장음표시 사용
71쪽
sed esse potest tantum, eius quod est pars statuetur. Atque hoc forte est,quod Hemicus, & Io. Scottis actu ut loquuntur) entitatiuo materiam esse tradiderunt. Nam quamuis actus vocabulum formae proprium est, quemadmodum materiae potentia, idque formae ab Aristotele perpetuo tributum, ideoque hoc nomine non recte usi videantur, quod tamen entis gradum quendam significare volucrunt,a vero noaberrarunt. Sed his, quae tradidimus aducrsari id videtur, quod exprima: philosophiae septimo allatum est, materiam non esse quid,nec quantum, nec quare. Etenim his verbis,
aut Omnino, aut certe eam, quae actu est,substan tiam materiam esse Aristo t. negat. Praeterea materiae, si natura quaedam,aut substantia actu sit,forma aliqua propria crit,siquidem actu nil est, nisi per formam . Hae difficultates arduae admodum sunt, & ingentes, ut eas omnino superare viX Vmquam aliquis potuerit. Alij materiam quid non esse aiunt, hoc est quidditatem,seu habens quidditatem. Alij per quid substantiam,quae ex generibus primis unum est, interpretantur. Alij substantiam actu, quoniam potestate su bstantia sit. Negant prieterea alij quicquid actu est, id omne per forma actu esse,&concretum. Nam actum aliquem esse, qui entis proprius est, nec a forma proficiscitur, quem entitatiuit ut diximus) nominant. Alij solam formam actum csse, &per eam res alias actu constare, materiam autein sola esse potestate . Quarum responsionum, aut interpretationum nulla a dissicultatum nodis fatis nos explicat. Planum enim est
per quid substantiam ab Aristotele intelligi,& eam quidem, quae genus est, ut initio libri illius idem interpretatur. Cum inquit, id quod est, tot modis dicatur genera prima entis commemorat )horum primum ipsum quid est esse patet, quod substantiam ipsim significat Illud p terea notum,
in quoque genere actum & potestatem ab Aristot. posita. Quae cum ita habeant, nec quidditatem, nec substantiam, quae genus non sit, nec eam tantum, q uar actu est, per quid intelligere videtur,siquidem quid omnino esic negat, aliaq;
72쪽
etlam genera. Hoc item in Aristot. doctrina commune, di tritum actii nil esse nisi peribi ma.Quamquam hoc solutum iam est,cum materiam actu materiam esse diximus,eumque actum a forma non esse, & improprie dici, sed tamen dici, quia re ipsa ta est,& extra causas suas,quod Graece τν ἐνεργι αι, κὶ τψ ἔκris verius dicitur, quam τὸ quoniam hic actus perfectio quaedam est, quae a sorma exoritur. Sed ut earum,quibus implicamur, difficultatum nodos exoluamus dicendum censemus,materiam quid no esse, hoc est subta,
tiam, quae proprie substantia, & quid dicitur, quod genus
est substantiae corporeae,ut eodem in loco est traditum.Sub stantia inquit, manifestissime corporibus videtur compet re,& caetera, quae sequuntur. At si hoc non probetur, ii camus quid non esse,hoc est, hoc aliquid , quod individuum dicitur, actu demonstratum,quod prima,& maxime substantia nominari solitum est Quae interpretatio eo nititur, quod
quid,& hoc aliquid ad idem, hoc est substantiam significandam eius libri initio coniunxerit. Illud vero fortaste dixerit aliquis materiam quid non esse,id est, id ipsum quod male ria est,id non esse, quod substantia,aut quantitas ,aut qualitas,&cst horumque & materiar diuersas esse rationes. Mat riam enim subiectum ultimum esse,de quo alia dicuntur. Ita cius rationem ab aliorum rationibus diuersiam csse oporte re, quemadmodum substantiar ratio ab accidentium ratio
nibus, quod de illa dicantur, liuersa est. Posse igitur materiam substantiam esse, etsi rationem a substantiae ratione diuersam obtineat. Sed hoc aduersari videtur, quod eo in loco demonstrare Aristot.institit it,materiam solam lilbstantiam videri,quod alijs subijciatur, eorumque nullum sit, &illis sublatis possit permanere. Quae demonstratio cum casu maliquae primae tantum materiae congruunt, de ea se dii serere nos monuit. Dico, inquit, materiam, quae secundum
se, nec quid est, nec quanta &c. Quae verba si ita ut dictum est exponantur materiae idelicet rationem a substantiae ratione diuersam esse, conclusioni praecipue adhicrsi ibuntur,. nempe
73쪽
nempe solam materiam substantiae rationis esse participem . Alijs item materiebus conueniet, quarum omnium ratio ab ea, quae substantiae est,diuersa est. Illud item minus probabile, quod a Simone Portio allatum est , materiae ad omnem actum indeterminationem indicatam, qua quidem inde teriminatione nulli actui addicta est, sed potentia omnis . Nec enim de in determinatione ullus erat sermo, nec ulla inter actus comparatio fiebat. Nisi nulli actui addictam intellexerit, qilia hoc aliquid,& vere substantia non esset. Quod ergo antea allatum est, potitis dicendum materiam quid non esse,id est substantiam,quae ipsa per se sit, quae proprie, vere substantia vocatur . Sed cum sectuidum se eius generis substantia non sit, potestate tamen illa est, eaque fieri apta est.
