Francisci Vicomercati ... de principiis rerum naturalium libri tres

발행: 1596년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 철학

241쪽

DE PRINCIPIIS RERUM

materia constent , etsi a rerum sublunarium materia diuenda, quae Omnia naturae, ac naturalium rerum sunt propria Sed illud tamen animaduertendum,natui g, seu naturalis vocabulum, si eius ethimon inspiciamus, ijs maxime proprie congruere, quae nascuntur, ac pullulant. Ita Aristoteles in prima philosophia ait,naturam uno modo dici eorum,quae nascuntur,ac pullulant ortam,alio modo id,ex quo nascitur primo, id, quod nascitur,ita ut iniit. Cum enim φ mu sit naici natiuitas,seu ortus Φύ- merito nuncupatur . Quemadmodum cum ποιῶ sit facere, inora ne effectio dicitur. Sed proxter hanc significationem, quae in Naturali etiam Ausculta. tione posita est,aliae sunt ipsus naturae communiores. Quibus dicitur non in his solum, quae nascuntur, verum & in alijs Omnibus, quae mouentur. Ita dictum est, naturam dici id,unde primus motus est in unoquoque eorum, quae natu Ta constant,quatenus ipsum est. A qua non dissimilis naturae explicatio ea est, quam nunc ex naturali Auscultatione explanamus. Et illa quidem coelo etiam conuenit, quippe, quod mouetur, & motus sui principium, quia naturaliterinouctur,intra se cohibet. Nec enim conuersionis eius principium naturam non esse putandum est. Nam quintum limpleae corpus ab elementis diuersurn monstraturus Aristot les,ita exorsus est. Naturalia inquit9 omnia corpora & magnitudinis loco per se mobiles csse dicimus, naturam enim motionis principium eis esse astruimus. Omnis autem motio,quae' in loco sit, aut recta est,aut in orbem, aut admista. Ex quibus verbis Jc caeteris quae sequuntur perspicuum fit, quemadmodum recta ratio, ita & couersionem ad naturam, ut ad principium referri. Proinde cum dicitur,naturam motionis esse principium, ea etiam comprehenditur, qua coeluconuertitur . Ac quamquam in naturalis Auscultationis prioribus libris rerum, quae maxime oriuntur, & occidunt principia,veluti materia & formabimi estigentur,ac de eis natura in primi ac maXime proprie dicatur. Communiter tamen ad id omne extenditur, quod eius in quo inest motionis

242쪽

NATURALIUM LIB. III. Tr

nis principium est,&causa . Quid autem obest,qtio minus

naturam de coeli materia, ac forma vere enunciemus. An

quod duo haec similitudine ut illi aiunt P sola non item v

resec proprie coelum acceperit. Hoc vero dici non potest. Siquidem coelum corpus est,& corpus omne,quam qua simplex,materia constat & forma,qua ,si corpus aeternum est, a rerum caducarum materia,& iocina diuersis sunt . Unde Aristoteles materiam coelo nunquam negauit, etsi diuersi generis a materia corruptibilium esse eam constituit. Quod si in coelo materia proprie, ac vere est, forma quoque neceLsario inerit,quippe cum materia sine forma esle non potest Formam autem nunc dico, quae materiam illam informet, non intelligentiam, quae ut nauta naui,& Imperator exercitui assistit solum,&moderatur. Nam quamquam coeli mat ria a nostra diuersa est , semperque adiu, nec ullius priuationis,ad nullam nempe aliam excipiendam formam nabilis, ipsi tamen per se,& natura sua, & quatenus materia, actu non est,sed per formam, quae in illa inhaeret,quomodo ignis forma in sua materia. Quae res etsi multis Averrois dogmata sectantibus,& eis sacramento quodam addictis, absurdior fortasse videbitur , ita tamen eam se habere in disputationibus de Coelo ostendetur. Porro coeleste in corpore formam inesse,eamq; materialem, hoc est materiam illam informantem, & ad eius materiae extensionem, ac diuisionem extensam,ac diuisem,indicauit Aristoteles,cum naturalis considerationis terminum inquirens , eas tantum formas: naturali philosopho considerandas tradidit, quae materiam habent coniunctam,siquidem tales sunt,qus generationem emcluta

