Francisci Vicomercati ... de principiis rerum naturalium libri tres

발행: 1596년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 철학

141쪽

DE PRINCIPIIS RERUM NAT. LIB. I.

stinguitur, quam qil e re vera est caro ab ea, quae nomine duntaxat. His igitur & eiusmodi alijs intelligi potest materiam per se agnosci non posse.Propositione autem, alit negatione sola intelligi, ut quae secundu se ignota sit,ut I. philos. 7. traditum est. Eae autem matζriae cognitiones inter se diLierunt, quod in ea, quae ex proportione est,comparatio est quaedam in alteram minime,& in ea quidumssam formarunegationem intelligimus,in reliqua abitem non formaru t tum sitia natura expertem materiam,sed eis,aut siti bij ci posse,

aut iam subiectam. Est etiam illa a sorma absolu ta magis, ct libera cognitio, magis'; etiam primi philosophi propria.

Quamquam non Omnino a forma absoluitur, nec cana per se nulla sermae habita ratione primus philosophus cut Zima Ia putauit contemplatur. Persipicuum enim est mateiriam si formarum negation e cognoscatur, a formis ipsis absolutam penitus non agnosci,quamuis ab illis cognitio haec aliter pe-deat,quam alter .Qusmodo enim formarit m eYpertem materiam intelligat aliquis, nisi quoquo modo formas simul apprehendat. Nec sine forma omnino materiam primus philosophus considerat, ut qui potestate esse eam cut anica docuimus apprehendit,est autem potentia ad formam,sed utcunq; res habeat seu per habitudinem ad formam, seu absq; hac babitudine a primo philosopho consideretur, illud consa praeter ea a naturali agnosci non postse,nec omnino per se apprehendi. Nec quod principium rei u naturae per se sit, aliquid confert. Satis enim est, ut quomodo agnosci potest, agnoscatur. Quod etiam priuationi usu venit. Non ite quod enSssit,&actu materia. Nam intelligendi ratio actui, qui foema est,non autem entitatiuo tribuitur. Porro ens,quatenus ens, prima: quidem philosophiae subiectum est, &intelligitur,sed per ea,quae sub eo comprehenduntur, quaeque aethis sunt,aut adtu,ex quorum intelligentia ad cntis per se,ut ens, coapitionem ascenditur. Illudq; falsum potiorem nulla causam esse cur unum per se , aliud per aliud intelligatur, nam prout sunt,ita intelligi apta sunt. Et haec quidem de materis

cognitione.

142쪽

DE PRINCIPIIS

RERUM NATURALIUM

Liber Secundus.

De naturali forma disserendum esse, quae de ea quaestiones explicandae. Cap. I.

E prima rerum naturarmatoria , deq; ei ad iii Dctalpriuatione, ac omnino de ortus principiorum numeto & vi, seu natura superiore libro disputauimus Nunc de coeteris principijs agendinuest. Ac primum quidem de forma,qtiptamet si generantis cauis, atque etiam generationis effectus in rei tamen genitae principium ponitur , &inter principia, C quibus res constat,ab Aristotele numeratur. Deinde de essiciente, & fine, quae in rebus quidem, quae oriuntur, non insunt, sed tamen ad earum generationem necessario adhibentur. Defornaa autem lisc disquirenda. Quo in genere ea sit, substantiarne an qualitatis,an etiam alio quopiam . Atque si si ibstantiae virum potentia, an actus, an ex utroque concreta, siquidem hisce substantia diuisa est,utrum una quae clam, quemad

modum

143쪽

: DE PRINCIPIIS RERUM

modum materia, communis sit , an pluies uae item eius vis,&conditio, quot genera, seu differenti. . Rursus qtiai r tione, ac modo in materia gignatur,ut ruin sponte ac fortuito, nullaque essicientis cauis actione adhibita, an ab aliquo generante, & rei alicuius gratia . Vtrum item extrinsecussi impia in eam mittatur,an de ea,cum inesset,eliciatur. Atq; si elicitur,virum actu in ea inerat,& latitabat, an sola potentia, e qua eliciatur, & in actum ducatyri. Hii fere capitibus tota de naturali forma disputatio continetur . Nam θefota

