam Uel salutem Pro factorum suorum meritis contendere. Huic protinus accedit Irenaeus, a quo dicitur lib. 4. adversus haereses Cap. 47. poena eorum, qui non credunt
verbo Dei. . . non solum temporalis, sed aeterna facta. Item Basilius in regulis compendio traditis interrogatione a67. inquit: si aeterni supplicii quandoque fnis est futurus,
466쪽
omnino habisit et vita aeterna fnem. Hisca adjiciatur Gregorius Nyssenus, qui in or tione ad eos, qui durius et acerbius alios
judicant, ait: Msurdum est,... eos, qui an mae curam gerunt, incertum mortis diem non anteυsrtere, et ardorem excruciantis iblius ignis, qui aeternum comburit, et nullam unquam refrigerium admittit. Idipsum tenet Cyrillus Ierosolymitanus ita scribens Catechesi 18. N. I9. Resurgemus aeterna quidem Omnes, non omnes Nero similia halbentes compora. Verum si quis justus est, noeleste compus accipiet, ut possit cum Angelis digna una versari. Si quis autem peccator eat, corpus accipiet aeternum perpetiendae Pe catorum poenae capax, ut in ignem aetemnum combustus nunquam aibsumatur. Pariter Cyrillus alter Alexandrinus oratione de exitu animae hoc pacto clamat: Qualis est g henna ignis inextincti, urentis, neque tacentis'. ... Mihi amarulentam timeo gehennam, quippe interminatam. Ad latinos Patres modo convertamur, equibus Cyprianua lib. ad Demetrianum haec scribit: Credite illi, qui incredulis aeterna supplicia gehennae ardoribus irrogabit
Cremisit addictos ardens semper gehenno, et visacibus fammis vorax poena: nec erit, unde habere tormenta vel requiem possintialiquando vel fuem. Adde Hilarium Com-
467쪽
ment. in Cap. 5. Matthaei dicentem: Requies nulla genissus, neque mortis, ut volunt, eo endio quies disitur, sed corporalis et ipsis aeternitas destinabitur; ut ignis aeterni sit in ipsis aeterna materies, et in uni-
persis sempiternis exerceatur ultio sempite
na. Eandem fidem profitetur Ambrosius lib. de lapsu virginis Cap. 8. hisce verbis: Scio
grapiora facinorosis seroari tormenta, et sinesne impias animas cruciatus manere, non temporales utique, sed aeternos. HieronTmus
quoque in Caput 3. Ionae dogma perMey3um, et propugnaculum diabolicum vocat Origenis doctrinam: hac enim posita, concludit: quae distant inter virginem, et postribu Iamp. . . Idem ne erit Gabriel, et diabolus Idem Apostoli et daemones Z Idem Prophetae, et pseudo-prophetae 3 Idem Martyres et persecutores 8 Adversus hanc doctrinam strenue dimicat et Augustinus lib. contra priscillianistas et origenistas: ibi namque circa Isaiae verba superius citata haec habet Cap. 6. Qualiscumque poena signiscata
sit nomine vermis et ignis; certe, si non morietur, nec extinguetur, sine sne praedicta est: nec aliud agebat Propheta, cum hoc diceret, nisi ut eam sine sne praediceret. Rursus cum perpendat ibidem Hipponensis Doctor Caput α 5. Matthaei: Si misericordia, inquit, nos Propocat credere, non futurum
468쪽
impiorum sina sena supplicium; quid da pra
mio justorum credituri sumus, cum in utragus parte, eodem loco, eadem sententia, e dem Cerbo pronuntietur aeternitas8 An it rum etiam justos ex illa sanctifcatione, et vitta aeterna in peccatorum immunditiam, atque in mortem relapsuros esse dicemus 'Absit hoo a Christiantie Fidei sanitate. Hio et locum obtineat Leo M. , qui sermone 4.
