Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1741년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

H DISSER TA TIO XXXI.

sub Orcum detrusurum , quantum coelum diis stat a terris. Atque is profecto tunc sentiet me

longe ceterorum Deorum esse potentissimum . Quam meam potentiam ut cognoscatis omnes, eia agite ad coeli Cacumen auream Catenam

appendite , & quotquot umquam estis Dii Deae. que conniti minor , ut summum ad vos Iovem pertrahatis ; verum inani conatu ad vos me deducere contendetis . Contra vero . si mihi liabeat . om res vos nullo labore ad me sustollam , unaque vobiscum & terras & maria , seque ad coeli verticem alligavero , ea omniata immota maneant ac suspensa necesse erit. Adeo

supra Deos , & homines sum ; adeo sum eorum conatibus maior , etiam si suas ipsorum vires adoversus me omnes simul. coegerint . Haeet omnia

Iupiter initio octavi libri ad Deos effatus est. Cum autem locus ille esset aliquanto longior ut gratae brevitati consulerem , Graecis omissis, concionis summam Latinis verbis enarrandam putavi. Age vero quid haec catena fgnificet paucis expendamus . Plato in Theaeteto Homedrum Censet per eam indicasse Solem , qui dium

no cursu mundum circumiens rebus omnibus

uitam indere , easque ad actionem excitare viis detur , ita ut si in coeli vertice aliquo vinculo detentus a cursu suo inhibeatur , rerum univeris sitas gravissimam sentiat iacturam . sive etiam somnino pessum eat , ac tota natura agendi videstituatur necesse sit . Sane interpretationem

hanc tamquam pulcherrimam , ac sapientissimam

162쪽

IN HOMERUM. Eti& admiramur , & commendamus , auditores . Quoniam vero rem Explicat cpi malac , ad ceteras

alias , quas peculiari sermone dedimus , cum ea loca interpretaremur , quibus ut poeta physicus de Diis dis Ierit , eam relicimus . Putarunt alii nihil aliud sibi hoc commento voluisse Vatem,

nisi ut unius gubernationem , quam μονα χίαν appellant Graeci , ceteris anteferret , docere que , quod sicut uni Deo universarum rerum

domino coelum , tellusque subditur , & cuncta obediunt , sic homines si felicitatem nancisci velint , in omni Republica uni Regi parere d

heant. Verum hanc item interpretationem, quae

ad mores pertinet, rationemque illam, secundum quam vivere homines & conversari decet, persequitur , iis accensendam existimamus , quibus planum fecimus quandoque de Diis ut poetam moralem esse fabulatum . Tertiam igitur explanationem potius amplectimur , quae quoniam ad praesens argumentum facit, nobis magis arridet; ea si quidem Homerum poetam theologum nobis commendat . Fatum igitur eiusce catenae fabula luculenter significati credimus , quod cum nil aliud certe sit quam lex aeterna a Deo profecta , res omnes sibi subiiciat, & ab earum nulla subiiciatur necesse est. Quamobrem nemo putet absurdum , fatum esse ineluctabile , cum sit ipse Deus , Deus inquam ille summus , ille

omnium Deorum , atque hominum , rerumque

conditor ; iccirco dixit Seneca , Vis illum fatum vocare t non errabis ; hic es , ex quo Aspens P a Iunx

163쪽

iis DISSERTATIO XXXI.

sunt omnia , causa eausarum . ( I. a. c. s. quaest, naturai. Cum ergo ex fato dependeant universa , fatum ea catena aptissime significatur, quam se Homericus Iupiter e coelo demissurum,& terram , elementa , Deos ipsos attracturum minatur. Quam vero mihi arrident ea Evangelii verba apud Ioannem ( ra. gr. quae tam bene huic loco quadrant , Omnia trabam ad meipsum y Neque minus significanter , fatum esse in Iovis potestate, & ex eius arbitrio dependere Homerus ostendit , ubi eius manu libram sustineri tradit ( II. l. ar. qua alterutrius maximorum heroum , Hectoris scilicet, aut Achillis mors decernatur , cum belli extremum discrimen singulari certamine depugnantes essent subituri.

Iupiter , inquit ille auream arripit libram , eiusque lancibus hinc atque illinc duo iniicit fata , unum Hectoris , alterum Achillis , ac deinde libram sursum attollens eorum pondera explorat . Ac fatum quidem Hectoris graviore sibi impresse momento alteram lancem depressit, quae ad Orcum descendere visa est . Quibus peractis Apollo , qui Hectori aderat , viresque suppeditabat , fato cedens , idest Iovis decreto obsequens per Minervam, idest Dei Sapientiam, quae favet Achilli , executioni demandando , protinus eum deserit , mortisque potestati permittit. Hunc locum eleganter quidem, sed paene iisdem Homericis verbis expressit Virgilius( Aen. l. ra. nam cum moriturus est Turnus,

antequam moriatur, Disitired by Cooste

164쪽

Iupiter ipse duar aequato pondere lancer Sustinet , ac fata imponit diversa duorum, Puem damnet labor, O quo mergat pondere Dibum .