ma in ginere, eiusque omnibus disserenti js, ac generibus adtractationem de causis in genere,& communiter disserere attinet, quod nos libro ad hoc dic3to praestamus. Vbi non naturalium s lum,sed artificiosarum, at lite etiam diuinatus Ormarum ratio omnis eXplicatur,qua tionesque illae expendunttit de indiuiduationis ut loquuntur principio, utrum forma sit,an materia, an aliud quidpiam,item de essentia, &quidditate, & Omnino ea,quae formae in se, & communiter conueniunt. Quemadmodum,& id,quod antea diruun est,&superioris etiam libri initio attigimus, non esse eam vere principium,sed effemina potius,& ut Plato dicebat,pria .

Quod non ad naturalem sist mn forma attinet, veru metiam ad artificiosain. Porro naturalem naturalis considerationis

propriam esse, & quemadmodum a diuino etiam explicetur, quaeve sit harum considerationum differentia antea traditiun est. Nunc igitur ad ea, quae proposita sunt,disquirenda, & excutienda, ea, qua instituimus, methodo aggrediamur, Platonis, & Aristotcl. dogmatib us inter se colla . tis , atque ad

ritatis examen reuocatio.

144쪽

NATURALIUM LIB. II. 6s

Naturalem formam, ut Aris. tradidit substantiam esse, non

qualitatem an aliud qui ut veteres censuerunt. F. I I.

Rimum ergo videndum quo genere forma concludatur,virum substantia sit quaedam , an materiae potius qualitas,& affectio, atq;

omnino accidens aliquod . Controuersum enim hoc videtur. Nam & veterum complures in accidentiu numero eam locarunt, nec paucae sent,de illae quidem non infirmae rationes, quibus id colligatur. Veteres quidem physici cum totam rei nat ratis naturam eam,e qua constaret, materiam esse existimarent id omne,quod reliquum in ea inesset, eius habitus, &affectiones censebant. Ita earum copulationem & quedam veluti rhythmum,& concentum cuiusq; rci formam esse putarunt. Ad id etiam imp ulsi, quod qualitatibus suis & habilibus unaquaeque res noscatur, & as alijs distinguatur, quae duo formae propria sunt,& ei ab omnibus tribuuntur . NO- scitur quippe,ut antea tradidimus, unumquodque per so mam,& a coeteris seiungitur,seiunctumque, ac diuersum eL se intelligi rur. Quo autem ducti argumento totam rei naturalis substantiam, & naturam materiam etae crediderint in secundo Natur Auscultat. Aristo t.explicauit,quod videlicet subiectum solum, ac materiam permanere sibim etiam simile procreare existimarent, formam vero omnem oriri, & Occidere, nec sibi simile aliquid efficere. Nec enim si Lectica fuerit delfosa, lignumque cum putruerit lucticam alictam gigni,sed lignum. Hoc ergo veterum de rerum naturalium ijormis decretum fuit. Quae fortassis causia eos mouit, Vt in principijs formam non ponerent, sola materia contenti. A cidens igitur formam esse non substantiam posuisse eos apertum est. Quod dogma hisce etiam rationibus potest firmari, quod forma in subiecto, scilicet materia, ut accidens imi haercat,

145쪽

DE PRINCIPIIS RERUM

haereat, nec 1, se coli stat. Quod item contrarium habeat, && aliqua intendatur & remittatur; Quae omnia accidentiuac qualitatum potissimum sit ni propria , atque a substantiarri a tura ali cna. Nec enim forma ipsi per se absque subiecto,

