장음표시 사용
141쪽
O , ex eo numero dico , qui de Deo seris rum , ac disseruerunt non divina Fide collustrati, sed solummodo humanae rationis ductum
secuti , in quo tamen non vereor , ne non mecum statuatis , auditores , tantum virum , tamque profunda sapientia praeditum philosophorum ethnicorum , divinum Numen cum dignitate appellando , cessisse nemini . Sed hanc quoque postremam huiusce argumenti partem ut lucido tractemus ordine , rursum dividere , atque in plures dissertationes diisecare opus hamus . Modo enim theologum plane se praebet, sed figuras adhibens & aenigmata , probe scilicet de Deo disserens , sed ita,tamen ut verba eius, ad verum inde sensum enncleandum , explic tione indigeant , modo autem aperte nulloque figurarum integumento theologus est , ita ut per seipsum quilibet vel e vulgo tacem nemine pra ferente 'sapientiam Homericorum dictorum diviani Numinis maiestatem , naturam , virtutes , decora rite exprimentium agnoscere valeat & pe sentire . Primum igitur ea loca expendentur a nobis , in quibus sane theologum agit sed latenter , figuris videlicet & aenigmatibus eo , quae docet , involvens . Ecce autem ex primo
Iliadis libro statim se mihi expendendum offert locus ille , ubi Thetis cum ad Achillis filii sui
gravissimum dolorem leniendum opportune accurrisset , se Iovem adituram illi pollicetur , enixeque Petituram , ut quamdiu ipse abstineret a Pugua , maximis cladibus Graeci assicerentur, ib
142쪽
lataque Agamemnoni ultione , d n quam ille aestuabat , quam Ocyssime frueretur ; atque ipse agnosceret Agamemnon , qualem quantumque virum iniuria affecerit , & ad iracundiam vesane concitaverit; id autem non nisi post duo. decimum diem se fore praestituram , quod nempe hesterno die Iupiter una cum ceteris Diis ad Aethiopas , quos eidest incalpatog appellat , peregrinatus esset , ut inter eos versaretur, festoque epulo accumberet , neque enim illum non nisi totis diebus duodecim elapsis ad coelum esse reversurum . Sed iam me interpellantes, Togantesque audire vos mihi videor, utrum, ne ubi haec de Deo disserit , dici haberiqueta theologus debeat i Maxime inquam , auditores ;neque plane ipsi met manifestam rei explanatio. nem , quam breviter damus, detrectabitis. Aethiopas dicit Uates Wλυ νa: irreprebensor, ut modo notabamus; pietate enim in Deos, iustitia, morum innocentia fuisse spectatissimos tertio histori rum libro Herodotus gravis in primis auctor testatur. Cum igitur huiusmodi hominibus maxime delectetur Deus , eos in fidem suam accipiat . impense diligat , tuas delicias faciat , interque illos medius venire gaudeat, cur non aptissime fabulam illam de Iove ab Homero narratam esse assirmemus p Multa profecto de vero Numine habent sacrae Paginae , quae Homeric commento similia valde sint , multumque aff-nia . Unum afferam , quod apprime ad renias nostram facere mihi visum est . non enim quilquam
143쪽
quam eo congruentius vel de industria confingi liceat . De viro iusto , Deumque , ut par est , diligente nonne Christus Dominus apud Ioannem ( i . a g. diserte, inquit , Ad eum vester mus , ct mansiovem apud eum faciemus P Non inficiamur tamen Homericam fabulam historico etiam fundamento inniti . Perhibent enim, ut apud Eustathium videre licet ii ( II. l. i. Dio- spoli , quae est Aegypti civitas, esse Iovis templum maximum, unde Aethiopes sculptum Iovis fimulacrum accipientes , & aliorum quoque Deorum simul , certo quodam tempore Lybianias circumeunt , & conventus istos generales per
totos duodecim dies (i totidem siquidem isunt apud ipsos Dii concelebrant , opipareque epulantur ; atque iis epulis persuasum habent interesse Deos , easque degustare . Illum vero morem mensas ante Deorum simulacra instruendi in Graeciam mox irrepsisse , atque hinc ad Romanos permeasse compertum nabernus , apud quos numquam sacris lectisternia , ac pulvinaria Deorum defuerunt . Sed Iupiter cum ab illa celebritate pedem retulisset , rogatus a Thetide se eius precibus fore obsecuturum spopondit . Quod dum memorat noster Uates , Iovis maiestatem summamque potentiam ita i vivis aptisque
coloribus depingit , ut nihil possit inveniri sublimius , ac magnificentius'. Ait enim i
144쪽
. Dixerat , atque superciliix Pater annuit atrix, Ambrosiaeque comae dimino e mertice summi Nutarunt Regis , magnum cst tremefeeiti Obmpum
Dolemus quam maxime , auditores , horum noT versiculorum incredibilem , vim , mirificum sonum , ae micantemque , quo animantur , militum, non solum non probe exprimere potuisse , sed vix adumbrasse versione nostra . Graece enim tanta praediti sunt verborum significatione , . tantam obtinent pulcritudinem ac pondus , ut maximam ingerant audientibus divini Numinis aetastimationem , sacroque veluti horrore percellane animos . Nihil proinde miror adeo , in audien te Phidia sculptore celeberrimo eam mentis facultatem , qua res concipimus atque excogitamus , excitare , effectumque illum , quem narrant , parere potuisse . Cum enim magnus ille vir simulacrum Iovis vellet efformare se modu-
