Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1741년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

D IS S E R TA TIO X XUII.

mentariis passim ; quorum alter omnia apud Homerum ad allegorias detorquet , eiusque generis allegorias, quibus naturae res , quas Graecigi rixata appellant , latenter indicentur ; alter vero adeo allegorias in eo nullas agnoscit , ut

illos irrideat, qui eas astruunt , & confingunt. Liceat ne medium inter duos venire , & quod sentio apud vos , auditores ornatissimi , libere

loqui p

Dum mitant stulti vitia in contraria currant. Insanire quidem Lampsacenum nemini dubium est, qui recte sentiat. Quis enim inducat in animum totam Homeri poesin perpetuam esse rerum Physicarum allegoriam 8 Quanto , Dii boni l ingenii labore , quantaque vi opus est , ut ad unum illum allegoricum tenorem totus Homerus vel reluctans adigatur 3 Spondanus item& ipse desipit, duin ut supra ceteros sapere videatur, ab Homero allegorias omnes amandare instituit. Nonnullae enim allegoriae ita manifestis indiciis sese produnt , ut qui eas adesse deneget , perinde faciat , ac si deneget clarere solem . Nobis igitur media insistendum esse via

duximus , ut neque totum allegoriis statere Homerum cum Lampsaceno assirmemus , neque eas omnino cum Spondano contemnamus . EaS

nimirum allegorias recipimus , quae sapientum virorum iudicio comprobantur ; e quibus in is praesentia eas solummodo seligimus , quae pertinent

122쪽

tinent ad Deos ; cum enim argumentum de Diis complurium disputationum consortione pertractandum susceperimus , si ad alias , quam de Diis , allegorias perpendendas evagarem Ur , Cancellos , quos ipsi nobis circumdedimus , egredi videremur . Hodierno autem sermone nonnullas explanabimus , quibus naturae opera designantur. Et ne longioribus verbis rem protrahamus , st tim initio considerandum id vobis proponimus, auditores , quod de Iunone meminit Vates . Graviter enim ferens Iupiter , quod sibi sucum fecisset Iuno , ira excanduit , plenisque minarum verbis sic illam affatur ( II. I. is. 3 Callida , &fraudulenta Dea , quod plane voluisti , malis

technis assecuta es , nimirum ut Hectorem extra pugnam faceres , eiusque copias in fugam verteres . ViX autem mihi tempero , quin meritas perniciosi consilii huius , factique detest, bilis a te poenas exigam . An tibi excidit , te alias duabus incudibus ad pedes aptis manibusque aureo vinculo , quod abrumpi nequibat, revinctis , diu ex aethere , nubibusque sublimem dependisse ; Deosque te circumstantes , Ut absolutam dimitterent , conatos esse , neque tamen potuisse p Ecquam igitur sub hac fabula significationem , quae nos erudiret , latere voluisse Homerus credendus est , auditores Aeris naturam indicatam ab eo esse cum sapientissimo interprete Eustathio putamus. Itaque Iuno aer est; duas habet pedibus appensas incudes , duo videlicet elementa , terram , & aquam i aurea vin-Κ a cula

123쪽

la manus vincientia aether est , atque ignis in superiori regione ex aliquorum sententia tamquam in sede sibi naturali conquiescens . Illa autem crassiora elementa duo incudum imago quam optime Iepraesentat , Ut ostendatur in hisce elementis artes ferme, atque opem

ra sua homines exercere . Verisimile quidem est aliquod Iunonis simulacrum extitisse , quod eas incudes pedibus haberet appensas , manibus vinculo religatis . Eustathius autem meminit a quihusdam se accepisse geographis , duo adhuc se uiuo ingentia saxa multa cum religione Troiae asservari , quae gentes illae ipsemet esse , quae Iunonis pedibus ollin fuerant appensa stulte egistimabant . Neque vero huic absimiis est altera de tribus fratribus allegorica fabula , Iove , Neptuno , ac Plutone Saturni ex Rhea filiis ( ILL is. inter quos orbis imperium trifariam est dispertitum , ita ut Iovi coelum , Neptuno maria , inferi Plutoni contigerint, Olympum vero, ac terras haberent communes . Docet enim haec fabula tres illos Deos tria esse elementa , videlicet aerem , aquam , & ignem , eaque tum in Olympo , hoc est in media aeris regione , tum in terris commixta versari . Dii autem duas in partes secreti , stantesque alteri a Graecis , a Troianis alteri , bini bini singulari certamine pugnant : (Il. l. 21. adversus Neptunum Apollo , aestus nempe adversus id , quod humidum est , Minerva adversus Martem , sapientia nimirum adversus temeritatem , Diana adversus Iu

nonem, Disit iam by

124쪽

nonem , castitas scilicet adversus nuptias . Quas allegorias procul dubio respexisse Vatem argumento est , quod in eam partium divisionem Pluto . Ceres , & Bacchus haudquaquam venerint . Pluto siquidem cum hominum interneci ne quam maxime deIectetur , & gaudeat , neu