Ceterum praeclaram hanc librae imaginem e manu Dei dependentis manifeste liquet perquam fuisse familiarem Orientis populis. In Balthassaria Babyloniorum Regis historia memoriae prodi tum est , funestam manum , quae in adverso pariete convivalis aulae nigris notis sententiam mortis adversus Regem descripsit, inter alia vetabum Tiseel expressisse , quod significabat , ut ipsae mei divinae Literae perhibent ( Dan. s. a T. Appensui es in fratera , ct inventuX es minus habens . Sed haec imago adhuc dilucidius in Estherae libro expressa est ( Io. ro. Et duas , in quit , sortes esse praecepit , unam populi Dei , O alteram cunctarum gentium . Ea quoque usus est Iobus ( f. a. Utinam appenderentur peccata mea , quibus iram merui , or calamitas , quam patior , in fratera . Et rursus ( gr. 6. Appendet me in flatera iustitiae , cla agnoscet perfectionem meam . Eodem spectant similiter duo illa dolia, quae sub Iovis pedibus iacere poeta confingit( II. l. a . quorum ex altero bona , ex altero mala proficiscantur . Pariter enim docet hoc commento nihil sive felix , sive calamitosum accidere mortalibus posse , quod non proveniat ab ipso Deo , qui sapientissimo consilio suo dispensat hominibus quaecumque vult . Sed illud etiam significari voluit , nullum tribui a Deo

165쪽

ui S DISSERTATIO XXXI.

hominibus in hisce terris degentibus sincerum bonum, sed omnia passim malis permisceri. Tres esse , sapientissime aiebat Ficinus , in mundo

contignationes , coelum , terras , inferos . In coelo purum est bonum , in inferis purum malum , in terris mixta omnia . Puto autem illam doliorum imaginem non prorsus e Poetiae mente prodiisse , sed ex Hebraeorum sermone , a que ingenio , maxime vero ex Davide forsitan

accepisse . Ait enim David ( V. et . 3 seuoniam

Deus iudex , es , hune hamiliat es hune exanrat .s quia calix in manu Domini miri meriplenus mixto ; Et inclinavit ex hoe in boe , verumtamen sex eius non est exinanita , bibent

omnes peccatoreI terrae . Quemadmodum enim

David calicem hunc . Deo attribuit , sic Homerus Iovi duo illa dolia . Plato igitur qui hoc commentum in secundo Reipublicae libro da.mnavit , eius pulcritudinem nequaquam perspicere visus est . Iam vero quae obiiciuntur adversus ea , quae contendimus sensisse Homerum de supremo Iovis arbitrio eiusque decretis ac providentia , afferenda nobis in medium sunt , atque eluenda . Aliqua enim loca apud ipsum offendas , quibus videtur admittere , quod adversus fata , quae Iovis esse decreta sumus interpretati , vim aliquando adhibere liceat , & aliquid perpetrare - δια αἰσαν praeter Iovis fatum , videlicet contra id quod Iouis fato sancitum est . Verum duo esse fata , sive Iovis decreta animadvertere debemus , alterum quod

166쪽

I N NOMERUM. Illycertum est , atque ineluctabile ; eluctabile ait rum , ac sub conditione quapiam latum . Itaque cum Uates tradit fatum eludi posse , & Iovis decreto adhiberi vim, id nequaquam de primo,

sed de altero accipiendum est . Neque enim cum sana doctrina pugnare , si Deus interdum se reuocare videatur , Erechiae regis exemplo& Ninivitarum civitatis ( ut complura alia Pra termittamus ) clare evincitur . Reae namque EZechias , cum sibi impendere mortem Isaias iis verbis declarasset , Dispone domui tuae , quia morieris & non et ives , qua erat in Deum pietate , fu sis precibus ac lacrymis , ut illud

praematurae mortis decretum tolleretur e meis

dio , sibique ad quindecim adhuc annos vitae tempus prorogaretur, impetravit. ( II. 88. 2I. Niniven autem quadraginta elapsis diebus exterminandam fore denunciavit Ionas ( g. g. 3 sed civibus ad scelerum poenitentiam conversis triste illud decretum Deus obliteravit , neque amplius subverti Niniven passus est . Hoc igitur intellexisse memoratis locis Homerum existim mus , Deum nempe , in cuius arbitrio ac voluntate universae res sitae sunt , cuiusque nutu quidquid umquam in mundo accidit , dependet , quae ipsae tulit decreta , quandinque sponte sua infringere , ea scilicet conditione non adimpleta , sub qua perficienda esse statuerat. Alius item Iocus aequum interpretem

exposcit , ubi fertur Iuno Iridem ad Achillem misisse x υβD, Ade clam Iove ( II. l. 18. I piter

167쪽

xio DIS S E RT AT IO XXXI.

piter vero eam rem haudquaquam nosse , dux in x b, he , idest paene se gessisse ac si nesciverit , quod idem est ac si dicas , conniventem, atque id quod viderat dissimulantem se gessiste; quemadmodum huiusmodi dissimulatione utentem Deum non raro a divinis Literis induci sinperiori disputatione demonstravimus . Atque eam fuisse Homero mentem ex eo liquet , quod alibi Dei oculos nihil plane fugere diserte affirmaverit .

