장음표시 사용
261쪽
aue CONSILIORUΜ ΜΕ DICINALIUM,
quibus laevis admodum , aequalis & jucunda visu superficies inest. Hujuutei rationem reddunt, quod iis cutis sit adstricta, proptereaque excrementis non pateat: tum quod delicatioris molliorisque sint habitudinis , eoque in morbos proclivioris : tertio accedit quod sint effeminatiores aquos eque magis , quas libris de Diuem Hippocrates . vocat, undemcrementorum molestam vim non facile depellunt: fluxionibus sunt obnoxiae , & partes principes quum quodam modo aqueas , laxas , uligino- fasque habeant, putredini minime obsistunt, immo facile corrumpuntur ,& longis morbis aut implicantur, aut aliorum vim impetumque non sus tinent. Dicam quod nobis videre contigit forte, cujus non negligenda observatio ut non minimum adjumenti allatura & ad medendum, & ad Praesentiendum. Quaedam quum quatuor annos fluorem illum pertulisset, quum frequentibus teipothymiis prehenderetur , adeo foetidam proluviem per pudoris sinum eXcernebat, ut nullus quantumvis graveolentium rerum odorationi assuetus, esset ferendo. Alteri diutius foetens putrisque illa il luvies effluxerat, quum annos segaginta nata foret, usurpato levi quodam remedio inopinato suppresta est: nec diu impune eam stippressi nem tulit: etenim diabetes illius loco multo funestior successit , manifessus, suis sese signis exprimens, tres aut quatuor menses egercuit, & ad
mortem comitatus est: tota fere die urina plane aquea fluebat, nec natura eam sistere poterat : quum sat bene habita esset, emacruit continuo , & siti inexplebili cruciabatur : lingua arescebat, & eam pellucidam prae siccitate vidi: foetidum expirabat & cadaverosum. Quaesivi num in renum regione sensum caloris aliquem ob putrem materiam suppressam percepisset: quum constitisset a squalida siccaque intemperie diabeten originem capere solere; retulit caloris loco ita partem illam perfrigentem percipere se ac si glacies inibi cogeretur : quod nobis persuasit fluorem illum muliebrem a salsa partim acidaque materia manavisse : nam quae in ejus marito superiore hieme materia acida tenasimum fere immedicabilem pepererat, eadem partim fluorem illum & proinde hydropem ad matulam adduxerat. Haec fuit morborum successio. minc patet eos de aegris male mereri indicos qui indicatione a morbo sumta aliquatenus , de supprimendis effluviis cogitant: non rati periculosam esse suppressionem ejus fluoris qui multos annos aegrum occupavit: Itaque fontem catarrhi sensim exhauriri oportuit, diaetam institui eXsiccantem , decocto far pariulae uti, purgantibus medicamentis repurgari aegram, Venam secari, malugnam qualitatem oppugnari, atque ita rerum meliorum exspectatione aegra
262쪽
Nonis Apriliis anno 13 73, mulier quadrata , boni habitus, & in
tegre sana , ad sudatoria vulgaria , Galli Diuves vocant, proficisci tur. Tertio post die dolere ei incipit imus venter: dolorem primum v gum , Practici deambulativum vocant, percipit et deinde ad partes paullomperiores revolvitur, stomachumque quodam velut pondere premi queritur. Quum gravissime doleret, Medicum consiluit, qui statim carmin tivo clystere , ut fere fit Parisiis, quum primum quis de dolore torminoso conqueritur ; sed id male fit, ut paullo post dicemus : alvus licet irritata nihil reddidit: totam noctem insomnem duxit: consternabatur. Μane sub jectus alius chyster vehementissimus , nil reddidit : & hic tertius dies erat,
