Francisci Vicomercati ... de principiis rerum naturalium libri tres

발행: 1596년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

DE PRINCIPIIS RERUM

petet, quae nobiliores sequuntur, v c cadaueris sorma eam, quae animalis est; Quod ridiculum admodum fit, materiam, scilicet hominis appetitu vehementi teneri, ut eius irma exuta cadaueris fetidam induat, eX qua vermes nascantur. Nobiliores etiam appetere non posse, nisi alterius partis materiae interitum appetat,absurdum certe omnino di a ratione alienum, eum sint materiae partes omnes homogeneae, unam alterius interitum expetere . Id autem ira se habere,

quod sub nobiliori ea forma aliqua materiae pars existat, quae non potest ab altera expeti,nisi ipsa intereunte ad nobiliores etiam formas appetitus si esset,vanum futurum, quod nec coeli, nec hominis formam aliqua materia umquam accipiat : Nullam etiam causam esse cur materia sub forma exi. stens aliam expetat. Non enim quidem eius satietate, quod hanc,si quae esset, a materia nosci, & percipi oporteret. Sed haec cur saltara sit, nullam esse rationem, cum praesertim vedictum ust)ignobilior saepesii ccedat. Non item quod una forma contenta non sit, quippe quae duabus simulsubi jci non potest. Naturalem etiam propensionem,aut appetitum formam aliquam consequi arbitrantur, quomodo grauit tem propensio in inferum; At materiar nullam propria fio mam esse. Nec ex priuatione videtur esse posse. Admirandii enim sit,si suum ipsus interitum priuatio procuret. Interitvro adueniente forma. Ideo a priuatione formam non expeti Aristot.tradidit. Quamquam exemplum, quod subi j-cit,contrarium videtur docere.Nam turpe ait pulchrum e petere,quod nil aliud esse, quam priuationem formam aliquis putabit . Hae rationes simi quae cum ab Avicenna, tum ab alijs contra materiae appetitum afferuntur, quarum nomnullis Scaliger vir eruditissim ua inter recentiores pcrsuasus cum penituSii ruit .

Formia

102쪽

NATURALIUM LIB. I.

Formarum appetitus qui in materia ines, amplior explicatio . o rationum,gus contra eum algarae sunt,solutio . p. X X,

Ed qui materiae vim & naturam,ac quemadmodum in ea appetitus pronatur penitus intelligit rationibus, ac dubitationibus comemoratis non difficile potest respondere. Sed illud ante omnia ponendum,quod si a

natura imperfectum est,natura etiam perfectionem desiderare, & quod parum, aut vix este participat, inobilioris,ac praestantioris naturali desiderio teneri. iccirco caducum, & mortale imperfectum esse cum sit, ut vix quodammodo esse dicatur,ob eamque causam, quae caduca siit, non entia a non ullis sint appellata, omnia 1 empiternitatem, quoad fiet i potest,naturaliter e 1 pctunt Ob eamque etiam causam generationem rebus caducis Deus, & natura prout

derunt, ut cum in inditii duo perpetuari non possint, in specie perpetuarentur. Hinc illud desiderium naturaliter insitum sibi simile procreandi. Et de hoc quidem cum a Platone,tum ab Aristo t.multa multis in locis sui it tradita. Ita in grauibus de lembus, cuin extra loca sua sunt posita, appeti tio inest naturalis ad ea proficiscendi. Nam cum extra ea imperfecta sint in eis persectionem nanciscuntur. Est enim locus ut forma, ac in eo talia simpliciter dicuntur. Iccirco cur ad loca sua ferantur non magis quaerendum quarto de Coelo A tistot. docuit, quam cur sanabile ad sanitatem. Imperfecti igitur natura hax est, ut quam maxime persedimn esse naturaliter expetat. Ipsem etiam esse eius est conditionis, ut ab omnibus naturaliter expetatur, & quo perfectius fuerit, eo magis. Notum autem omnibus est,impersectissmam materiam esse,& ip im esse vix participare, ut quam substat iam 11mpliciter nominare Aristot. ausius non sit,sed vel prope substantiam, aut substantiam potentia, quae eorum, quae tune

