장음표시 사용
481쪽
Sed peculiariter singulas auctoritates, quibus hoc factum nititur, eXpendamus.
Historiam de Traiani ab inferis liberatione meminit prae primis oratio de Fidelibus
defunctis Ioanni Damasceno tributa. Eam tamen genuinum opus non fore Damasceni ex hoc manifestum est, quod ejusdem scriptor, quisquis ille suerit, principiis obstat,
quae in lib. a. de Fide orthodoxa reperiuntur. Ibi siquidem citatus Pater inquit Cap. 4. Illud etiam scire non alienum fuerit, quod hominibus mors est, hoc angelis lapsum extitisse. Post Iapsum enim praeclusa jam est illis omnis resipiscendi facultas, quemadmodiam et hominibus, postquam ex hac vita migrarunt. Asseritur autem hac ipsa oratione, preces, et sacrificia pro damnatis utiliter offerri posse; idque ad Ecclesiae Fidem
pertinere: asseritur, neminem eorum, qui
in Christum crediderint, periturum: asseritur, ethnicos philosophos, qui, virtutum officiis quomodocumque expletis, providentiam Dei etiam non sine labe erroris fuerant venerati, a Christo ad inseros descendente illinc eductos fuisse. Tanta porro absurda Damascenum pronuntiasse, nec fingi potest. Igitur baeo oratio, quae causam agit adversariorum, huic Patri adjudicanda non est. Eandem historiam commemorat quoddam Graecorum Eucliologi mn. Verum, ut Billius
482쪽
observat, e pseudo-damasceni oratione forsan hic error ibidem irrepsit stet ob ignorantiam nonnullorum ex catholicis, vel ob malitiam haereticorum. Id enimvero probabile censendum est: nam quod in hoc Euchologio de Trajano legitur tum a Fide universae Ecclesiae dissentit, tum a ceteris orientalibus Eucliologiis, ac potissimum ab eo, quod Coarius edidit, ubi de ossicio lanereo Sacerdotis haec habentur: non est in inferis
poenitentia, nulla ibi relaxatis .... nec ullus inferno eripitur. . . tibi dentium stridor, Iuctus a consolations alienus, densa caligo, tenebrae exteriores, vigilans vermis, infructuosae lacrymae, et judicium absque misericordia.
Haec historia resertur quoque in vita D. Gregorii, quam saeculo nono Ioannes Diaconus conscripsit. Fontes autem, e quibus, ut ille fatetur, suam narrationem desumpsit, quaedam fuere monumenta in nonnullis anglicanis Ecclesiis ab ipso conquisita. Nulla tamen fides obscuris hisce monumentis, quorum quanta sit vanitas et fallacia, tria imcidissime ostendunt. Nam si verum haec monumenta protulissent, cur in Romanis archivis, quae semper acta Pontificum diligentissime servare consueverunt, tantum Portentum relatum non fuit p Si verum protulissent, cur ipse Gregorius tam celebre iactum
483쪽
posteritati non commendavit p Quamvis alia quamplurima levioris certe momenti in ejus operibus notata conspiciantur, de hoc noverbum quidem reperitur. Quin imo doctrina in iisdem tradita factum ipsum evertit, inane quippe nefasque existimavit Gregorius lib. 34. moralium Cap. I 6. pro angelis et hominibus aeterno supplicio deputatis orare si . Tandem si verum protulissent, cur
tot praeclarissimi viri, qui eiusdem Patris
aetate floruere, cum ipsius gesta literis consignarent, tam praeclarum facinus praeterierunt' Hujusmodi silentium procul dubio
nunquam explicabitur, nisi et anglicana haec monumenta, et ab iisdem excerpta Ioannis historia velut mendacissima reputentur. Demum hanc historiam inter catholicos theologi plures, et sane praestantes re eperunt. Si peculiariter de Angelico Doctore sit sermo, qui satis Iuculenter ait in A. sentent. dist. 45. , auqfragia prodesse non posse damnatis, dicimus, eum positive non tradere liberationem Traiani ab inferis prece
D. Gregorii impetratam. Tantummodo, ne Damasceni auctoritati derogare videatur, facta velut hypothesi de re, cujus verit tem non expendit, aliqua ratione studet eam, si vera sit, cum Ecclesiae fide conciliare;
i Vide sis etiam hujusea Patris lib. 4. dialogorum Cap. 44 Duiligoo by Corale
484쪽
ideoque conjiciendo respondet, quod nora fuerit hic princeps in inferno finaliter deputatus , sed per singularem Providentiae ordinem ipsius judicium ad tempus fuerit
suspensum, cum Deus Gregorii precibus eum ad vitam revocandum praesciret. Ex quo patet, sententiam D. Thomae perperam contra nos proserri. Quoad vero ceteros, qui praeter Aquinatem hic numerantur script res, non diffitemur, maximam iis habendam esse reverentiam, sed quantalibet sanctitate,
doctrinaque isti praepolleatit, ab ipsis discedendum est, dum eorum placita vel Scripturae Sacrae, vel Traditioni non conveniant ii . Hac in re nobiscum sentiunt Ba
t 7 , aliique omnes, qui communi calculo historiam, de qua verba fecimus, veluti cem to fabulosam, et catholicae veritati adve santem irrident atque repudiant. Ad 6. Dogma catholicum de poenarum aeternitate divinis clementiae ac justitiae
si in Ita D. Angustinua Epistola Io. ad Hieronymum. αὶ Annalium tom. 8. ad an. 604. 3ὶ D. locis theologieis Lib. II. C P. n. 43 Lib. a. da purgatorio Cap. 3.
