Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1741년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

mos magis' arrisisse videtur corruptis posteris , quibus ad lucernam ludo & compotationibus indulgere exorto autem iam diu , sole adhuc rarere dulcius est v quam noctem destinare M. mnol, lucem vero . diei excubationi , quod Ceo te magis esset naturae congruum , ac Consentaneum . Liquet enim noctem dictam esse intem. pestam , & Concubiam , quod intempestiva acioperandum , videtur ad: Cubantam facta. Quare heroicis tempoaibus simul cum . aurora exorienteata' , οἷ φαινομών isti e lecto homines ii urgere nullo non loco ab Homero dicuntur . Sed quod demum reliquum est in hac convivalium rituum narratione exequamur. Convivis abeuntibusiremovebantur smensae , & quae superessent edulia ab ancilla penuaria recondebantur . Credidit Feiathius id factuin in hospitum gratiam , siquis

forte i non expectatus adveniret . Atqui ego crediderim non omnes ciboriam reliquias a penuaria reconditas esse , nec solis hospitibus , sed fertula illa tantummodo , quae frigida bene sapiunt , & semel iterumque mensis inferri possunt , quod etiam apud nos fieri videmus . In primo Odysseae libro specie Mentoris Taphiorum Regis inopinato advenit Minerva domum Ulyssis, dum proci convivium Celebrabant . Continuo mensa illi parata est, & apposita a penuaria affatim(ait Vates fercula ex iis, quae apud se servabantur

202쪽

IN HOMERUM. 1ssDeinde veto narxare pergit carnium omnigenarum plenas lances allatas esse novo hospitia coquo. Cum igitur adhuc praesto essent caranes Calidae , cur penuaria afferret illi reliquias hesterni convivii p Itaque verius dicendum frigida illa fercula eius generis fuisse , ut non statum in hospitum gratiam , sed etiam aliorum convivarum servarentur in crastinum . Multa sane tenuiora adnotare possem , auditores , de conviviorum ab Homero narratorum ritibus ; sed quia concessum ad dicendum tempus excidit , prudens omitto ; praesertim cum ea , quae V his indicavi , sufficere putem ad i Vatem nostrum probe intelligendum in iis locis , ubi eos m

morat , & describit ; quem scopum , si meministis , initio huius enarrationis mihi proposui. V a DIV

203쪽

DISSERTATIO XXXV.

In qua ( quaestione illa expensa . Utrum e boniae

frenui que parentibus . consimile; saepius prose-nerentur Filii an deteriores Florentinita adolescentes ad Graecum studium. i. :

t extimulantur'.

aea indoctae ob maticinem Inon patitur. Exen plum Stheneli. Plura gestimoma, exem pla siliorum , liqui mirenti pareatum nodi responde rura , coacervantur . Dicta Horatii , est Platonis, qui sibi ipsit admersari mi sunt , conciliantur . Indolis praestantia a patribus plerumque derivaturia Aior sed Hiorum culpa saepe corrumpitur a Homeri locus , ubi Minerva T limachum adhortatur . Plantarum similia eo . Di cultas Graecae linguae excutitur . Ad eam aspirare Florentini ado- Ieseenteae debent , quia di cilem esse putant . Uod generosa , & celsa indoles aegre dolenterque obiurgationem admittat , obiectumque dedecus a se statim amoliri connitatur , tum multis aliis exemplis posset ostendi , tum exemplo Stheneli apud Homerum ( II. l. q. qui Agamemnoni una cum Diomede illum oblique coarguenti , quod -Z . I t mi-

204쪽

IN HOMERUM. is minus strenuos se praeberent in proelio , nec patrum suorum gloriam aemulari contenderent, respondit audacter , se immo gloriari patribus suis

Utinam mihi , adolescentes , qui ex hoc Ioco proxime anteactis diebus literariis vertentis anis ni resumendis exercitationibus de more praeludens , vestrum in literas studium minus acre incusavi , maiorumque vestrorum , qui adeo literiseMelluerunt, gloriam obieci ixi vos similiter rea sponderetis , quod . longe patribus , maioribusque vestris meliores esse gloriamini . Haberem enim , & praeclarae indolis argumentum , & re quoque ipsa vos fore praestituros , quod de vobis verbo praedicassetis , sperarem . Sed haec modo missa tantisper freto i me siquidem animo haec reputantem quaestio illa huc pertinens ad se vocat , Utrum e honia strenuisque parentibureonsimiles saepiut Nil progenerentur , an deteriores. Cum enim anceps ea de re opinio feratur , grai sissimique homines modo in hanc , modo in ii. Iam sententiam iverint ; non abs re fuerit ad vestram eruditionem , optimi adolescentes , e tum dicta vobis afferre , & deinde quid egomet sentiam subiicere ; tandemque eo reverti, ut iterum vos cohorter , ne a maiorum vestro rum gloria desciscatis ; Graecaeque linguae stu-

(iI Uide Orationem quartam infertur positam .