ut materia, consistit, nullaque est in aliquo naturali corpo-rc,qtiae Don alteri quoquo modo aduersetur. Quod in elementis primum ipsis, quae contraria elle ipse etiam Aristo t. fatetur constat. Deinde in lapidibus, quorum vires tum imter se, tum multis alijs rebus aduersas quotidie eXperimur. Maxime vero in si lapibus, quarum nonnulla: sese adeo oderunt,ut iuxta sese satae, aut intereant, aut certe ad fruge non veniant. Quod de quercu, & olea traditur, lebrasica item& vite,& alijs multis similibus. Oleum etiam omnibus, quaesieruntur,plantis inimicum est, ita ut quaecunque eo peruncta fuerit,arescat,& moriatur. In animantibus ipsis eorsiq; substantia graues pugnae cernuntur, nec in illis solum vitiis, sed eorum etiam carnibus, pellibusque detractis, ut de tympanis, de ovina, & lupina pelle fabricatis proditum est. Nam quaera ouina pelle constant, rumpuntur, si aliud ex lupina constans pulsetur. De qua rerum naturalium inimicitia, &contrarietate, quae antipathia dicitur, a plerisque multa sun ctradita. Ea autem ex materia, quae una omnibus inest,& omni contrarietati subi jcitur, prodire non potest . -d formas igitur merito resertur. Nam si ex diuerso temperamento existit,formarum elementarium ratione diuersum est, non m teriae primae, quae una omnium est elementorum, quilia qua& haec repugnantia, atque antipathia in temperam ctum vix potest referri. Consequitur aut e magis eorum formas, quod

esse non potest, nisi & illo inter se repugnent. Intendi vero& remitti naturalium corporum formas in compositis,&mixtis primum patet, cum unum hominem rationis magi S, quam alium, coeterorumque item animalium aliqua magis, quam reliqua selius participia videamus. Tum vero maxime

in si1 plicibus,& elementis.Haec enim admisceri inter se non pollent, nisi eorum formae in tensiores ferent, remistiores . Nam

146쪽

Nam vim suam summam retinetibus mixtum nullum ex eis existeret. His itaque ratio Oibus naturalem formam substantiam non esse,sed accidens potest monstrari. Sed in elementorum formis hoc maxime ostenditur. Qine cum calor, &frigus, humor & siccitas ab Aristosele, Alegandro, Galeno, alijsque multis statui videantur, nec omnino aliae in eis spe etentur,quae verius formae esse possint, haecque in accidentibus aperte numerentur, formas accidentia esse relinquitur.

Aut si quae commemorauimus in elementis substantiae sint, essicietur,ut quod in uno accidens est, in alijs substantiae habeat rationem, quod & absurdum est, & Aristo t. doctrinae

contrarium, Haec igitur ad veterum dogma stabiliendum. Plato autem de re hac aperte nil tradidit. Idearum tantum& exemplarium imagines, quae in materia gignantur, sormas esse voluit,ab ipsis ideis prosectas. Aristoteles vero quq stionem hanc pertractauit,& formam substantia esse docuit, ac verius etiam & magis proprie, quam materiam. De cuius& Platonis opinione in libro de Dogmatibus egimus. Controuersia igitur res haec cum videatur, nec paucioribus, aut

infirmioribus, immo vero validioribus, & pluribus Aristotiquam veterum sententia firmetuis quid hac in re statuendii videamus. Verior autem Aristot. quam veterum sententia

videtur ..Ouod quidem his rationibus potest doceri. Quod naturalis corporis forma sit, quod item materiae, quam in-sormat,ac magis etiam copositojut existat, & a coeteris omnibus essentia differat, impartiatur, quod rursus naturalis simplicisq; generationis sit finis; Quod tandem vera ac propria cui iisque rei natura censeatur. Nec enim naturale corpus,quod substantia est, partibus, quae substantiae non sint, constare potest,nec Quod, substantia non est, causa esse potest,cur substantia consistat,nec item substantiae essentia, Iratio,qua sit, &i caeteris differat umquam dicetur. Ortus praeterea simplex in substantiam desinit, hocque nomine, coeteris mutationibus differt. Quin & substantiae natura, quae motionum eius principium est,& causa aliud a substant a tia