quamvis nec primo neci secundo decubuerat. Prehenderunt eam frequentes syncopae, Qdores ad claviculas et mente constabat: datum cardiacum, revomuit: frequentes vomitiones erant, frigus miremarum partium et character faciei plane deletus quod mirum tam brevi contigisse : tertia pomeridiana interiit. Ego illam tertio tantum die vidi ad meridiem. T lia mihi videre contigit : frigus erat partium extimarum, frequens vi tium lapsus, c) perfecta: deinde vermiculans pulsi is , hypocho dria satis aequalia, sed illa, & regio ventriculi contrectata etiam blando dolebant& syncopen inducebant.. Necessario erat illi propendendum
in dextrum latus , inclinato etiam capite : si aut supinam figuram retianere cogeretur aut in sinistrum latus devergere animo deficiebatur , ω pene suffocabatur: vomitiones perpetuae: nil alvus reddebat: & quod notandum , ingent, sit, & ineκplebili afflictabatur Narrabat se in ventriculi regione velut ardentem carbonem sentire : jactabatur : irrequieta erat: itaque non mirum si mors tam repente adventarit. Diligenter rogavi num longo anta tempore dolores ullos percepisset y Mensem unum praecessisse di ctum est ex quo de stomachi dolore quereretur. Obstetricum judicio ute ro ferebat: quadraginta diebus ante solium menses apparuerant. Nunc quaerendum quod genus morbi , qua & arte ei succurrendum fuerat. Ροὐ tuit esse cholera sicca Apud Hippocratem q. Acutorum , cholerae siccae historia proponitur, Ab arida cholera , ait, ventem insanir , ,b itin fiunt dolor pectoris O laterum , alvus nil de mit: addo , α somituriendi esse desiderium, dolores summos ad stomachum coercitim flatibus in partibus abdo minis , sudores frigidos, unde prae dolore viriuini prostratio, recursus caloris intro, & multa aliat: Illius morbi qu1- acutorum numero recensetur, tota historia describitur paullo ante. Vel potuit esse suppressio om
263쪽
,ues CONSILIORUM MEDICINALIUM,
gionem ventriculi, delata sunt undelibet, ut in partem jamjam dolitantem
sicut ante meminimus : Ita enim obiervavimus in constitutione illa tem
poris maligna unde infiniti paene ruri peribant) aliis ab hypogastrio de
latam percipi materiam ad costas, unde pleuritides et aliis ad ventriculum, unde suffocationis metus; aliis herpetas natos vidimus : aliis ignes sacros vel inferne sursum , vel superne deorsum lata materia; unde effera reddita magis materia, traducta est in ventriculum , & primam regionem striete sumtam, & illic apostematis speciem excitavit. Tale morbi genus observasse videtur Hippocrates in Prorrheticis : I sueis lumborumtenus ct
diuturni dolores ad hypochondrium revolvuntur, reducuntur sue , O ciborum aversio, dolor his valens intentus ad caput perveniens , cito interimit cum con-mu mne, id est: Fieri potest ut excrementosa materia per se initio Q d , ideo minutulos dolores excitans, tamdiu in mesenterio resistat quoad albquid maligni acquirat, unde effrenis reddita, tandem suis ruptis repagulis orgasimo quodam in partes fertur, si in caput cum convulsione interi init : addo, Et si in ventriculum suffocationem adfert, si in aliam partem aliud atque aliud : nam quod in uno observatum est, id in multis potest intelligi. Est de paullo ante eodem in libro similis aphorismus, Ventris ci cumtenim liquida ad nece sitatem dejiciens , cito intumescens convulsuum qiud habet. Illud in Equisone in vico de la mortesserie observavimus, qui quum
sero bene coenasset, quarta matutina prehenditur febre acutissima, circa duodecimam meridianam totus imus venter inflatur, delirat, tertia pomeridiana pulsus parvus, fit & frequens : nigra dejiciuntur : sero pectus dolet : duodecima pulsus formicans, interiit tunc. Corpus totum intumescit,& nescio quibus suspectis maculis exaratur. Illud idem Hippocrates , sed non tam aperte ut hos explicat. Sic ei mulieri contingere potuit a reducta materia a parte inseriori in superiorem et ut saepe idem a materia delata superne deorsum potest evenire. Quod observavimus in filio vitrearii. Pr, a die dolor aexiguus ad latus dextrum , Vomitiones assiduae ; secundo dolores inserius ad ventriculum Sc Aiphoidem cartilaginem percipiebantur: tertio habebat aρΘοσάδω, e) : quarto summuS ad Ventriculum dolor, inflatio, extimorum frigus , teipothymiae , sudoro mors. Et hoc continge Hi Hr. .sea. re posse notavit Galenus in comment. in Epidem. Ubi notat initio morborum 3- βθ-3 E ii senestissima symptomata evenire quod in visceribus malignus humor resudeat atque restagnet, adeo ut Venenatorum animalium venenum adaequet;