tri partium suppetias ferre debuit . Sophoclea de eo testatur , hominum gemitibus , & lacrymis ditescere , & numquam dicere satir est ;quod cum eo mire congruit , quod de inferno habet Salomon ( Prom. go. 16. esse scilicet insaturabilem. Bacchus item , Ceresque ab hocce bello absistunt , quod ipsi homines alant , bellum autem destruat, agrisque vastitatem inferat. Quid vero est ad Deorum concilium in Iovis aedibus habitum , ubi de Troiani belli exitu

agitur , Deos omnes convenire praeter unum

Oceanum ( u. I. ro. nisi quod aquae et

mentum altius nequit naturaliter ascendere , quam sibi ab auctore naturae sedes est assignata p Ubi autem Noctem vetustissimam Deam appellat , nonne veluti digito Chaos monstrare videtur 3 Quid memorem Vulcani pugnam adversus Scamandrum , Iunonemque ventos ac procellas suscitantem ( II. I. ri. ut Vulcanus igne suo flumen Ocyus incendat p Quis enim non videat ignem cum aqua luctantem fabula describi J Ventos autem , & tempestatem rite facit Iunonem cientem ; aeris siquidem Dea est Iuno . Animadvertimus enim apud Homerum modo Iove , modo Iovis sorore & coniuge Iunone

aerem Diuitiam by Cooste

125쪽

aerem . sgnificari . Quid referam ibidem Iovis gaudium pugnantibus invicem Diis p Gaudet scilicet elementorum pugna , ex qua universae Naturae apta compositio , mirificusque consensus exurgit . Sed , ut poesin suam animaret , faceretque vividiorem, ea omnia ad naturam spectantia spirantibus imaginibus , iisdemque speciosissimis docere voluit et in quo sane summa Poetae laus , summumque ingenium situm est : eo enim spiritu destituta poesis minime percellit animos , nulloque voluptatis s eniti assicit , ut proinde iis, qui frigida , atque elanguentia poemata sive legunt , sive audiunt , oscitari prae fastidio contingat , & dormitare . Quo vero Ui-vidiore colore exprimi potuit debacchantium ter. rae motuum vis , qui intra terrae viscera insolito tumultu depugnantibus elementis eXcitantur, quam cum Plutonem narrat ingenti pugnae fragore , horridoque concursu trepidantem & consternatum maxime timuisse ( Virgilii vel bis diu cam ( Aen. I. g. qui hunc locum , quemadmodum cetpra quaeque elegantissime vertit

i. --- Nequa penitus vi terra dehiscens

Infernas reseret sedes , O regna recludat Pallida D s anmifa, superque immane barathrum Cernatur , trepidentque immisso lumine maues 'Profecto tanta est terraemotus vis , tam acris, tam vehemens , tam furiosa , ut vastos repente hiatus , immensasque voragines interdum a Periat ,

126쪽

riat , terrasque ex imis sedibus paene convellere videatur. Omnium autem absurdissima , maximeque ridicula Achillis equi fabula more hominum loquentis visa est iis , qui penitiores H, mericae sapientiae recessus pervadere non valent ; verum id non Homero vitio vertendum

est , si a quibusdam non intelligitur , sed ipsin

rummet inscitiae imputandum , qui illum non intelligunt . Rem igitur ad eos erudiendos paulo accuratius expendamus . Achillis equus , cui nomen Xanthus , interfecto Patroclo , quem ille curru vehebat , graviter a domino increpatus , quod non servasset incolumem , Iunonis ope, quae vocem ei tribuit sonis distinctam ( ILL is. erumpit in verba , & a seipso obiectum crimen amolitur ; mox vero Furiae , non autem Iuno, quo minus amplius loquatur, inhibent , eique , ut Plautino verbo utar , vincem occludunt . Ac primum quidem hominum mores , vocemque non solum brutis animantibus , sed rebus etiam sensu carentibus assingere cum poetae , tum oratores ipsi solemne habent.

Cuius rei vel ipse Divinae literae praebent exempla , ut verbi gratia lepidissimum illum cardui , cedrique apologum ( q. Reg. I . illumque alium non minus elegantem de arboribus Regem sibi postulantibus ( Iudie. v. Deinde

fama vulgo accepta , omniumque sermone Celebrata Phryxi arietem olim esse locutum ferebat in Praeterea Achillis equi genere erant immortales , ut iccirco non sine decoro mente , in te bligenis

127쪽

s o DIS S E RTATIO XXVII.