103쪽

DE PRINCIPIIS RER UM

actu, nil sit,sed omnia potentia. Econtrario autem formam non perfectam sistum esse, sed ipsam sciscecionem, ut quarentelechia dista sit,& quae non tantum sit,scd csteris ut sint, impartiatur. Haec ergo ita cum habeant, quid mirum si foramae desiderio materia teneatur,& eo quidem naturali quod propensio quaedam est,& inclinatio naturalis , quod egi si quasi itionem quandam Graeci nominarunt. Cum auic haec, quae dicta est,formae in se ratio sit, quae cuiquei communiter conuenit, eam in sie,& simpliciter materia appetit, nec magis hanc quam illam. Nam quemadmodum potentia, quae in materiae inest essentia, ad formam absolute non hanc, aut illam est,eamque perpetuo comitatur, ita &appetitus, qui ea sequitur,&ei respondet proportione. Vtrum autem aliuni

quendam ad han au t illam appetitum habeat, lubium est. Videtur quidem habere, quemadmodum & priuatione, quς contrarietatis merito inest , siquidem forma, quam habet;

aut alteri contraria est, aut contrarietatem habet adi uictam. Sed naturalis tamen appetitus, & perpetuus in ea non erit,

ut nec priuatio,siquidem accedente forma cessibit Ab agente etiam praeter contrarietate, quae diecta est, particulari erit, qui materia sic assicit, ut ad sormam hac idoneam ea reddat litae quam dili non inest, materia pri uata, & appetens dicitur; Vbi autem in eam recepta est, & priuatio, & appetitus cestiuaticum tamen naturalis ille,qui ad formam in se est,permaneat. Nam materia licet formas recipiat, non tamen vim sitam,& naturam. amittit, quae potentia esse dicitur, & nec quid, uec quantum, nec quale. Quam vim & naturam appetitio ista,seu propensio, qua inperfecti est ad perfectiuncomitatur,tametsi formarum numquam sit expers. Nec vexo putandum est in materia prima formarum omni unal experte, ad quascunqu e formas appetitum inesse . Cur enim nunc potius ad hanc,quam ad illam,cum non simul ad omnes teste possit,ita ut simul eas accipiati Quemadmodum igitur hominis , aut leonis forma in materiam primam nudam

Iia ecit itur,ua nec in ea nuda earum appetitio. Elementa autem

104쪽

autem a dsint oportet,ita inter se ab agente temperata, ut materia efficiantur formis illis accipiendis idonea. Haec igiturcas expetet . quan quidem illis priuatur,&i ta assedi a est ut cum eas non habeat, possit tamen habere. Quin & materia prima si ad ignis, aut aeris formas propensionem certam h bet ,.id non ex se videtur esse, sed ab agente causa, quar eam ita: raeparauit, ut eis , & non alijs excipiendis formis idonea aeddiderit ..Alioqui eXIe omnes ce qualiter expetit quippe quae ad serinam tantuni infe , & ab lute senatur , idque ut perficiatur,&esse diuinum participet, quod ex forma, ut sorma est,proficiscitur . Prίeparat autem agens, aut rarefaciendo aut densando, aut tenuando, aut incrassando, aut aliter

assciendo; Atque ea quidem potentiae proxime' dicuntur Cum autem haec ita habeant ad obiecta facile respondetur. Ac primum quidem dicitur nullam in materiba appetiitionucognitionem requiri, quippe quae naturalis sit, quam nulla antecedit cognitio, quemadmodum eam,quae animalis propria est, quae cum sensu perpetuo coniuncta est: Nec enim graui Maut leuia loca sua, tua appetunt,agnoscunt, sed natura: quodam impetu, &propensione ad ea seruntur. Non ite

magnete terrum nouit, ad quem tamen ita rapitui, ut eum svir me expς tere vidcatur. Sed hoc apertum magis, quam ut eXplicationem maiorem requirat. Quoniam tanti en ista propensio temeraria non est, nec materiar, aut rebus alijs temere indita,ob eamque causam cognitionem aliquam, tuin potius intellectionem consequi videtur, cum ambus ipsis id,quod appetunt,non cognoscatur,a summo rergim principio omniumque prima intelligentia, quae omnia regit,& fo-tiet,ordinemque rebus omnibus, & eam de qua loquimur,

propensionem indidit, id agnosci docti quique philosophil tentur. Cum igitur materiae hic appetitus naturalis dunia taxat sit, nec aliquam in ea cognitionem requirat; non Omnino ei erit similis,quo marem foemina appetit. Is enim etsi . naturaliter in ea inest,cognitionem tamen sequi potest, mixtusque esse ex eo,qui animalis est,& naturali. Materiae por

105쪽

DE PRINCIPIIS RERUM

o hunc appetitum formae, quae in ea insunt, non tollunt.

