Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1741년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

nes. Ab Atheniensibus vero ob eamdem fortasse causim multatum Homerum tamquam insanie n. tem quinquaginta drachmis tradit Heraclides . Heraclitus vero Philosophus Homerum assirmabat dignum , qui ex certaminibus eiiceretur , & colaphis caederetur. Quid vero Plato p Nonne cum in libris de Legibus testatus esset , se fabulas illas , & commenta utpote Diis indecora improbare, in tertio deince reipublicae li-hro ex urbe stia Homerum abire iubet, & aliorsum ablegat, quamquam honoris Caussa unguentis delibutum , lanaque Dei instar coronatum pNonnullos enim alios praetereo tum ex antiquis, tum ex recentioribus , qui acriter ob eam rem vatem nostrum reprehendunt , minusque benevolo animo prosequuntur. Profecto , Auditores , Homericas Deorum fabulas primo aspectu intuenti , & reprehensione dignus , quod eas enarraverit , videatur , & supplicio. Cum primum Iliados librum vobis olim explicandum suscepimus, locus statim , si meministis, occurrit veritatis huiusce testis admodum luculentus , videlicet quod in iis, quae ad Deos pertinent, Homerus quam audacissime si versatus . Cum enim animadve

tisset Iuno Iovem promisisse Thetidi ad gravem Achillis filii sui dolorem levandum , inflictumque animo vulnus ob acceptam ab Agamemn

ne iniuriam leniendum se facturum , ut Graec; assicerentur clade , donec a pugna abesset Achiules , ipsa Iuno, quae acerbissimo odio Troianos insequebatur, & quam citissime a Graecis profligatos,

112쪽

gatos, eversosque funditus videre cupiebat, cum Iove graviter iurgatur , quod huiuscemodi rem se praestiturum Deae pollicitus esset , eoque insolentiae altercando progreditur , ut iratus Iupiter, nisi linguam inhibeat, eiusque voluntati se submittat, manus illi ( quod etiam alias fecisse commemorat ) se se iniecturum comminetur . Quid indignius, quid turpius , exclamantisti , de Diis excogitari, fingique umquam pintuit p Quoniam igitur superioribus disputationibus , cum multa alia , quae in Homero reprehendebantur , tum praesertim Heroas defendi mus , multaque esse ostendimus , quae legem tes offendant , vel quod antiquitatis sint ignari vel quod interpretes perperam verterint , planeque ridiculum , atque indisertum per summam iniuriam tam insignem Vatem effecerint ; sentio eo iam me devenisse , ubi ab iis criminati nibus vindet care oporteat , quas in eum plerique congerunt , quod Deos paene ludibrio habuerit , & Deorum fabulas , quae piorum au-lles graviter laedant , homo impius: i suis carminibus ingesserit. Equidem cum Heraclide Ponotico fateor , auditores , laesae contemptaeque Deorum Maiestatis reum fuisse Homerum , prorsusque impium, si non aliud dixit - aliud sena sit , scriptaque ipsius in utraque poesi sacrilega

esse , & impugnante Deos vecordia passim furere . Quamobrem si quis Citra contemplationem,& allegoricum s ensum eius carmina accipiat, non alius utique fuerit Homerus, quam Salmoneus, - Tom. II. I &

113쪽

M DISSERTATIO XXVI.

& Tani us intemperantia linguae, qui morbus est turpissimus , laborans. Atqui non ita res sese habet ; nam Homeri locis bene multis alleisgoria medendum censuerunt praeter Heraclidem

quem modo citabamus , & Plotinus philosophuae summus , & Porphyrius , & Pioclus acutissimi homines , & Macrobius , & Eustathius, & Stoi