Ideo substantia quaedam imperfecta est ,& veluti inchoata , quae substantia simp liciter dici non debet,sed substantia potestate,eo tamen,quo dictum est, modo. Quare nec substant1a simpliciter,& omnino est, ut aliqui opinantur, nec Omnino potestate, ut alij, sed actu substantia inchoata, & rudis, actu item materia, potestate autem stubstantia simpliciter,
quae vere & propivi substantia est. Ideo in primo Physicorucum materiae,& priuationis diuersitas traditur,materia prope, & quodammodo substantiam esse ait, non simpliciter &Omnino substantiam. Privationem autem nullo modo substantiam esse . Ita Averroes in septimo primae philosophiae substantiam diminutam, quia potestate sit,eam vocat. Pe spicuuin ergo est,quemadmodum materia substatia sit,caq; tamen quid esse Aristoteles neget, quod eo interprete substantiam significat. Illud item formam nullam quamquam materia propriam habet, imperfectam tamen quandam substantiam,& potentiam actu,hoc est re ipsa esse, quae potestate substantia simpliciter, &persecta sit, atque omnia efficiatur . Unum enim eum, qui persectus est, actu forma impartitur, non rudem,aut inchoatum,cuiusmodi est materiae, qui potentiae solius proprius est,& inter actima perfectum, & noesse omnino,seu simplicite inedius. Cuiusmodi materiam esse
74쪽
esse plerisque in loci, Averroes tradidit,ob eamque causam exesse,& non esse veluti compositam . Ita his satisfactum, quae ex primae philosophiae septimo allata sunt, materiam substantiam non esse ostendentia . Ccetera etiam facile diluuntur . Nam quod ad aliud sit,ueliiti ad actum , & forma quo minus substantia sit,non impedit,siquidem eius duplex est esse, seu etiam notio. Vna,qua ens' qiioddam est, in alio non inhaerens,quo quidem modo substantia est: altera, qua potentia est quaedam ad sormas, & ita ad aliud est, actumq; respicit. De qua duplici materiae notione Themistius praeclare in primo Physic. Illud autem falsum,quod a Portio dictum est, materiam primum alicuius quidem esse, non tamen ad aliquid, deinde ad aliquid dici, quod ad formam; ut ad suam perfectionem sit determinata. Nam Aristot ait ad aliquid eam esse. Eo autem modo ad aliquid si est et,forma etiam,quae ad materiam dicitur,ad eam ut ad persectionem eiceretur,quod falsium esse perspectum est. Ad substantiam autem materia, quamquam substantia est, potentia dicitur, quoniam cum imperfecta sit,ad perfectam potentia est. Ita& ens ex ente gigni potest, nec erit tamen antequam fiat, quoniam ens adhu eX eo, quod potentia est,gignitur .. Haec de materiae genere,&vi,seu essentia videntur dicenda, quae si ab aliquo minus probentur,ac meliora,&doctiora in medium proferat, magnas ei gratias habebimus. Illud vero quaestioni huic ad ij ciendum,materiam, quod sic, ut docuimus, potestate sit , aut potestas, mistioni in primae philosophiae duodecimo recte comparatam. Parum enim,ut Averr. monet,abest,quin res misis sint potestate. Quemadmodum simplicia corpora, quarin mistione potestate potius sunt, quam actu. Huius etiam potestatis, qua omnia fieri potest materia,merito effcitur, ut rerum ortus continuatus sit, nec desinat,qui finem proculdubio acciperet, nisi in materiae veluti sinu formae omnes potentia inessent. Sed quid ortus perennitatem dicimus Θ quando ne omnino quidem esse
75쪽
ius naturam cum ignorassent veteres, solumque id esse exustimarent,quod actu est completo I perfecto, rerum ortum sustulerunt, veriti ne aut e non ente simpliciter fieri eum
concederent, aut rem esse,antequam fieret,faterentur. Qui
eorum dubitationem Aristot. diluit, materia inuecta, quae nec nihil,nec omnino actu simpliciter sit, sed rei generandae quaedam potestas inter esi eb& non esse ut diximus media. Materiam primm ratione, se essenti rapotentiam esse.
