Opera omnia medica in quatuor tomos divisa, studio et opera M. Jacobi Thevart, [...] cum praefatione Theodori Tronchin [...]Tomus secundus. Consiliorum medicinalium liber primus

발행: 1762년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

191쪽

i8 CONSILIORUM ΜΚDICINALIUM,

autem non nutrire , quod a tota substantia non i mutetur, sed ab una' tantum qualitate , Si corpus inquit) una earum qualitatum quas in se habet , corpus sibi admotum mutaret, idipsum tota subsantia agere non es, nec quod ab eo mutatur , ei asimilabitur. Sed locos ita conciliare alienum non est : Bifariam autem respondere licebit: illo loco tantum pro hypothesi ponit quatuor illas facultates totius es se substantiae, ut doceat messicamentum quodammodo alterari a corpore, sed non ita alterari ut in alimentum cedat; quia id tantum per qualitates praestatur : sed quum nutritio fit, cujus administrae simi attractrix , retentris, expultrix , ea a tota substantia

fit, ut id quod mutatur, principio quidem dissimile, tandem reipsa pars fiat, ex carne & pane os, recipiatque ipsius partis- h). Sed

sit ita: tantum loco positum hoc sit, quam non probavit, verisimilior haec ratio esse videtur : Quatuor facultates totius sunt substantiae, quia resultant in composito ex miXtione quatuor elementorum, & oonspirant in nutritionis officium : non proinde tamen sequitur quin commoditates sequantur ex una potius qualitate quam ex altera, ut licet & siccitas& humiditas ad actionem conferant, tamen siccitatis potentia & energia eluceat potius in attractionis & expulsionis munere, quam in procuranda concoctione. Vel ita scrupulus hic tollendus: Vel consideramus facultates quatuor in genere , vel in specie r in genere, quum una Conspirant in s blicum munus coctionis , nutritionisve : Vel quatenus in se singulae spectatae magis aptae sunt ad hanc actionem adjuvandam quam ad illam : priore modo consideravit Galenus illo loco libri tertii de Temperamen sis: posteriore vero in aliis locis. Ut autem hanc longam satis disputationem nostro instituto accommodemus : quemadmodum in una qualibet parte variae eduntur actiones tamquam ab uno communi principio manantes, sed quae tamen facultates diaversas ei parti tributas & confusas: ita fieri potest ut actio una pereat, altera incolumi necnon integra parte. Ita nimirum in cerebro phantasia valet, communis sensus valet, & tamen judicium & ratiocinatio aegra est: quod pluribus eXplicandum non est. Impraesentiarum autem sussiciet illudar exemplum de melancholicis, quorum meminit Galenus. Horum enim γυιος. G. clam se testam esse putabat, ac vicatim inclamabat, ut omnes fugerent, ne aliorum tactu pressuve collideretur uatenus enim se testam putabat , eatenus ratiocinatio laborabat minime , sed phantasia. Numquid enim praeclare ratiocinabatur laesum iri se aliorum pressu, si terreus, aut vitreus foret λ Μirum itaque non sit si de qua disputamus mulier ratio cinandi facultatem integram haberet, quum tamen in ceteris cerebri fumesionibus male satis haberet. Hujus autem rei mihi probabilis haec ratio

esse videtur.

Aliud est laedi ossendive cerebrum in iis functionibus quae animales esse dicuntur, clarioris doctrinae gratia, & ad cerebri ipsius κράων , temper mentumque pertinent et aliud Vero laedi in iis quae ad eam partem pseli nent quae mentis & consilii est. Priore modo dicitur laesum in animalitate:

b Persectionem.

192쪽

tate: posteriore in ratiocinio. Hoc autem indicabit historia cujusdam P ilem. chae generosissimi D. de Brissac : in, hoc omnes actiones cerebri offensam receperant; non movebatur , delirabat, in summo aestu non sitiebat ,

magnum & rarum spirabat, immemor sui erat.t Haec omnia laesum cere- brum indicabant, & tamen mmmode ratiocinabatur , ac praeclare de rebus divinis sensa mentis eXprimebat. E; Spiratio tarda imbecillum cerebium declarabat, rara imbecillam ratiocinandi facultatem; nec enim intelligebat se magna inspiratione inis ob aestum indigere. Sed quod attinet ad consilium, & antimi vigorem, apparuit semper Vis ejus partis quae ratiocinationis praeclaro munere , quoque proXime deos attingit, sese ostentat , Num satis supina, languidaque esset vis illa ε quascorpori & appetendo, de respirando provideri consulique debet : id est , vis animi quae bonis cogitationum epulis & consiliis alitur, ac reficitur , vigebat: quae autem a cerebri naturali temperie pendet, quaeque. corporea esse magis videtur, languestebat. Quod solum argumentum immortalitatem animae contra Epicureorum gregem convincit. Nam in animo duplex vis apparet, una divina plane, non aliunde mendicata quam in cipso caelo: altera paullo pimguior ac terrena magis, quae elucet quamdiu in corpore anima detinetur Posteaquam absoluta est corpore , prioris Vis elucet ac eminet. Ac sic intelligere: oportet Hippocratis & Galeni Varios locos. Nam modo animum aegrotare ait, modo eumdem in somnis feriari ac otiari, modo in iisdem somnis erigi ac vigere : quae quoniam admodum controversa sint , non erit abs re si eos locos conciliaverimus. In Aphorismis mentem aegrotare dicit, utitur nomine τῆς γνωμης it , quam idem esse cum nomine

h) seribit Galenui. Quid hoc in animam raegrotare λ an aegrotat λVidetur idem Hippocrates negavisse in libris de Diata: Impiabile es , in

quit, natura obscuram transformare , id est, immutare. Prius 2 enim locutus erat de altera natura manifesta quam in temperamento & quatuor

primarum qualitatum symmetria consistere demonstrarat. Quid ergo est, mentem aegrotare in Aphorismis λ Est το α ταον I , phantasia, forma ἐντελέχεια m) ipsius cerebri , ruocatur ab Hippocrate a Galeno in comment. άνοια, , propterea quod ut ego utumo) indebita temperie & symmetria ipsius cerebri conssistit 'a:- τ' διανοA: n) vis & robur.. Atque in eodem sensu Hippocrates in Epidemiis seripsit, Melancholici sunt episeptici, contra. Utrumque autem fit prout in hanc aut illam partem assectio repserii. Si enim in corpus, ep, Ieptici ; si in mentem , melancholici fiunt. Notatu autem dignissima sunt

ipsum quatenus conssideratur tamquam pars similaris. Quum ergo stribit,

Anti operi Tom, II. A a sui

fiunt epileptici, si in auimam, melancholici. Comm. Iaaph. 6. Itb.2 . Lib. I. de

Diata.

Sin. 7. lib. s.

193쪽

186 CONSITIORUM MEDICINALIUM,

qui parte aliqua lalorant , &c. iis mens aegrotat; non intelligit de ea mentequae. immortalis, & ortus nescia , ab eodem Hippocrate- tura obscura vocitatur. Nomine enim laboris sensum intelligit solum, &πονοῦντας p) vocat eos qui ita in parte aliqua offensi sunt, ut nisi delirio Cap.cl. lib.,. detineretur, dolerent, ut Galenus idem interpretatur. Nam doloro placitis. dupleX, Vel enim in; assectu partis aut corporis impressionem recipientis consistit: vel in ejus apprehensione, quae sentientis animae esse dicitura per mediam. imaginem hominis de eo judicantis. Si enim dolor ratione causae gravis vehemensque esse debeat, levis tamen apprehensio est, morbus i vis dicitur; unde Stoici malum opinione metiebantur Et qui humili sunt animo effeminato, ac enervato , illi statim do-

Cic. lib. 2. lore languent ac franguntur , ac tape mala opinione metiuntur. Ita Z

