Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

521쪽

5 agrali 11in inquisitorum haereticae pravitatis, et inquisitores Fidei ab ea speciati in deputati sit: 3. pro singulis eorum Dioecesibus Episcopi αὶ: 4. demum, sede Vacante, Capitulum cathedrale 3 . Animadversio 5. Quamquam in jure canonico districtius cuilibet politicae potestati vetitum sit quomodocumque de hoc sce

lere inquirere et judicare svi ; haec tamen

juris dispositio non impedit, quominus civilis magistratus et ipse persequatur quos a judice ecclesiastico haeresi convictos, et damnatos agnoverit. Experientia siquidem com- Pertum est, non modo Religioni perniciem asserre crimen hoc virulentum, sed etiam insestum fore societati ob turbas, quae, Sua

vi jugo Christianae Fidei excusso, ab hae

reticis ut plurimum eXcitantur. Animadversio 6. Plures recensentur Poenae tum spirituales, tum etiam Corporeae,

quibus haeresim formalem, et eX ternam Per

i) A Paulo 3. instituta fuit hujusmodi Congregatio an . I 542.

Constitui. Licet ab initio; et a Sixto 5. an. 1587. denuo confirmata Constit. Immensa aeterni Dei.

Cap. Exoommunicanius a 3. S. Adjicimus, de haereticis, et Clement. I. S. Propior quod de haereticis. Consulatur Card. do Luea Relat. Curiae . Romanas disc. 24. N. 4. 3ὶ Ita Farinaceius do haeresi Quaest. 136. N. 177. , Hostiensis in Cap. ad abolendam s. da haeretieis N. a. et 4., Reii ienstu I in lib. 5. decretalium tit. 8. . aliique in Bibliotheca Lucii Farraris citati verti. haeresis N. 23.

522쪽

sequi consuevit Ecclesia. Inter eas primum obtinet locum excommunicatio major Iatae sententiae Apostolicae Sedi reservata, quam adversus haereticos omnes, eorumque fautores, defensores, ac receptores Lateranenso Concilium IV. sub Innocentio III. celebratum decrevit sit. Eadem aeque innodantur excommunicatione legentes ac retinentes absque debita venia libros haeretis corum, eosque praelo tradentes fa . Huic autem censurae subjicitur ex communi doctorum consensu non tantum haeresis notoria, sed et occulta, dummodo non sit puromentalis. Altera poena, quae propter haeresim notoriam ipso jure contrahitur est i regularitas, ri usque participes quoque fiunt haereticorum descendentes usque ad secundam. generationem ob haeresim paternam, et usque ad primam ob maternam, nisi i meu parentes resipiscant, et ad sinum redeant Ecclesiae l3 . Quoniam porro irregularitas effectus est majoris excommunicationis, inde sponte consequitur, eum etiam irregularem fieri, qui in externam haeresim, licet occultam, prolabitur M . Praeterea in-

1ὶ Cap. Sicut 3. Cap. Ad abolendam s. Cap. Exeommuni- eamus 23. da haaretieis, et Cap. Achatius a4. Quaest. 1. a Εκ Bulla S. Pii V. in coena Domini. 3ὶ Cap. Si qui presbyteri t. Quaest. q. Cap. Quieumquaa. S. haereti ai in 6., et Cap. Statutum I 5. ibidem in 6. Deducitur haae vexitas a Clementis 3. eoneessione saeta Duilipeo by Cooste

523쪽

5asterdicitur tum haereticis notoriis, eorumquo fautoribus, defensoribus, ac receptoribus lil,

tum haereticos in loco sacro scienter i mulantibus Ecclesiastica sepultura lal. Ins miae nota inuruntur etiam haeretici, adeo ut a testimonio serendo in causis ecclesiasticis repellantur i3 . Sin vero clericus decidat in haeresim, poenae in eum constitutae sunt privatio dignitatum, ac beneficiorum ecclesiasticorum, inhabilitas ad nova

Beneficia et ossicia assequenda so, cujuscumque spiritualis jurisdictionis amissio is , perpetua depositio a ministerio sacro, et degradatio l6 . Tandem ad haereticam pravitatem coercendam indicunt leges canonicae bonorum proscriptionem, seti carcerem l8 ,

aliasque poenas corporeas vel mitiores vel graviores pro temporum circumstantiis opinquisitoribus ausorondi irregularitatem ab haeresi occulta provenientem. De qua ro consuli poterunt Farinaceius de haeresi Quaest. 19a. N. 68., Silvester πεTh. Crimen Quaest. a. N. 3. . Sanchea Iib. a. Moralium Cap. 25. N. . . , at alii Communitar. i Cap. 8ieut 8. do haereticis, et Cap. Quicumque a. de haeratiois in 6.

3 Cap. Insamus Dr. Causa 6. Qua l. I., at Cap. Exeommunieamus I3. do haereticis. 43 Cap. statutum a5. do haeretieis in 6.