Cuius rei exemplum adiecit, hominis & Solis. Ab homine inquiens) & Sole hominem procreari. Ita Solis formam

inter ea quae a materia separatae non sunt, nurnerauit.Quo

niam igitur in coelo, & materia proprie inest,& forma, quaecum ea cohaeret, quoque ob eam causam naturali philos pho sibi jcitur,utramque naturam esse,& id quidem no aliena sighificatione si dixerimus,a vero non abcrrabimus. ωc

P a quod

243쪽

DE PRINCIDIIS RERUM

quod naturam in subiecto esse Aristoteles dixerit, essicit, ut

carum tantum rerum sit quae gignuntur. Nam coeli serma, quae eius natura est,ut in sit biecto,quo modo & aliae Di mali inhaeret. Nec si res naturales, a quibus ad naturam explicandam exorsus est, pireter coelum oriantur & occident, ideo carum tantum natura descripta est; imo vero omnium, cum omnes moueantur, & quia naturales sunt motionis princi piti m intra se complectuntur. Coelum autem etsi naturalis effectus non est,propterea quod genitum non sit, corpus tamen nat irale est,e materia & sorma concretum. CuiuS, ut caeterorum naturalium corporum, natura elidefinita. Quatenus etiam mouetur, effectus quodammodo dici potest. Quippe,quod ab illa moueatur. Nec alia efficientia eo in loco nati irae tributa est, quam motionis . Non enim ortus &procreationis, quandoquidem id, in quo est natura, ab ea non oritur, nisi idem se gignere fateamur. Coelum autem a sublunaribus non ideo genere distinguitur, quod a Deo id sit, haec a natura. Vt enim luec, ira & illud natura constat.

Sed haec genita sunt,& in naturam,ut in procreantem, res runt ut liud aeternum, quod tum naturaliter, tum ab intelligentia mouetur. In coelo igitur natura cum sit,& ad ea com uersio, qua continenter cietur, ut ad principium referatur, id quod de quiete in naturae descriptione positu in est, natu .rae omniis commune non est,sed eius solum quae in his inest, quae consistere aptasqnt, ac motionis.suae terminum alique habere . Nullum autem Omnino incommodum existit, si ita interpretermir, ut antea docuimus . Cum tamen innumera contingat, si a rebus naturalibus coelum eximatur, & similibtudine tantum quadam naturale statuatur. Coeli vero intestigentia, qua ex parte est intelligentia, natura non dicitur. Sed nec ut coelum mouet, naturae habet rationem. Quandoquidem in materia,ut in subiecto, non inest . Illa vero coelicut diximus forma non est, quae eius materiam informat,

sed moderatrix solum & motrix. De qua re in his, quae tum de coelo , tum de ipsis intelligentijs disquiremus, copiosius

dissere

244쪽

NATURALIUM LIB. III. Try

disseretur. Hunc in modum eorum rationes,quia coelo naturam remouent, nec naturale id esse statuunt, videntur ut

existimo selutae. Sed his, quae dicta sunt,pro eius, quod ac serimus dogmatis confirmatione ampliori id quoque adij-ciendum, Aristotelem in octauo de prima philosophia,inter substantias naturales aperte coelum numerare. Substantiarum inquit aliae ab omnibus conceduntur in rerum ratione esse, aliae allataea quibusdam propria opinione fuere. Et primae quidem naturales substantiae sunt,ignis,terra,caeteraq; simplicia corpora, deinde plantae & partes earum, iteq; animalia, & animalium partes , & tandem coelum, coelique partes. Secundae vero ideae,& mathematica ipsa. Haec ibi. In quibus perspicuum est,coelum inter naturales substantias recenseri, nec ullum discrimen inter ipsum, & alias positum , quod videlicet ipsum similitudine sit naturale,alias proprie, ut alij somniarunt. Quemadmodum autem coelum cum naturale fit,naturam que in se motionis principium habeat, ab intelligentia tamen moueatur,quod Aristoteles in duodecimo de prima philosophia tradidit, indeq; earum numerum inuestigavit,in his, quae de coelo, exquiretur. Res enim est multi momenti,&magna considerati disyquaeq; dissicultatites multas cis niunctas habeat. Nam & diueris maximorum virorum de ea re extiterunt sententiae, alijs alium modum afferentibus,quo haec cohaerere possint inter se, cstum natur liter,&ab interno principio moueri, idemque ab intelligentia . Nam quod aliqui naturalem nullo modo esse, sed volui. tarium coeli motum tradiderunt, nec Aristotele&, quem merito admirantur,dogmata perpederunt, nec qui ex clarissimis, eius interpretibus sani prodita. Sed ad reliqua, quasinstituti no

sunt, pergamus.