T OG i, s. no Eleates perpessus est omnia animo forti antequam conseios delendae t rannidis indicaret. Calanus Indus Barbarus , in radicibus Caucasi natus sita voluntatesvivus combustus est. Nos, si pes dolet, si dens, serre non possumus. Opinio enim quaedam est effeminata ac levis , nec in dolore magis, quam eadem in voluptate, qua quum liquescimus, fluimusque mol- litia, , apis aculeum sine clamore ferre non possumus. Loci autem de mente in semias plane a se invicem dissidentes hi sunt Loroe de saevibus scribit, ἐκώ-ς q) mens nobis dormientibus immut tur, multae ct peregrime nobis undique obversantur imagines , varii errores ct disdursus fiunt. Contra libro de momniis: Inten vigilandum mens in varias paries dividistin , nec sui juris es : dum somnus obrepsi , sua me fidia ac

. vires jam jam recolligit, ac testius contemplatur.

Tertiam jam quaestionem paucis explicemus, qui fieret ut venter non detumesceret, quamvis abunde alvus ferretur. An ista ventris elevatio 2 h. . 11: conserebati quovis morbo , scribit Hippocrates , partes quae ad imum a. i. ventrem O umbilicium astinent, habere crassitudinem , bonum esse ait, exim οἱ vero ac collabi , malum. Collapsus enim ille malus, & ut signum,& ut causa : ut signum , quoniam indicat ea eXtenuatio naturae imbeciulitatem : ut causa , quoniam quum partes subjectae a succulento, quadratoque aqualiculo juventur, casu illo ae extenuatione deterius habeant, ac propterea nec bona in ventriculo r ) , nec in hepate αλα -

mentorum expulsio. At in ista muliere an laudabile λ Nequaquam. Nam quum e natura habet molle aequale esse debet: nec depressum, nec et tum , nec calidum , nec stigidum y non durum , non meteorum , nec cum

horboryginis, qui aut alvo humectata , aut urinae profluvio , aut flatu ces sint in febribus essentialibus nam tum motu naturae fit) , non autem in symptomaticis , quum aut pulmo , aut jecur, aut lieta laborat nam tum symptomatis rationem habet, & inani conatu id fit) Hippocratis sententia hoc Ar contigit in ista. muliere ut alvus flueret , tamen sellam spe

ciem

194쪽

LIBER I. CONSIL. XLV. 187 .

Hem aequalitatis hΠiochondrium reserebat: . &. murmura obaudiebantur, quae ut praediai, non cessabant ulla excretionis ratione: sic suspecta erat illa hypochondrii elatio. Aperto cadavere, inventa intestina . plena fugaci tetroque flatu, cum serosi3 humoribus in spatiis & inanibus foraminibus dominis , qui meteorisinum inferebant: sic elatio, subductioque alvi non quicquam de meteorismo detrahebat. Ac primus Hippocrates in Garis observavit meteorisinum in morbis , & alvo suppressa, & alvo subducta. Utrumque malum. Verba ejus sunt: suibus praecordia elevantur alvo suppressa , masium; malum es etiam maxime , Tribus inveterassione morbi t borentibus, alat profuse feraritur. Elevantur enim praecordia tum a mali- gno , sive sit flatus , sive humor tenuis , serosus , putris : . Propterea in illa parotides exspectabamus : ad tale exspectandum invitabat alia Hippocratis sententia in Garis: 'pochondriorum distensio cum sopore unxisse

in caput dolente pa otitim excitat. IO Sed quoniam graveolentissima eκ- cernebantur elato manente hypochondrio , comate perseverante , si parotis contigisset, malum ut signum appariturum credebamus. Verum enim quod

scribit Hippocrates: pochondrio dis inicito, ct alvo paveolenti, abys

cessus circa aurem occidit.

Plura unius hujus historiae fides proponeret, & ad mentem Hippocratis accommodaret, ut nil temere inco ultoque ab Hippocrate scriptum appa.reat : sed non unus locus omnia capere potest. Alia sese praesto os et o casio , in qua orationis ac sensus Velaia pandere licebit, ac explicare : ne si nimis multa in recula describunda effunderemus , confingere ac comminisci existimemus : & quasi nobis ipsis ossentandae industriae nostra frustra ac juveniliter occasionem porrexisse.

I suomodo tandem invenerimus hanc a Ddmone lethargicam fuste videin libro Ephemeridon nost. 2.2 In hac muliere fallaces fuere urinae , nam saris laudabile sedimentum se, per habebant; mirum cur interierit. Nam Galenus cap. 3. lib. 3. de crisibus ait observasse se quenaquam interii e qui judicaretur cum utrinis coctis. Et hine colligunt quidam neminem interire posse apparentibus Agnis coctionis in urina. Aliter tamen res habet: nam Galenus vult non solum requiri coctionem , sed excretionem. Tames enim si O cocta, ct secreta materia , tamen nisi excernendo natura si satis, interibit etiamnuis aeger.3 sutum Hippocrates dicit παντα ποεμ ε πολαιως si ), intelligit des bribus quae sunt mediae later Mutata e . leves. st merum illud comperi: sui a levi sudore somni sunt expertes , O rursimmdore febrili confiagrant, malum: nam qui bene juricantur , suaviter do miunt : ει quod levis sudor inanem conatum naturae Agni cat , quam melius esset pepa, o incumbere , quam fmstra excretionem moliri quod in hae aegram ime apparuit.

Noa omnino laviter.

195쪽

188 CONSILIORUM MEDICINALIUM,

s Nullus Acus in quo' melius o clamius declinet Galenus qua ratione mutationes cel iter factae malae snt, quam Comm. in Aphoris. 8. seel. 2. Pror

6 Hujusmodi caloris revocatio , O absentia , febris exacerbatio , O Me causa manifesa remigiis solet esse sequens in febre , quam Hi ocrates τριτωσ-

Φυη vocat, qua mulier mihi visa es laborasse. Et inter ceteros locos est is commemorabilis , cujus Ῥeritatem percepimus in hac aegra, scriptus Com. inpari, a s. sedi a. lib. I. Epid. quod ni trum En febridus tertianam referentibus continuis tamen hoc observetur, quod in diebus decretoriis illae febres δε- teriores fiant. Item proprium hoc massignis. Alterum quod. initio saepe magnus calor respiratio proportionata , statim calor remittitur: putant hoc ere aegrorum se quum mortis Arnum ex lat. Et Galenus Com. in Prorrhet.

meminit jactationes febrium malignarum esse proprias , easque aut in ignem c lorem febrilem Agnificare , aut orascii superioris ventriculi assectionem. Ego rationes isas meo veluti marte comparaveram sed fiurte contigit easdem paene legere sied diserte magis a Galeno explicatas Comm in Aphorism 8. lib. I. Prorrhet. abii ais eam rectiprocam senseonem caloris est frigoris esse , quia in extimis illis partibus in quibus celeriter hoc fit , cassor fere naturalis ex sinctus M , ct tatmquam a Gamma excisata anathymiasis caloris febrilis dominantis pars illa recalescit, sed satim evaporat ille calor ue Plura leges Comment. in partic. lib. q. acutor. 8 Galenus duas cassas statuit imbecillitatis mepentinae citra manifesam ev cuationem , aut quantitatem materiae , aut principilarum corporis intemperiem.

9 Corpus sparsum erat maculis , sed erant si vi dae. Et ante notavimus M tio varias Amiles papulas apparuisse , quod sugpectum erat necessario. Idaeo v detur Hippocrates hujus morbi eventum praevidisse, quum scribit in Coacis: Qui circum articulos rubicundas in silperficie pustulas habent, insuperque rigent, hi circa ventrem rubefiunt & inguina veluti in plagis dolorosis,& moriuntur. IO Quae excerinebantur erant graveolenti lima, proptereaque non poterant non Iollicitare factistatem expultricem intesinorum tamen non meminerat qum rere maculam : quod arguebat impotentiam judicii rationis eversonem . involuntaria enim erat excretis. Hujus duas causas Galenus reddit comment. in particulam quamdam comment. a. lib. Prom hetici: aut quum, mens mr tat , aut qstim. partes per quas excretio fit , non sentiunt: ad j tertium ,

quum humor per se mordax non es , ita ut ponte feratur P quamquam vix seri potes quin sentiatur s intesina valensi et extus Hippocratis es : Si ex

ventre tenuia aegro non sentienti eXeant, si extra se non sit , malum ut

hepatico ; id es , Excretio illa tenuis materiae, non sentisnte aegro facta, d claras vis non generari biliosum humorem ob imbecillitatem hepatis: meI fgeneretur , non excernitur quamquam hepatica excrementa maxima ex parte

aeria sunt sc declaras propriam assecilionem hepasis. Non abs rst autem as-jetitum es , si aeger apud se sit, ne quis putet isam involunt iam exeretio nem laesa rarione fieri ; ita enim Dum imbecilli hepatis non ita est mans . sum, sed praeterea denotare assectum cerebrum. Ium non declamatur ulla o se generis nervos , propterea quod integra simul intesina. Si ergo inv luntaria

196쪽

LIBER I. CONSI L. XLVI. 189

bminia fit illa excretio flante ra tione , non laesis intestinis , Aguum es imbecilli

omnino hepatis.

CONSILIUΜ XLVI.

De renum calculo.QUidam- orthopncea laborare videbatur, unde gravissime haberet :nonnulla erat suspicio affecti pulmonis, non tamen certa erant argumenta quibus appareret vitium in pulmonibus conceptum: tamen quum orthopnoeicus achanhelosias maneret, quaesiitum quae illius dissicuutatis causa esset. Multis ad unguem pertractatis, in eam ventum est tamdem opinionem , ut nil tale in pulmonibus consistere crederetur quod eam dissicut talem inveheret: sed ut plerique fiant aliis oculatiores, dictum est suspicionem magnam esse calculi in renibus 2 quod quum contingit, aliqua tum dissicultatis spirandi species apparere potest. Consultum renibus est : deturbatus remediis convenientibus calculus , libertas r spirationis virestituta. Causam autem ejus rei esse volunt, quod nervudus est a sexta conjugatione pervadens diaphragma, & ad renes usque perreptans, qui oppressus ut in opposito femore stuporis sensum infert , ita in partibus superis dissicut tem nonnullam respuationis afferre potest ; nam renes am' bigunt inter partes superas atque inseras Et nos vidimus mulieres es,

quot & viros , quibus familiaris renum dolor est gravis & pungens, quiispe conqueruntur de dolore lateris ac si pleuritis aliqua nothas costas occuparet , quum tamen nil sit tale : sed ob obsidionem, renis a calculo, ut ejusdem oppressionem ab aliqua re obsietuente ratione nervi implantati in renis corpus , idem sit quod & in lienisi aut hepatis tumore, aut obstiu- ctione: nam circum claviculas dolorem sentiunt tensivum. Quaerat quis , cur non id omnibus calculosis contingit, aut quibus praepediti simi renes Non est necesse. Nam sepe insigniores sunt nervi. in aliis atque aliis.', ac errore quodam naturae in eam sedem partis alicujus inseruntur, in qua sensus viget magis, ac consensus major est cum partibus vicinis: nec enim quibuscumque contentus in capacitate renis lapillus est, iis objectum oppositumque femur stUpet, tametsi stuporem tamquam μειον σαυεδρευον u) lapidis in rene contenti constituat Hippocrates. a Ejusdem quippe morbi Varia atque varia in aliis atque aliis corporibus signa apparent: quod eff-cit ut ars nostra plane sit- x), non autem α ει ἐικτικου ).. Oportet

enim multa , id est , probabilibus quibusdam rationibus a que apparentibus signis colligere; non autem - ἰ) concludere, ac si aliter contingere non possit in Socrate adque Sophro-

197쪽

nisico : variae enim sunt humorum ideae, variae spirituum , variae corporum, Variae morborum. Quae omnia in primis artem nostram dissicillimam reddunt, & immensam plane.

ANNOTATIONES.

