Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

491쪽

493 S. CXLIX.

Cum decernendum sit, in quo culpa Iethalis vere ac realiter a veniali distinguatur, invicem non consentiunt Ethicae Sacrae Scriptores. Nonnulli cum Scoto hanc discrepantiam in eo reponunt, quod praecepto lethale peccatum opponatur, consilio Veni Ie. Iure tamen haec opinio ut falsa repudiatur. Etenim consilium vim legis habero

nequit, secus consilium non esset, sed praeceptum: peccatum autem, cuju3cumque naturae fingatur, in legis violatione semper a necessario consistit juxta illud Apostoli ad

Romanos cap. 4. V. I 5: ubi non est Iea, nec praeparicatis. Praeterea, si haec daretur hypothesis, dicendum esset, eum venialite Peccare, qui ducit uxorem, quia divinum consilium de servando caelibatu non feci tur. Quantum porro absurda sit, quantum ab Evangelica doctrina recedat hujusmodi conclusio, satis ostenditur ex Ep. I. ad.CO-rinthios, ubi D. Paulus cap. 7. V. 28. ait: Si acceperis uaeorem, non peccassi; et sinuPSerit virgo, non peccavit. Censent alii

auctoritate freti D. Thomae, in hoc a lethali disserre veniale peccatum, quod primum

sit contra legem, alterum praeter legem. Verum haec sententia respuitur, quia Veniale peccatum, utcumque levissimum, quale

492쪽

foret e. c. Verbum ociosum, est contra rationem, ac ideo legi aeternae adversatur.

Ulterius ex definitis i S. CVIII. peccatum

generatim sumptum est legis transgressio. Nullum ergo praeter legem peccatum. Quid autem de Angelico sentiendum, cujus auctoritas ad tutamen hujusce opinionis prο-- fertur Z Quamquam ille pronuntiet i . u. Qukest. 83. art. I. ad I., Venialiter peccantem agere praeter legem, non ideo tamen putat venialem culpam. non esse legis transgressionem. cum ibidem superius dicat mereri peccatum veniale poenam temporalem: unde culpa venialis ab eo vocatur aetus praeter legem, quatenus haeo nou adeo legi opponitur, ut legem ipsam ejusque finem evertat, quemadmodum fit per culpam lethalem. Hanc fore S. Doctoris mentem patet o Quaestione 7. de malo art. I. ad I., ubi sic respondetur: Conoenienter dicitur, quod peccatum veniale non est contra Iegem; quia si in aliquo recedit M ordine legis, non tamen ψSam corrumpit, quia non corrumpit dilectionem, quae est plenitudo Iegis. Altera opinio eorum est, qui mortale peccatum a veniali distinguunt ex aeterna vel temporali poenarum duratione. Haec vero nec probanda videtur; nam Poena, quae est essectus peccato extrinsecus, confundi nequit cum ratione intrinseca, et sormali,

493쪽

qua inter utrumque peccatum constituitur discrimen. Gersonius li , et Almainus la tale discrimen a Dei voluntate petunt. Quam sententiam penitus reprobamus, tum quia haec nihil, vel parum discrepat a novato-Tum errore; tum quia, si a Dei voluntate penderet haec distinctio, profecto incerti

Semper essemus, an veniale flaret peccatum,

vel mortale; tum quia Scripturae Sacrae ubido peccato loquuntur, illud non a divina

Voluntate, sed ab humana malitia deducunt. Communis tandem et vera doctrina, cui sponte subscribimur, tenet, essentiale discrimen inter utramque culpam in eo situm esse, quod culpa lethalis ordinem tollit cir ca ultimum finem, quatenus plane rem OVet hominem a Deo, eumque ad creaturam ut in suem ultimum convertit: venialis autem culpa, licet aliquam inordinationem habeat circa ea, quae sunt ad finem, hunc tamen ordinem non aufert, cum hominem a fineussimo non avertat, sed tantummodo em-ciat, ut ille non ita ordinatim, uti deberet, in Deum dirigatur.