245쪽

DE PRINCIPIIS RERUM

Naturae definitionem animae congruere , eamque naturam quo

ae perfectiorem esse. Cap. V.

Otus & status, seu quietis eius , in quo inest principiti,& causam natura esse, illamq; in

rebus naturalibus iniicniri, eoque nominea rebus arte factis differre, coelumq, etiam intcr naturalia corpora numerari , & hanc, quae definita est, naturam intra se cohibere, ostendimus. Quaeritur autem, an natura ad animam quoq; extendatur, ut illa quoque naturae nomine dici recte queat, an vero quid est,a natura penitus diuersum. De qua re cum

satis in lib. de Dogmatibus, quid de Aristotelis sententia di

cendum esset, disseruetimus, animamq; Aristoteli naturam esse contra Simplicium docuerimus, ne idem toties repetatur,nil prieterea a nobis dicendum. Quoniam autem Plato ab anima naturam distinxit, & quid anima inferius,ac igno hilius esse statuit, ob eamque causam dissentire inter sedere hac ille, & Aristoteles videntur: uter corum rectius senserit paucis docendum. Videri autem possit Plato rectius statuis se. Multum enim inter naturam & animam discriminis videtur. Primum definitiones,seu rationes diueris sunt. Nec ita solum diuersalivi speciei,& generis,scu minus & magis communis. Nam in speciei, seu minus communis ratione generis ratio, aut ipsum genus ponitur, quod in animae definitione non fit . Ita fit ut naturae species quaedam dici non possit. Per naturam enim, ut suum genus definiretur. Natura itemper uniuersum, id cuius natura est aeque eX tensa est, & eius diuisione diuiditur,quomodo in igne,& aqua,quod de an, ma dici non potest. Quae & in principe quodam corporis est loco,unde ad uniuersas eius partes cxtenditur, &indiuidua est,iaec corporis diuisione diuiditur. Vnus item agendi seu ericiendi naturae est modus deici minatus, quem perpe tuo obseruat,ac ne latum quidem pilum ab eo,nisi impedi b

246쪽

MATURALIUM LIB. III. oue

tur,discedit. Cum anima in utramque contradictionis par tem potestatem obii neat, ut in animalium motu licet vide. re. Grauia semper ex natura sua deo um feruntur,ut sursum leuia. Cum tamen modo in hanc,modo in illam partem animalia moueantur. Simplicij item rationes in lib. de Dogmatibus a nobis commemoratae, hoc ipsum confirmant , quae quamquam ex Aristotele videntur ibi utae, aliquam talpen retinent efficacitatem,si animam haturae speciem nullam ut antea attigimus ponamus. Illa magi me urget, quod anima actus dicitur naturalis corporis, au illudque, quod iam naturale est, accedit,aut ex eius potentia educitur. Quod esse no posset,si anima esset natura . Ita namque duplici natura animans constaret, ac proinde duplici e lentia. Siquidem cuiusque rei natura eius est Quentia. Vna autem unius rei essentia est,nec una perfectior,altera imperfecta,quod de natura

eo in loco dicebatur. Vnica item in quoque animante anima est, naturae diueris. Quippe cum carnis natura de ratio ab ossis, ac caeterarum partium natura differens est, qua: tamen unica anima continentur. Motus praeterea naturalis, quo naturalia corpora naturali ter mouentur,aut tectus eae,& is vel in superum,ueliin inferum; uόIn orbem. Sed horum nullus ab anima existit. Nam si intelligentia orbes mouet,ea,anima non est ut antea diximus) utpote separata , &moderatrix tantum . A natura igitur motus illi solum cum sint,ab ipsa anima eam differre necesse est. Haec & eius generis alia animam & naturam inter se disterre,nec de anima naturam dici, possunt ostendere, quae his confirmantur, quae a Platonicis tradita 1 unt. Sed aliae sunt non minus efficaces rationes,quibus anima natura esse videatur. Primum quidem naturae ratio animae congruit. Quippe cum motionum principium sit eius,in quo inest, primum per se,& non ex accidenti. Motiones autem eas dico, quarum principium nδtturam esse Aristoteles cum ponat, in aliud, quam in animam reserri non possitnt. Veluti accretionem,& imminutionem, alterationemque eam, qua ex se animalia alterantur. Η