οὶ In apparatu 2 er . 6ὶ Hiatorias Eeelesiasti eas asoe. n. disa Tt. I. set De τε saeramentaria tom. t. lib. b. Quaest. 7. C P. 1. I. I.
485쪽
attributis vel minime contradicit. Illud profecto clementiam non offendit. Nam poenas inferorum aeternas vult quidem Deus, ut pro mensura culparum, quamquam citra condignum, reprobi plectantur. Verum de extremis atque perpetuis damnatorum calamitatibus non delectatur, quatenus ipsae sunt malum creaturarum: delectatur tantum in ordine justitiae suae, cuius magnificentia refulget, sive in aeterna retributione meri tis justorum conserenda, sive in aeterna poena impiorum criminibus tribuenda. Quis porro sanae mentis hanc miram agendi rationem, qua Deus justitiam distributivam exercet, crudelitatem sapere dixerit, ac ideo divinae clementiae et bonitati repugnareti pItem per hoc ipsum dogma nec divinae justitiae detrahi manifestum erit, si lethalis
culpae natura investigetur. Peccatum, quod lethale a theologis nuncupatur, eX uno OR-pite est aversio a Summo Bono aeterno et incommutabili, quod bonum Deus est: ex altero est conversio ad bonum mutabile, qualis est creatura. Postremo sub respectu si peccatum consideretur, Certe malum est
finitum quia finitum est bonum, ad quod
homo per culpam convertitur, tum etiam quia nonnisi finita esse potest assectio, qua
si Tac D. Thoma r. a. Quaest. 87. art. 3. ad 3.
486쪽
humanus animus ad illud convertitur. At vero sub primo respectu malum quodammodo infinitum est culpa lethalis, quia per hanc homo a Bono infinito recedit. Igitur cum aliquo sensu malitia peccati vere sit infinita; consequens inde est, ut huio poena respondeat infinita, quin divina justitia laedatur. Sed poenae infinitae quad intensionem Capax non est creatura utpote finita.
Ergo malitiae peccati infinitae respondere nequit nisi poena extensise tantum infinita per aeternam durationem. Hoc eodem utitur argumento Angelicus Doctor Quaest. 7. do malo art. Io. sic optime dicens: Ex eo, quod contra insultum quis peccat , debetur sGi poena infinita. Non autem potest esse insentata acerbitate, quia in creatura fnita non potest esse qualitas infnita: sed recompensa tur per durationem in finitam, quia creatura rationalis capax est durationis in in sinitum.
DE PECCATIS IN SPECIE CONAIDERATIs.
Cum de peccatis hactenus disputatum suerit generatim, postulat rectus ordo, ut praecipuas eorum species modo singillatim expendamus. Animadvertimus interim ab exo
487쪽
dio, de culpa originali consulto hic a nobis peculiariter non agi: hoc enim, quod proprie dogmaticorum est, argumentum ab instituto nostro prorsus alienum arbitramur. Sermonem potius habebimus de culpa tantum pem 3onali, utpote quod nil magis, quam ipsius investigatio, ad morum disciplinam pertine- , re videatur. Ne porro sorte contingat, nos iterum cἰrca ea quandoque Versari, quae sparsim alibi tradita fuere, sectionem hanc posteriorem sic limitibus circumscriptam v lumus, ut quinque capitibus res tota absol-Vatur. Itaque de peccato per3onali, ejusque variis speciebus in praesens dicturi, I. de peccato lethali et veniali disseremus; a. do peccatis internis; 3. de peccatis oppositis vi tutibus theologicis; 4. de peccatis, quibus laeditur virtus Religionis; 5. denique de peccatis, quae virtutibus cardinalibus adversantur. Initium a priori capite sumamus.
