Francisci Vicomercati ... de principiis rerum naturalium libri tres

발행: 1596년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

DE DRINCIPIIS RERUM

ne,in hoIe generando.Effciente aut hanc causam,eiusq; necessitatem nemo eorum intellexit, qui uniuersa & oia,unum esse censuerunt. Quorum duplex fuit ordo. Nam alij ex illo uno omnia tradiderunt, nulla in eo,quod tradebant,absurditate percepta, quod videlicet generationem absq; generate, veluti fortuitam & temerariam inducerent, materia ipsa se ad res procreandas mouente. Alij cum statueret unum esse,

idq; pertinaciter tuerentur, simulq; intelligeret illud unum ex te mutari non posse,quasi quaestione hac vecti immobili,

illud & immob1le omnino esse enunciarunt, ne si causam mutantem diuersam inducerent, iam rerum multitudinem faterentur. Vnus Parmenides cum unum induYistet,causam hac attigit. Et ille quidem ea ratione, tua praeter id unum rerum et ortum persipoeit. Nam ut ait Theophrastus, utraq; via ille ingressiis est. Statuit enim uniuersum unum esse,& sempiternum,& ortum rerum una tueri contendit. Nec quod simile de utroque sententiam haberet, sed re vera uniuersum unuesse ratus,idemq; ingenitum &globosum,ad tuendum ortu cx vulgi opinione, duo rerum apparentium fecit principia,

ignem & terram, alterum ut materiam, reliquum vi causam cilicientem. Amorcm ctiam dictum est ad hanc causam retuliste. In his autem,qui multitudinem rerum cocessere, D mocritus , & Leucippus atomorum authores,nullam similiter efficientis causit mentionem fecerunt. Sed ex atomis casu,&fortuito coeuntibus tum innumerabiles mundos, tum caetera,quae in eis insunt, procreari tradiderunt. Quorum sententia absurdissima videtur,tantum videlicet rerum ornatum, tamque admirandum in uniuerso, iusq; partibus omnibus ordinem,casset,ac temeritati tribuere. Sed de casu,ac fortuna virum in rebus naturalibus insint,anque aliqua, etsi non omnia, castu, & fortuito fiant, in progressu disquiretur.

192쪽

MATURALIUM LIB. II, 8

Ari uelem quam Platonem phfice magis , o rectius de reri generationis e cientibus causis disseruisse, est quae ilia Aia. Cap. XII. Latonis nunc & Aristotelis de essiciente generationis causa disquiramus sententias .

Ρ . Nam in lib. de Dogmatibus quid is enserint

quidem expositum est, non tamen utrum

d recte,an secus, nec quid omnino de ea sit

statu endum. Plato igitur cum non solum res singulas quotidie generari videret, sed & mundum aliquando procreatum arbitraretui eius prirnum, tum caeter riiram, lirae in eo Luru, rerum caulas efficientes tradidit. Illius quidem opificem Deum,ac patrem, aliosque deos minoi CS, rerum autem singularum,quae in dies oriuntur, aliam nulla colurnu n Em praeter ideas .in Ph:rdone,alibi vero mundi etiaanimam &naturam,ut in Dogm. explicauimus. Aristoteles vero cum mundum aeternum secisIet , rerumque tantum singularum statuisset , eius nullas procreantes causaS inducere coactus est, tametsi conseruantes & fbuentes, rerum autem omnium,quae in dies fiunt,non prietermisit. Ita Deuseu mouentem primum,& omnino mentes diuinas, coelum,& naturam in causis edicientibus posuit, non magnopere a Magistro Platone diuersas. Qvinet Deu coeli, ac mundanae totius fabricae seruatorem & cultodem, a quo totum ipsi imcoelum dependeat,ac omnis natura. Ac de Platonis quid in sententia, quandoquidem mundum progenitu statuit, cius generationem in aliam causam reterre, quam in Deum opificem,ac patrem rectius non potuit. Nam seu opificem &patrem diuersa esle volucrit, & opifex sit Meirs sit prema, per quam mundus cst laetus, quaeque ornatum illi,&distinetionem attulit, parer vero ipsiun bonum, quod est supra omnem Meluem,&a quo Mens illa profici scitur, seu rem unam di eandem ob diuerius rationes uiuersa haec nomina haben-M lcm,