de collectis ait: Quis istam sortem aeternOrum cruciatuum non pauescat 3 Quis mala nunquam finienda non time ut 8 Catholicam veritatem etiam Anselmus enarratione in Evangelium sequentibus fatetur verbis: Quis quis semel aeternae damnationi traditus est, nunquam ulterius redemptionem consequi potest. Demum Bernardus lib. 1. de auima ad Ugonem sic satur: Procul a beata Paradisi patria exulati cruciabuntur in gehen na PerPetua, nunquam lucem υisuri, numquam refrigerium adepturi: sed per millia millium annorum in infernum cruciandi, nec inde unquam liberandi, ubi neque qui torquet aliquando fatigatur, nec qui torquetur aliquando moritur si .
si Has omnes, aliasque plurimas ganetorum Patram, quas, no simus longiores, praeterire eogimur, auctoritatos videat studiosus lector apud Patavium loco iam eitato Cap. 3. . tum apud Patutium de suturo impiorum statu lib. 3. Cap. 36. aetr . . tram in Theologia Dogma Ie Pol mi ea Caroli sardaena. S. I. Tom. 4. artie. 2. Controv. s. N. aro.
469쪽
Deducitur tertium argumentum ab auctoritate Catolicae Ecclesiae, cujus Fides constans semper fuit quoad sempiternam improborum damnationem. Concilia si adeamus, res lucidissime patebit. Origenianam quippe doctrinam, saeculo quarto vix ineunte, sub Theophilo Patriarcha Synodus Alexandrina proscripsit. Deinde medio saeculo sexto doctrinam ipsam iterum profligavit quinta Synodus Oecumenica. ejusque auctorem atque patronos anathemati subjecit si . Nova sanctione catholicum dogma roboravit saeculo tertio decimo Lateranense Concilium quartum Cap. Firmiter in quo plane decernitur, Christum venturiam ad judicandos tam reprobros, quum electos, uarecipiant secundum Opera sua . illi cum
diabolo poenam perpetuam, et isti cum Christo gloriam sempiternam. Huic tandem Fi
dei definitioni suffragatur Concilium Triden
tinum, cum probat sessione I 4. Can. 5. con-
i, Hae de re praeter Nicephorum, quem Mapra citavim s. testes habemus Euagrium Historiae Iib. 4. Cap. 37. . et Ph tium lib. de septem Synodis. Ulterius id eruitur ex actione I 8. Concilii 6. Oeeumenici, quod est Constantinopolitanum 3. Idipsum pariter constat e Concilio 7. Oecumanteo, quod est Ni-
eoenum x. , in cujus actione I. sie Nieaetii Patres loquuntor. - Sanctae venerabilis qnintaa Synodi, quae Constantinopolimeongregat R est. eommuni. et universali submissi sunt anatharnati Origenes, et Theodorus Mopsuestias, et ea, quae Rh Lν trio et Dydimo dicta sunt; da eo, videlicut, ... quod do Iestiturions In xtatum pristinum satebantur -- .
470쪽
tritionem, quae oritur ponderando peccat
rum grasitatem,.... amissionem aeternae bea
titudinis, et aeternae damnationis incursum. Postremo suum locum teneat ratio quoque
naturalis contra deistas, quibus dogma de
sempiternis damnatorum cruciatibus nequ . quam arridet. Hujusmodi veritatem cum ratione omnino consentire facili negotio demonstramus, illudque prae primis argume tum seligimus, quod nobis exhibet D. Thomas in a. Sent. dist. 42. Quaest. I. Rrt. 3. En summatim conclusio. Lethalis culpa cum
avertat hominem ab ultimo fine, tollit principium ordinis, quo voluntas Deo subjici debet. Sed inordinatio, quae tollit principium ordinis de se irreparabilis est. Ergo inordinatio, quani parit culpa lethalis, est de se irreparabilis. Sed culpa, ex qua oritur inordinatio per se irreparabilis inducit
reatum poenae irreparabilis, sto aeternae; quia, cum reatus poenae sit essectus ino dinationis, hac manente, debet manere quO-que reatus. Ergo culpa lethalis de se inducit reatum poenae irreparabilis, ae aete nae. Llio etiam pacto rem ostendit Angelicus Doctor lib. 3. contra gentes Cap. a M. dicens: in Naturalis aequitas hoc habere via detur, quod unusquisque privetur bono, contra quod agit: Ex hoc' enim reddit se tali bono indignum; et inde est, quod secundum