Navi in ea inesse, ac totam formari perspectum est, quippe

quae sub elementorum sermis tota sit, nec ulla eius portio, quae Drmae expers,inueniatur. Sed cum eius appetitus ad formam in se,&absolute feratur, ab hac aut illa forma non magis tollitur,quam ea potentia, quae in eius essentia posita est. Quod enim sua natura informis sit, & potentia ad formam,& actum propensio permanet, nec ob ullam, quae in ea insit,simam tollitur,aut desinit. Quod admirandum forte videri possit,quod materia indiga tunc non sit,nec impetae cta,utpote formata. Sed res tamen ita habet ob potentiam, de qua numquam decedit, cum in eius essentia comprehendacii r. Frustra igitur quaeratur quid sit, quod dum una informatur , aliam formam desideret. Nam aliam nullam doterminatam desiderat,sed ad omnem aeque propensa est, nisi agentis, quod illam alteret,&praeparet ut dictum est 2 efficientia. Quare nec nobiliorem, nec ignobiliorem. Quae si vicissim sibi in ea succedunt, quod ad eam attinet, ex accidenti est totamque ad generantem causim, aut aliud quiddam resertur. Illa enim eam ita praeparat,vi ad hanc, & non aliam sernaam in ea potentiam inducat, quam propensio protinus insequitur. Non item eam appetit, quae in altera est materiae portione, nec aliquis umquam hoc dixcrit. Sed si determinatam appeteret, sit nilem & eiusdem speciei posset appetere . Sed hunc appetitum materiae illius interitum non sequitur,ut antea obiectum est. Nec igitur satietas alterius formae appetendae causa est, nec quod una forma coim

tenta non sit,duabusque simul velit subijci,naim nullam una determinatam vidietiim est) appetit. Absolute autem adsormam propensa est, ut quod natura imperfectum est ad perlectionein. Quod acutissimus Scaliger veritate veluti coactus tandem concessit. Non posuit inquit qui materiam condidit,in ea appetitum mutationis,sed perfectionis tantum. Persicitur autem sub quaelibet forma quaelibet pars,& tota sub omnibus. Omnia recte. Sed addendum est huc

106쪽

persectionis appetitum in materia perpetuum esse,quemadmodum & imperfectionem. Falsum vero illud est propensionem omnem formam aliquam consequi. Ea enim latum formam sequitur,quae est ad agendum, siquidem actio a sorma existit. Quae autem est ad recipiendum,materiam consequitur,cuius proprium pati est, atque recipere. Ex priuatione autem est , ut ex eo, sine quo esse non potest, &veluti ex occasione, quomodo diuitiarum appetitio ex paupertate . Non igitur priuatio interitum suum procurat, ud optime

Aristot. tradidit. Nec exemplum contrarium est. Nam turpitudo, quς priuatio est,pulchrum non expetit,sed id,quod

turpe. Ita quae appetitum ex materia tollunt, rationes solauuntur. Addune alij rationem ex artis materia,quae nullam appetit formam,nec enim marmor Criaris, aut Herculis guram. Sed ratio est hominum philosophiae ignaroru, nec discrimen inter naturae, & artis materiam tenentium, atqu ideo leuiter & temere enuntiantium. Nam quemadmodum ars a natura differt, quod natura principium sit motionis. internum,ars externum, ita & artis materia a naturali. Haec enim formas,quas in se actu non habet,potestate continet, vim eius veluti sinu ab agente causa depromantur, ac qu quam extrinsecus, quod multi censensiaccederent,ob materiae tamen insitam potentiam in eam inducerentur,quae potentia ita definita est, ut non quaevis, aut cX quavis educi,

aut in quamuis possit induci . Artis autem materia nullo modo formam in se haber,sed tota extrinsecus accedit absq;. vlla materiae potentia, aut alteratione . Potentiam aut definitam dico,quae in hac materia ita sit,ut non in alia,& ita ad hanc sormam,ut non ad aliam.Alioquin notum est marmor eiusmodi esse,ut ex eo statua possit exculpi. Quemadmoduigitur potentia haruin artis materi non est , ita nec appetitus. Sed de naturali aliter res habet. Nam in ea, quae p ropinqua est, vis etiam quaedam activa videtur inesse, qua veluti ex se ad formam fertur,& rapitur,vcluti maletia eorum,quo