193쪽

tem magna enim est de re hac inter Platonicos dissensio)profecto rectissime constituit, & maxime etiam consentanee his, quae de mundi a Deo creatione sacrae litterς , ac religio testantur. Imo vero his etiam, quae ab omni antiquitate de eadem sunt praedita. Nec vero mirandum inter Platonis stactatores magnam de mundi opifice, & patre controuersiam fuisse. Cum ipse Plato nos monii ejit,eius inuentione dissicilem esse, Et etiam quae cum fuerit inuenta, vulgo enunciari,& declarari non possit. Quod quemadmodum verum sit,&quae de eo inter interpretes controuersia,alias eκplicauimus

Illud autem viro uis modo intelligatur, recte traditum hinc intelligi potest,quod omnis sere antiquitas, ac veterum, seu Chaldaeorum seu aliorum Theologia,Mentem hanc, seu etiaeius genitorem,&patrem uniuersi opificem, & creatorem induxit. Quemadmodum apud Chaldeorum Oracula, & Me curium Tristae stum Theologiae veteris veluti parentem, aperte licet videre. In eo, qui inscribitur Asclepius loqueris de crinatione Mercurius, ita exorsus est. Principium rerum Detis,& mens,& natura & materia. Et alibi de hominis pro

creatione loquela Mentem omnium patrem,vitam Gnaturam nominat. MenS inquit omnium pater. Cum sit vita&natura,peperit hominem sibi similem, quem dilexit laquaim propriam prolem. Chaldaei ipsi creationem omnem, reruq; cunctarum dispositionem menti attribuerunt. Quod dον mali religionis est consentaneum, quo traditura patre per verbum omnia esse procreata.Est autem mentis verbum pro prima,utpote patris sapientia. Nec vero alij praeterquam patri, seu menti, mundi essicientia, seu creatio tribui potςr i, quando ante mundum conditum, nil piner Deum exist bat,qui cui dictum est pater est,& mens. Tantus praeterearer um ornatus aliam causam, qua mente ois ordinis, de omnatus authorem quomodo habuisset ξ Idcirco AristoteIes Anagagoram, quod mentem omnia segregantem is duxiLset, supra caeteros commendauit, ac omnino est admiratus.

Quae igitur de mundi opifice & patre, siquidem ille genitus

194쪽

est recte se habent. Vtriuri autem genitus reddi positus 1 utari necne,post exquiretur. Quae vero de Dijs minoribus ad animalium vn 1 cum mundo genitorum, atque humani potissimum corporis opificitia patre, & opifice summo asstim piis,dicuntur,an recte se habeant, necne expendenda. Nam quod per deos eius odi minores intelligeret, sydera videliucet coelastia,ac Daemones in libro de Dogmat ostendimus. Videbitur autem fortassis hisce dijs minoribus opificium aliquod in mundi procreatione, non ita recte Plato tribui se, eiusq; procreationem separasse, ut aliud fecerit Deus maximus,aliud ipsi Dij minores. Nec enim ulla necessitas tanti opificij eis tribuendi fuit,cum ipsie per se Deus maximus animalia omnia,& hom in is potissimum corpus, quemadmodu& mundum, potu erit fabricare, Dijs illis minime adiuuantubus . Eoq; praesertim,quod humanum corporis opificium magnam in se habeat admirabilitatem , ut nil sit fere in uniuerso,quod,ut Galenus etiam testatur,opificis magis sapientiam,& prouidentiam ostendat. Quae igitur ignobiliores, minorisque ponderis res, cuiusmodi sunt elementa, fabricauit,multo verisimilius est,rem omnium nobilissimam, atque etiam dissicillimam fabricasse. Quin etiam elementa &ipsa

denique coelestia corporapropter homino, ac coeteroru animalium generationem facia videntur. Cum ex illis, ut ex materia sint ex strii cita,laaec Platone docente procreata,vi luc rent super terram , ac per motus eorum temporibus distinetis hominum res in terris regerentur,essetque eis certuS ordo. Quis autem ignorat id melius,ac nobilius esse, cuius gratia reliqua sunt comparata ' Cur igitur dedignatus fuerit Summus opifex hominis corpus attrectare, & ex clementis fabricare,eaministris suis prouincia delegatas' Nec vero causa,quam Plato affert, necessiria, ac ponderis alicuius videtur,quod videlicet si ab opifice Deo maximo solo fierent, Dijs adaequarentur. Essentque ea quemadmodum Dij in1- mortalia,& ab Omni interitu liberata, quod indecorum sit,