a unde inopinata mors advenit: quod & huic mulieri contigisse videtur. Sed tanti incendii perceptio quantum aegra narrabat in suspicionem nos adducit. eam febrem teipyriam esse, ab apostemate quodam in primis venis , unde nec in latus -decumbere non poterat, & sine tumoris sensu alioqui ingentem esse oportuiti t) vix minimum appulsum digitorum ferre poterat: & ejusmodi apost rug speciem aliquam iliaci morbi afferre potuit. Saepe enim de repente in primis intestinis & phlogosis , tumor non ita altus oboriri potest, qui brevi ad interitum aegros praecipitet. Praecessierat
velut a) Boni motis. se erectum stans.
264쪽
Qelut dolor quidam colicus acerbus, quem frustra ignarae mulierculae ad uterum reserunt. 3 Et Arnaldus Villanovanus annotat colicam quamdam mortalem, ut quum remediis sinquit non allevatur dolor , sed figitur in parte, & vomitus post vomitum insequitur : & sudor frigidus oborutur, partiumque Grimarum perfrigeratio. Et quod tam propinqua vel triculo pars laboraret, illud forte erat ob colon intestinum cui ventriculi fundus incumbit, & in eo verisimile quoddam apostema natum fuisse. Annotat quoque colicam in iliacam aliquando degenerare, & hanc in illam. Ex omnibus his colligo omnium verisimillimum videri vel simplicem coli, cam fuisse, vel a colica natam iliacam ό quae iliaca citius interimit quam colica ipsa, quod in tenuibus fiat quae ventriculo si int propinquiora. Nisi forte quis dicat febrem omnino pestilentem fuisse. Nam quod ibuens corpus post obitum apparuerit, id ad excretionem caloris febrilis , de
naturalis exstinctionem referri volunt. Ceterum polliciti sumus demonstraturos nos non e re morbo occupato
rum esse in colicis doloribus statim vehementes acresque clysteres subjic re: & tandem hic error pessimus inolevit, ut operae pretium nos facturos existimemus si carminativum enema subdamus: quod legerint in doloribus colicis sive fugacibus, sive fixis talium clysterum usu ad jumentum as. ferri. Sed id intelligendum modo tempore & Ioco exhibeantur. Nam ut annotat Amaldus loco suprascripto multi errant Medici ineuntibus doloribus colicis statim subdentes enemata acria validaque: haec enim feces jam induratas magis exsiccant & exsuccas reddunt, & tantam afferunt perturbationem, ut natura si e sese colligens omina retineat, quae tanto molimine aevellere cogitamus : quod ego tape observavi: & clyster Nam diis trutisque in doloribus ejusmodi plus aliquando profuit, quam ita validus & acer.
Ecquid praesidii afferri poterat ad declinandum tam funesti morbii, tamque praecipitis eritum λ Non est dubium quin blandis enematis alvo irritata lataque pars materiae quae diu restiterat alio divertisset: sequenti Udro die satis valido eccoprotico exhibito , quod in mediis viis haerebat, seras deprimi, exigique potuisset et tertio & fotus ad partes adhiberi potuisset, cardiacis locus suisset. Talis solus praescriptus, sed jam ies erant deploratae. V. Florum chamaemeli meliloti , ana, puga j: abinthii, man. AE: seminismi 'foeniculi, ana, une. santali citrini, B. θ: operi, unc. si: rosarum,pug. , fat deeoctio in aqua, addendo vini albi parum , O sacchari , unc. fob inclammationem foveatur totus veriter.