147쪽

DE DRINCI p IIS RERUM

tia esse non potest. Quam vero absurdum sit, corporis naturalis, quod substantia maxime est, partem praecipuam acci dens facere. Nec enim ut e non corpore corpus fit,ita e non substantia substantia. Corporis namque partes non nece sario corpora sent, sed altera potentiar, altera actus ratione habeat,satis est. Substantiae autem partes in substantiae genere esse debent,nisi accidens substantia prius ponatur . Cuius contrarium Aristot. docuit, qui ortu natura, & ratione si ibstantiam accidentibus facit praeire . Forma etiam accidens si sit,ex ea & materia unium per se non erit,nec sine corporis forma, quae ex genere substantiae sit, corpus omnino existet. Illa autem in naturalibus formis, it genus in sipecie, inest, ut antea tradidimus. Nec vero sormam naturalis corporis partem esse,aut ei, ut sit,&consistat, impartiri aliquis neget,quod formae omnis, seu naturalis, seu arte constantis communia litec sint, quar tamen artis formet in accidentihus numerantur. Na si hae accidentia sunt, ea quoque, quae arte constant, qua ex parte talia sunt, eodem genere conti nentur. Hisce igitur rationibus naturalem forma substantiam esse ostenditur. Sed eas probabiles tantum, nec neceLsarias, aut demonstrantesialiqui existimant. Primum enim formam partem quidem rei naturalis esse,id secundum qualitatem,quae veterum sententia substatiam non infert, quod causi generans perfectionem tantum,quae qualitas dicitur, non multitudinem tribuat. Diffetentiam item, quae a forma sumitur,rei, que pars est essentialis, qualitatem pri iras philosophiae quinto as Aristot.numerari. Illud vero non conce dendum a forma rem accipere,ut sit, quin potius materiae, quae permanet proprium id esse. Formam vero eius qualit tem &affectionem quindam,qua a coeteris res differt. Nec id quidem cogere, quod generationis simplicis terminus sit. Nam adueniente hac qualitate in materia compositu perfici, actuque fieri . Cum antea esset potentia,& quae tantum erat materia hane persectionem accipere. Vera item ac propria cuiusque rei natura persectio haec esse potest, quam qua sub-

148쪽

NATURALIUM LIB. I. 67

substantia non est. Nec quod motus principium sit , utilib-

stantia sit, efficere. Nam motum localcm rectum in grauit tem tantum & leuitarem aliqui referunt, quae accidentia

esse nemo non noluit . CCeteros item moltus,ut alteratio a calore,& frigore,quae sunt qualitates, proficisci. Quin&in

animatis motum omnem a qualitate existere,cum sit ad animum, quae temperamentum est quodda. Nec si forma substantia non est,idcirco id, quod fit,aggregatum esse ex accidenti; nam qualitates quidem formas este, sed inseparabules,& quae substantiae modum,ac rationem habeant, quippe quae nequeant, nisi cum compositi interitu separari. Quomodo anima a subiecto corpore non separatur, sed esse desinit,eaque intereunte anima interit. Quemadmodum enim per formam illam,quae pericctio est,esic accipit, ita illa desi nente,desinere. Hoc vero coeteris qualitatibus, quor separa' tur,minime contingere. Eas enim non desinente subiecto, desinere,nec substantiae modum habere, ideo ex cis,& subi cto concretum ex accidenti existere. Illud adijciatur admiradum videri, si quae arte constant, accidentia sint, ut postr

ma ratione conclusum est cum ex substantia naturali, nimirum materia existant. In huius sententiae confirmatione a sititur,mixtorum formas temperamentum esse, quo a cineris rebus differunt, nomenque, ac definitionem nanciscuntur, ut in auro,& coeteris metallis pater, quae non rc alia vlla,qua temperamento inter se disiunguntur . Nec aliter in stirpibus rem se habere. Earum namque vitam & animam temperamentum esse,quo nutriuntur,crescunt, & gencrant. Augeri item calido, quo etiam oriuntur, & vivunt. sensum

etiam, tui in animalibus forma,est quandam qualitata temperiem esse, animaliaque ipsi a stirpibus temperie illa di serre, quod ad siccum,ut illae,non adeo declinent. Hoc vero&Hippocratis,& Galeni dogma esse. Intelligere item & vel iale in hominibus a perfectissimo temperamento cxistere. His igitur & similibus rationibus, ac dictis ea, quae pro Aristo t. dogmate allata sunt, videntur labefactari, idque quod vcte-