168쪽

De eodem ar Umento,

Ta Omeras nucibi Deos mortalet fecist , Loeat, 1 disseisiaei , in quo Mara peritamur . dicitu e is explicatar . Deorum inmortalitaR a ue aeterna felicitas . Hele sinis poeniorum manis a. Animi beatitar alteri r aevi pura re imp x. sublimior est , quam ut intellectu assequi hominea pia se .

De ambrosia , nectare. Plurer vectaris accepti nes . De iebore . Explicatur epitheton άνυ -c, θεida Diis comparandus, Divinus ab Homero tum hominibus , tum ceteris rebur frequenteae a xum. Item epitheton εpoc Sacer , quod tum Graeci , tum Latini usurpant pro magno,

TILceni Zoilui Transalpinus, qui magno se

scelere impiare non exhorruit , dum Graeci somonis ignarus Homerum aut amicia dacter reprehendit, fereque passim su- gillat ac proscindit , neque tamen Homerum , sed seipsum traducit, suamque imperitiam, Phtulantiam , temeritatem, misere prodit i recentior inquam hic Zoilus inter alia crimina quae summo vati obiicit , illud quoque habet . quod Deos morti fecerit obnoxios, Cum enim esset Tom. II. Veis

169쪽

ii 3 DIS S E RTATIO XXXII.

Vene n a Diomede vulnua inflictum, Dione ut eam consoletur , plura aliorum Deorum aD fert exempla, qui vulnera similiter acceperunt,& poene extrema elade affecti sunt; praesertim vero Martis ( II. l. s. qui tredecim meum sum spatio turri aenea fuit inclusus , atque ibi fortastis ., inquit Dea. terribilis ille Deus, qui bello & stragibus numquam eXaturatur , ma lis obrutus periisset , nisi noverca Aloidarum , qui in vincula illum coniecerant , perpulcro nimirum Aeriboea Mercurium admonuisset , qui opem tulit, & qua erat vafritie , clancUIum surripuit , Vchm iam dolore contactus esset, re

catenarum pondere attritus . Graeca vox , qua Homerus cutitur aoristus est veIbi areoAMbminquit enim . . .

Atque ibi Mars periisset , qaem disertisiva belli

-Verbum autem l illud non mori ilignificat , sed perdi , ac pessumdari , ultimamque pati Talamira Sem . Si igitur censor ille Graecam vocem Potuisset intelligere , Homerum non accusasset . Namque Mars periisset , nequaquam Graece si gnificat mortem obiisset , seu emersat esset , videlicet actam esset de illi . Eadem fere sgnificatione verbum τολε- usurpavit Evangelista

170쪽

Matthaeus, ubi Christum dicentem inducit c ret..8. i Et nolite timereti eos qui occidunt corpur animam autem i non possunt occidere :3 sed potiuae timete. eum , qui potes es animam es corpuae peradere in gehelmam . . obriete M μἀλλον τον Abavam R, ιυυν χ, σωμα ἀψAemi ev γε 's . Quemadmodum igitur apud Matthaeum verbum illud ax Aeesai non. significat deseruere sed in extremae mala coniicere , hoc est in sempiternas infero.llum flammas , teterrimosque cruciatus ; sic &apud Homerum idem certe valet ; apud quem Dii numquam emori possunt, sed tamen in tam aerumnosae vitae statum redigi , ut non vita habenda sit , sed crudele quoddam mortis genus

quae . . incestanter perimat , numquam autem de

gruat . Itaque poterant Dii perire , non tamen mori s poterant de coelo expelli , praecipitesque agi , atque in imum Tartari barathrum , . unde nulla emergendi spes , deturbari , ut Saturnus , tii Titanes ; . non secus ac ipsa Christianorum theologia docet malos Angelos , & scelestorum

animas in tenebricosissimum inferorum carcerem detrudi , aeternamque illic mortem pati Q quinumquam moriantur . Tantum ergo abest , ut eo loco .Homerus sit reprehendendus , ut magis tamquam theologum suspicere illum debuerit censor importunus , quandoquidem fabula illa sacratum Paginarum veritatem adumbraverit , perduelliumque Angelorum e coelo casum , de quo alibi disseivimus designaverit Sed ut magis magisque huic explanationi lux afferatur , duo placet e divinis o in et Li-

SEARCH

MENU NAVIGATION