sponte absque semine generantur. Dc qua re Aristot. pro

107쪽

tiam, quam appetitus consequitur aliqui esse arbitrentur. Erit igitur circulus in causis . Appetitus videlicet aeternae generationis causa per formae, quae inest,interitum, quam alia, quar appetitur consequitur,&generatio ς terna ipsius appetitus. Nisi forte in diuerso cauis genere sibi vicissim causae

sunt, haec illius ut finis,ille huius utericiens, seu ut forma . Sed absurdum videtur ex hoc appetitu formam unam interimi, ut alia accipiatur. Minus probabiliter loquuntur, qui in formae imperfectionem causam referunt. Quamcunque enim formam definitar esse perfectionis, ut infinitam materiae impersectionem nequeat adaequare. Aliam igitur Perpe 'tuo expeti. Sed falsum est infinitam esse materiae imperti ctionem . Imperfecta quidem enim ex se est, non tamen infinite, nisi quomodo materia infinita statuitur. Perficitur etiam illa pro sui,& formarum qualitate, & conditione. Illud ergo potius dicendum nullam esse determinalsi in materia prima ut dictum est fornis desiderium,& cum ex se iniperfecta sit,ad persectionem perpetuo inclinare. Formas autem in ea alteram alteri succedere, non ob prioris satietate, aut posterioris determinatum appetitum , sed quod forni

rum earum eiusmodi natura sit, quae perpetuo in ea esse non possimi. Cuius rei causia est, tum ipsi materia, quae eas tales reddit , ex quo etiam interitus, & ortus causa dicitur, tum formarum ipsarum contrarietas, aut certe differentiarum

quibus constant,& cum eis coniundis sunt, aut ab eis proficiscuntur. Quod propterea dicimus,ne formis substantiali bus contrarium nullum esse aliquis obijciat . Quamquam hoc dubium est,a multisque existimatum non omni si ibi tibtiae negatum contrarium,sed tantum compositet. Quod igitur aut forma, aut quid eam necessario consequens contrarium habeat,perpetua esse non potest. Contrarie enim pii-tiatio in materia inest,ob contrariorum conditionem, quae eiusmodi est, ut in eodem stibiecto es e non posinr , atqtie si unum insit , alterius priuationem habeat adiunctam . Quae priuatio ut inest, ita & appetitio, qtus eam perperuo com

108쪽

DE PRINCIPIIS RERUM

mae philosophiae septimo. . Praeterea astis materia, quaecumque actu est, naturalis autem potestia, quae in persectionem inclinatur. Ratio igitur haec ab artis materia deducta leuissima, cuius generis omnes fere sunt, tam horum quam aliorum, qui ob curiositatein,& ambitionem a probatissimis veterum, ac receptissimis dogmatibus recedunt. Sed quid ii lud a forma materiam potius,quam a materia sormam expeti,quod hi ipsi,& censent, & docent Θ Hoc omncm proicie i, absurditat cin superat , rebusque ordinem inditum petauei tit. Quis umquam intellexit, ac ne somniauit quidem id, quoci persectum est,& cceteris ut sint, ac perfecta sint, causa est, id expetere, quod imperfectum substantiae genere vix reponi tun Quis rursus,id,quqd nondum est, appetere id, quod est ' Cum igitur istiua persecussimum ens sit,& antequam in materia insitis illamque formet,non sit,

quomodo materiam,quar omnium imperscistissima est, sol mamque antecedit, possit expoetςre Z Cum aurem iam in

ea inest, non vltra eXpetet, ut quae eam complcctitur, nec

eius est indiga . Sed lyaec portenta cum eorum authoribus

mittamus.

Aliorum do causit, cis formam materia expetat, sint enite, o quemadmodum eius appetitus a polemia disserat. Cap. XXI. Lla vero breuiter expendamuS, quae dc materiar sormam habentis appetitione ab alijs produntur . Nonnulli enim eam esse inquiunt, ad aeternam seruandam generationem, ut quomodo materiam, ita & eius potentiam &appetitionem aeternam esse propterea oporteat. Sed haec ratio, quae a sine sumpta est, for marum interitum ponit . Cuius interitus gratia generationem aeternam Deus prouidit. Videndum autem,quarint ritus eius causa si cum hunc ipsum appetitum, seu potentiam

