장음표시 사용
471쪽
eivilem justitiam qui contra rempublicam
peccat, societate reipublicae privatur omnino vel per mortem vel per exilium perpetuum: nec attenditur, quanta fuerit mora temporis in peccando, sed quid sit, contra quod peccavit. Eadem autem est compar tio totius vitae praesentis ad rempublicam terrenam, et totius aeternitatis ad societ tem beatorum, qui aeternaliter ultimo sine potiuntur. Qui ergo contra ultimum finem Peccat, et contra charitatem, Per quam est societas beatorum, et tendentium in beatitudinem, in aeternum debet puniri . .
Fundamentis in lucem prolatis, quibus
nititur dogma catholicum de perpetuis reproborum suppliciis, reliquum nunc est, ut graviora saltem, quae ab adversariis opponi solent, pro munere inVestigemus. Eorum difficultates ad haec praecipua capita rese
Objectio 1. Scripturae Sacrae cum doctrina de poenarum aeternitate nequeunt componi. Haec propositio sic facile demonstratur. De impiis legimus Isaiae Cap. 24. V. 22. congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur in carcere, et Post multos dies .visitabuntur. Item legimus in Psalmo 76. V. 8. 9. Io. Numquid in aeternum
472쪽
projiciet Deus, aut non apponet, ut co Ia- eitior sit adhuc I Aut in f nem misericordiam suam abscindet a generatione tu generationem 3 Aut obliuiscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordias suas 8 et in Psalmo Ioa. v. 9. Non in perpetuum iarascetur, neque in aeternum comminabitur. Denique legimus Ep. ad Romanos Cap. II. . 3 a. Conclusit Deus omniα in incredulitate, ut Omnium misereatur. Quibus praemissis ita paucis concluditur. Iuxta Scripturarum oracula Deus in inferno peccatores visitabit post longissimos eorum cruciatus, misericordiam in ira non continebit, non irascetur in aeternum, Omniumque miserebitur. Sed haec omnia nequaquam fieri possent, nisi tandem aliquando in pristinum restituerentur damnati, eorumque tormenta finem haberent. Ergo doctrinae de aeternis inserorum suppliciis divinae Literae adver
Objectio a. Vox aeternitatis, quae in utroquE Foedere tam saepe reperitur, non semper ad perpetuitatem signiscandam proprie usurpatur, sed frequenter improprie tantum sumitur pro temporis diuturnitate. Ηoo sensu Abrahae promissa suit ejusque semini terra Chanaan in possessionem aeternum iit: hoc sensu pollicitus est Deus fir-
473쪽
mitatem solii Salomonis usque in aeternum
si): hoc sensu lex Mosis dicitur Pactum sempiternum la . Itaque si ea . loca Soripturarum, in quibus agitur de aeternis inferorum cruciatibus, accurate pensentur, nullum exinde certum deduci poterit argumqntum, quo probentur daemonum, ae 4mpiorum hominum poenae sine fine duraturae. Objectio 3. Sed ponatur etiam, Vocem aeternitatis, quae passim in sacro textu adhibetur, sumendam sore juxta mentem catholicorum ad perpetuitatem denotandam: at
neque ex hoc necessario eousequeretur, tormentis nunquam finiendis multandos esso peccatores. Haec siquidem punitio, quae appellatur aeterna, nonne in destructione damnatorum consistere potest y De hoc sane dubitandum non est: nam si pro patratis criminibus in nihilum a Deo convertantur iniqui, vere ac proprie in aeternum puniri dicuntur ob aeternam summi Boni privationem. Huic opinioni, quae socinianorum est, apprime congruunt plura Scripturarum loca, in quibus nonnisi per vocem interitus et mortis damnatio reproborum exprimitur l3l.
si Lib. a. Paralipomenon Cap. 27. I S. et I 4. αὶ Exodi Cap. 3 i. v. 16. 3; Eaeebialis Cap. 33. v. ix. , Ep. ad Romanos C p. 6. v. u . Cap. 9. F. 22. , Iacobi Cap. I. v. I 5., Apocalypsis Cap.