Vaestio autem est de hac materiae, quae hactenus explicata est, potentia, utrumci, Ut
accessorium quoddam adueniat, an ad campotius ita pertineat, ut in eius ratione,& esssetia includatur. Themistius tradit materia aliquid primum, &aetii esse,tu aliquorum materiam,ad quae potentiam obtinet. Ac materiae quidem nomen,quod potentia dicatur secum trahere, & ad quae materia dicit u r, ad eadem potentia ciIC, nec tamen eius essentiam in eo seluin esse positam,ut ad alia dicatur. Ita potentiam ad materiar essentiam minime pertinere Themistius c set. Quod eo ctiam declarat, quod rebus omnibus quae da ipsis per se consideratis conueniant, alia ut cum alijs conseruntur. Quemadmodum ligno bicubitum esse persccon uenit,duplum autem,ut ad aliud refertur. Ita igitur & materiae ut aliquid sit, & omnino existat, per se competere, potC- state autem esse,ut ad aliud comparatur. Alexander videtur contrarium sensisse. Nam in secundo Naturalium quaestionum docet materiam sua natura, atque essentia nec Gis,
nec, nec qualitatibus, sicli sermis carentem, nec cis ii formatam esse, sed aptam & potentia praeditam ut informetur. Potentiam igitur ad sormas in materiae essentia Alexander ponit, ct si earum receptionem, aut carentiam ab ea ipsa essentia remoueat. Nam si alicrutrum in ea clauderetur,r
76쪽
liquium eidem non posset congruere. Quare Themistium cuin AleXandro plane consensiue,aut eius mentem recte onanino explanasse Limara non vere existimauit. Sed Thcmiusti j sententiam omnino recte est interpretatuS, quamquam in interpretis qui Themistium conuertit, culpa sit Aue roes secum videtur pugnare , nec eadem semper sentire, Dam in primo Phy. in materiae substantia potentiam esse negat sic, quod eius definitionis pars sit, quandoquidem si es set cum per formae accesssum potentia illa intereat,ipsia quoque materia interiret. In his item,quae sunt ad aliquid, ateria quomodo&potentia poneretur . Libro autem de substantia orbis ait materiae naturam necessario esse naturam potentiae,eiusque substantialem differentiam potentiam, ac eam tandem per poste ita enim eius loquitur interpres 2 substantiari. Ex qua locorum dissensione factum est, ut diuersa de eo senserint interpretes, alij que aliam sententiam secuti sint. Nam Gandauensis ab essentia materiae potentia seiunxit, Achillinus contra,& ita de coeteris. Sed qui materiam potentiam dixere, ita ut eius ratio sit, atque essentia, sensiste rectius videntur. Quod multis modis ostenditur. Primum quia non aliter materia potetia est,quam forma actus, seti perfectio. Substantiam enim Aristot. in actum,poteritiam &concretum, seu in materiam,formam, & concrctum' vi tape diximus) partitus est, & illam quidem potentiam,
formam actum,dixit. Nec vero quaedam natura,au t res fio ma est ab actu , seu perfectione diuersa, cuius es lentia ra tio alia sit quam actus . Nec aliter, quam peractum desinitur, seu verius circumscribitur: nam simplicia definiri vix posIlint. Eodem modo materia potentia est, nec alia matCriae ratio videtur, quam ut sit potcntia. Dico autem materia, quatenus materia est. Deinde ex vi nominis. Nam materiae
vocabulo aliud nil proprie significatur, quam id c quo fieri aliquid possit, aut omnino iam factum est. Quae materiae si
gnificatio omnis in uniuersum materiae communis est, non primae solius propria. Etenim lignum, aut ars ritum malin
77쪽
r dicatur,quoniam scamna cathedrar,statuae,& eius generis alia ex eis possint fieri,aut iam sint faetii. Siluam etia materiam , seu cin dixerunt, quod ill hic multa sit ad comburendum fabricandumque apta materia. Est etiam ς Syruvocabulum, quod in Graeciam cum plerisque alijs vocibus
Cadmus importauit, priscisque Syris aquam significabat,