S. CL.

His explanatis, duo prae caeteris heio resolvenda nobis occurrunt, cum inquiratur

494쪽

1. An culpae leves una invicem iunctae Iethalem culpam aliquando valeant congiituere p a. An saltem ad culpam lethalem disponant 2 Binae instantiae ut satisfiat, sit

Resolutio 1. Peccatorum venialium quantuscumque sit numerus, ex iis nunquam

exurgere poterit lethale peccatum. Constat in primis haec veritas ex Tridentino Concilio definiente, justos in praesenti vita per culpas veniales etiam quotidianas atque frequentes gratia divina minime privari, easque posse citra culpam in consessione praeterire si . Verum ex definitis primum salsum esset, nefas alterum, si plura levia peccata vel unum conficere possent lethale. Ergo juxta Tridentinum e venialibus qualitercumque multiplicatis lethale peccatum coalescere nequit. Accedit ratio 'naturalis, qua sic argumentamur. Peccatum lethale, ac veniale natura sua disserunt inter se S. CXLVIlI. Atqui per sui multiplicationem res quaelibet, licet in indefinitum percrescat, nζquaquam sui naturam in naturam alterius immutare potest. Igitur veniales culpae, quamvis plurimae sint, lethale peccatum nunquam poterunt exaequare sal. Resolutio a. Peccata Venialia sensim ad

si Sessione 6. Cap. II., et sessione 14. Cap. 6. αλ Vido Summam D. Tliomao I. x. Quaest. 38. art. 3. , Et Quaest. 7. de malo art. 3.

495쪽

Prime testatur auctor Ecclesiastici dicens cap. 9. V. I. Qui vernit modica, paulatim decidet: quae verba de eo, qui leves culpas negligendo in graves postea labitur, unanimiter intelligunt Sacrarum Scripturarum iu-terpretes. In idem Sancti Ecclesiae Patres

consentiunt. Ex hisce audiatur Chrysostomus, qui Ηοm. ia. in cap. 7. ad Romanos inquiat: fugiamus modica malas magna siquidem ab illis nascuntur. Item audiatur Hipponensis Antistes haec proferens tract. I a. in Joannis cap. 3. Peccata minima, Si negligantur, occidunt: quam sententiam cum

perpendat Angelicus ita scribit I. a. Quaest. 88. art. 4. ad i. Augustinus loquitur in suo

Sensu, quod multa Cenialia dispositioe causant mortale. Audiatur postremo Gregorius M. qui lib. Io. Moralium cap. II. N. a I. ait: Si curare paroa negligimus insensibiliter seducti, audenter etiam majora perpetramus. Batione quoque, et experientia eadem veritas

confirmatur. Certum est enim, quod qui propriam voluntatem in minoribus divinae legi subjicere nescit, pedetentim nec in majoribus illi parebit. Nam venialium culparum frequentia propensionem in malum adauget, charitatis diminuit fervorem, divinis impedimenta ponit auxiliis, et sic innumeris prope modis ad spiritalem interitum animam

496쪽

perducit. Quapropter cum D. Bernardo Serm. i. in conversione D. Pauli N. 5. concludimus: Nemo dicat in corde suo: Ieria sunt

ista; non curo corrigere: non est magnum,

si in his maneam venialibus, minimisquo peccatis: patet siquidem, a minimis incipere, qui in maxima proruunt.

S. CLI.

Alteram gravioris momenti quaestionem Theologi proponere solent, exquirentes, num et quomodo peccatum lethalo fieri quandoque possit veniale; ao Vicissim, num et quomodo veniale peccatum Iethalis malitiam acquirat Z Res ut in aprico ponatur, monemus in antecessu, peccatum quodlibet sive per 3e, et ex genere suo, sive etiam per accidens esse posse Iethale, aut veniale. Quo posito, dicimus r. peccatum per 3Elethalo fieri posse veniale per accidens ve1 propter materiae levitatem, Vel propter actus impersectionem. Assertio comprobatur. Illud est peccatum ex genere suo lethale, quod, ut gravem malitiam contrahat, diversam peccati speciem non requirit, sed materiam gravem simulque plenam in operante deliberationem. Atqui Persaepe alterutrum ex hisce duobus in eo deesse potest. Nam ex uno capite reapso deest materia gravis e. c. in furto parvi

497쪽

momenti, vel in detractione, quae alienam famam in minimis Iaedit: ex altero deest consensus plene deliberatus ob defectum necessariae cognitionis et advertentiae in pamVulo, in semi-stulto, in semi-dormiente, aut in eo, qui motibus prim secundis aliqualem

Praebet assensum. Ergo peccatum ex genere

suo Iethalo fieri potest per accidens veniale sive ob materiae levitatem, sive ob actus imperfectionem. Hic vero adnotare decet, plura sere peccata, quorum materia vel est individua, vel, etiamsi dividua sit, adeo tamen gravis est quoad singulas partes, ut quaevis transgressio magnam turpitudinem, atque inordinationem contineat. Ad haec

referuntur blasphemia. periurium, simonia, luxuria, homicidium, aliaque id generis,

quae Iethalia eae toto genere suo a theologis Vocantur, quaeque, nisi levia fiant ob defectum ponsensus, nunquam ratione materiae η mortali culpa excusantur. Dicimus a. peccatum ex genere Iuo Ve

niale fieri quandoque lethale per accidens;

idque sex modis evenire posse. Assertio quoad primam partem ostenditur. Veniale per se, et eae genere suo appellatur peccatum, quod intra limites propriae speciei contentum semper est leve; nec lethalo Per accidens evadere potest, nisi accedente Peccato diversae speciei, cujus malitia sit