247쪽

DE PRINCIPIIS RERUM

enim ab anima omnibus fatentibus proficiscuntur, quae e dem naturae sunt opera, hoc est eius in terni principii , quo

naturales res a non naturalibus differunt. Nec enini solius laconis principium natura est non item eius tantum accretio Mis, quae additione sit, seu accumulatione, ut Simplicius putauit. Verae ac propriae accretionis, quae animalium propria

est, itemque alterationis, quae ammae est opus, principium naturam Aristoteles posuit, nec Plato dissensit, cum generatire omnia, ritamque omnibus naturam impartiri es illius sententia Platonici doceant. Natura etiam cum rei cuiusque essentia & ratio maxime sit, de anima dici non potest. Anumati enim corporis serma, ac essentia anima est, ante cuius accessum,nec stirpis vllius,nec animalis natura ulla est e dicutur. Sed cum bac ratione animam omnem naturam esse efficiatur,de ea, quae in stirpibus inest, atque etiam in animali bus qua ex parte cum illis conueniunt peculiaris ratio for- lmatur. Eius enim vi, ac efficientia & stirpes & animaliavi, id est nasci statuuntur,ut φλως, id est naturae vocabulo iure illa debeat nominari. Vnde& Stoici hanc animam,

seu animae facultatem naturam, non animam, vocaverunt: iquorum Dogma Galemas probauit, qui huius anim e vires naturales, physicas,& de naturalibus facultatibus libros eos inscripsit,in quibus eas tractauit. Quin & veteres hanc ani- imain naturam esse existimasse inde intclligitur,quod anim, tum ab inanimato sensit solum,& motu distinguerent, quo- rum neutrum huius animae proprium est. Ned haec,seu bio

corum,seu aliorum veterum non eo adducimus, quod cum

illis consentiamus, hancque animam, seu animae partem,ani ilmam este cum illis negemus, sed ut manifestum fiat, naturae Vim, ac rationem ei congruere . Quin & Platonici idipsum fateri coguntur, qui naturae generasionem, ac vitam rebus i impartiundi,quod animae proprium cst,attribuunt, quique animam cum Platone per uniuersum fusam,quomodo & natiuam existimant. Aristoteles aulcm, qu1 animatum mundum non iacic, nec animam per eum totum cxtensam, anis mam

248쪽

NATURALIUM LIB. III. II7

niam a natura distinguere magis debet, quod tamen, ut dictum est,non facit. Cum autem ex his, quae attulimus, an Linam naturam esse perspiciatur, intelligendum tamen non cum ea reciprocari, nec eandem plane animae vim este, quae naturae,cum minus commune quiddam sit anima, ideo speciem este, quomodo homo animalis. Communior naturae ratio est , ut quae in corpora omnia naturalia pateat, animae tantum in animata. Ideo anima natura minus communis, eaque perfectior, ac nobilior quam quete in corporibus animatis . Ut autem gradus quidam in animalibus insunt, ita &in natura. Et quemadmodum, quod minus perfectum est in persectiori continetur,ita & minus perfecta natura in ea, quae magis peris a est. Quemcunque tamen naturae gradum aliquid acceperit,id naturale dicitur,ac natura consi re. Cumque natura in simplicibus corporibus, & elementis primum spectetur, ut quae motus principium intra seli

beant,hanc unam naturam esse existimatum est,& quaecunque naturalia fiunt,huius beneficio esse,quamquam animam prarier naturam acceperint. Sed quod in illis ea natura est , quae motum illum efficit, in caeteris, quae animata sunt,ani ma est, a qua illorum motiones profici seunmr. Quod si &simplicium motu moventur,non tamen quatenus animata,

sed ut illorum constant admistione.Eorum autem ut anima ta sunt, natura sua esse dicitur, quae antequam animam accipiant,natura constare minime dicuntur. Nec Vero naturae,& animae rationes plane diueris sunt, ut enim ea, qua, animam corporis naturalis organici en telechiam esse, Aristoto Ies animam definiuit, a naturae differat ratione, non tamen

ea omnino differt, qua dicitur principium esse, quo vivimus,movemur, S sentimus. Vtraque enim per principium allata est, & illud quidem motionum earum, quibus, quod illis praeditum est, mouetur. Sed in naturae descriptione motus in genere positus est, nec in species suas distinctus, ut in ea, quae animae est iustum est. Sed & natura entelechia quedam est,quamquam non solius corporis organici .Est enim