quae multorum sapientium sententia rerum naturae fuit ma teria . Ex quo plo materia G1 aeci usurparunt. Quod si earuma herierum, quae vim & naturam Omnium consensu a potetia habent diuersam, cuius inodi lignum , & aurum, qua ex parte materiae sunt,uis,& es lentia in potentia posita est,quid de prima tandem dicendum, quae cum natura sua informis sit,sormarum omnium capaX non aliter,quam per potentia potest definiri ξ Hoc vero,&Themistius veritate veluti coactus de ea consessus est,hoc ipso quod materiam dicini us potentiam statim significari. Nome inquit materiar id,quod
potentia esse dicitur, omnino secum trahit,&ad quae materia dicitur, ad haec est potestate. Quare mirandum, quod eodem loco sub ij cit,eius es lentiam non idcirco tamen esse, ut ad alia Blum dicatur,primamque eius notionem haberi, absque eo, quod materia & ad aliquid esse intelligatur. Nactsi ea, ut substantia sorte, & cns absque aptitudine ad se
mas,&Omnino potentia possiit considerari, non tamen qu
tenus materia. Hoc enim modo substantia quidem esse intelligitur,sed potestate, non autem absolute substantia. Ac quemadmodum forma intelligi non potest primu ,ut cit 'dam natura per se, tum ut actus atque perscino, sed statim, ut forma est,actus esse intelligitur, haecque cius est estentia, ita de materia dicendum. Iam si materia quatenus materia prima sui notione quaedam praeter potentiam natura sit,atque substantia, aut actus necessario erit, aut concrctum, siquidem tribus illis substantia diuisa est . Actus autem noncst,licet actu materia sit,& ens, quod a forma diuersum est ;Actum enim formam dixit,per quam est hoc aliquid. Minime omnium concretum est. Rursus comprehendi animo per
78쪽
senil potest,nisi per sormam . Notione igitur prima absque
potentii si intelligitur forma erit, quod nemo ne somniauerit quidem. Sed de materiae cognitione,quae praeter formam non sit, post dicetur. Quae tamen praeter formam h beretur, si ipsa per se formae omnis expers simplici, ac prima notione Ut substantia quaedam animo conciperetur, absque ea,quam ad formam habet, potentia. Quod autem Themustius sententiam suam magis confirmans adijcit, duo esse vocabula,quibus materia numcupatur, materiam,scilicet & subiectum,& hoc quidem prima notione t per se est, ei magis
congruere, reliquum,videlicet,materia,ut ad formam rese
tur, at ionem non habet. Non item illud eam subiectum cLs cum formis actu subi jcitur, materiam antequam illas accipiar,cum potentiam habet,& ad eas resertur. Nam & sominam cui subi jcitur, subiectum respicit, I una simul cum ea concipitur, ad eamque refertur . Subicctum etenim alicui subiectum,non aliter,ac materia alicuius est materia, & cum potestate intelligitur. Nec ea etsi formae substrata est, eius materia esse desinit, quamquam magis proprie materia diceretur, antequam eam acciperet,cum ad illam esset potentia . Nec vero ex sorma solum, & subiecto res fieri dicimus, sed ex forma etiam & materia, hocque longe frequentius. Quomodo item materia notione prima,ut subiectum intelligetur, cum sormarum potius eXpers, & earumdem capax primum omnium apprehendatur' Materiar itaque vim &naturam non omnino as Iecutus Themistius videtur,nec eius illa digressio, aut explicatio,quamquam in multis pra clara,&subtilis prorsus cut aiunt aurea est, sed aenea potius, aut ferrea auro intecta. Vt de eo dici possit, quod de Pythagoricis harmoniam in coelorum motu ponentibus Aris . pro
quidem & eleganter dictum, sed non verc. Nec vero mat
riam, ut simpliciter substantia est, primus philosophus considerat,vt ille,& alij putarunt. Quin eius generis substatiam esse tradit,& contemplatur,quae est potentia. Quae conlid
79쪽
ratio ab eo aliena,tantum abest ut sit,ut eius maxime sit propria, ad quem actum & potentiam entis,& substantiae differentias, seu modos pertinet explicare,& quce actus sunt,seu actu aut potentia ostendere. Nec in materia consideranda primus philosophiis a naturali hoc nomine dissidet, quod ille substantiam simplicitercsse, hic potestate doceat; verum