474쪽
Objectio 4. Sacrificii oblatione Deum
precatur Ecclesia, ut animae defianctorum liberentur M. poeniis inferni, et de profundo Iacti. Hano autem impossibilia deposcere credendum non est. Ergo a gehennae ard ribus possunt damnati. Sed absurdum omnino foret' hujusmodi consectarium, si nunquam inferorum poenae finem haberent. Igitur earum aeternitas non est admittenda. Objectio S. Tuto concludendum erit, redemptionem ab inseris posse concedi, si mstendatur aliquem ex hoo tormentorum I
co ereptum quandoque fuisse. At quo pacto id probabitur P In subsidium nobis adveniat ea peculiaris historia, qua noscimus animam Trajani precationibus D. Gregorii Μ. a ta taro sol utram. De tam insigni facto non est cur ambigatur; illud enim testantur Dam scenus sit , Ioannes diaconus la , et Gramcorum Eucliologium l3 . Hisce auctoritatibus accedit praecellentium Theologorum suffragium: nam Doctor Angelicus f4 , Antosi in Ita raseri Ioannes Damasconus in oratione de deiunctis. sat Ioannes Diaeonus hane narrationem tradit 1ib. a. do vita Gregorii Μ. Cap. 44. 3ὶ Euchologium Graeeorum in orationa madam Pro desumotis Cap. 96. haeo h at: - Quemadmodum Traianum per Lemventam servi tui Gregorii intercassionem flagro solvisti, exaudiatiam nos te orantes non pro idolorum cultoro, sod pro fideli servo tuo. qui ta propter imbecillitatem ad iraeundiam provo
475쪽
ninus ii , Vincentius Bellovacensis sal, et Ioannes Gersonius iri de hac Traiani libe
ratione dubitare non audent. Objectio 6. Etiamsi, duce sola ratione, dogma consideretur de aeternitate poenarum, queis post mortem deputari dicuntur Peccatores, quis non videt illud cum divinis pugnare attributis p Hoc praesertim Dei clementiam offendit, quia delectari de e tremis ac perpetuis miserorum calamitatibus maximam crudelitatem sapit: hoc divinae quoque justitiae adversatur; nam culpa hominis, utcumque gravis fingatur, semper est finita; idcirco ei minime respondet poena, quae saltem extensioe infinita foret, si poneretur aeterna M.
Cuncta haec, quae adversus perpetuam inserni durationem congerunt origeniani, sociniani, ac deistae, ad crisim vocentur; atque peculiariter sit Responsio ad i. Loca Scripturarum heio nobis objecta nullum origenistis asserunt praesidium. Res ut omnino pateat, singulae,
aὲ Climmeon parto 1. tit. 7. Cap. 3. s. a. αὶ In spoeulo histori Iὲ Iib. Io. Cap. 63. 3ὶ Samono ad Regem Franeorum pro Paeo Consider. 4. 4ὶ Ηaee opponunt Baylius in responsione ad quaestiones provinei sis, at Collinatus in sermone de Iibertata cogitandi.
476쪽
quibus ipsi abutuntur, explanentur auctori tates. Itaque do verbis Isaiae disserentes, itiantecessu ad notamus, nomen visitare in Sacris Libris duplicem obtinere significationem: alia si quidem est visitatio gratiae et elementiae; alia est visitatio irae, et justitiae. Porro si de damnatis intelligenda sunt verba Prophetae post multos dies visitabuntur, haec visitatio non erit clementiae, ut liberentur; sed erit justitiae, ut amplius torqueantur. Nam si juxta mentem Isaiae reprobi visitandi forent, ut gehennam evaderent, quomodo sequenti Cap. 33. V. 14. ardores inferni sempiternos illo appellasset rEn igitur perspicuus verborum sensus. Post multos dies Cisitabuntur in gehenna peccatores; id est, postquam ibi conjecti fuerint, plurimis etiam saeculis elapsis, rursus ami-gentur, adeo ut nullus utiquam adveniet poenarum finis: post multos dies visitabuntur; scilicet, postquam passi suerint usque ad extremum judicii diem, tum denuo condemnabuntur, et cruciatus, quos antea spi- , . ritu Pertulerunt, in corpore quoque per totam aeternitatem sustinebunt lil. Nequo origenistis favent verba davidica, cum haeo
iὶ Ita sontiunt in eorum Commentariis D. Hieronymus, D. Thomas. Estius, Lyrantis, Μetioehius, Cornelitis a Lapide, Ti-xinus, aliique interpretes eat holiei. Hisee adjiciantur a prolas avribus Munsterus, o Aben Era in tax judas .
477쪽
non suturam vitam respiciant, sed praesentem, in qua Deus punit homines, at simul
clementiam exercet. Dum enim per virgam amictionis nocentes mortificat, eos ad Poenitendum invitat, ac poenitentia placatur. Haec eadem Psalmorum verba refert ad viatores tantum ipse D. Augustinus lib. ai.