Item V. Desillati restaurativi ct a quae cardui, passiatae in manica, cum electuario diatragacanthi frigidi, ana , unc. θ: in quibus dissolve, Hamargariti
figidi, scr. I. rasurae eboris, dri sic sieriaces , scri , Druse de limonibus me. s. fiat poturi
265쪽
1 Si quis legat hisoriam de morbo coeliaco apud Celsum, videat paene hi soriam hujus morbi ; nam singula D tomata congruunt inter se. Hollerius
talem morbum ad febrem αππωδεα poterit referre ; perpetua enim jactatio , hypochondriorum contentio ; materia est crassus humor, acer o biliosus, tunicis somachi imbibitus a In h io muliere, sicut in nonnullis aliis , quorum hic hytoria contianetur , initio naUnus es aestus, O respiratio magna otui analoga: sed subinis perfrigeratio sequitur : quum refluant interna non magnum Ipiritum ducunt, sed funt Hujus rei rationem reddit Galenus commento
in historiam sed . 3. lib. 3. Epidem. ubi notat contingere in febribus isse malis ut initio ingens admodum fit incendium , O magna si respiratio , ct pa
tium calor : sed statim ita digeritur totus calar febrilis paene consumtis ferv factis humoribus putribus, ut remaneat paucus O tingi idus calor nativus : Oille calor nativus ait prius ex singuimr quam denuo febris illa accendatur: hinc mors mn Ionge, sequitur. Locus commemoratione digniissimus es. 3 Hujusmodi colicam lethalem, , vel assectum milem in quo ob Aboris v
hementiam animi ct defecitiones sequuntur, , ct revocatur calor intro refriger tis partibus extimis , explicare videtur Hippocrates amor. U. lib. T. In forti dolore ventris partium eXtremarum frigiditas , malum.
Eodem morbo paullo post periit auriga quidam. Primo die dolor levis ad latus miserum, qui jiatim O pedetentim ad re onem lienis descendit ae
increvit: vomitiones sequentes , dolor somachi secundo O tertio : persever handi vomitiones rerum viridium, aruginosaru- : dolor lateris non in ebat in ventre is eriore vagos dolores percipiebat : quarto , de nocte omnia exacerbantur , partes extimae restigescunt: cogimur prae, suffocatione mittere sangitiauem, quod ita requireret aeger : vomitiones tamquam luto si nigrique humoris'. Dncope : mors. Omnem autem usum remediorum moσs ipsa antevertit:
De alsi suore in mallere gravida.
Irea initium hujus libri narrata est historia uxoris cujusdam thesaurarii quae ab alvi fluore dysenterico tertio post partum die, qui totius
morbi vicesimus erat, intariit. Conditiones fluoris istius, Sc quae aderant Vid. ante prava signa , ut vomitus mox aeruginosus, nunc biliosus , & meracus , U Is- febris, hepatis tumor ὐπώδενος I) non poterant non ad malum apparere. Quaestio esse possit an uterum gerenti alvi fluor sit calamitosus , Hippo- . crates quidem scrassit, Si gravida alvus plurimum pro 'uat, merus es abor 2 ' tionis quod verum, quia ob dolores , & defraudationem ipsius scelus: magnae Corpori laeto mutationes contingunt. Sed G omnibus Hippocra' tri 1J Dolorosun
266쪽
pronuntiatis unum est in Prorrheticis animadveisone diplum, & ad prognosin, & ad curandi occasionem praebendam accommodatum. N arrat eo loci duas esse dysentesias, unam cum febre, variis excrementis, hep, tis inflammatione, aut pIdecordiorum , aut Ventris, cum ciborum aveisione: Aliae quidem sunt sine his signis cum ramentis quidem & sui guine , sed breviores sunt, & eas vocat fructuosas commodasque aegris, quod aut a diuturnis, aut brevibus morbis aegros afferant. De his posterioribus loquens ait: cuin uterum gesant ab huyusmodi d senteriis , ct ad partum, O ex partu evadunt , fetus sanos habent, etiam per multos menses sauiιine , ct ramentis excretis. Ergo quum in illa muliere mala illa signa apparuerint, quorum injecta mentio est, non mirum si praeceps mortis periculum ingruerit. Et observatum est in illustissima domina ab Insula per majorem graviditatis partem saevam satis dysenteriam affuisse, hinc tamen salva evasit & incolumis, vitalem foetum edidit. Est enim ubi dysenteriae malae. sunt, quum praesente partium naturalium prava dispositione perennis fit graveolentium excrementorum proventus : es ubitantum congeries facta est excrementorum , quorum evacuatio & soetum& scetam in melioris valetudinis bonam jem adducit.