Iusque , quem ingenio suo confecerat , non si hi valde arrideret , cuiusdam forte rhetoris scho iam ingressus , qui Homerum discipulis impliacabat , atque hunc locum , ut singularem eius
praestantiam atque excellentiam agnoscerent, sedulo excutiebat, tanta admiratione affectus, ,spirantique illa Iovis imagine adeo delectatus est, ut a repente excitato tingenio ' novam graphidem instituerit , atque huiusmodi Iovis statuam exeis gerit , quae totius antiquitatis miraculum habi . . Tom. II. N ta
145쪽
ta sit , divinorumque eius operum longe pulcherrimum . Miror vero & vehementer miror Ioanni Spondano locum hunc non omnino prinhari ; videtur enim eius laudem aliquantulum
elevare in scholiis suis , dum ait , Solet i a
HomeruI τεγατολογεiν , idest miracula obtrudere de Deorum moribus eras jus ad humanae naturae similitudinem expressis . Quis enim umquam hominum tam ingentem nutu valeat gignere concussum , & Olympum tremefacere p Mirari potius debuerat Spondanus praestantissimam ingenii aciem , qua excogitare potuit Vates imaginem plane non absimilem iis , quibus summam divini Numinis potentiam descripserunt Iobus cregiusque Psaltes s alter enim magnifice i ait dstino ( am ii. Columnae Caeli contremi u stes pavent ad nutum eius ' alter vero non mi
nus sublimi plectro cecinit ( V. io g. gr. stui
respicit terram , ct facit eam tremere . Magis autem, fateor explicari opus habet , quod de Iove Homerus tradit initio libri secundi , cum ut ea , quae Thetidi promiserat, exitu praestaret , somnium ad Agamemnonem mittit , a quo ille in fraudem inducitur. Quod plane factum non solum cum sana theologia non cohaerere quibusdam videtur , sed eam prorsus infringere ac destruere , multamque impietatem involvere . Verumtamen non ita res habet , auditores ; si quidem somnium mendacio Agamemnonem deiscipit , at illud mendacium non ab Iove provenit i provenit a somnio. Quid autem absurdi
146쪽
est , si somnium mentiatur , Iupiterque sinat . ut Agamemnoni sucum faciat p Aliud est enim fraudem alterius permittere , aliud fraude sua fallere . Divinus certe codex suppeditat exemplum in Achabi Regis Israelis historia facto huic perquam simillimum ( a. Paralip. 18. Cum
enim eius cladem atque internecionem decrevisset Deus , misit ad illum mendacii spiritum qui eum deciperet , ad eum ferme modum , quo Homericus Iupiter ad fallendum Agamemnonem somnium destinat . Potestne quaeso expeti quidquam similius , quo haec duo facta, unum fabulosum , alterum verum inter se comis mittantur p Itaque quemadmodum Deus noster , qui ipsemet veritas appellatur , & est, nec mentiri nec fallere potest , nullam habet in eo memdacio partem , quo Achabus falsus est ; sic &Homericus Iupiter somnium Agamemnoni mitistens omni crimine habendus est insons . Hoc autem exemplum eo magis delectat , quod ea. dem prorsus aetate qua Achabus Israelem scriptro regebat , Iosaphatus vero Iudam , Homerus vixisse fertur ., Homerum igitur eius veritatis ignarum non fuisse constat , quod Deus creatarum rerum perversitate utitur , ut abstrusissima
iudicia sua quae perscrutari nobis & assequi nequaquam licet , ad exitum perducat . Huc refer Minervam , quae Pandarum dirigit & ad foed ris conturbationem impellit II. l. q. quae decipit Hectorem, & ad pugnandum cum Achil le , ut ab eo mactaretur , per fraudem indum
147쪽
cit ;( L ar. 3 quae mentem Troianis aufert, i a S. . & id genus alia . Ea si quidem loca omnia . quibus de industria in fraudem homines implicare Minerva videtur , multaque mala &damna dolose inferre , ea lege debent intelligi, qua i similia divinarum Paginarum loca explicantur ( in quibus tamen longe profundiorem fateor latere sapientiam ubi Deus traditur
Pharaonem induralle , atque'excaecasse , videlicet permisisse ut animum suum ad perversitatem
obfirmaret . Non enim obdurat Deus , praeclare
ait Augustinus , impartiendo malitiam , sed non impartiendo misericordiam . ( D. Iv. ad Sixtum. Quae vero Deus tantummodo permittit sive fieri non vetat . solemne est divinis scriptoribus tamquam a Deo facta enarrare . Ex quo potest intelligi immerito reprehendi Homerum , dum ad eumdem plane modum de Iove ac Minerva
Iovis filia disserit. Atque hic sagacissimum Poetae iudicium animadvertite , auditores , qui dementiae , caecitatisque peccata fere instigante Minerva. a stultis tradit admitti , illud nempe significare volens , quod dum divina Sapientia
suo lumine. collustrare desinit , quos Plectere meditatur , in teterrimum malorum barathrum
illos abripi necesse sit . Atque illud interea similiter observandum est , solerter facere Homerum . dum ut poematis verisimilitudini serviat, illa Troianis mala a Minerva inferri comminisci.