524쪽

portune infligendas, de quibus consulantur

juris ecclesiastici scriptores. Animadversio 7. Summorum quoque imperantium auctoritate leges poenales in haeresim conditae fuere. Ius namque civile Romanorum haereticos decernit infames sit; horum facultates proscribit lat; eosdem quo vel carcere vel exilio insectatur, vel extremo et lapa tradit supplicio, si crimen laesa Dialestatis, aliudve facinus enorme societati cxitiosum haeresis involvat l3 .

S. CLIX.

Extant praeter haeresim et aliae bina oin si delitatis positivae species, quae sunt ju

3 In Iiistiniani Codico de nonnullia haeret tela priorum tom- Porrim exemplum habemus, contra quos Poena capitis fuerat sane ita. Id noscimus tum ax L. Qui cum quo 8. Cod. do haereti eis, tum ex constitutionibus Friderici a. quae adhuc supersunt in Authent. Si voro, et in Aullient. Credentes Cod. do haeroticis.sqὶ Haebreorum religio judaismus appellatur a Iuda silio Iacob, cujus tribus universo populo Isr sol ideo nomen dedit, qnia diutius prae ceteris haec regnum obtinuit. 5ὶ Paganismus diei consuevit gentilium superstitio etiam Anio Christi Domini adventum, sicuti patet ex Tullio. qui do Iogibus lib. a. ferias paganicas memorat, et festa Paganalia. Apago Haducenda porro videtur haec appellatio: mos quippe gentium erat Iucos, pagosque numinibus consecrare, ibique profanos ritus peragere, quemadmodum eruitur ex Ep. Plinii proconsulis ad Traianum.

525쪽

5arantiquo Foedere admisso, noVum omnino rejicit, paganismus utrumque repudiat. Ad paganismum sic generatim sumptum ethnici non modo pertinent, sed mahumedani quoinque, et pseudο-philosophi omnes athei, vel delatae, qui divinam quamlibet revelationem abjiciunt. Eorum autem, qui judaismum,

aut paganismum sectantur non eadem est

conditio. Alii siquidem proprie dicuntur judaei vel pagani, et sunt qui a parentibus infidelibus progeniti, atque in alterutra infidelitate educati haud unquam Christianae Fidei nomen dedere. Alii vero, qui, baptismate suscepto, doctrinam Christianae Fidei

primum professi, ac postea deserentes, ad unam vel alteram speciem infidelitatis de-Clinarunt, apostatae Vocantur. Exinde patet, rito apostasiam definiri turpe crimen, quo Christus, ejusque Fides ab homine baptizato abnegatur.

S. CLX.

Si consideretur apostasia secundum terminum, a quo recedit, quatenus, nempe, est discessio a vera Fide, certum est, eam accidentaliter tantum, non essentialiter, ab haeresi differre, cum inter utramque nonnisi per majus et minus habeatur discrimen. Item si spectetur apostasia secundum terminum,

ad quem accedit, haec speciem induit ju-

526쪽

528daismi vel paganismi, ad quom apostata soconvertit. Ex hao duplici animadversione concludimus, peculiarem speciem infidelitatis non fore apostasiam, sed ciroumstantiam notabiliter aggravantem infidelitatis peccatum ii . Verum, etiamsi peculiaris infideIitatis species apostasiae non conveniat, nilii Iominus execrabile scelus eam esse duo Potissimum ostendunt. Id patet in primis ex Evangelio Matthaei, ubi Christus ea P. I O. v. 3. ait: Qui me negas erit coram homini

bus, negabo et ego eum coram Patre meo.

Ulterius idipsum constat ex auctoritate catholicao Ecclesiae, quae crisneu hujusmodi tamquam haeresi deterius gravissimis poenis multare consuevit. Quales autem fuerint poenae adversus apostatas Olim constitutae, priscorum temporum historia perhibetur. Ea teste, cum plures e christianis, fervento Persecutione, vel suppliciis territi vel praemiis illecti Fidem abdicarent, hi statim a1ideliusti communione pellebantur, ejusdemque tantum participes siebant in exitu vitae, dummodo in se reversi admissam culpam deflorent. Iis alicubi nec morientibus venia dabatur. Citra mortis articulum deinceps etiam absolvi coeperunt apostatae, Salutari timen poenitentia juxta veterem di-

527쪽

nae, quae adversus apostatas a jure sanci- tae fuere, plus minus eaedem sunt, quas

sS. CLVIII. in haereticos vidimus indictas fa .

ARTICULUS SECUNDUS

Disseritur de peccatis, quae Spei adpersantur.

