장음표시 사용
161쪽
' Maximum bonum. Extensum definitive in corpore.
De forma, quae est rationa. lis anima, dices esse Potentem in operationibus. acquirendae studiosam. Appetitivam multipliciter. Viribm summis praehitam. Veritate essentiae firmatam. GArimam in fine, quem semper intendit. De forma corporis pulchra,dices esse Donum DE 1 singulare. .
Proportionatam. Durabilem. Potens allectamentum. I Quam omnes cognoscere appetunt. Illicias amoris divini. Virtute magna praeditam.
. Gloriosam. Turpem contra per opposita hisce describes.
Deinde per Quaestiones singula examia Dabuntur, ut in praecedentibus dictum fuit, tibi transgressio fieri potest sane peropo tuna de dispositionibus naturalibus aut moralibus in anima aut corpore; quales sint ex parte corporis dispositiones, quas habet per
vires naturales operando; & in anima imclinationes ad nonnulla opera quasi sibi naturalia ; Sunt enim virtutum omnium semina nobis quasi insita, quae quando in opus transfluunt, dicuntur extendi, & dicuntur dispositiones; quando vero immobiliter sive dissiculter mobiles insunt animae , dicuntur habitus; dispositiones quidem ex parte corporis dicuntur inclinationes respectu praedominantis elementi, quibus ad taliter& taliter operandum disponitur anima: hoc pacto sanguinis temperamentum disponitur ad ea, quae laetitiam; Melancolicum ad ea, quae tristitiam & moerorem; Cholericum ad jurgia : Pituitosum ad somnum & inglu-niem. In quibus si immobiliter perseveret, nascitur habitus dissiculter mobilis. Atque quadruplex haec qualitas, Dispositio, habitus, forma, figura, non tantum ad animae humanae formam & figuram transferenda sunt, sed & ad formas rerum inanimatarum, vegetabilium & sensitivarum applicari scite possunt. Quod si nobis ad altiores naturae gradus procedendi animus sit, poterimus haec e dem juxta Artis nostrae analogicae praecepta, Angelicae quoque naturae applicare, & in Angelo formam & figuram Angelicam, dispositiones & habitus Angelorum ad operandum ; tametsi enim hae qualitates in Ange-
gelica natura non reperiantur per modum
supradictum in materialibus, secundum ta- mem analogiam quandam, seu metaphoricos sensus omnia facile adaptari possunt. Quin imb juxta dictos analogicos conce, plus, vel ipsi Divinae naturae, haec omnia suo modo, non accidentaliter, sed substantialiter & divine applicari poterunt. V. G. Deforma DEI. De figura Upi, in quantum filius est imago Patris. De dispositionibus divi uis, quae tot sunt, quot sunt attributa. De habitu divinae naturae.
Quibus nobis per . Ex his denique novi tituli formari possunt.
De communicatione & actu Deitatis. De M. D. P. S. Vo. Vi. Ve. G. Quae deinde ulteri u discutiantur per Quaestio-
Omnem excellantiam. Durabilem consistentiam.
Lumen ad intelligendum. petitum ad volendum amandumque. Virtutes naturales, morales, supernaturales. Firmitudinem dc constantiam. ciuietem & felicitatem. UeS. V. G. Utrum talis communicatio &aetus reperiantur in D Ε Ο Quid sit 3 De quo sit λ Ex quibus patet, quantam nobis disceptationis congeriem per hujusmodi A tis nostrae praecepta comparare queamus. g. IX.
162쪽
De Regula rauaestionis Ubi, sise de
Triplici modo res esse in loco possunt. Repletive, Desinitive, Circumseripti e. Priinti modo DE Us Opt. Max. est; quia omnem locum implet, ita ut impossibile sit, locum esse, quem non impleat, & hoc pacto
non continetur a loco, nec dicitur esse in loco , quia videlicet immensive infra & supra Mundum est, sustentans eum . silpra Mundum regens, intra Mundum conservans, eXtra Mundum sua virtute ambiens; neque in loco est definitive, in aliquo loco determinato, cujusmodi locus competit An- Quomo- gelis, qui ita sunt in uno loco, ut non pos-
, , ' -& eodem temporis instanti in
alio ; neque circumscriptivum Ubi D Ε o
competit, ciam illud proprium rerum corporearum & loco commensuratarum sit; &sic definitur : Lociu est superficies corporis Loci delibimmediata & ambiens locatum; & sic dicuntur esse in loco corpora circumscriptive, Ccupative, coimmensurative, dimensive &quantitative : Et hoc ubi est vel generale ;quando videlicet una superficies multa alia continet locata; uti primum Coelum conti- . net omnia inferiora & intra se conclusa; in loco communi non est necessarium, ut su- perficies universalis omnia intra eandem conclusa immediate circumscribat, undae I improprie locus dicitur; Particulare vero ubi est, quando una superficies unWm tantum locatum continet & circumscribit, ut superficies ambiens hominem. Tunc tam secundum Ubi generale, quam particulare aliquid in loco esse potest quindecim modis.