CONSILIUM LIX. De singultu febri superveniente
CIrca principium libri hujus de singultu in febrem longam incidente
dictum est, de qua ratione constitVenda sit febris singultuosa cujus Hippocrates meminit in quibusdam locis, ut illo loci annotatur. Omiseramus omnes singultus causas recensere : quod hoc loco data opera a nobis praestandum Ac duo proponuntur , prius ut singultus causis explicentur : posterius , ut quaeratur cur in febres longas singultus incidat, praesertim cum marasmo cutis squallore conjunctas, quindecim aut viginti ante obitum diebus; an id ratione eXhausti: & si ratione eXhausi, qua id ratione fiat: quae omnia non minus cognitu digna sunt, quam utilitate uberrima. Ac primum singultum definiunt, motum depravatum ventriculi & contra naturam, quum proprie convulso non sit, sed απι σφι τις, f) ut vocat Galenus. Convulsio enim proprie cadit in partes quae moVentur Qροωρετικως g : convulsioque symptoma dicitur causis morbificae tantum, singultus autem, tussis, sternutamentum naturae a causa mor-bifica irritatae. Auetor est Galenus & singultum, & convulsionem ab in nitione & repletione fieri sententia, Hippocratis z quamquam Venenatam qualitatem acremque vaporem tamquam quid tertium singultus convulsivi
eausam alio in loco idem Galenus constituit; quod plerisque negotium K k a dedits f Convulsio quaedam. g Ex arbitrio & upperio voluntatis.
267쪽
dedit in tutanda Hippocratis sententia , duas tantum causas generales ad- fruentis. I Nonnullis, videtur Galen, sententiam apte commodeque defendi posse , si dicant per accidens tantum venenatam auram convulsionem proprie dirum committere,. nimirum feriendo aut cerebri ventriculos, aut nervos per se autem singultum eumdem auram committere. Ut convulsionis proprie dictis: causae duae statuantur per se, inanitio , & repletio tertia autem ex eventu, qualitas venenata ut in febribus pestilentibus siti gultuosis apparet: singultus autem ipsius tres ponuntur cauis, inanitio, repletio, & vapor ferinus. Quasi Vero dum e tibia ulceratae, aut cancrosa effertur vapor attingens ventriculos cerebri, non ciat epilepsiam, aut convulsionem proprie dich , ut in ratione argumenta illa tantum diverticula constituantUr. Tamen quoniam rationalis Medicus Hippocrates generalibus suis theorematis contentus iis fidem adhiberi vult, nec inferius demittens se ad particulares quasdam causas singultus contemplandas, earum vim & ingenium expilaat, quod apprime ad medendum confert: ideo ne temere persuasi iulae propositione generali , Omnis convallo, autS ab inanitione audi a repletione es, in singultu in febrem pestilentem incidente evacuandi consilium GP in captemus, Galenus τεκμαρσιν h) ex rerum privata observatione instituens adg legitime curandum quasi neglediis duabus illis causis tertiam adstruit. Nam exempli gratia, in pressu costae, in maligna qualitate, in perstigeratione summa , m descensu intestini, si, ut fere fit , singultus contingat, an is a repletione, an ab inanitione , a repletione est, ecquae illa est respletio 3 Repletio tamen est quum nemo tam medicae artis ignarus statuat inanitionem illius convulsionis causam esse. Quum itaque repletionem causam, siti agnoscat, qua illi ope succurrendum ess λ: Si enim a repletione princivium causamque ducit, huic inanitio utile est remedium. Nemo tamen aurae pestilenta, aut frigidae intemperies, aut singultui a prolapsu intestini uato evacuans remedium instituat ; ut necesse suerit Galeno ad peculiarem remediorum institutionem tertiam aliquam & singultus & convulsionis cai fam in cere :: ad eorum opinionem debilitandam, qui ut errore vindicent Galenum, tertiam illam causem convulsionis in singultu , non autem imeonvulsione proprio dicta comprehendant. His omissis, ut peculiares stingultus causas perstritigamus , dicam adliuo