S. CLXI.

In spem theologicam peccari potest praesumptione ac desperatione. Praesumptio, quae per excessum huic opponitur virtuti, est fiducia temere concepta, qua quis beatitudinem, ac media ad illam necessaria se consecuturum confidit aliter, quam Dei voluntate statutum est. Hoc peccatum in eo re

a 3 De apostasia, et poenis eidam assi xis consulatur Ioannes Devoti Institui. Canonio. Ith. a. tit. a. Secl. 4. S. 87. , 4. tit. 3. S. . 3. Hie intorim adnotare libet, Christi fideles, qui in Ecclesiae primordiis vel ad judaismum sectebant, vel ad ethnicam superstitionem, Iapsos vulgo appellatos fuisse. De iis agit D. Cyprianus Ep. ao. ad Clerum Romanum, Ep. 55. ad tonianum. et lib. do Iapsis. Qui pono ethnici fiebant vario nomina vocabantur: thurifcati, videlicet, si thus idolis obtu- Iissent; sacrifcati si partem habuissent in idolorum saerificiis; Iibellatici, si religionem eiurassant Iibellis, quos vel magistratibus offerebant, vel ab iis recipiebant, ne palam saeris careeogerentur. Utrum porro Iibellaticorum genus unum fuerit, vel duplex, inter eruditos diaputatur. Pro prima sententia legatur Baronius ad an . a53., Pro altera AlbasPinous de veteribus E cIosiae ritibus lib. I. Observat. 2I. a Cap. Non potest a Q. Causa R. Quaaat. 7. et L. I. tit. 7. Cod. do apostatis.

528쪽

53Ο peritur, qui spem aeternae salutis reponit vel in solis naturae viribus cum Pelagio, veIcum Luthero in Fide sine operibus, vel cum plurimis pseudo-fidelibus in quibusdam religionis actibus externis a praeceptorum Observantia omnino sejunctis. Desperatio per desectum Spei adversatur, ac dicitur animi voluntaria dejectio, ac dissidentia, qua quis coelestis gloriae spem abjicit, vel divinao gratiae ad eam obtinendam congruentis. Ε-jusmodi peccatum eorum est, qui numero gravati ac pondere flagitiorum, propter quactindulgentiam a Deo non expectant, ad instar Cain sic impie blasphemant: major est iniquitas mea, quam ut veni m merear si .

S. CLXII.

Praesumptionem ao desperationem ex genere suo Iethale peccatum esse, Theologi universim cum D. Thoma fatentur ia . Hujusmodi veritatem, quae, uti diximus, Communi gaudet sum agio, argumentum a ratiO- ne depromptum sic ostendit. Primarium et

immediatum objectum Spei theologicae Deus est i S. XXXIII . Igitur praesumptio ac desperatio, quae huic opponuntur virtuti, di- Tecte avertunt hominem a Deo. Sed in hao

529쪽

53 Iaversions hominis a Deo natura culpae lethalis consistit S.CXLIX . Ergo praesumptio, et desperatio ex genere suo sunt lethale peccatum. Ad rei confirmationem accedit, quod homo praesumeus Dei justitiam despicit, qua peccatores Puniuntur, desperans Dei misericordiam offendit, cui potissimum nititur Spes theologica. Quis porro levem dixerit culpam divinorum attributo rum contemptum p Quod hactenus ratione probavimus de gravi praesumptionis ac desperationis malitia, hoc ipsum tradit serm. 8 . in verbis Evangelii Matthaei, N. Io. D. Augustinus, dicens: Ista duo Occidunt animas, desperatio, et perpersa spes. Modum autem, quo id fieri contingat, idem S. P

ter traei. 33. in Joannem Ν. 8. disertis hisce verbis exponit: Ex utroque homines periclitantur, et verando, et deverando contrariis rebus, contrariis assectionibus. Sperando decipitur. ... qui dicit, bonus est Deus, misericors est Deus; faciam quod mihi Placet, quod libet, laxem habenas cupiditatibus meis, impleam desideria animae meae. Quare hoc pquia misericors est Deus, honus est Deus, mansuetus est Deus. Spe isti periclitantur. Desperatione autem, qui cum inciderint ingrapia peccata, putantes, sibi non posse jam ignosci poenitentibus, et statuentes se ad damnationem sine dubio clestinatos, dicunt

530쪽

53a apud se sos, jam damuandi sumus: quars non, quod volumus, facimus I Istos deveratio necat, spes illos. ... Metuendum est, ne te occidat spes, et cum multum veras de misericordia, incidas in judicium. Metuendum est rursus, ne te Occidat desperatis, et cum putas jam tibi non ignosci, quas grapia commisisti, non agas poenitentiam, et incurras in judicem sapientiam, quae dieit: Et ego vestrae perditioni superridebo li .

ARTICULUS TERTIUS

Peccata numerantur, quae speciatim charitatem Ossendunt.

Quamvis generatim nullum peccatum excogitari possit, quo leviter saltem charitas non laedatur, plures tamen sunt peccatorum species, quae peculiari modo huic virtuti repugnant. In iis percensendis juxta ordinem, quem nobis exhibet Angelicus Doctor, initium ab odio capiamus la . Odium Iate sumptum est actus voluntatis aliquid aversantis. Illud autem si contra Deum, vel contra proximum seratur, charitati opponisi in Proverbiorum Cap. I. V. 26. a Do singulis peeeatis, quae eum charitat pugnant speetatim fuso disserit etiarns Doctor a Quaest. 34. ad M. Duilipeo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION