Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

511쪽

513 hoc periculum absit, licebit ne circa pravam delectationem negativo se habere p Si

Periculum consensus positivi sit remotum, Iionnulli censent, nee veniale sore peccatum delectationem pravam directe non rejicere ii . Alii contra, hoc periculo quoque secluso, arbitrantur, eum graViter peccare, qui circa delectationem negative se habet, quia voluntas, inqui urit, inordinatis appetitus sensitivi motibus non solum non con sontire , sed ulterius resistero debet tu . Primam sententiam in pratai minime recipiendam esse pleriquo tenent; simul lue sate utur, neu amplectendam sere, veluti plus aequo rigidam, Posteriorem. Itaque media via procedentos docent quidem a culpa immunem non esse, qui, Periculo etiam non extante positivi consensus, negligunt concupiscentiae motus coercere, quia, ut ait clarissimus DalPocca Iustit. Theologio. tom. 3. parte I. traei. de peccatis dissert. r. cap. 7. nrt. 3. , Non resistentia esset deordiniaίio contra rationem; nam voluntas permittendo absque rationabili causa, ut in v-

i Ita sexibit Ioatinas Sanchea disputat. a I. N. 3. Id ipsum tradidissa Ta1nhurinum ThooI. Mor. lom. 1. lib. Io. Cap. u. testantur La-Crotat. et Alphongus de Ligorior at bona utriusquavenia ingenuo prositamur, ne verbum sana citato Ioco roperiri, ex quo inferri valeat quod asserunt praefati scriptores.sαὶ Sio opinantur Lossitis Ith. 4. iustitia Cap. 3. N. I7., VasqueE I. a. disput. IO8. Cap. a. , AZorius Insiit. Μorat. tom. I. Iib. 4. Cap. 6. Qua dist. 5. Surrus lib. 3. Cap. 7. N. 3. , aliique.

L. III. 43

512쪽

petitu sensitioo essent motus inordinati, non gubernaret ipsum ametitum, cum potest et

debet. Verum non lethalem existimant Ii jusmodi culpam, animadvertentes, quod, licet cavendum sit ex lege naturae, ne a P petitus pertraliat voluntatem, gravis tamen

esse nequit haec obligatio, quoties periculum consenqus positivi sit remotus ii . Ex his universim Theologi concludunt, ad culpam devitandam opus esse pravam delectationem positive repellere, si praesertim haeo sit carnalis, ac vehementer incitet ad peccandum. Ut autem eidem resistatur positi-Ve, .Congruum erit pro circumstantiis vel ad Precem confugere, Vel gehennae tormenta meditari, vel ad mentem revocare Christi Domini cruciatus et mortem, Vel actus elicere divini amoris, vel animum ad alia convertere, Vel actionem deserere, quae proxima delectationis est occasio: item sussiciet etiam internus actus displicentiae, qui, quamvis non semper delectationem Eompescerct

valeat, emcax nihilominus erit ad impedien-

i in Comi innis est haeo sententia, quam in praxi tenendam proponit Dal Poeta in suis perlaudatis institutionibus, veramqu .li sorte pronuntiat B. de Ligorio lib. 5. traei. do psecatis Cap.

I. dub. I. N. 5. Intor plurimos eiusdem patronos potissimum roserre placet Cajestanum I. R. Quaest. 74. art. 3., Thomam Sanchex lib. I. in Docat. Cap. 2. N. 13. , Castropalaum tom. 1 rael. a. disput. a. punct. ΕΟ. S. S. N. 3. 6., Sporer tom. I. parte I. Cap. 6. Seci. a. S. 4. La roix lib. 5. Cap. I. dub. a. art. S. Quaest. 2I. S. 3. N. III.

513쪽

515 dum voluntatis consensum. Haec tamen dicta sint in . hypothesi tantum, qua desit justa et rationabilis causa positive non resi- νstendi. Quae causa tum occurrit, si quis expertus fuerit ex positivo conflictu tentationem excitari magis et augeri; si prudem ter metuendum sit, ne, praesenti delectatione depulsa, gravior altera insurgat; si actio, quae praetermittenda foret, aliunde sit necessaria, utilis, honesta, uti administratio Sacramenti Poenitentiae, studium casuum moralium, ceteraque similia; si demum agatur de levibus concupiscentiae motibus, qui persaepe contemptu potius, quam directa pugna vincuntur.

. CLV.

Cum iaci Io contingere possit, quempiam in dubio versari, num peccato consenserit; hinc ut in re tanti momenti aequum seratur judicium, sequentes regulae prae oculis habeantur. Regula r. Praesumitur, assensum peccato non praebuisse, qui juxta monitum Apostoli

salutem suam eum metu et tremore sto O- Peratur, ut mori mallet, quam per culpam

a charitate Dei separari si . Nam in dubio

praesumptio sumitur a consuetis: communi-

514쪽

ter autem evenire solet, ut qui Deum eiusque judicia timet, incitamentis peccati viriliter

obsistat.