ei omnes teste Cicerone de natura Deorum is Multique praeterea sapientes viri hanc sententiam approbarunt . ut prudenter non amplius tamquam inepta reiici posse videatiar. Alleg ria siquidem poetae veritatem saepe abdere rati sunt , ne vulgi oculis conspecta vilesceret , ob eamque' Caussam quaedam fabulae, quae impiae extimo in cortice appareant , ob significationem intus latentem . Deorum Maiestatem minime dedecent . quod his non teorum vitia , sed n turae opera exprimantur Quo fit ut huiusmodi fabulis & imperiti gaudeant& sapientes,

nam imperitos fabulosa narratio , sapientes fabulis inclusa veritas voluptate assicit . Annom.& sacrae Literae sermonis involucris usae sunt i, di videntur hoc orationis genere abundareia pQuot, & quanta . Dii boni l per ambages , &aenigmata passim docent Sane Iosephus opus promiserat , si longiorem sibi Deus concessisset

aetatem , quo Mosaicorum librorum non infrequentes allegorias erat explanaturus ( Antiq. bd. I. r. in prooem. ) Atque huc respicere visus est Danthes noster ( Par. c. q. 3 poeta & ipse maximus , . ubi sacras Paginas ait humanae imbecilis

114쪽

I N HOMERUM. cet

becillitati orationem saepe accommodare , dumque manus , pedesque Deo attribuunt , & G brielem , Michaelem, illumque alium , qui sarinitati aegrum Tobiam restituit, humano vultu spectandos exhibent , aliud intelligere , atque , innuere velle . Enimvero Philosophi quoque . quos nuda , nullisque coloribus fucata veritas magis decet , ab hoc docendi genere quando. que non abhorruerunt . & vel ipse Plato , qui Homelum reprehendit, allegorias , fabulasque , ubi etiam de Diis egit, eloquenter est Persi cuius , ut peculiari dissertatione planum feci, mus . Quanto igitur magis poetis id conveniat,

quibus philosophari non nisi occulte, di quasi aliud agentibus licet Hinc igitur appvebit .

cur Numinibus tribuant affectiones ab illa divi. na , immor totique natura abhorrentes I cur facti fingant Deorum , quae turpe sit hominibus non omnino perditis attribuere . Non enim haec N minum peccata, sed naturae affectiones , non adulteria . contentiones . irae , libidinei, sed haementorum pugnae, rerum mixtura , desideri naturae debent intelligi, Quamquam vero his divinandis allegoriis nimis intemperantqr quiadam indulgeant , nullumque finem faciant eas ad fastidium lectoribus obtrudendi , nonnullasque excogitasse videantur , quae .imaginariis

prorsus sint , futiles, ac violenter eXtortae, ni sunt tamen aliae plurimae , quae tam manif(stis indiciis se se produnt, ut nisi cum Pe vicacia refelli non possint . Hasce igitur cod, I di side,

115쪽

gg DISSERTATIO XX M.

fiderandas vobis offeremus , auditores , ubi opportune, atque ordine suis in locis, singulas exacutiemus in piaesentia vero satis esto pauca haec generatini, indicasse . Illud autem palam

omnibus , factum volo , defendenti mihi Homerum in iis , quae de Diis enarravit , haud uaquam propositum esse , ut ethnicorum Theo ogiam excusem , aut protegam , quam pravam esse ac vitiosam ultro damus, & fatemur , ut proinde recte , & laudabiliter fecerint tot sapientissimi viri , qui ad eam refutandam streis

nue operam suam Contulerunt , nimirum Athanasius contra Gentes , Gregorius Nagian genus duabus acerrimis in Imperatorem Iulianum acti,nibus , Eusebius in eruditissimis praeparationis Evangelicae Libris , Arnobius similiter adversus

Gentes , Lactantius de vero cultu , caeterique quam plurimi . Itaque falsam , inanem , superis stitiosam, criminosam ethnicorum Theologiam nos quoque damnamus, & improbamus quam maximo. Verumtamen contendimus reprehendendum Homerum non esse , perinde quasi priamus ipse fabellas Deorum , quas commemorat, effinxerit; quod certe maxime abhorret a vero.Quapropter Ciceroni, qui Homerum habet veluti earum fabula ium authorem , nequaquam assentimur , inquit enim ( l. I. Tuscul. 3 Fivgebat haee Homerus es humana transtulit ad Deos dimina mauem ad uot . Non eas fabulas primus 'Homerus confinxit , confictas reperit ante se .

De Diis squidem ea in medium attulit , quae

- - antea

116쪽

antea orpheus , & Musaeus evulgaverant , quaeque evulgavit Hesiodus in theogonia Homero ipsi ferme coaevus ; ita ut quemadmodum testatus est Aristoteles , opiniones, quae tunc apud omnes vigebant, doctrinam ove vulgo acceptam , uno verbo aetatis suae ineologiam suis in carminibus expresserit . Neque vero aliter facere sibi licuit , dum gentis suae laudem , & comproebationem aucupabatur . Nihilominus ubi meli rem mentis suae ductum secutus est , nequaquam

philosophis prudentioribus concedit de Divinit te disserens , & quandoque , paene dixerim , Ut Christianus Theologus de divino Numine recte

sentit . Illum sane ethnicorum errorum tenebrae

obvolvebant , sed has transversas tenebras fulgurans identidem veritatis radius permeabat , eiusque mentem veri Numinis luce collustrabat. Neque enim existimandum est, qua erat ingenii peripicacia , ac dexteritate , illius theologiae sordes , & dedecora non agnovisse, & ut prorsus absurdam secreto mentis iudicio eam minime respuisse , aspernatumque esse ; sed quoniam poetam agebat, qui eo maxime collimat , ut lectorem ubique oblectatione demulceat , imagines illas, & fabellas adhibuit , quae vulgo

praesertim arriderent, voluptatique essent; quia

vero smul etiam docendi finis illi propositus

erat, verisimile est utile dulci commiscendo . non contemnenda monita sub illis fabulis abdidisse . Iniquior autem sis , qui a poetis exigas, ut res aperte , & sine ullo velamine tradant,

117쪽

eto DISSERTATIO XXVI.

quemadmodum legumlatores , philosophi , alique oratores , idem enim erit , ac poetam egradu suo deturbare , & ad aliam agendam personam ridicule impellere . Iam vero , quae leviter . ac strictim de Diis Homericis modo attigimus , aliis , atque aliis disputationibus fusius deinde explicabimus , resque singulas quam P terimus maxima ordinis perspicuitate digeremus. Dabimus enim tamquam. sub unum conspectum quidquid in multis , variisque in locis de Ninminibus sparsim disseruit . Ues ris enim commindis inserviens , ornatissimi adolescentes, ea omnia transacti anni autumnalibus feriis ex Iliade

studiose deprompsi,

Romani belli scriptorem , maxime Lolli, Dum tu declamas Romae , Praeneste relegi; ad amicum scribit Horatius ( I. I. e p. r. Sed ego contra , adolescentes , dum vos ruris otio fruebamini , commoratus in urbe , domiquo abditus , a capite ad calcem Iliadem revolvi . Et si autem non multum intercesserat temporis, ex quo iterum similiter xvolveram , tantam nihilominus cepi animo voluptatem'. ut vestra ruris otia , ac delicias vobis non inviderem . Habet enim hoc peculiare Homeri poesis, ut vel centies, vel millies repetita placeat , ne dum dicam decies. Nam quemadmodum solis luce numquam explemur , sed suavissimus eius conspectus Perenniter nos recreat , suique fastidium num