nec item fieri possit, ut rei corruptibilis summus opifex sid

195쪽

D E PRINCIPIIS REI V M

author Haec inquam causa neces utatem non habet. Nam clementa, quae ab opifice genita ponuntur, etsi tota ipsa simul nunquam intereant, per partes tamen perpetuo mutantur,&vicissim gignuntur,ac pereunt. Totus etiam mundus, non vi sua,interitus expers, sed opificis voluntate a Platone ponitur; Cur igitur & animalia haec quomodocunque genita silit in opificis eam ipsim voluntatem referri non potue runt. Qui enim aliquid aeternum ut sit, cum natura sua corniptibile sit, facere potest,idem certe non cogetur, ut nil nisi zeternum moliatur. Quin & Plato ipse vecitate veluti qogente hominis mirabile opificiu Deo sit immo postea attribuit, veluti cum in Timaeo Dcum iecur secisse ait, ad excipiendas rerum suturarum imagines, posuisseque in eius constitutione densitatem,leuorem, perlpicuitatem, dulcedinemque &asperitatem. Cuin etiam paulo post inducit medullam, catanes de ossa,&omnia,Omnia ab opifice ipso fabricat .Vt tandem solum humani corporis opificium admiradum in Deuipsum retulerit. Quod etiam alibi, ut in siccundo de Reptibi.& decimo de Legibus ab eodem est traditum. Vt cum dixit hominem a Deo facthun, veluti quendam ludum, & eius generis alia. Quibus etiam addi hoc potest, quod licet si deribus aliqua ei scientia in animalium generatione tribuenda

Drte videatui non tamen Dantionibus. De qua re alias dicendum. Dico autem syderibus cilici etiam aliquam tribuendam,quod re vera motu,ac lumine suo animalium procreationem, humanique corporis opificium compleat. Quod &Aristoteles postea scriptis mandauit. Sed Plato ad id non cogitur,qui mundum,eiusque partes omnes ab opifice genitas statuit. Aristoteles vero, qui nullum mundi ortum induxit, potest, ac debet rerum caducarum generationem in coelestia corpora,ac eorum vires referre Sed haec Plato poetice

potius, ut pleraque alia,sub fabulis scripsit, quam naturali& necessaria ratione. Quomodo &illhul,quod summus opifex cum Dijs illis minoribus loqueretur,quod a naturali ratione est alienum. Illud tamen in eius sententia commendandum

196쪽

NATURALIUM LIB. II. set

dandum quod Dijs minoribus non ita efficientiam tribue iit, quasi solis ericientibusque, generantibusque causis pruinis. Sed ut summi opificis ministris,di veluti causisseclidis, quae illius impulsu,& eficacitate generarent, vim illius imitante ac rerum rationibus ab eo acceptis omnia deinceps per illas ab eis procrearentur. Quo intelligitur rerum singularuni litae in dies fiunt,ut animalium & stirpium, causas primum coelestia corpora Platonem constituisse. Quod in sexto de Republ. clarius expressit,cum earum efficientiam re tu lit in Solem. Sed praeter haee,animam mundi,& naturam, Ut alias traditum est. Ac recte quidem coelestia,ac Solem potissimum,& Naturam, quae Aristoteles quoque essicientes rerum causas statuit,animam autem, quae nulla mundi est,non ita recte. uo modo nec ideas, quibus solis nonnunquam rerum generationem attribuit. Nam quod ad animam attinet, quamquam probabile videtur mundum hunc inferiorem animacum elle, nec terram, aut aquam tot stirpium, Ranimantium genera ex se proferre posse, nisi anima praedita

sint,quq vitam omnibus impartiatur,nullam tamen eius animam este posse ab Aristotele demonstratum est, quarum de monstrationum efficacitas,& vis,cum de illa agemu S, eXquiretur. Nunc vitali,ac coelesti calore,atque spiritu per haec elementa fuso,omnia in eis, & ab eis procreari seminis in nonnullis ministerio, absque ulla animae mundanae necessitate In ideas autem causam rerum cssicientem a Platone in Phae done relatam Aristoteles tradit: sed ut cXemplaribus potiusquam ut caussis em cientibus uti eis videtur. Quamquam in Timaeo,ctim de rerum in iiijs agit,materia que S cxemplar causas ponit,ipsi exemplari uniciendi rationem attribuit. Ut enim matri materiam, ita exemplar patri comparat, & sol mam, quae in materia gignitur proli. Nulla autem esse in exemplari, seu idea potest elacientia, ut in rerum artefactarum exemplaribus patet. Quam enim domus evicienda, ea

quae in animo insedit architecti, vim possit habere Θ In ea naduntaxat ille respicit, & ad eius imitationem domum archi. M 3 tectatur.