Regula a. Si quis dubitet, an vigilans veIdormiens gravi consensum dederit peccato,

censendum est, eum satis non advertisso aut

consensisse, ideoque nec lethaliter peccasse. Qui enim vero vigilat, de statu vigiliae vel 'somni prosecto incertus non haeret. Regula 3. Qui non exequitur malum, quod cogitat, cum facile posset, si Vellet, probabiliter peccato non consensit. Constat s quidem, plerumque fieri, ut voluntas, cum semel culpae adhaeserit, ad externos quoque

vitiosos actus transcurrat.

Regula 4. Si quis de objecto moraliter

malo deliberate, ac lubenter sermonem habuerit, aut in illud oculos iterum iterumque defixerit, probabilius existimandum est, eum peccato consensisse, quam qui praVam Cogitationem animo tantummodo revolvit. Α-otus namque liberi externi, voluntate reluctante, numquam fiunt; interiores non raro advertentiam antecedunt. Regula 5. Generatim poenitentes moueantur, ut dubitationes de consensu in re lethaliter mala, si positivae sint, in sacramentali confessione studeant aperire. Id omnino Praestandum esse luculenter ex eo patet,

quod e peccatis dubiis constituitur materia

515쪽

517 per Sacramentum delenda, non quidem sufficiens utpote incerta, sed necessaria ob gravem culpam forte Iatentem Ecclesiae clavis bus necessario subjiciendam.

CAPUT TERTIUM

DE PECCATIS OPPOSITIs VIRTUTIBUs THEOLOGICIS.

ARTICULUS PRIMUS

Evenduntur peccata, quae Fidei

repugnant.

Ad infidelitatem, quae generatim privationem fidei significat, referenda sunt cuncta peccata, quibus Fides Theologica labefactatur. Triplex communiter distingui solet infidelitatis genus; haec enim vel negatisa esse Potest, vel prioatisa, vel positioia. Infidelitas negatioa est Fidei defectus in eo, cui nunquam Evangelicao doctrinae splendor illuxit. Infidelitas prioatioα est Fidei desectus in eo, qui veritatibus divinitus revelatis ac sussicienter sibi propositis debitum non praestat assensum, quamvis nec iisdem absoluto Tepugnet, nec errorem teneat Fidei adversantem. Tandem infidelitas positisa eorum

516쪽

est, qui divinam revelationem non modo non recipiunt, sed contemnunt, ac directe oppugnant vel negantes aliquem Fidei articulum, vel errorem ipsi contrarium asse

rentes.

CLVII.

Quamquam nullum ex hisce tribus infidelitatis generibus consistere valeat Cum Fidei virtute, non omnis tamen infidelitas Peccatum est. Fatemur quidem, si de prioarioa et positioα infidelitate sit sermo, utramque a lethali culpa nullatenus excusari: nam prior est omissio voluntaria medii ad salutem aeternam absolute necessarii, ac divinitus praecepti; altera Dei revelantis contemnit auctoritatem. Unde Christus ait Joannis cap. 3. V. I 8. Qui non credit jam judicatus est, et Marci cap. I 6. V. 16. Qui non crediderit, condemnabitur. At secus de infidelitate negativa dicatur. Hanc nequaquam foro culpabilem manifestissime patet ex CaP. i5. Ioannis V. aa. , ubi Servator de iis, quibus evangelica veritas nondum fuerat nunciata, sic loquitur: Si non venissem, et IO-cutus non fuissem, peccatum non haberent. Quae verba repetens D. Augustinus quaest. 5 a. in Deuteronomium, subdit: peccatum non halerent, non utique omne, sed hoc Peccatum, quo non crediderunt in eum. Porro

517쪽

519 infidelitas, de qua Christus hic disserit, est mere negativa ex jam definitis sS. CLVI. .

Haec igitur culpanda non est. Idipsum constat ex auctoritate S. Pii V., et Gregorii XIII., qui sequentem Baj propositionem damnarunt: infidelitas pure negatioα in iis,quiibus Christus non est praedicatus, Peccatum est. Exinde cum Angelico Doctore colligimus, eos, qui sunt negative tantum infideles, in gehennam detrahi propter alia Peccata, quae remitti nequeunt absque Fide, non autem propter infidelitatem, quae non habet rationem peccati, Sed poenae, cum epcccato primi hominis fuerit consecuta si . S. CLVIII. Rusmodi esse potest infidelitas positioia,