249쪽

ut traditur, forma, quamquam & de materia dicitur,& de generatione . Nec vero species proprie est natum illius communioris, sed ita inter se videntur habere, ut vegetatri X anima I sentiens . Quarum illa communior cum sit, in omnibus inest,in quibus sentiens. Quemadmodum & natura in omnibus, in quibus est anima. Cum tamen utraque natu vocabulo nuncupetur. Quomodo & illae animae facultates, seu partes. Hoc discriminis est, quod sentiens anima virtu te in se vegetatricem continet, ut quadratum triangulum , cum anima naturam illam communiorem in se hoc modo virtute non habeat, nisi quatenus ea necessario in illis inest, in quibus anima. Siquidem anima naturalis corporis aetiis est. Quo quidem modo sentiens in rationali, virtute inest, quae non ita inest,ut vegetatrix in sentiente, quod rationalis animae diuersum sit genus, quod in se eo modo habere non potest sentientem. Quare actu utraque inest,quamquam ra

tionalis,seu mens ipsa sentientis perfectio est qi dam. Ita igitur & natura illa communior, quae elementorum propria est, &haec minus communis, quae anima est, simul insunt,

quod ex earum Operibus agnosci tu . Nam in animato, ani. mae opera cernuntur,vivere, nutriri, moueri, natum item alterius, videlicet deorsum ferri ob grauitatem, nisi detineatur, aut ab anima, aut ab alio . Cum igitur anima natu species proprie non sit, per eam definiendam non erat, quomodo nec rationalis eius pars per sentientem. Naturae tamen ratio in animae ratione posita videtur, curia dictum est,animam principium esse, quo vivimus,movemur, & sentimus. Quid enim hoc aliud est, quam animam principium motus & itatus eius, in quo inest,esse primum & per se. Cupraesertim motus sin t quidam & status, quorum principium

aliud. quam anima esse non potest, veniti accretio & imminutio, itemque ut dictum e alteratio ea, quae ab interno principio existit. Prinuis item ille naturae communior fradus is est, qui per uniuersum est susus, quique in rebus inest etiam inanimi , & simplicibui corporibus, & lapidibus, &

250쪽

NATURALIUM LIB. III. Lag

metallis, quique materiae & corporis diuisione diuidi cur,

cuius item agendi unus est,& determinatus modus. Quamquam & anima est quaedam , seu eius facultas, quae hoc modo agit,ad Vnum determinata, nempe vegetatrix. Auget i te quo ad rem definitam magnitudinem perduxerit, nec nunc quidem uno modo agit,mox vero alio. Cum autem diuersi

hi natum,quos diximus, gradus sint, & uterque in animato insit,nil mirum si anima ad naturale iam corpus accedi P, n turale inquam natura illa communi & minus perfecta, quae materiae locum quodammodo subit, ad hanc, quae persi elior est,collata. Quamobrem duplici animatum essentia noconstat. Propria enim eius essentia anima est, quae communioris naturae persectio est quaedam. Quomodo nec hominis duplex est essentia, tametsi in eo expers rationis anima, videlicet sentiens, & mens identidem insit. Quae autem diuersae sunt in quoq; animante naturae,ut ossis,carnis, & alia rum partium,animati illius naturae non sunt, sed earum rerum . Ac fortassis etiam unica est earum natura, nempe anima,quae illarum est forma, quamquam diuerso teperamento constant. Sed particulares multas elysmodi naturas in uno & eodem inesse,quod praeter eas ung etiam constet perfectiori,absurdum non est,immo vero neuessarium, alioque multa illa disset uerentur, nisi quid esset , quod eas contineret. Motus autem naturales, quo sursum, aut deorsum corpora mouentur,a natura illa communi ut dictum est in existunt. Motus vero in orbem ab anima est,seu forma coeli , sua etiam ab intelligentia, lus intelligentia quamquam mouet, natura tamen proprie non est,propterea intra coelum,ut forma,non insit. Quomodo nec mens hominis proprie natura appellatur, cum ne illa quidem in eo, ut informans forma,

quae materiae inhaereat, insit, nec motionis hominis principium sit, quomodo sentiens,&reliqua natura. Ideo ab Aristotele in primo de Animalium partibus a naturali consid ratione seclusa est; Ita rationibus omnibus, quae contrariudocere videbantur, dissolutis animam naturae definitione

SEARCH

MENU NAVIGATION