quod naturalis in quocunque ortu eius monstrat necessit,tem,& ut ad ortum accommodatur,& ex ea formar educumtur, eam contemplatur; Primus autem philosophus eius, quatenus est, essentiam&genus perscrutatur, eamque substantiam esse docet,non quidem simpliciter, aut etiam praecipuam, cuiusmodi forma est, quae actus es sed postremam nimirum potentiam. Ideo Auerroes in septimo primae pilito sophiae,ut mutationis principium est, materiam in physicis ait considerari, in scientia autem Diuina, ut substantia potestate . In octauo eiusdem tradit, materiam subieetiam esse, in naturali scientia declarari, quod quidem primo Physico.. praestitum est,substantiam autem este in Diuina: harum igitur scientiarum diuersa materiae consideratio non escit, ut ipsa perse,quatenus materia est,absque potentia animo concipiatur. Nec id exemplum cogit, quod ad hanc potentiam a materiae prima notione seiungendam a Themistio allatum est. Nam ad artem id pertinet, cuius sit biectum, & materia omnisaeli aliquid est secudum se, corpus vidclicet aliquod naturale,quod ipsum per se potest intelligi,absque ea, tuam ad iarmas habet,potentia. Quod de prima naturalium rei timateria dici non potest, quippe quae potentia est, nec cor pus, nec formam habens, quamquam actu ens, & matcria, hoc ipso, quod actu ita est, eo ipso ctiam est potestate, cum
materiae ratio laaec sit, & vis. Vnde & artis materia quamquam actu corpus est, quatenus tamen materia absque potentia ad eam,cuius materia est , sormam nullo modo intelligetur. Potest veroqiuod hactentus docuimus eo cita comprobari , quod materia ad potentiam non aliter se habeat, quam primum agens adactum . Nam in rerum uniuersiatale
80쪽
tate extrema duo sunt, quorum unum actus cum si potentia reliquum, ad haec utrumque eodem modo affectum este rationi est consentaneum. Primum autem agentem essemtia sua actum esse primae philosophiae duodecimo Aristot.
docuit, idque Omnibus certum adeo, ut omnino ambigat nullus. Et igitur materia essentia sua, ac ratione potentia dicetur. Nec similitudinem tollit, aut ratione hanc infirmat,quod agens primus persectissimus sit,materia prima imperfectissima, possitque ideo haec ab aliquo perfici,illud nopossit. Nam quod imperfectissima est, ex potentia proficiscitur, quae eius est essentia. Quae nisi eiusmodi esset pers ctionem aliquam haberet,ad quam potentia accederet, itarique non imperfectissima. Quin etiam accesssolium aliquod e non essentia potetia si sit, ut ad materiam accedens in ea inesse possit, potentia prior requiretur, alioqui in materia esse non poterit quod incommodum tollitur, si eius essentia ponatur. Eademque de potentia illa priore quaestio existet. Rursus accidens si sit, aetus cuiusdam rationem habebit, ac subiectum etiam, quod actu sit, requiret. .aamquam for itasse hae rationes tollentur,si materiam identice ut loquuta tur potentiam esse quis poneret . Cum autem potentiam, 'materiae essentiam dicimus, essendi eius sic perspicuitatis .
gratia loqui licea Gmodum intelligimus,non vllam differentiam essentialem,quae rerum copontarii duntaxat est.Ita per potentiam, ut per modum, quo est,materiam definimus, seu
verius describimus,quoi nodo res compositae per differetias essentiales e quibus constat. Materia simplex est, in ullius particeps compositionis,nec ulla disserentia constituta. Quare cum si ibstantiam poteria esse eam dicimus, quid sit, & qu modo una cXprimimus, ob eamq; causam ad eius csic potentiam spectare statuimus, siquidem non aliter, quam co momdo & esse,& intelligi a nobis potest. Ac quemadmodum in motus essentia successio est,quamuis eius tantum essendi est modus, quia in rcbus est,quae in successione sinat positae, ita di potentia in materiam se habet.