109쪽

tatur. Cum autem qus pristationis, & potentiae differentia sit,antea explicauerimus,nunc, qu e ciusdem potentiar,&appetitus, qui in materia inest,aliquis requiret. Parii enim discriminis in eis videtur esse,cium potentiam nil aliud esse dixerimus, quam ad formas habilitatem, quae propclio quaedam ad eas videtur, id quod appetitum hunc esse est traditum. Differunt autem inter se, natu que ordine appetitionem potentiam antecedit. Unde quidam hunc ordinem statuim t.Primum materiam sub intelligentiam cadere,ium sormis carentem,deinde naturaliter potentem,post procliuem,& inclinatam ad formam,postremo appetentem. CuiuS o dinis ratio haem affertur,quod ad priuationem,&formam indifferens materia sit,nempe utriusque subiectiun . Quod ite priuatio ad potentiam, & non potentiam eodemque modo potentia ad formam,& non formam, seu etiam ad priuationem,quod rursius inclinatio ad formam tantum sit, sed tam ad eam, quae inest, quam ad eam, quae non inest,appetitus autem ad eam solum, qua caret;nam ad eam, quit habet,amo rem potius, aut fruitionem. Ita igitur potentia appetitui quodammodo praeire,an latius patere, quod non solum aciformam sit, sed etiam ad priuationem, appetitus autem tantum formar. Sed de his dubitamus. Primum quia materia intelligi non potest, nisi formis carens,& potens, siquidem potentia in eius est essentia.Et quamquam sormarum carentia ad hanc eius essentiam non videtur attinere, quoniam aliter formas non caperet, ipsa tamen cum secundum se intelligitur,formarii expers intelligitur, quippe nec q uid, nec qualis,nec quanta. Deinde naturalis inclinatio appetentia, aut certe ab appetitu non differt. Quid enim aliud est,materiam potentia esse,nisi adtu id non esse,cuius est potentia, &ad illud esse comparatam ξ Non item aliud materiar, & omnino rerum inanimatarum appetitum este diximus,nisi naturalem propensionem. Praeterea materia ad priuationem, &formam, cum sint contraria, indifferens licet videatur, fio mam tamen maSis,quam priuationem respicit,& ad eam est ordi-

110쪽

NATURALIUM LIB. I. Ag

ordinata, non ad illam. Quod de potentia similiter dicitur. Nec item secundum se potentia est ad priuationem,cum priuata actu,& potentia ad formas, secundum se materia intelligatur. Ita enim quid non esse dicitur, nec quantum, nimirum actu. Rursus priuatio ad non potentiam indifferens non est, nisi ea, quae interitum sequitur, de qua sermo non est,& quae ad potentiam non est indifferens. Cum autem appetitus aliud nil sit,quam naturalis inclinatio,&formaequq habetur,haec esse potest, ita & ille esse poterit. Haec tamen cum ita se habere vidcantur, potentia& appetitus disserunt, sed ratione sola, quod alia materiar, quatenus potentia est, ratio sit,alia quatenus appetit, & ad formam propensa est. Nam in potentia compreheditur id eam esse posse,cuius est potentia. In appetitus au te ratione id non inest,siquidem &impossibilium este potest ut voluntas, quamquam sorte in

naturali appetitu hoc verum non est,proptcrea quod creden .

dum nulli a natura inditam ad aliquid, quod esse non possit, st y propensionem. Nam frustra ea esset, cum tamen nil frustra I Znatura faciat ut ab Aristot. spe est traditum. Alij ratione differre haec inter se aiunt, quod persectionem,& actum potentia demoliatur , non in differentiam ad priuationem, &formam. At appetitum inclinationem,&impetum notare. Primum ad perfectionem velut rei imperfectae finem, deinde ad formam,ut non concausam, atque hanc, quae ad ,

compositum est, habitudinem posterior in esse habitudine ad formam, & ad perfectionem . In quibus illud primum non intelligo, quod aiunt potentiam demoliri perfectione. Ad illam enim cum sit comparata , & perpetuo in materia insit, quomodo eam demolietuire Nec enim ita demolitur, ut simul cum ea esse non possit, siquidem dictum est, materiam formatam id permanere, quod ex se, & natura sua est,

nempe potentiam, nec eκ ea decedere. Deinde illud non probatur, appetitum inclinationem ad formam, ut ad con- causam notare. Formam enim materia appetit, ut sui pers ctionem, ncc ut concausim, velut ad compositum refertur.

SEARCH

MENU NAVIGATION