tur, quod propitia Graecis Dea sit, Troianisque inimica; in quo profecto a Socrate Poetam carpi
148쪽
I N HOMERUM. miramut hpud Platonem in Republica nihil enim
theologicae rationi repugnat alios Deos a Troianis stare , alios a Graecis , cum sacrae etiam Literae tradant Angelorum sibi invicem adversantium studia , dum alter et Graecos , alter Persas defensat , ut apud Danielem legitur ( e. Io. cuius rei profundam lintelligentiam aliis expiscandam relinquimus , ne ultra quam par est
149쪽
id sibi melio apud Homerum Iomiae somnugi
obdormiscere Deum perbibent etiam divinae
Literae . Iupiter alio convertere oculOS , nec rerintueri dicitur . An absurde id dixerit Cateae PSol Iomia oeatur . In ceteris Diis Dei At. Max. proprietates sive attributiones adumbrasse videnturettaiei qui tamen turpibui fabulis Deos quam maxime dedecorarunt. Ear fabulat poetae suis carminibur speciosiorer essecerunt. Nonnalia dicta identidem effuderunt , quae a Geologia sive Hebraeorum , sive Christianorum non longe absunt. Elegantissima similitudo apum ex Uoerate desumpta . Amores Iovisiti mortales feminas . Ad Angelorum I militarivere Deos suos con xerunt ethnici . An Homerus, e rerique tum poetae , tum pbilosophi antiqui saeraa Literat Iegerint , sacramque Hebraeorum doctrinam
noverint i Hebraeos eam doctrinam neminem eeta
ta e testatur Iosephus. A Chaldaeir ad Aeraptior ab Aegyptiis ad Graecor sapientiam promanasse.
150쪽
Eo Unonem fucum fecisse Iovi, atque in monte Ida ad spectandum Troianum bellum sedentem in fraudem pellexisse, ut secum illic concumberet , somnoque correptus pugnae oculos non adverteret , alia disputatione enarravimus , auditores , in eaqiae exposuimus, quidnam Uates hac fabula voluerit indicare . ( II. I. r . Restat solum ut dormientem Iovem observemus, & an in eius somno quidpiam lateat, quod theologicam doctrinari Iedoleat , expendamus . Quis vero Iovis somnum , i uerea sana theologia absonum culparetat ossit , quando Prophetae ipsi, sacrorumque livirorum scriptores cum ob miscere divinum sNumen , tum Orac aere frequenter dixerint p-EM cubat videlicet iis , i quibus opem ferre praesentissimam . v & ae , malis: vindicare decrevit ; obdormiscit *ero tir,i quos auxilio suo fere destituit , malisque conflictandos permittit . Hinc regium,Pialtem . ubi is ei et opem mplorat ex Clamantem baudimuT, Ex rge , quare abdormir D mive . t V. ij I. Thu) Fertur item obdormiscere Deus , quando in hominum sceleribus connivet nec facinorosos coercet; repente vero a somno
expergisci, cum in improbos desaevit, iustoque eos assicit supplicio. Quod idem David aptissime exprimere visus est , cum ait , Excitatua es tamquam dormievr Dominus , tamquam poteu crapulatus a vivo . Et percussit inim cor suos Arposteriora , opprobrium sempiternum dedit eis. ( C. q. ci. Nec plane ablimili explanatione opua est