장음표시 사용
211쪽
Audio deterrentur ; putant enim tam arduam itam dissicilem , Graecam esse linguam , ut sine crudeli labore , immensoque complurium annorum studio nemo illam possit complehendere , ostendimusque quamvis si ve Gallica , sive Hispanica , . ceterisve vernaculis linguis , quae magnam habent cum nostra Italica assinitatem, sit dissicilior ; nihilominus , siquis vel mediocri ingenio praeditus ea , qua par est , ratione in eius studium incumbat ( quam olim rationem proposuimus , iterumque si quis eX petat proponere non pigebit brevi duorum annorum curriculo non poenitendam in ea polle fieri progressionem , dummodo eius studio quotidie una saltem hora perseveranter impendatur , nullis nimirum feriatis diebus intercalatis , & identidem praeceptor aliquis adhibeatur , qui facem praeferat ad Grammatices loca quaedam ardua , vepribusque obsepta superanda , quae studiosus adolescens aegre , ac non nisi ingenti taediose solo valeat transilire . Saepius, inquam, haeCdocui , inculcavi , ad ravim praedicavi . Hodierano autem die me profecto pudet , hac vos, inclyti adolescentes , adhortari ratione , Graecaeque linguae dissicultatem attenuare dicendo. Vestrae indolis praestantia , quam a patribus , ma- ioribusque vestris ad vos derivatam minime amisbigo , contra exigit , ut verbis potius huiuscemodi dissicultatem exaugeam , amplificemque , fatearque Graecam linguam , quam vobis e X petendam esse contendo , in arduo veluti scopulo
212쪽
res dere , ascensu acclivi , atque aspero , multos esse labores devorandos , rupesque praeruptas , antequam ad eam quis pertingat , manibus , pedibusque supergrediendas . ut inde colligam apposite ad vos inflammandos , ob id ipsum ad Graecum studium vobis esse aspirandum . quia arduum est quia operosum est , quia laboriosum est , quia vulgo inaccessum est . Infirmioribus sucus faciendus , & ab eorum animis ora tionis lenocinio dissicultatis opinio removenda; at quos magna indoles informat , rei suscipiendae dissicultas accendere debet , atque, exacuere
quemadmodum strenui milites , atque impigri
arcem parum firmis munimentis vallatam obsidere dedignantur ; in eam vero quae munitissima sit, ac paene inexpugnabilis , alacriter invadunt . Itaque cum vos , optimi adolescentes,
gloriosum literarum iter sitis ingressi , nisi ad
Graecam sapientiam, quae literaturae veluti apex
est , contollatis gradum , doctrinaeque studiosi id , quod in doctrina abstrusius est , & a vulgo
secretius , assequamini , quomodo generosor ulnmaiorum soboles esse gloriemini, qui in ardua semper conari consueverunt , eamque nominis famam genti nostrae compararunt , ut ad summa quaeque nati Florentini dicerentur Illud etiam vobis est cogitandum a maioribus vestris Graecae linguae olim barbarorum alluvione in Europa propemodum extinctae vitam esse restitutam . Ergone per maiores vestros in magna
temporum caligine Graeca lingua in hac urbe
213쪽
revixerit , per vos autem generis vestri oblitos ad interitum rursum recidet Videtis, iuvenes, me muneri meo certe non deesse , nullumque ad Graecum studium vos cohortandi qua opportune , qua etiam importune finem facere . Ne committite quaeso , ut quas in Graecam linguam amoris scintillas , mearum cohortationum quasi ictibus in vestris cordibus extrudere Con- nitor , continuo neglectae restinguantur ; sed vos ipsi ea quae diximus memoria recolentes, nutrimenta date circum vestrarum cogitationum, curateque , ut tum in meo , tum in vestro fomite rapiant flammam, quae in studium inextinguibile exardescat. DIV
214쪽
s YNOPSIS. SAeri torum tractatio lati me patet . Explieam tur libamenta , sussitur , ac molae . suatuor be- olei, temporibus , ad evictum , O ad seri iure
usurpata animalia . De hecatombis . De saeri audi rita . Coxae praecipue ex omni mictima Diis esserebantur , ceterae parter assabantur verubur , atque epulir deserviebant . Fons commonstratur , aenis ritur sacri etarum suorum hauseravi Ethvies . An meteres holocaustum noverint. De Heroum ea ru mictimisque iv raram honorem iugulatis tum in funere , tam in sacris anniversariis . De Diis Manibus. Puo sacri torum genere mortuorum a A
I quando inopem esse in copia alicui contigit . id maxime egomet patior hodierno die , ornatissimi auditores. De sacrificiis siquidem verba vobis facturussum , quorum tam late patet , atque evagatur materies , ut veluti in iminensa quapiam aquarum alluvione cymbula mentis meae naufragium faciat. Accedit quod cum hoc argumeutum Coepiosissime a multis scriptoribus iam sit pertracta
215쪽
tum , quidquid dixero actum agere videat , &hanc repetere crambem inutiliter . Nihilominus muneris mei ratio , & instituta Homericarum ierum explicatio , ut de iis etiam nonnihil perstringam ad adolescentium maxime eruditionem,
qui adhuc per aetatem scriptores illos non adierunt , omnino postulat . Ac diu cogitanti mihi perplexoque animo fluctuanti , quid tandem facerem, succurrit ; videlicet ut nihil aliud de sacrificiis proferam , quam quae solummodo apud Homerum habentur ; ac praeterea de iis brevia ter , strictimque dicam , & tamquam summa rerum capita Felthio duce persequar , sive etiam succum e pluribus floribus delibem , ut mel vi his hodiernae disputationis conficiam , quod utianam silvestre non sit & austerum , sed dulce ac suave vobis sapiat.