Quando esse ab lutum rei est si1b aliquo si erficie circumdante tale esse. Quando partes essentiales componentes essentialesque alicujus entis sunt sub tali sua perfici2. Quando inclinationes & propensiones entis fiant sub ea inclusae. agando ens operatur intra eandem superficiem. Quando primitivum entis verificatur sub ea. Quando componitur & constituitur ex his partibus intra eam. Quando possidetur 1 tali superficie . Quando est pars locata intra talem superficiem. Quando simul concurrit in collectione cum aliis partibus. Quando in sua totalitate circumscribitur ab ea. Quando extra se intra eandem emittit similitudinem sui. Quando in ea est veluti pars Sc instrumentum operationum materialium. Quando secundum generalitatem suae totalitatis ambitur a loco communi. Quanct cum aliis concurrit. Quando instrumentaliter intra eam emittit similitudinem sui . . Ex hisce abundantissamam de Ubi, discurrendi materiam tibi comparabis, si ea per principia dilataris, Jc dilatata per Quaestiones examinaris; videlicet ea omnia in capita
disponendo juxta principiorum seriem.
M.s Necessitate loci generali. tensione ejusdem, & an infititum se extendere possit. Confersatione & immobilitate loci generalis. potesate loci generalis in influendo in inferiora.
ordine locatorum intra eum. Et sic de caeteris. Insinctu, virtute, veritate, quiete loci generalis., De Disrentia a loco particuliari.
Unione corporum intra eum locatorum. Contrarietate locatorum intra eum. Causalitate locatorum.
Intermediis locis particularibus intra generalem contentis. Iine generalis loci. Vajoritate, c quesitate, UMinoritate locatorum intra eum. Quae si per Quaestiones examines, in immensum abit argumentorum congeries.
Utrum locus essentialiter differat dissu sione & extensione sui a particulari loco p
Quid illa sit ρ Quomodo fiat Quare sit, quanta & qualis, ubi λ dcc.
Utrum differat extensione, duratione, potentia, ordine, instinctu naturali, virtute, Veritate λUtrum concordet, contrarietur, princi piet, mediet, finiat Rc.
Quid sint illa in alio loco communi quid agant in eo pS a Expo-
163쪽
Exposuimus modos essendi loci generalis, j am particularis loci modi essendi describendi sunt; qui quidem totidem sunt, quot modi essendi loci generalis; ita ut eodem ordine & methodo ea applicare possis loco
Particulari, qua universali. V. G. Titus dicitur in loco esse. Quaeritur igitur quomodo immediata ambiente eum superficie circumscribatur. 1. Quia absolutum esse Titi est intra
a. Quia partes componentes Titi sunt in
3. Quia inclinationes,propensiones seu habitus Titi sunt intra eandem
. Quia actus immediatus contingendi talem superficiem particularem est intra Cam. Et sic de caeteris ordine modis essendi in loco procedes, ea applicando Tito in loco particulari constituto. Quae octodecim principiis applicata novam dabunt disceptandi materiam ; ut de communicatione loci particularis ad Titum, de extensione, duratione, potestate, ordi
Iterum de differentia loci pyticularis Tititi 1 quolibet alio. De concordia, contrariC-tate, principio , medio, fine. &c. Deinde per Q stiones singula investigabis: utrum videlicet locus particularis circumscribat Titum; in quo consistat illa circumscriptio.& se de caeteris Quaestionibus. Porrci possunt haec ex Artis Analogicae Argumen- praeceptis secundum quandam analogiam e- PQ ana' tiam applicari ad Angelos. Et primo quidem io , quari formando titulos de singulis. V. G. titati v d
B. I. Utrum Angelus in loco sit definitive; In quo consistat Ubi definiti vum Angeli. M. a. De Extensione Angeli in loco; Utrum & quomodo sit definitive in loco. D. 3. De in loco definitivo, & quomodo persistat in loco tali. P. 4. De tesate in loco definitivo, & quomodo in eo operetur.
Vo. 6. De appetitu ad locum. An appetat unum prae alio. Vi. . De in loco. Quomodo & quid operetur in tali loco. Ve. 8. Deveritate. An vere possit dici, Angelus est hic, vel alibi. G. s. De gloria. An Angelus vere sit in loco immobilis, an se contrahat & extendat
Et eodem modo haec princiis Respectivis applicabis. An differat quoad loca Angelus; an concordet; an semper habeat eandem extensionem in loco, & qui se extendere possit. Hiice ostensis ex Ubicatione Angelica ascendes secundum eandem analogiam ad Ubi repletivum DEI Opt. Max. illud per 18. principia deducendo.