quod mihi hac in parte probabile videtur. Eodem jure cum Hippocrate
duas & convulsionis de singultus causis tantum constituente agere possib ob. de mei mus , quoi idem Hippocrates .cum Veteribus qui quatuor primas quali Medicina. tates sanitatis & morbi causas statuebant: Et tamen hos reprehendit, quasi non Hippocrates & tota Medicorum familia, primarum quatuor qualit ' tum ποιαν Σφάσιν i) sanitatis fundamentum, ut & illlius κρασεως h) eversionem aegrotationis causam jampridem posuerit; ut non inepte generali proloquio illi Veteres ab . Hippocrate tamen. Bustra uti videtur, reprehensi, quatuor primact. ch) Cognitionem conjecturalem. si Temperamentum.
ci Singultus. Temperamenti, α miraram, .
268쪽
primas qualitaties & morbi & sanitatis causas ponere voluerint. Quid e go sibi vult Hippocrates quum eos erroris insimulat λ Quia universalius hoc fecerint, rati fatis esse ad Μedicinam faciundam in generali rerum contemplatione versarii: nec infra descendentes quid in quaque re proprium sit consifferant: quomodo magna aegrotantium clade plerique qui se physicos profitentur, ex eo jam magnos medendi artifices de principes exsistere se falso sibi persuadent, quod in naturali rerum speculatione hμαοιιν I) magnos progressus fecisse se opinentur: quod non satis est: in mo ne sussicit quidem Μedicorum theorematon vim omnem tenere, nisi ad inseriora te dimittas; quod Hippocrates- -) vocat. Atque eodem modo Hippocrates Gnidios medendi magistros sugillat, qui specio hisis remediorum nominibus & titulis quum in populo jam jactationem ha bribere se perspicerent, inde se in magnos Μedicos evadere arbitrarentur Quod ut vitaret Galenus in assignandis convulsionis & singultus causis, non setis putavit factum si inanitionem aut evacuationem & repletionem horum causas poneret; sunt enim generaliores, sensui magis subditae; sed tertiam causem agnoscit, ut 6ectabes notiones prosequatur quibus ad meden
dumi doceamur. Possiimus & quartam & quintam causam agnoscere , quam aegre aut ad inanitionem , aut ad repletionem referemus : aut si resera
tur, nihilo magis proficitur, sed tantum res involvitur, & nescitur Lepe quid opis afferendum : ut frustra recurratur ast illam distinctionem quam sapia attulimus , nimirum quod singultus per se a tribus causis; fiat; repletione, inanitione, & aura. Convulsio autem non fit ab aura per se, sed κατα το - n) tantum. lar ulcere maligno dum effertur vapor
epilepsiam inferens , an non illa epit lica convulso per se fit λ Quidni λ Sieci
Galenus in tertio: confuse & apoplexiae epile ae causem eamdem, crassim frigidumque humorem statuit, & locum: ergo a re pletione est: tamen alio loco dum disputat de sternutamento: idem autem est judicium de sternutamento & epilepsia ) ait non quemvis humorem de frigido praesertim; intelligit in capite redundantem sternutatioianem asserre, sed flatuosum esse oportet ,- α acrimoniam acquilaere. Hic patet Galenum jam seniorem, prudentioremque factum ad specialiores camsis descendere , nec sta sese universalibus pronuntiatis addicere , ne specie