quam gignit . sic divina Homeri carmina , ubi

118쪽

. INT HOMER u. et semel quis degustaverit , iterum , ac saepius

avidius repetuntur , numquamque dulCedine sua exaturant , sed novas semper delicias , n ivamque asserunt voluptatem , Ut eorum amor,& desiderium ad terminum usque vitae protram Iiatur, viresque acquirat eundo. ID Damni remmim, Omnium satietar , tamquam e tLipode ait Isocrates ( OG ad Demon. Sed ne mendacii effatum. illud coarguatur , Homerum excipe , Cuius nutrita umquam . satietas est .i Quam bene Homeri carminibus , velut aquis e purissimo , splendidiosimoque fonte manantibus Ovidii versiculum illum accommodes ( I. I. GR. ) ., Puo plui sunt potae , plus sitiuntur aquae fEia agite , optimi iuvenes , ad has aquas omni melle dulciores , & vel ipsi Deorum nectari

conferendas properate . Ad eas linguae Graecae praesidio hauriendas vos provocamus . atque invitamus . Diuturno , atque improbo labore sata. gire , ut non extremis tantummodo labris madidi , sed poculis capacioribus proluti , possitis& ipsi talium deliciarum intimo sensu assici , eaque voluptate , qua nulla in literis plenior,& iucundior , large perfundi ; certo enim scio

me tunc vos meorum dictorum disertissimos testes habiturum . Totum vero de Diis argumentum hocce trifariam partiri utile ducimus. Quinties enim de Diis sermonem habet Homerus, vel de rebus naturalibus sub allegoriarum ambagibus disserit , vel documenta ad mores Per

119쪽

a DIS S E RTATIO XXVI.

ti nentia tradit , vel serio theologum agit . Ad haec tria capita quidquid dicturi sumus facile redigemus , & publicam hanc materiem eo , quem proposuimus , ordine adhuC a nemine pertractatam ( nisi quod ita pertractari posse animadvertit immortalis Daceria privati iuris nostri

facere enitemur . Quamquam enim innumeros accepimus , qui Homerum prolixis Commentariis , notisque doctissimis illustraverint , quod

tamen campus iste fertilissimus tam late pateat,

omnigenaeque doctrinae messem Copiosissimam ferat , mirandum non estinon totam omnino

a maioribus esse occupatam & multa adhuc' esse , quae eorum industriam effugerint, ut proinde liceat etiam posteris in semper florentem Homeli poesia novas parere lucubrationes . Multum igitur restat adhuc operis , quemadmodum aiebat Seneca , multumque restabit , nec

ulli nato post mille secula praecludetur occasor aliquid adiiciendi . Ut autem quae sumus polliciti , rite , atque utiliter exequamur , patientiam hanc vestrami, humanitatemque singularem ut nobis etiam in posterum exhibere non desistatis , enixe petimus , atque obsecramus , ornatissimi audirotes . Hac enim & diligentiam nostram non parum extimulari , laboremque levari probe sentimus ; ut acceptum referri profecto debeat non magis solertiae nostrae, quamavestro in nos studio, si quid umquam boni in hisce Homericis disputationibus tenuitas ingenii nostri vel hactenus edidit , vel deinceps est editura . ID IV

120쪽

DISSERTATIO XXVII.

De Physicis allegoriis in Deorum fabulis abditis.

res Spondanus de Homericis allegoriis . Dc Iunone duas incuder pedibur aptar g ante , ore nubibur dependente , aureo vinculo manibus reis evinctia . De tribus Diis fratribur , Orbis imperium trifariam dispertitum accipientibus . De Diis pro Dantibus , qui bini bini manus conserere a poetaeon guntur . De Diis omnibus ad Contaliam in Iovis aedibus habitum convenientibur praeter unum Oceanum . De Nocte Deorum metastissima . DCVulcavi adversas Scamandrum pugna , Iunone ventor es procellas excitante . De Iovis gaudio pugnantibus invicem Diis . De Plutonis trepidatione furetite bello . De Aesiuis equo loquente . De Furiir .

Ontrarias plane sententias, & adversis frontibus pugnantes defendisse comperiamus apud Cl. Fabricium ( Bibl. Gm T. i. pag. 3 o. Metrodorum Lampsace-num , & Ioannem Spondanum in Homeri comis Tom. II. Κ men.

SEARCH

MENU NAVIGATION