149쪽

DE PRINCIPIIS RERUM

rum esse dictum est,confirmari. Sed qui horum dictorum ,

ac rationum vim expendit,adeo exiguam, ac imbecillam intelligit, ut rationibus pro Aristotelis sententia commemorati S robur potius,ac momentum addant, quam eas infirmet, ac labefactent . Quamobrem Portius non recte decis iudi .cauit. Nam quod dicitur formam secundum qualitatem partem esse,si qualitas, ut genus a substantia diuersum proprie sumatur,a vero abest . Nec talem qualitatem differen tiam clientialem Aristo t. nominat. Qualitatem vero substantialem,ut a genere distinguatur,quo quid potius, qua qua-la,significatur. Quomodo & materia, si cum forma confertur. Nam cum eius perfectio forma sit, qualitas quae dasnvidetur, Sed qualitas non est ex qualitatis genere, verum

substantialis, quaedam scilicet substantia qualitatis speciem

reserens. Quae cum eiusmodi sit, nulla,cum gignitutamiltitudo a generante existit, sed sola materiae persectio, & per eam concretii m,quod generari proprie dicitur. Multitudo autem a generante esset, si ipsa per se forma non in materia, ut eius perfectio gigneretur. Porro a forma, non a materiarem quamque ut sit, accipere adeo notum est, & omnibus

cons sitim,ut in controuersiam verti non debeat. Nam materia cum sit, res tamen nondum est, nisi forma accedat,

quae materiar qualitas quidem vocatur,sed ut dicthim est,substantialis. Idcirco & peream a coetcris seiungitur. Quod

a materia esse non potest,quae una omn1um eadem est,& comunis. Non sistunt igitur a communi rerum omnium principio res qineque essentiam suam ducere non possunt, scd nec differentiam villam substantialem, qua a coeteris distinguantur. Quod autem ortus simplicis terminus sorma sit, tantum abest, ut eam substantiain esse non doceat, ut re alia nulla magis possit ostendi, nec enim sola qualitate ad mat riam accedente compositum perficitur,sed fornace beneficiupotius hoc est,& eius quidem, quae substantia sit, di ita tu, stantia, ut per eam compositum existat. Quo autem simplexordiis a non simplici,& secundum quid magis differat,quam

150쪽

NATURALIUM LIB. II. 63

quod in substantiam desinat, non simplex & secundisi quid

in qualitatem,aut aliud genus p Quod si in compositum d finit,id Qrmae acceptum fertur,non materiae, quae antea preerat. Illud minime concedendum veram , ac propriam cuiusque rei naturam sermam possie esse, quamquam serma substantia non sit. Quod perspicuum maxime fiet, cum de natura differetur, eoque etiam nunc potest intelligi, quod rei natura aliud nil proprie sit,quam eius essentia. Quod fleLatini authores serte animaduertentes,quam essentiam nos aut substantiam dicimus,naturam appellant. Motus autem principium, ac primum ericiens praeter substantiam nil esse potest, ac quicquid mouet, quod substantia non sit, id primum non est,sed instrumenti, ac secundi mouentis habet rationem. Quomodo calor in animalibus, grauitas ct leuitas in siinplicibus. Ideo veteres secundo de ortu Aristot. recte arguebat, quod instrumento tantum, primis scilicet elemenetorum qualitatibus, posito,causam veram & primam,nimi'rum naturam & formam protermisissent. Secundo de Anima Empedoclem separatim, quod stirpiumn omnino animantium accretionem calori uni tribuisset,nulla animae, iis motum cum primo effici sitiusta mentione . A rei igitur natura ius quaecunque iit, naturaIis motio proficisci tui, si saliud proprie Mura est, qua D eius motuum omni uni principium. Quae cum rei essentia sit, nisi substantia esse non potest, cum praesertim prim Um sit, seu principium, quod substantie proprium est,quae alia omnia genera modis omni rantecedit. Animam autem temperan elices babile multis visum est,a vero tamen lai A lon longius . Nec Hippocratis, aut Galeni hac in i : 'T nos mouet, quando & pugnantia Lepe tradi a , . 'temperiem,seu crasim, nunc coelestem calorem, i alibi

quid animam esse arbitrati . Sed de hoc in traetatione de Anima. Quod autem qualitas separabilis substantiar modii

habens Erma ponatur,non tollit, quo minus ex ea,& mate

SEARCH

MENU NAVIGATION