Sed jam pensum absolvamus. Singultum facit linanitio , scit & repletio. Verum quidem illud, & vulgo ipsi cognitum: Repletio vel a flatu est , vel
ab humore acri, vel ab humore lento , si igidoque : & pro causerum rietate variant quoque remedia. Nam ut veteres practici loquuntur, vel per contemperationem curatur, vel discussionem , Vel excussionem. . Primo modo quum ab humore acri est: secundo, quum a flatu: terila quum ab humore tenaci ac contumaci ventriculi parietes offarcietite. Sic Η -
pocrates . de singultu 3. disputans , ait, A sngultu habitu ternutatio liberati
cma Cognitionem conjecturalen i
269쪽
h. 1; Lib.8. Et in Commentarist Galenui e semplo puerorum, qui repleti subinde singul- , tiunt, docet repletionem maxime singultus causam ene : nam qui fiunt uleeshauso sunt rariores , ait. Unam autem eX causis eXternis repletionis causam statuit frigus Sc frigiditatem, seu perfrigerationem : In Graeco est το ος o , Leonicenus vertit, rigor, de frigiditas, nos melius crudor Gallis ruoi fonsire sive frigus, & perfrigeratio. Hujusmodi autem externum frigus, quia nervosa corpora reddit minime perspirantia : undest ut in iis humor supprimatur. Et haec Galenus illo loco. Qui autem humor agglutinatus tunicis ventriculi cum majore vi ad demolitionem sui indigeat, . sternutatio confert. Galenus Aphorismis vomitum & singultum ejusdein feroe generis ess e statuit: hoc autem inter se distingui, quod
vomitu ea exigantur quae in ventricido natant ; singultu autem naturam procurare eorum excretionem quae tenacius arillaerent tunicis ventriculi. Atque
omnino a flatu singultum fieri videmus, ab humore acri, praesertim superius orificium ventriculi seriente : Vel quod a corrupto cibo sit , vel quod ab hepatis cysti refluat, vel quod ibi collectus sit per phlogosin ventriculi, vel quod ab rinstammato hepate resudet, ut paullo post dicemus. Item lit ab humoris adhaesu , ut dicturn est ante, compressi*ne costae , quod annotavit Fernelius, ab intemperie frigida ventriculi, ut de eo notum esse potest, qui quum gracilis esset, & superius orificium ventriculi delica . tius frigidiusque haberet, Medicis persuadere voluit ne in kbre continua qua conflictabatur aquam propinarent: quod quum tamen fecissent, Meum . singultire, & convelli fecerunt, unde interiit Singultiebat stipe si, Eo i h a. quid frigidius, cepisse ininc Galenus, Adi ha singultus causas reserti po Dissutiud ua. test prolapsio intestini , quod , 'in senibus Contingit maxime, & pe moriun
η. Aouti tur. Febris ingultuosa non est . quoque omittenda ,: de. qua Hippocrates. Agnoverunt veteres inflammationem Ventriculi, hepatis , memingon c rebri, mesentetit singultum afferre posse , quod per resudationem fit, de per consensum. Ac de Gerebri inflammai me quae singultum efficiat, exa b. 3. lib. 7. stat Hippocratis, aphorisinus , vssmitu sugustus oculorum rubor , malum: cujus aphorismi ex Galeni haec est p . S*pe contingit ut materia inhaerente venxriculi parietibus, natura per vomitum conetur dejicere in Mod molestum est : M si praeeuntibus vomitionibus si gultus remaneat, malum. Quod tamen alienum a ratione videbitur. Nam prius dictum:& singalium , se vomitum ejusdem esse generis : in hoc differre, quod isngultus maj x sit detonatus naturae ad amoliendum quod ventriculoAnhaeret: vomitas major vis non est , sed mediocris conatus ad eυ euandum id quod in ventriculo fluctuat. Ergo tametsi praecedant vomitus, de post eos remaneat singultus , absolute malum non est: sed declaratur impaetio materiae quae tolli non potest nisi majore vi. Quid ergo sibi vult Hippocrates λ Particula illa, ἔμετου, a vomitu , trifariam potest intelligi, vel ut simpliciter ob contumaciam materiae praegresta vomitu sin