ligentiaque praeditos Vates fingat . Postremo probabile ducimus veram asinae Balaami historiam ( Num. ra. quae aliquando divino miraculo locuta erat , Homerum non latuisse , ad eiusque similitudinem fabulam hanc commentum esse . Eritne igitur sannis excipienda , & ineptis , futilibusque anicularum fabellis accensem da , an potius ut sapientis ingenii nobile inventum demiranda 8 Sed quod ad rem nostram facit , argumentumque , quod hodierno die pertractamus confirmat , mecum perpendite , auditores , equo illi facultatem quidem loquendi ab

Iunone tributam , at non item mox ab ea ereptam esse . Quomodo enim Iuno , quae utpote Dea aeris uocem Creat , vocem destrueret Destruant sane, & in faucibus opprimant Furiae ;quandoquidem tam funesta res est vocis extimctio , ut non nisi Furias deceat tetrum ministerium illud obire . Accedit ad haec , quod iuxta ethnicorum theologiam quidquid adversus naturam fieret , eiusque firmatas leges offenderet , illud e medio tollere , atque ex hominum societate eliminare pertineret ad Furias . Quapropter cum nihil scelestius naturam pervertat , & pessum det , quam mors parentibus a liberis illata ( quod facinus omnium est immanissimum , ac te terrimum ; omnia enim divina , atque humana iura perfringit ) eos qui patrarint , tradiderunt poetae a Furiis flagello , taedisque instructis exagitari , quae nusquam illos consi--e patiantur , eo nempe Deorum consilio ,

128쪽

Quamquam ut 'recte interpretatur' Cicero ( Drat. pro S. Rose Amer. Furiarum nomine sincera

significatione furor ille intellisendus est , qui parricidas consequitur , intesti humire ' index iusto plectit supplicio . Nolite enim putare , inquit , quemadmodum ini favulis saepenumero

videtis, eos, qui aliquid impie, scelerateque commiserint , agitari , & perterreri Furiarum taedis ardentibus . Sua quemque fraus , & suus tector .i maxime , dilatos innirn quemm i solus agitat , amentiaque assicit c suae malae 'cogit tiones , 'conscientiaeque animi terrent . Hae sunt impiis assidua ere, domesticaeque, Furiae , quae dies noctesque parentum poenas a consceleratissimis filiis repetunt. Atque haec suffcere arbitramur , ut planum laceremus , quod disputa, tione nostra ostendendum susceperamus multa, quae de Diis uaditUHomerus, prima sane facie absurdae, atque indecora videri ; pulcherrimas tamen res ad naturam spectantes iis , qui solerti mentis acie , illuc introspicere valent, exhibere , adeo, ut omne. prorsus tulerit. punctum . laudemque omnem cumulatissime expleverit. diis vinatumdi fabularum lenociniis lectorem delectam do , simulque praeceptis tum ad naturam pei

tinentibus ( quod hodie docuimus tum ad moeres ( quod alio sermone docebimus informando.

129쪽

PISSERTATIO XXVIII.

De allegoriis ad mores pertinentibus' sub

. Deorum labialis contentis . .

et . ,

balat se sed delirae superstitiovi sua carmina a

commodavit . Gratiae Deo agendae quam maximae , quod meritatis luce nos collustravit . Eius

sicli scintilia aliqua Homero fulguravit.

130쪽

Enturiae seniorum agitant expertia fragii, Cese praetereunt aufera poemata Rhamner, bene , ac solerter inquit Horatius in arte ; hoc est , aetate grandes , ac senes poemata inutilia , & ad solam voluptatem compa

rata aspernantur , ac respuunt , contra vero iuvenes , quos Rhamnes a Romulo appellat, feroces , ac elati neque attente, neque libentet Poem in quantumvisti frugifera audiunt quae nulla voluptate sunt temperata. Cuiusu verissimi praecepti sit meminerimus, auditores , inon est cur miremur lepidissimis fabellis , mirabilibusque inventis carminae sua conspersisse praestantissimos vates .. Intelligebant si quidem id, sibi, praecipuo studio conandumi esse ut sim praeclarishmos viris prodessenti, simulque, gratis, i is lege Mis oti .ctarent id si Ruim Dude Ui&biei uim ,.ssuerisadmindum philosophi .n monita traderent ha. Pleros que, fore praeteἷ ituros disinta autem . solis narran diali fabellistri operami hiulphnderhm:. Imm salutarishus Princeptis: . humatam iuuans , iuuarent b, Elias pariter neglinuros: hori. sipaucom i Mine hfactum est is quemadmodum alibi, aetiatri saepe ethnimadavertimus, conficta murerum, dulcedinem praehceptorum' utilitati , eos u plerumque admiscuisse a Poemata igitur Homeri non imininoi proficto squam Porticus Mademias, V ac si Ceram txmores formant i, a vittia deterrent i Mad.:virturem. iii fiammant ;bnulloque non loco ad' omneris iiii

nestatem acerrimo sum incitamento . Quaproptet. L et sag

SEARCH

MENU NAVIGATION