Ac primum quidem libamenta , lassitus , Mmolas in Homero animadvertatis oportet . Libationes vino fiebant ; atque hinc passim dictum
illud offenditur a. - αιδοπα οιγον , hoc est Abar ardentia mina . In hunc vero usum comparata
pocula, quae apud quosdam beatiorum auro con- stabant. Huiusmodi Pelei ( Il. l. ir. erat xp- σειον αAetetoν , itemque Menelai ( Od. l. rs. σεον Lmae , videlicet aureum poculum . Hisce poculis vino repletis leuiter aliquid de summis labris effundebant in Deorum honorem , Ieliquum ipsi ebibentes ; atque hae libationes fere cum precibus erant coniunctae . Similiter Iussit ibus Graece diues riri placabantur Dii , atque altaria
216쪽
tulana , ac ibi rara sunt appellata . Qui tamem iussitus nusquam apud Homerum thure confecti leguntur . Iliacis enim temporibus , ut assirmat Plinius ( l. I g. c. i. thure non supplicabatur. Cedri tantum & citri suorum fruticum in s
cris fumo convolutum nidorem verius quam odorem spargebant . Molas autem otiam sive ovis
Ab oris Homero dictas fruges , saxo aut mola fractas intelligimus ; in quam rem antiquissimo ritu a Graecis adhibitum est hordeum , uti apud Romanos far . Solenne vero fuit addere illis salem , unde etiam Virgilius fruges fassar nominat . Tanti autem illarum usus erat in sacris, ut nulla victima sacrificaretur sine his . Illis si-guidem frons victimae , ac partes adolendae Conis pergebantur , necnon altaria ipsa , ac cultri. Sed quae demum in sacrificiis heroicis mact hantur animalia p Eadem plane illa quatuor . quae communi victu usurpabantur , ovis , sus, bos , caper ; non ita tamen ut cuilibet Deo quaelibet animalia mactarentur , sed quae singulis de more essent dicata , ut Iovi bos aetate
grandior ( II. l. r. , quem poeta dixit alicubi
rigareepet quinquennem Apollini taurus & capra; c v. l. r. Neptuno tauri παμμελανεe hoc est
nigerrimi ( Od. i. g. aliisque alia . Mactabantur vero Diis victimae vel singulares, vel plures . Quo
pertinent illae , quarum tam crebra mentio , nasso a. βαι , ex centum proprie bobus constantes, sed abusive etiam ex centum aliis animalibus; deinde vero ea vox accepta est indefinite pro
217쪽
pluribus animalibus . Neque tantum a sacerdotibus in templo victimae sacrificabantur , sed etiam in aedibus privatis sive alibi extra templum a privatis hominibus saepius mactatas esse liquet. Nec silentio praetereundum solertem habitum sessie delectum , ut optima essient ac praestantissima , nulloque vitio commaculata . Iam sequitur sacrificandi ritus , quem ex Homero plene descripsit Dionysus Halicarnasseus . ( Antiq. Rom. I. . Itaque principio lavabant manus , quemadmodum in omni ossicio facere consueverunt, quam manuum lotionem verbo Homerus exprimit . In eum usum aquam habebant lebete paratam ; imo & χ νιβ a posita ira templorum vestibulis , vasa scilicet ad manus lavandas . Ac in limine collocatus sacerdos , qui
ramo felicis olivae introeuntes aspergeret . Pamrabatur autem aqua haec lustralis intincto ardenti titione ex ara desumpto , ut docet Athenaeus ( l. v. ); deinde molae falsae a canistro in victimae caput , ac tergum effundebantur , quod proprie Latinis est immolare . Atque . hic preces . additae sine quibus teste Plinio ( I. 28.