205쪽

rs 8 DIS SE ET AT IO XXXV.

dium ., quod profitemur . sive capessatis , sive . alacriter prosequamini . Nam huiusmodi cohor- ationem , quae a me vobis promissa est , quaeque huiuice anni dissertationum principium veluti erit , & caput , e re nata argumentum

ipsum facile suppeditabit. Qui praestantioruin virorum liberos plerumque degenerare & e probis parentibus nasci ferme filios improbos docent , exemplis id bene

multis confirmant . In Severo Augusto Aelius Spartianus : Reputanti , inquit , mibi neminem prope mugnorum virorum optimum re utilem Nivis reliquisse, satis xlaret. Demque aut sine liberis evnri testerteraut re ut Romulus , Numa Camiliai , Scipio , Dem benes , Virgilias , aliiqae aux talia babuerunt plerique , ut melius fuerit de rebus bu-manis sive posteritate disredere . Ouid de Caesare ttiuid de Areu o F qui nec adoptimum filium bomnum babait , cam illi , eligenili potesat fuisset exbmnibus . Potuisset hic auctos monstrum etiam illud hominis Caligulam , pessimumque illum

Commodum recensere s ambo enim optimos habuerunt parentes , hic Marci Antonini filius . ille Germanici plusquam degener proles . Iam vero Pericles , qui eloquentia sua . tonare , ac fulgurare dictus est, duos xeliquit filios stupidos,& tertium Cliniam furiosuin etiam . . Aristides quoque cognomento Iustus , nullius rei filium est nactus . Hippocratis itidem filii degeneres in proverbium abierunt . Thucydidis ad haec ifilii . duo paternae virtuti non responderunt , ut do-

206쪽

c et apud Platonem' socrates o Quare Demosthenes orator talibus eramplis commotus' aiebat,

ut refert Aristides Rhetor in Cimone , veluti fati legem esse , ut a bonis parentibus futiles proveniant filii . Ipse etiam M. Tullius fili tig Ciceronis nihil , ex paterno ingenio habuit ut

Seneca Rhetor testatur praeter urbanitatem . Praeterea Graecorum paroemia habet maximata partem. mortalium a lonis parentibus degeneo rare , ου πῶρικα, αυλεὶμ- , hoc est , non paternaeantica eanere. Apud quos & aliud iactatur adagium , cuius Plutarchus meminitriin Phocione,

& Catone , qui & ipsi viri optimi pessimos fi

lios reliquerunt , H ωων τεκνα νήμαJa , Heroum silii noxae . Cui Hebraeorum aliud proverbium consonat , Acetum Stur mini . Addunt quoque smilitudinem ; sic enim , inquiunt , auream aemratem excepit argentea , argenteam aenea , hanc ferrea , degenerante paulatim , & vergente in deterius natura hominum . Nec praetermittera dum Horatii dictum ( Od. S. I. 3 ).. i . ' , Damnosa quid non imminuit dies Aetas parentum peior amir tulit

. Nor nequiores , mox daturor et Progeniem vitiosiorem. -

Quam ' sententiam cum effatus' est Venusinus vates prae oculis distichum illud habuisse vi , detur, quod Platoni attribuitur

207쪽

iso DISSERTATIO XXXV.

Nihilominus ipsimet tum Horatius , tum Plato contrarium alibi luculenter affrinarunt . Horatius enim ait ( Od. q. l. . Fortes ereantur fortibus es bonit, . . Est in iuvencis, es in equii patrum Virtus , nee imbellem feroces

Progenerant aquilae columbam a s . . .

Plato vero in oratione funebri inquit ma a. reγem o Aa, To συναι όξ ἀγαθων , autem exinterunt , ex bonia , Cui etiam Aristoteles consentit . ( politis. g. 3 β lime et is

Tove ex. βελτιονων ' ευγDese Pap em p ψῶ. γενου; , praefantiores par in ex praeflantioribus progenerari ; indolia enim praestantia virtus generis es . Unde autem factum putemus , ut tam graves,

tam solertes auctores sibi non constitisse , sibique invicem adversantia dicta in hac quaestione pronunciasse videantur p Equidem credo nodum facile expediri per ea , quae mox subiungit idem Horatius ; cum enim dixisset fortes creari fortibus , & bonis . continuo subdit

208쪽

Doctriva sed mim promovet iustam , '

Rectique cultus pectora roboraUt . . ineumque defecere moreI , Dedecorant bene nata culpae .