197쪽

DE PRINCIPIIS RER VM

tectatur. At ne hoc quidem in rebus naturae dici potest. Si quidem natura intelligentiae eXpers est, quae,cum aliquid molitur& generat,in exemplar non respicit; Sed nec exemplar vlliun est,aut idea eorum, quae siunt, ut in progressu docebitur. In causis igitur essicientibus numerari non potest. Naturam vero recte eis cientem causam Plato statuit. Quippe

quae in rebus,quae sunt, im sit, earum omnis motionis origo est,& principium. Haec cum ita se habeant,de his causisericientibus videtur Aristoteles rectius locutus.Nam eas tantum statuit, quae&sunt in rerum uniuei sitate, &causae munere fungi possunt,ac re vera funguntur,nempe Coelum,Solem potissimum,& Lunam,atque ipsam naturam. Vnum autem cum Coelo primum mouentem, a quo illud pendet, &mouetur. Quae & quomodo ab ea tradi ta sint, quaeve ratione efficiendi vim eis tribuerit,alibi egplicatum est.Perspiculi autem est, & ciemini dubium,rerum procreationem a cMestibus corporibus,ac Sole praesertim pendere. Is eni Incum per obliquum circulum seratur, cuius una pars ad Septentrionem, altera ad Meridiem declinat, ad utram partem iter suum direxerit, calore suo vitali ad gignendum idoneo reruortus efficit. Quod in stirpibus potissimum cernitur. Nam primoVere ad nos Sole accedente, terra herbarum arbortiq; etiam omnis generis copia veititur. Aialia etia libidine turgent, coitum et, generandi ca maXime appetunt. Cotraria autem omnia Solis elogatione & absentia cotingunt. Vt in herbis & insectis, alijsque sanguine carentibus animalibus licet

videre. Illud vero etiam verissimum, Solem motu proprio ab intelligentia propria, diurno a suprema in Orbem moueri.Itaque omnem eius efficientiam ab eis & prima potissimupendere. Sed cum a Sole, ac caeteris etiam errantibus syderibus ortus,&interitus contingunt, proque eorum diuerso motu harum mutationum sint vicissitudines, earum tamen perpetuitas,& quod ita vicissim res oriantur perpetuo,& intereant,aprimo orbis motu existit. Cum enim uno, ac simplici motu semper cieatur, obliquas illas Solis, errantiumq;

omnium

198쪽

NATURALIUM LIB. II. 9

omnium motiones perpetuo continuat, ut ab omni aetei nitate extiterunt , ac perpetuo sint duraturae.Nam quamquam

per se, & Sol, & alia errantia perpetuo cieantur, non eo tamen modo quo nunc dies, ac noctes absq; csti primi motione vicissim efficerent. Vnde magna in rerum ortu diuersitas existit. Generationis igitur & interitus earumq; vicissitudinis causam in circuli obliqui motum eiusdem aeternitatis in primam lationem recte Aristotcles retulit. Rectissime tandein primum omnium principium,a quo coelum pendet,& naturae. Sed quemadmodum coelum motu suo tantam rurii diuersitatem gignat,virum lumine tantum ad nos ijderu praesentia I allato, an etia alijs effluxibus,in disputationibus de Coelo est dis qui redum. De natura autem quis dubitet quin

sit omnium ortuum mutationumque aliarum causis, quando

ea perinde se habet ad naturalia, ut ad artisiciosa ars ipsa. Ac

quemadmodum ars efficiens est arte constantium, ita naturam naturalium esse, dicendum est. Quamquam differunt, quod ars in alio principium est,natura in eo,cuius est natura. Nec vero uniuersalis quaedam est natura in uniuerso fiasa, ut Stoici existimarunt,sed in rebus singulis sua cuiusque est, quar pro ratione sua,& reruin in quibus est genere, agit. De qua paulo post est differendum . Dependet vero & haec ipsa ab illo primo principio,ac eius veluti ministra est,cuius pr. scriptum, ac leges in actionibus omnibus suis perpetuo Obseruat. Sed de natura in progressu. Haec igitur de efficientibus rerum naturae causis sint dicta. Reliquum esset, ut de fine ageretur, qui altera est earum causa exterior. Sed decodisserendum, cum quae ad naturam attinent explicabuntur: siquidem ostendetur eam non temere, nec fortuito aggre,

sed alicuius finis gratia omnia. De exemplari igitur causa, quam Plato posuit,disquiramus.