e. r. sacrificium non constabat . Petebant vero
ea pro quibus potissimum sacrificium offerebant, ut Chryies pro peste averruncanda (ILI. I. )Euinaeus pro reditu Ulyssis . ( Od. l. r . 3 Cum autem ad mactandam victimam se accinxissent, eam sive securi , sive etiam stipite percutiebant
cervice retrorsum acta , icum sacrificabant Diis ;cum vero Heroibus cervice in terram , ac ve- . . Iuli
218쪽
VI N HOMERUM. ' retrluti in loca infera inflexa . Percussae victimae iugulum cultro supposito insecabant , sanguisque
in vas quoddam excipiebant αμνιον aut erφαγιον
appellatum. Atque haec omnia simul. cum salsis frugibus, aliisque rebus sacro usui destinatis ferebantur canistro , sive clita , ad quam rem Cistophori deinde instituti , quorum erat eam cistam religiosissime asservare ; quae sane dignitas non ultima in officiis sacris habita est . Iugulatas victimas statim excoriabant , tum in partes discindebant ; coxas exemptas omento dupliciter cooperiebant , iisque crudas particulas ex omnibus membris decisas imponebant , quod
dum adipe , & variis particulis tamquam ex universo animali contectae , igni imponebantur adolendae dispersa farina , & libamento etiam evino superfuso. Quocirca cum coXae praecipue. ex omni victima Diis offerrenturi, hinc illud apud Homerum ad notandum sacrificium saepius
Usurpatum πίονα-κα virum , videlicet praepinguexi rere coxaT . Porro Ceterae partes victimae ab iis
discissae assabantur verubus, ac deinde laute opipareque epulantibus apponebantur . Unde Ath naeus refert με Aristoteli dictam quasi lae et Toθυειν , temulentia videlicet sacrificium subsequente . His vero descriptis , seu potius , ut initio aiebam , leviter delibatis , ita tamen , ut ad veterum sacrificiorum rationem cognoscendam satis superque vobis esse possint, optimi adolescentes; non abs re fuerit neque ab instituto , pro-
219쪽
positoque nostro alienum ut fontem vobis , un-cie illa hauserunt ethnici , cominonstremus , ritus nempe ac sacrificia Hebraeorum , quae studiose aemulati sunt , partim ea servando quae illi servabant , partim immutando , partim cohrumpendo . Nemini si quidem dubium esse pocst , quin aquae lustrationem ad se maculis eluendos , victimae integritatem, quae omni vitio Careret , salsas fruges , quibus victimae aspergebantur , ab Hebraeis mutuati sint: numquam enim lustrationibus neglectis & sale non adhibito fas erat Hebraeis victimam , quae omnino pura, valida, maculaeque omnis expers esse debebat , sacrificare . Sane gravissimi Ecclesiae Patres existim
runt, iniquissimum Satanam divini ad se pertrahendi cultus flagrantissime cupidum, in id omni studio connixum esse , ut sui affectae plerasque
sanctissimas verae Religionis caeremonias prava aemulatione corrumperent . Unum vero ritum imitatos nequaquam esse heroicis temporibus ethnicos animadverto, nempe offerendi holocauistomatis ; nulli bi enim memini me legere apud Homerum Diis totam victimam esse crematam glori solenne erat Hebraeis in observantiam,nmi Dei. Nisi fortasse genus quodpiam hol cautomatis ethnicis quoque adhibitum existimare velitis in cultu atque inferiis Heroum mortia rum . Moris enim erat in Heroum funere animalia iugulare , ut constat ex Patrocli, Achillis atque Hectoris exequiis ab Homero descriptis . Victimae autem illae iugulatae in pyra cum
220쪽
variis collatis muneribus penitus comburebantur . At illud nequaquam iudico holocaustum proprie habendum esse Hebraeorum aemulatione institutum . Non enim victimae illae emortuales seorsum , ac per se comburebantur , sed ratione cadaveris Herois in pyra combusti , cum illud veluti quadam ferali corona circumis
darent , ac saepirent. Quamdoquidem vero mo tuorum Heroum cultum attigimus , notius est,
quam ut explicari indigeat, divinitatem aliquam animis a corpore solutis priscos ascripsisse, quam secuta est veneratio aliis maiore delata affectu aut ritu , prout meritis habebantur insignes. Neque enim vita functis Heroibus recentis post
mortem funeris honorem tantummodo tribu
bant.sed cultum , ac sacrificia veluti Diis identidem iterabant . Certe Homerus ( II. I. r. memorat Athenienses solitos Erechtheum tauris& agnis in Minervae templo singulis annis placare . Cuiusmodi anniversaria sacra exhibet apud Virgilium Aeneas Anchisae parenti caesis victbmis, libamentis fusis, adeoque ludis solenni pompa celebratis . ( l. s. Libet autem observare , quod cum maioribus Diis sacrificabant , dicebantur ἐναγί ν , ut testatur Herodotus in Euterpe . Ac defunctorum animas eodem plane cultu atque inferiores Deos , quos appellabant δαίμοναχ , antiqui coluisse videntur , Romanique Deos manes vocitasse et de quibus Cicero ex antiquissimis eorum legibus , Deorum manium , in