I. Arcutinus cap. de renum apostemate, docet alia esse fueromata, fren dexter laborat, alia s miser. Si dexter, hepar compatitur, O partes potius superiores ; miser, ad partes potius inferiore; malum pertinet. AH dis quod s abscesus occupat panniculos renum ct suspenseruum, magnificatur dolor , ct fit fortis , est prohibet erectionem, tu sim, O semulamentum , Odi ite es invenire locum. Haec omnia notanda, ut non temere accusentur partes superiores innocentes alioqui, quum magum sese in inferioribus f

verit. ' a

2. Hippocrates pari. . lib. 6. seel. I. Epid. νάρκη του κατ- a) hujus si oris duplex es causa: prima, compressis musculi 4 - i, cui renes ambo incubant , altera, eompresso nervi qui in cruris musculos inseritur. Hanc autem a calculi duritie pondere seri hinc patet, quod incipiens catleuius suporem non inducat.

CONSILIUM XLVII

De sanguinis per os rejectione ex costarum vulnere.

SEptuagenarius vilibus muniis occupari solitus ingentem sarcinam comcinnare volebat, ac circumquaque illigare : funes medii ingenti conatu immisso in transversum baculo rumpuntur : baculus costas illidit, atque ita prosternitur. Dolor quibusdam Ienitur; nonnihil tamen doloris circum laesas partes percipiebatur et nil post eum quassim ictumque excernitur per menses quatuor aut quinque: tandem per aliquot dies appetentia imminuutur : nausea adest: membra lassantur: dum nil tale cogitaret, per os eXcernitur magna copia sanguinis nigri, saeculenti, grumosi, cum animii defeetionibus : pulsu imbecillo , intercalari intermissione. A rejectione qui vit. Denuo animo, deficitur, syncope prehenditur, sudor frigidus, vomitio magna sanguinis multo deterioris quam sit superior: dolor ad notharum costarum regionem. Omnes interiturum credebant ; convaluit ta

men.

I. Unde sanguis ille λ Quum causa procatarctica praecessisset, cur non aut primo quoque tempore excernebatur , aut non in pus concreverat λSi concrevimet in pus, cur non malignitatis suae signa prius edidit λ Credibilene in capacitatem fluxisse, & tanto tempore manssisse impune λ Cur non factus abscessiis λ Credibile non affatim coacervatum esse , nec per modum a Torpor semotis E directo.

198쪽

LIBER I. CONSI L. XLVII.

dum ruptionis vasis exsiliisse e vasis: sed quum pars icta Qit laesa ac concussa , hic accumulatus sanguis, tandem communicatione & transsudatione in partibus vicinis conceptum Vitium z alioqui & tripothymiae praecessissent. Immo si menstruus sanguis in muliere stato tempore non exeat, non multum post furit, impetumque movet, adeo iacilis est sanguinis redundantis, ac ejus praesertim qui in partem aliquam fusus est praeter naturam , orgasimus, impetus. ac ira, idque propter corruptionem quam de facili contrahit. Accedit quod seneX erat, squalidus ac siccus : proptereaque non tantus est humoris impetus quantus in junioribus : & ratione aetatis non tanta est humiditas de calor, quae ad facile contrahendam putredinem esse possint. Sed inquiramus cur non interierit, quum Hippocrasis in Coaeis , O in libro Dipinctionum contra eum facere stoeantur tis quaaeto Amori or. scribit, Morbis quibuslibet incipientibus si arra bilis supra ves infra exierit , letale. An hic aphorismus contra eum fecit Nequaquam ; idque tribus de causis. Primum , quia morbus non erat ullus : id est, nec inflammatio, nec febris, nec vitium in hypochondriis , cujus morbi causa esset ille humor qui excernitur': qui quoniam non e cernitur legitimo tempore, id est nec natura coquente, nec secernente , nec proprie evacuante, totum illud est symptomaticum. Natura enim HI excernit in principio, aut si excernit, symptomaticum est id : ergo id quod excretum est, materia morbi non erat. Quis enim nescit tape naturam citare alvum sine morbo , vomitiones provocare, quum id nec symptom

ficum, nec criticum proprie dici debeat λ Sed quum morbus est, si materia quae excernitur morbi est, male id fit initio Secunda ratio, id quod excretum est, non erat atra bilis, sed sanguis niger: at ut inter atram bilem & sanguinem nigrum multum interest, ita magni refert initio atram bilem , aut sanguinem quemdam iaculentum

cerni.