ut, divina utriusque Foederis admissa revelatione, unam, Vel plures e veritatibus Fidei pro lubitu quis reiiciat. Haec infidelitatis species haeresis proprie nuncupatur. Plura, quae de tanto crimine ab Ethicae Sacrae scriptoribus proferuntur, Summatim hic paucis animadversionibus concludamus. Animadversio 1. Haeresis g aeca VOX, quae latine redditur electio, quamvis indiscriminatim sive in bonum sive in pravum sensum

adhiberi possit, nihilominus apud catholicos

518쪽

sa ad electionem erroris denotandam usurpatur ii ; atque communiter desinitur error

voluntarius et perlinaae adpersus Neritatem

aliquam dioinitus repelatam, cui tidhaeret homo baptizatus, qui se christiauum pro infletur. Haeresis in primis dicitur error Noluntarius: ad hanc siquidem infidelitatis speciem judicium sallax intellectus non sufficit, sed potissimum requiritur voluntatis as-Sen Sus, cum nullum sit peccatum, quod a voluntate non procedat. Dicitur error per linam: nam, ut inquit D. Augustinus ep. 43. ad Glorium et Eleusium N. I. qui sententiam suam, quampis falsam atquct perpergam, nulla pertinaci animositate defendunt

quaerunt autem cauta sollicitudine veritatem, corrigi parati, cum inpenerint, nequaquam sunt inter haereticos deputandi. Hinc merito illud obtinet canonis tarum adagium:

non error, sed erroris pertinacia haereticum

facit. In hoc autem consistit hujusmodi pertinacia, ut veritati dogmaticae sussicienter traditae ab Ecclesia sciens et volens quis

resistat. Dicitur error adpersus Ueritatem aliquam dioinitus repelatam. Eo autem sensu

intelligi debet haeo oppositio, ut non modo inter haereticos numerentur qui pertinaciter uni vel alteri articulo Fidei obsistunt,

si Ita scribit D. Hieronymus in Caput S. Ep. ad Galalas. Disiligoo by Corale

519쪽

verum etiam qui scienter de ipso dubitant: cum enim in dubium revocent quod certo credendum iis proponit Ecclesia tamquam

divinitus revelatum, jam satis ostendunt, in- , fallibilem ipsius auctoritatem se non agnoscere, ideoque ab orthodoxa fide recedunt. Qua de re vulgatum, receptumque est juris axioma: dubius in Fide in fidelis est iij. Dicitur error in homine baptizato: qui enim, baptismate non suscepto, errat in Fide, hic in soro Ecclesiae pro haeretico non habetur; cum ille tantum haereticus proprie VO-cetur, qui a mystico Christi corpore, cujus

membrum erat, per errorem Fidei contrarium separatur. Dicitur tandem error in eo,

qui se christianum prostetur ad discrimen indicandum inter haeresim, et apostasiam, qua Christi religio penitus abdicatur. Animadversio a. Haeresis vel formalis esse potest, vel solum Illa est, quam superius definivimus: haec est error, quo doctrinam eterodoxam quis tenet ignorans, eam verae Fidei repugnare. Item haeresis alia est interior seu mentalis, quae intus in homine latet; alia interior simul et externa, quae per signa extrinseca se prodit. Rursus dividitur haeresis externa in Occultam, quae, nemine audiente, aut coram paucis prosertur,

520쪽

et in pristicam seu notoriam, quae palatriet coram pluribus manifestatur. Animadversio 3. Quam grave sit haere seos crimen e divinis oraculis plane sic deinducitur. Ad haereticos, qui profecto Ecclesiam non audiunt. reserenda sunt verba Christi apud Matthaeum cap. Io. V. I7. Si Ecclesiam quis non audierit, sit tibi sicut ethnicus, et pullicanus. Ulterius a D. Petro ep. a. Cap. a. V. 17. et aO. haeretici appellantor magistri mendaces... superducentes 3ssi celerem Perditionem. . . . quibus caligo tenebrarum reseroatur. At ille, qui habendus est, ut ethnicus et publicanus, qui sibi perditionem

accelerat, qui tenebrarum caliginem promeretur, graviter deliquisse censendus est. Eringo grave crimen est haeresis.

Animadversio A. Si pure mentalis, Vel externa quoque, sed occulta sit haeresis for malis, tum interno quidem Ecclesiae sorohaec subjicitur, non autem externo: legimus namque Cau. Sicut de simonia: Ecclesia non judicat de occultis. Verum si agatur de haeresi notoria, in hac hypothesi ad Ecclesiam pertinet ipsius causam in foro externo Cognoscere et judicare. In hujusmodi porro causis judices ordinarii sunt. I. pro universo orbe Romani Pontifices ratione primatus jurisdictionis divinitus eisdem conlati: a. Sacra Congregatio Cardinalium gene-

SEARCH

MENU NAVIGATION