498쪽

gravis. Haec porro accessio facile datur ob unam, vel alteram circumstantiam, quae peccato aliquando conjungitur. Ergo utcumque levissimum sit peccatum ex genere Suo, interdum fit per accidens lethale. Assertio quoad secundam partem dilucidatur. Circumstantiae, quae culpae veniali adjectae hanc mortalem essiciunt, sequentibus vocibus recensentur: Scandala, Fretum, damnum, Occasio, fnis,

et error

Haec faciunt crimen de veniale grape. I. Itaque ratione scandali, quod agens praevidet secuturum, culpa venialis per se

sit quandoque per accidens mortalis. Id in praxi liquet exemplo mendacii jocosi, quod leve quidem est ex objecto; at, si locum habeat gravis pusillorum scandali circumstantia, leve amplius non erit. a. Pariter ob spretum culpa ex geoere suo venialis gravem contrahit malitiam, si transgressio praecepti adnexum habeat sormalem legislatoris contemptum. Hac de re testis nobis est D. Bernardus lib. de praecepto et dispensatione cap. II. ita scribens: Elatio contemnentis, atque i Oenitentis obstinatio in minimis quoque mandatis culpam facit

non minimam, et conpertit in crimen grapis rebellionis naeoum 3atis lepem simplicis transegre3sionis.

499쪽

3. Idipsum ex damno contingit, si, posita culpa levi per se, iniustum, atque notabile proximi detrimentum ex ea consequatur. Unde si quis occultum ac levem alterius desectum absque causa revelet, quod per se est veniale, peccat lethaliter, dum graves inimicitias ex hac imprudenti manifestationa praevideat orituras. 4. Propter occasionem etiam in levi culpa haec ipsa inducitur immutatio, si tamen agatur de voluntaria occasione, quae periculum asserat proximum lethaliter peccandi. Quapropter si longa experientia quis noscat,

ludum proximam sibi fore blasphemandi ac pejerandi causam, gravis culpae jocando fit

reus, quamquam ludus ex obiecto aut te vem, aut nullam complectatur malitiam. 5. Rursus culpam de se venialem duplici modo Iethalem efficit fnis operantis: nimirum vel si finem ultimum agens in levi noxa ita constituat, ut paratus sit mortale potius eligere peccatum, quam a veniali abstinere; vel si per veniale peccatum finis graviter mali consecutionem intendat. 6. Tandem erroris causa gravem contrahit malitiam culpa levis ex genere suo, dum quis erronea conscientia deceptus actum, quem ponit, lethalo censet peccatum, quam Vis a

Ctus per se culpam venialem non exCedat.

500쪽

Interim, qua ratione decerni poterit, an peccatum aliquod sit grave, an potius intra limites culpae levis contineatur Z Εnim Vero, quae sint illa peccata, quas impediunt perpentionem ad regnum Dei, disscillimum in-oenire, defnire periculosum fatetur ipse D. Augustinus lib. ai. de civitate Dei cap. 27. N. 5., inquit enim Enchiridion cap. 8o. N.

23. quaedam peccata, quampis magna et hor-randa, cum in consuetudinem Venerint, aut Parpa, aut nulla esse creduntur. At nihilo se ius quatuor sequentes regulae communitera Theologis receptae pro Praxi teneantur. Regula i. De lethali peccatorum malitia ut rectum judicium proferatur, vea a Divinae Legis apprime consulere necesse est. Prae ceteris hanc regulam probat ipse D. Augustinus, dum cap. 78. et 79. ibidem ait:

quae sint leoia, quae gravia peccata, nota humano, sed disino pensanda sunt judicio. . . . nam quaedam lepissima putarentur, nisi in Scripturis demonstrarentur opinione graνω-

ra. Cum itaque in Sacris Literis loca nobis occurrant, in quibus nonnullae actiones Deo exosae dicuntur, aeternisque dignae suppliciis; vel adversus eas vae formidandum pronuntiatur; vel propter ipsas hominibus indicta est regni coelesti privatio: tum quid-

SEARCH

MENU NAVIGATION