gultus remaneat, nequeunte, materia vomitu tamquam quodam minore conatu
270쪽
natu excutit 3c hic singultus malus non est. Vel ut singultus vomitum consequatur, tamquam το ε π ιγενοιμενον q) , ob eghaustum. Fieri enim potest ut adeo creber sit vomitius & vehemens, ut inde ratione evacuationis singultus nascatur tamquam malum signum & causa. De hoc aphorismus non intelligit, ut nec de priore. Tertio modo vomitum singultus insequitur ut malum signum ; nam quum Vormitu evacuetur materia, libereturque eo quo premittur pondere, si frequens fuerit, singultus occasio totulitur; quod si ne singultus quidem tollatur, immo augeatur, significat ab alia causa nasci singultum quam a crassa materia , sed a phlogosi de inflammatione, aut Ventriculi, aut cerebri , aut memingon: potest enim, ut jam dictum est , post vomitum sequi absolute singultus ob contum ciam materiet vomitui non cedastii, sed singultum quo egesudatur requirenti : sed hic dat Hippocrates miro quodam artificio signum quo judicare possis an singultus qui remanet heres post vomitum , tantum sit ob materies vitium , an ob causem alliam, nempe inflammationem. Illud porro signum est, Rubor oculorum, non is quidem qui fugax est ob conatum vomendi, sed qui inflammationis habet aliquid : rubor a tem iste comes ipsius singultus qui vomitui successit, quatenus singultum
comitatur, declarat aut cerebrum aut ventriculum inflammatum , cujus occasione s1ngultus resedit, remansitque post nonnullas vomitu factas κενω-
r). Itaque aphorismus absolute pronuntiatus non stetisset, A Comιtu singultus, malum : sed adjestione του- s0 , verus ita efficitur, vomitu singultus , oculorum rubor 3 malum. De singultu a repletione , de febre singultuosa , sive per se talis sit, sive in prolapsione intestinorum accidat, deque eorum curatione abunde 'dictum est ab Hollerio in Methodo medendi. Nunc quod est secundi instituta praestemus , nimbrum qualis sit singultus ab inanitione , & qua is ratione fiat. Ab inanitione & convulsio , & singultus, di desipientia contingunt. De desipientia a plarisque est dubitatum , quod desipientiae medentium opera
in eo versari videatur, Ut recurrant ad medicamenta purgantia, ad cucurbitulas, M ad sectionem venae , quod hanc omnem a repletione oriri
credant. Unde Galenus commem. m aph. 9. lib. T. A profluvio sanguinis de pientia ac convulso , madum , scribit illum aphorismum magnam vimi habere ad persuadendum desipientiam ab inanitione etiamnum nasci posse: quod verisimile sit aetate Galeni Medicos exstitisse, quibus persuaderi notapoitit ab inanitione desipientiam proficisci non posse. Agnoscit autem Galenus & ob profluvium sanguinis, & ob vigilias immodicas oriri posse desipientiam : ita ut quae ob profluvium istud fiat, ab exhausto sit, quae ob vigilias ab inanitione : quamquam fieri possit ut immodicis vigiliis sanguis biliosus redditus , aut bilis siccior ac aestuantior principium, causar, que det illi desipientiae. Haec Galenus; de nos id eXperientia observavimus. Nam ad ripam Seguanae Didam quum menses quatuor febre quar