de Civitate Dei Cap. 24. , ubi mentem regii Vatis explicans, ita scribit: tu ira non
Obliuiscitur misereri Deus faciendo solem suum oriri super bonos, et malos, et Pluendo super justos et injustos, et sic non continet in ira sua miserationes suas. Falso tandem
deducitur ex Epistola ad Romanos, neminem a Deo misericorde in aeternum derelinqui:
nam de iis ibi agitur sive ethnicis sive Judaeis, quorum omnium Deus misereri voluit Fidei lumen utrisquo tribuendo. Sed ut res magis eluceat, Angelicum Doctorem audire praestat, qui lectione 4. in hunc locum ait: Cum dicit Apostolus, conclusit Deus omnia in incredulitate, assignat rationem hujus similitudinis, quia, scilicet, Deus voluit, ut sua misericordia in omnibus locum haberet; et hoc est, quod subdit: conclusit Deus, idest, concludi permisit omnia, idest, omne hominum genus tam judaeos, quam gentiles in
incredulitate sicut in quadam catena errOri .... ut omnium misereatur; idest, ut in omni genere hominum sua misericordia lo-
478쪽
eam habeat. .. Quod quidem non est extendendum ad daemones secundum errorem rigenis, nec etiam quantum ad omnes h mines singillatim, sed ad omnia genera hominum; fe enim hic distriButio pro gener
bus singularum, et non pro singulis generum.
Hisce locis breviter dilucidatis, jam corruit prior dissicultas: ex dictis enim Iiquet, cum Sacris Literis doctrinam de sempiternis inserorum poenis vel minime pugnare. Ad a. Quamquam in hebraico textu vox holam, quae latine vertitur aeternum, Pro tempore longaevo quidem, sed finito quam doque minus proprie sumatur; haec tamen proprie accepta perpetuitatem significat, nec secus est intelligenda quoties adhibetur, ubi de poena reproborum fit sermo. Id enim ad antilogias devitandas necessario requirunt alia quamplura loca Scripturarum, quae pernegationem finis absque ambagibus perpe- tuam testantur impiorum damnationem. Item si de textu graeco loquamur, animadvertismus cum D. Augustino, Christum Dominum in Evangeliis, et Apostolos in eorum Epistolis, cum disserunt de cruciatibus inferorum non vocem aeona, cui latine respondet saeculum, usurpare, sed vocem aeonion,
quae illud proprie designat, quod finem haud unquam est habiturum si . Unde patet, quam
iὶ Hano animiavorsionem illustrat ei latus Pater Iib. adve sus Priscillianistas, et Origaniatas Cap. 6. N. s.
479쪽
infirmum sit argumentum a voce aeternitatis, cui duplicem sensum tribuunt Sacrae Literae, ab adversariis deductum. Ad 3. Nimium imperitos in Scripturarum interpretatione se se ostendunt sociniani, dum inferorum aeternitatem in futura da-
mnatorum destructione Consistere docent. Horum siquidem commentum nullatenus congruere potest cum divinis oraculis , quae damnationis aeternitatem non in perpetua existentiae privatione, sed in cruciatibus exquisitissimis, et nunquam desituris tam diserte reponunt. Neque suffragatur adversariis, quod in novo Foedere ad reproborum statum denotandum alicubi vox mortis, vox interitus usurpetur. Hujusmodi namque i cutiones nihil aliud exprimunt, quam sempiternam punitionem: quemadmodum enim
in Sacris Literis nuncupantur justi, qui cum Christo consurgent in Coelis pedipetuo regnaturi juxta illud Sapientiae Cap.
5. v. I 6. justi autem in perpetuum vipent; ita mortui contra dicuntur qui spiritaliter obiere, quatenus a gratia per culpam eXciderunt, quatenus per damnationem exciderunt a gloria. Ad 4. Ultro admittimus praxim Ecclesiae catholicae pie Deum exorantis, ut animae defunctorum a poenis inferni, et a profundo lacu eripiantur, ac, distinctione adhibita,
480쪽
dissicultatem e sacra liturgia petitam stopaucis resolvimus. Pro poenis inferni, et lacu profundo intelligi potest vel ignis aeternus, et gehenna, in qua reprobi torquentur, vel purgationis Iocus, in quo detinentur ad tempus animae justorum, donec ab omni naevo mundatae regni coelestis participes fieri mereantur. Quo posito, certum est, precationem, de qua hic agitur, nequaquam ad ignem aeternum referri; nam, uti
canit in ossicio defunctorum ipsamet Ecclesia, in inferno nulla est redemptio. Respicit ergo haee oratio temporarias purgatorii poenas, ibique constitutas animas justorum,
quibus prodesse posse viventium preces jam demonstravimus i S. LXX. N. 3. . Ad 5. Propositae dissicultati nullam vim praebet historia, quae producitur de Trajano D. Gregorii precibus e suppliciis tartvreis erepto, cum inter fabellas ea sit optimo jure amandanda. Opponitur quippe hujusmodi historia Evangelicae doctrinae, qua perpetuo repellendus dicitur a regno Dei, et condemnandus qui non crediderit, nedfuerit baptigatus si . Haec insuper traditioni repugnat; Ecclesia namque catholica semper, firmiterque credidit, damnatos nunquam a gehenna Iiberari.