DE PECCATO LETHALI ET VENIALI.
Docuerunt saeculo Ecclesiae quarto Iovinianus iij et Pelagius sal, cuncta peccata
ii Vido Hiaronymum lib. a. eontra Iovinianum et Augustimini lib. de haeresibus Cap. 8a. a E praecitatis Patribua eonsule primum lib. a. dialogorum contra Palagi m, et alterum da haeresibus Cap. 33. Diqiti eo by Corale
488쪽
per se mereri poenam aeternam; ideoque nullum fore peccatum natura sua Veniale. Veterum hunc errorem deinceps e tenebris eduxit Ioannes Wiclelas fi , eique adhaeserunt Protestantes. Ex iis autumavit Lutherus omnia opera iustorum suapte natura lethalia fore peccata, fieri tamen venialia ex misericordia Dei, quia credentibus non imputantur set . Eorum antesignani vestigia
sectati sunt Melanchion 3 , Kemnitius 4 , et Magdeburgenses 5 . A lutheranis parum
dissentiens hac in re Calvinus existimavit, omnia peccata reprobis imputari ut lethalia, non Vero praedestinatis, in quibus solis haec ideo venialia dici voluit, quia venia delentur. Irridens autem Vesanus hie adversarius catholicos Doctores, quos nomine sophistarum appellare consueverat, de ipsis ita scribebat lib. 3. Institui. cap. 4. N. 28. hic in asylum conjugiunt ineptae distinction is, peccata quaedam venialia esse, quaedam mortalia: nos autem peccati stipendium pronuntiamus esse mortem, et animam, quae
iὶ Ex Thoma Waldanso tom. a. de Sacr. Cap. 54. Hane fuisse Lutheri doctrinam eruitur tum ex articuIis a Leona X. proscriptis, tum a libro da eaptivitate habylonica ita ostendit Bellarminus disput. tom. 4. Controv. a. de amis sione gratiae lib. I. Cap. 4. 32 In locis eommunihus tit. de diserimine peccati mortalis,
489쪽
peccaperit esse morte dignam. Idipsum tenuit Michael Bajus in propositione uo. EX damnatis dicens: Nullum est peccatum eoenatura sua veniale, sed Omus peccatum meretur poenam aeternam.
Absurdis novatorum principiis omnino ropugnat Ecclesiae catholicae doctrina, cum ponat inter culpam lethalem et venialem non commentitium sed reale discrimen. In Divinis Literis praesertim hanc doctrinam fundari sic facile comprobatur. Legimus in libro Ecclesiastis cap. 7. V. 2I. Non eSthomo justus in terra, qui faciat bonum, et
non peccet. Legimus Iacobi cap. 3. V. a. In multis ostendimus Omnes; et in Ep. I. Ioannis cap. I. V. B. Si dixerimus, quoniam Peccatum non habemus, Usi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Legimus item
in Evangelio Matthaei cap. 5. V. ua. Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit judicio: qui diaerit fratri suo, raca, reuS erit Comellio: qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit gehennae ignis. Quo posito, en argumentum. Quaedam sunt culpae tum justis, tum peo-Catoribus communes, qnae, prouti liquet e Sacris Literis, per se nec justitiam auferunt, nec aeternae poenae reatum inducunt. Quaedam ergo sunt culpae, quae hominem ab
490쪽
ultimo fine per se non avertunt. Sed culpa lethalis consistit in legis transgressione, quae plane removet peccantem ab ultimo fine. Ergo quaedam sunt culpas, quae Per se, a natura sua disserunt a culpa lethali, quaeque communiter leves aut veniales nuncu- Pantur. Igitur non inepta, sed realis est et accurata distinctio, quam inter lethalem culpam et venialem catholici tradunt. Adhuc etiam haec doctrina roboratur universae Ecclesiae auctoritate. Nam Synodus Tridentina sess. I. cap. 5. docuit, cuncta peccata lethalia, quae menti occurrunt post diligentem conscientiae discussionem, neceS-sario fore in sacramentali confessione recensenda: venialia vero recte atque utiliter
aperiri, sed citra culpam reticeri quoquo posse, aliisque remediis expiari. Cum itaque Tridentini Patres in peccato lethali tantum
necessariam Confessionis materiam constituant, non ita Veniali; manifestum est, eos inter utramque culpam intrinsecum et essentiale discrimen profiteri. Conseri quoquorei firmitatem irresormabile sedis Apostolicae judicium. Haec enim per summos Pon
tifices Pium V; Gregorium XIII; et Urba
num VlII. Bajanam propositionem, quam dudum enuntiavimus, tamquam fidei catholicae adversantem proscripsit.