Tertio , primo quoque tempore ocretio facta est, quum haberet vΘοsu δὸν b) : nec id tempus principium dici debet morbi, quum morbus non sit: aut sit ita, sequatur morbus postea, quum vituperatur eXcretio initio morbi , voluit Galenus principium morbi non ita anguste accipi , sed Cn. Ac quum paullum progressio facta est. Quamquam non negamus aliquando de crisiis. primo quoque tempore letales excretiones esse , & letalia symptomata , quod auctore Galeno in corpore humores siepe deliteant veneno adaequa di. Sic in Aphori is damnat deiectiones sponge venientes , qualis sanguis niger , sive cum febre, sive sine febre : quamquam haec conditio, sine febre, magni sit momenti, quod multa cernantur modo minime lauda do, ad quem si accessio quoque febris fieret, multo res deterius haberet et quod paullo post aperiemus DdeEtiones autem venientes sponte praVae sunt, aut quod summum frigus designent , aut incendium ingens, aut Corruptelam ' quod in pestilenti constitutis,ne accidisse asseverat Gale

nus.

199쪽

1ya CONSILIORUM MEDICINALI UΜ,

bus ex morbis acutis aut diuturnis , veI vulneribus, vel quodammodo extenuatis , nura bilis, seu uti sanguis niger desubter exierit , postridie moriuntur. Laesus erat , contusus, vulneratus quodammodo. quamquam in Graeco ponitur nomen , quod insigne vulnus significat excernitur uti sanguis niger nec enim atram bilem proprie excrevit, ut paullo

ante diximus quare non postridie interiit λ Mirum est quod Galenus

hunc narrans aphorismum, istam particulam η αMως- c) generaliter retulerit ad omnes alias particulas per disjunctionem scriptas: ac si dicat Hippocrates, quibus in morbis acutis extenuatis, quibus eX longiSeXtenuatis, quibus ex vulneribus eraenuatis r non autem per dissilietionem hanc; quibus ex morbis acutis, aut longis, aut eXtenuatis , aut Vulneratis, &c: ut sit ea mens Hippocratis et seribus extenuatis, aut a longo aut

acuto morbo aut vulnere, atra bilis exierit, &c. ut extenuationis nomen e

plicet proprie mentem Hippocratis, & extenuationis verbum vere doceat cur mors sequatur necessario. Ita enim vult Galenus eos interire quod

talis excretio iis contingat, qui sunt d , non si

pliciter vulneratis, non simpliciter laborantibus morim aut acuto , aut lo go : sed ita tu extenuatis contingit, quod adeo natura imbecilla, ut nec qUere , nec eXcernere, nec secernere possit: & quum ob morbi magni tudinem nequeant contineri, effunduntur necessario. Ob imbecillitatem autem mors antevertit vel initio, vel augmento, non autem morbi de Cap. s. ct s. clinatione, aut statu eXjectato ; ut in aliis morbis evenire ait Galenus. lib.II Ad oris. Sic quum aeger noster eXtenuatus non esset, de eo intelligi non potuit

horismus. . 'An alius aphorismus intelligitur8 Sanguis supra qualiscumque fuerit m