Recte

199쪽

DE PRINCIPIIS RERUM

Rocte ne a Platone mue fuerit exemplaris cares, operpe ram Atque imuria ab Arist.refutata An contra. p. XIII.

Xemplarem cautan, quam Socrates,& Plato ideam nominarunt, ab eis inuectam, &quibus de causis, ab Aristotele reprobata, contra quam Simplicius, & alij complures existimarunt, in libro de Dogmatibus cmpiose ostendimus. Simulque etiam,qua ' eLsent ideae,& quarum rerum, quove in loco a Platone positς. Nam nec omnium esse,nec ubique ratus est. Haec cum sint abunde explicata, illud nunc disquirendum, recte ne a Platone inue fuerint, & perperam, atque iniuria ab Aristo

Tesutatae,an contra. Ita enim perspicuum fiet, utrum in rei unaturalium cata sis numerari debeant, nec ne. Videtur autem Plato suo de spundi, ac animalium,caeterarumq; rerum procreatione dogmati consentanee statuisse. Absolute item iis ipsain per s e veritatem spectemus reste, ac pie. Aristoteles

autem naturalis magis, utpotc situm de mundi arternitate dccretum secutus Nam qui mundum aerem um,& nullo vn- qtlam. tempore procreatum statuit, nulla idearuin, seu cXemplaris catas, , ad cuius similitudinem res fiant, Aecci statem thabet. Opifici quippe ideae necessariae videntur, ut in eas immens earum praescriptum inefficiendo sequatur. Quod in tificssius patet. Quamobrem Plato, qui temporis initio genitum mundum ab opifice induxit, eundem opificem. Me tem siti premam stlituit,ideas rerumin ea collocando,quas in fabricandis illis fuerit imitatus, albre fecisse minime videbitur Sunt vero,& aliae causis',quibuS ideas induXit,. ut Ob r. rum scientium,ac definitioiles,qilae rerum singulat una,& c ducarum esse non possunt, sed aeternarum,& uniuersarum,

citiusmodi sunt idear. Item quod vera & princeps causa ideas sicur quidque ita babeat, aec alia potior possit afferri. Prae

terea

200쪽

NATURALIUM LIB. II. 93

terea quod aliquid esse oporteat, quod vera intelligentia apprehendatur. Quae rationes & si quae aliae sint, quibus ide

rum necessitas ostendatur, quantum momenti habeant, expendendum: simulque earum vis, & efficacitas, quibus ab Aristotele reprobantur. Ita enim uter eorum restius statuerit intelligetur. Videntur autem Aristotelis rationes gratiores,& quae minus possint refelli. Quibus item,uuae a Platone allatae sunt,tollantur. Ac quoniam de exemplari causa nunc agitur, id potissimum considerandum,magna ne necessitas fuerit ideas inuehendi, ut rerum gignedaru Messent exemplaria, possintque ne res eri absque exemplari. Aristoteles igitur nullam earum ob hanc rem necessitatem esse ait,quin otius inanem quandam sententiam esse,& translationibus poeticis similem. Dicere sinquit eas exemplaria esse, & reliqua illas participare , inaniter est loqui, & translationibus

poeticis cmile. Q sed est enim,quod ad ideas respicies agat Insuper & esse quodui , & fieri potest,etiam si ad similitudiunem illius tantum fiet. Et caetera,quae sequuntur. Quo in loco primum participationem , qua ideas caetera participare Plato tradidi rei jcit,cum non sit modus aliquis, quo ea pavticipatio inrelligatur, ut inane potius quiddam, ac poeticudici debeat, quain physica traditum ratione. Quae enim &cuiusmodi participatio haec possit intelligi ' cum praesei timcum ideis hisce nomine tantum, non item ratione, & essentia res singulae,quae illas participare probantur, conueniant. Participant animalip omnia animalis rationem,& Omnes homines hominis, quod de hominibus singulis homo,& de

animalibus animal univoce dicatur . At si aequi uoce diceretur,nulla corum esset participatio. Illud etiam poeticum videtur, exemplaria in rerum naturalium generatione proponere,perinde atque si naturam artificem aliquem animo eo se fingamus,qui exemplari proposito,id intueatur, ac in tu do agat,quod agere instituit. Patet autem in om uitius, quae generant,nil esse quod in exemplar in tuens generet. Singumlaria enim sun quae generat, quemadmodula & quae gen

SEARCH

MENU NAVIGATION