Ex quo manifeste apparet opus esse labore , studio , doctrinaeque cultu, ut bona indoles vim suam exerat et ignaviam autem , pravosque mores luem esse teterrimam , quae indolis bonitatem sacceptam a maioribus corrumpit in liberis. Quamobrem ubi auctores praedicti , aliique ( quos vinbis afferre omnes brevitati consi entes omisimus in peius ruere plerosque filiorum , & a bonis parentibus inveniri degeneres affrmarunt , id tantum innuere velle visi sunt , propter socordiam pravamque morum disciplinam a paterna probitate procul abire , propriaque culpa bene natam im dolem in seipsis dedecorare ; sive quod laboris illos taedeat , ac sedulitatis , sive quod paternam sibi gloriam sussicere stulte arbitrentur . Atque hoc plane sensu Minervam induci puto ab H mero Telemachum ad virtutem extimulantem .( Od. l. r. Quem locum primo respicit haec ninstra disputatio ; quandoquidem tum huius tum ceterarum laudem ducimus longe maximam , quod ab Homericae doctrinae perenni fonte

209쪽

rga DISSERTITIO XXXV.

Quos versiculos ad hunc modum Latine convertimus Patribus assimiles sunt pauei ; deteriorer Sunt plures ' melior proles perrara parente . Si namque ea mens fuisset Homero , ut naturae

vitio id tribueret, quid roboris, quid nervorum cohortationi , qua Telemachum urget, inesset qMeo quidem iudicio frigeret , & Homero prorsus esset indigna . , Sin autem illud , quod aiebam , vates intellexisse dicatur , ipsorum nempe liberorum culpa contingere , ut pauci patribus consimiles , paucissimi meliores , peiores plures

existant , nonne ab ea culpa uehementer dete rei nobilem iuvenem , & ad aemulandam paternam gloriam praeclaris facinoribus exacuit pHanc tamen interpretationem , qua pugnantia inter se sapientissimorum hominum dicta Conciliare studuimus , ita damus , ut non negemuS saepe evenire , quaecumque demum causa sit . ut e strenuo nascatur imbecillus , & e contrario ex imbecillo strenuus ; saepius tamen ECCideTe iudico, quasi lata naturae lege, ut e strenuis strenui , ex imbecillis imbecilli progenerentur. Siacut enim plantae quae bonae sunt , bonos hinctus solent emittere , malae autem malos ; sic parentum aequalis est ratio , quidquid nonnulli philosophi opinentur , qui aptissimam hanc plantarum similitudinem respuunt , plusque maternis ovis , quam patrum semini in humana generatione Diuitiam by Go le

210쪽

lione tribuunt . Conveniens igitur naturae est, ut e bonorum parentum seminio boni frequemtius gignantur liberi . Et haec quidem sunt, quae ad huius quaestionis explanationem mea mihi potuit suppeditare doctrinae exiguitas . Quid a tem haec , dicet aliquis vestrum , spectatissimi adolescentes , ad nos cohortandos , ut Graecum studium alacriter capessamus , quemadmodum te facturum sermonis initio praedicasti Quid , ringatis p Nulla re puto me aptius , atque eX peditius huc deduci potuisse , quam Pertractata quaestione . Si enim infertur ex ea praeclaram parentum maiorumque indolem in filiis posterisque plerumque vigere , Cum vos ex praestantissimis in virtute maioribus ortum habueritis , nonne par est , ut ipsis consimiles , aut etiam praestantiores vos ipsos exhibeatis p Ad laudem siquidem humanam maxime pertinet , ut decus patrum in prole resplendeat . Quapropter cum maiores vestros in unaquaque re excellentiam resespexisse , ardua semper esse consectatos , vulgaremque gloriam contempsisse pulcherrima atque admiranda ab ipsis relicta monumenta satis su- . perque ostendant , nonne vos ipsi , qui ad lithrarum gloriam contenditis ( siquid in vobis ei ' rum sanguinis est Graeci sermonis cogniti,nem vobis omnino comparandam arbitremini,

sine qua nihil grande , nihil summum in literis

praestari licet p Profecto non semel ex hoc loco errorem illum adolescentium mentibus insidentem amoliri conati sumus , quo a Graeco X et stu-

SEARCH

MENU NAVIGATION