Hs,. infra autem bonus. At supra excretio facta : ergo mala ; nam aut ruptionem, aut apertionem, aut eXesionem vasis significat. Nam mala

est quod per os , & mala quod affatim, nam quum per comparationem excretio sanguinis per inseriora laudanda censetur , Galenus non vult etiamnum sanguinem large profluere, sed pedetentim, adeo ut tarditate gressis nigrorem acquirat sanguis, non quod reipsa talis sit. Textus Leoniceni deprwatus in, legere enim oportet pro eo Leoniceni textu, Melius es , ut infra exeat, neque huc per modum dirupti sanguinis , sed pausiatim suentis exeat. Ita ego interpretor: Satius est per inferiora secedere ; non ita tamen ut illac feratur eu modo quo in haemorrhagiis affatim, sed sen- fluat. Atque quum qui praecesserunt aphorismi de aegro nonro non intelligitur, hic vere intelli potest. Nam omnis per os eXcretio famguinis mala , si mulieres exceperis , in s. Aphori . & in hoc revera mala : Sed securitas ex eo est quod febris non adesi Et, si verus aphorismus Hippocratis est: Viscumque evomunt sanguinem, ne febre quidem , s lutare; si cum febre, malum Proprie autem nomen σωτημου e) hoc loco

non sumitur, sed Pro eo quo I dicitur ,- f) comparatione . salutaris. k' h. treme eXtenuata. IJ Quod capax est & potens curari.

200쪽

paratione cum ea excretione quae e pulmone fit, quam plane vituperat Galenus in comm. in hunc locum.

ANNOTATIONES.

I Sanguis tam venarum quam arteriarum extra vasa e fus, aut fras in aliquam corporis capacitatem , ut asperas arterias , thoracem , ventriculum , intesina , uterum , vesicam, subito propter fisas concrescit in Vmmos, aut plurescit: quorum riterutrum quum accidit , gravisama oriuntur DNtomata. Optimi enim corrupitio pesima esse solet. Sic seminis quam samguinis aut putrescentis, aut suppresi in hysterteis mulieribus graviora sunt D tomata , quia purius semen magis spirituosum. Sic humanum cia ver, omnium pessime olet; quia corpus humauium , ut functionum perfectione cetera animantia superat, sic temperamenti profantia ob formam ommium n bilisimam, rationalem scilicet animam. Ita alimenta quanto sunt meliora scorrumpantur, eorum corruptio deteritor esse solet quam edesiorum qua dete riora sunt O ἰλιγοτροφα g)a Vixit annum ct dimidium pos: nullumque diem praeteriit iri quo molesiam Hiquam in parte laesa non senserit. Tandem rupto seluti absces alsus faeculentis excrementis descendit, iisque foetidissimis : visus es alleviri. Isertim alvus lata es, ct dum recumbere vult, flatim apionos reddiatur , messia -hora post interit. Mortuo excretio fit per os, d Gum m gna copia, ac praesertim grumosus saviis excrenitur.3. Hic Iocus plenior libro Definitionum Μedicarum Galeni, veI cujus eumque sit auctoris. Haemorrhois es delatio sanguinis paullatim facta perdi ultationem. Haemorrhagia abundans e naribus e seo. Notandae hae v eo, quod ad hunc locum intelligendum faciant plurimum. Nota excretionem per inferiora quam de haemorrhoidali profusis Q ,sust intelligi Galenus laudari, duae ad ni conditiones. Prior, s sensim sunt, quod mirum, quum opul si naturale: poserior excernatur niager ; non quod talis si ex se, sed quod tarde suendo talem nitrorem a quirat. Quod vel ex Galeno falsum convincere possumus; nam diens qui

hoc fluore juvantur, nigrum cumulant, ergo cernunt. Verbum , vom

re, proprie sumitur , sed- h) quidam etiam ad excretionem epulmonibus ese referendum volebant. Galenus autem omnem excretionem epulmone sanguinis.non silutarem esse ait , id es , non curatu facilem, ut interpretari siora , me si febris , sue non D. Si fit febris , omnino m lum : non si, non pauri ps sequitur. Sed quum vomitio es sanguinis sne febre, non mala ita es t in hoc aegro de quo loquimur hic apparet ,

nam collectionem tantum sanguinis, non autem perennem generationem ,

proventum ad excretionaem Agnificat: sed quum febris es , bifariam mala, . Aguum , ter ut causa : ut signum , quia declarat subese in ammationem in pa tibus internis, quae talis excretioris causa st: ut causa, quia dum hio Ballonii Oper. Tom. II. B b mores

Parum nutrientia.

SEARCH

MENU NAVIGATION