B. De communicatione repletiva per influxum bonitatis. M. De extensione ejus infinita per praesentiam. D. De repletione aeterna per conservationem. P. De omnipotenti repletione per administrationem. S. De apienti de ordinata repletione per providentiam. Vo. De amabili & suavi repletione per amorem , quo diligit opera sua Vi. De virtute repletiva omnium, vires singulis praebendo. Ve. De veritater letiva, dans omnibus esse. G. De gloriosa repletione, dans omnibus quietem in suis operationibus. - . De/sserentia repletivi Ubi. Aliter enim implet Coelum , aliter elementa, aliter vegetabile. sensitivum, Hominem, Angelum, omnia multipliciter. O. De unione repletiva D E I cum rebus, quas implet. . De contrarietate repletiva Ubi, D E 1, expellente malum. Et sic de aliis. In quorum quolibet per Quaestiones, novam parabis disputationis ma
Ut, quid sit replere omnia. An D E U s in omnibus sit omnia. Cur D E U s omnia repleat; quantus, qualis, quid conferat. Sed haec de Quaestione localitatis sussiciant. CAPUT
164쪽
s Utrum. Existentia rei, Quid. Formalitas & essentia,
Quantum. Quantitas. Quale Qualitas rerum, Quando. Duratio, Ubi. LOCUS, Quomodo. Modus, . Cum quo. Instrumentum,
Habet autem haec Regula tres Species. Quemadmodum per Regulam, inquitur. Ita per Regulam, de , potissimum investigatur rerum materia.
I. speeleg Prima dicitur Primitiva; quia per eam j live, de animali, vivente, corpore, de Quo. prima & universalia attributa cujusque rei stantia , ente, deprimis videlicet principiis, per Omnia causarum genera inquirimus. Ita I mIntellectus, Memoria , Voluntas, sunt a seipsis primitive, nec ab alio intellectu, memoria, voluntate dependent. II. Spe- Secunda Species diciturDerivativa; quan-ςN - do videlicet quaerimus, unde aut de quo a- Quaestio liquid sit, resultet, aut fiat. Ut cum quaerines notae. tur, unde sit intellectus, de quo sit derivative p Respond. quod sit de suis intrinsecis correlativis, intellectivo, intelligibili & intelligere, ex quibus tanquam ex actu & potentia resultat intellectus. Item, unde est aurum pRespond. esse derivative de suis elementis 3c a materia auri seu metallica, 1 ma seu aureitate, , quibus tanquam a partibus componentibus resultat aurum. Hoc pacto Homo est ex corpore & anima rationali corpori simul juncta. Tertia Species dicitur Possessiva. Ut cum quaeritur , cujus est intellectus p Respond. Hominis. Cujus equus p Domini, qui possidet equum. Et juxta hanc speciem non tantum quaeritur de his, a quibus res possidetur essentialiter, tanquam attributis ejus rei es.sentialibus; sed de his quoque, quae accidentaliter possunt eidem rei vere applicari. V. G. Leo dicitur possideri essentialiter ab animali, quod ejus est essentiale attributum;& Leo flavus dicitur possideri a flavedine, quae hic accidentaliter Leoni attribui potest, & a proprio domino, qui supra leonem accidentaliter dominium habet. Hinc veluti per scalam quandam ascendimus ex his per modum possessionis ad ea, quae reperiuntur in Cadem re per modum compositionis seu derivationis, & ab his ad ea, quae sunt in re per modum primitivita tis. V. G. Per Regulam de Quo, Titus est possessive rationalis, quia hujusmodi attributum illi essentialiter competit per hominem ι & derivate sive compositive, ex anitima rationali & corpore ; & tandem primi- ex quibus ens constat. Hoc pacto omnia, quae Tito essentialiter Competulant, demonstrare possumus, ascendendo ab infimo gradu ad supremum , per demonstrationena
ia; uti fecit Aristoteles, & descendendo a summo ad infimum per demonstrationem, propter Quid, ut fecit Plato. Hoc pacto per descensum demonstratione propter Quid, Titus est derivative de bonitate; quia perfectus est in sua essentia individuali. Si ergo est a bonitate, ergo est ab entitate; quia ei formalitas communicatur Cntis. Si ab entitate, ergo est de ente. Si de ente, ergo de substantia per se subsistente; substantia enim facit, ut per se subsistat. Si de substantia per se subsistente, ergo Ac. de corpore ; quia facit illum longum , t
Si de corpore, ergo de vivente, quia vita Tito est essentialis. Si de vivente, ergo de sensitivo, quia hic naturae gradus pariter ipsi est essentialis. Si de sensitivo, ergo de animali. Si de animali, ergo de homine, quia formaliter per humanitatem Titus constituitur
Est igitur Petrus derivative homo ex anima& corpore constanS, tanquam CX partibus essentialibus componentibus ipsum. Ergo est de animali, quia participat sensa
Ergo de vivente, quia participat vitam. Ergo de corpore, quia triplici dimensione
Ergo de substantia, quia per se subsistit. Ergo de ente, quia est. Ergo de bonitate , quia bonum est esse, &malum non esse.
Ex quo patet, Cur Aristoteles dixerit, Demonstrationem propter Quid procedere S 3 eX pri-
165쪽
ex primis notionibus; descendendo enim demonstratur effectus per suam causam, sive principia universalia; ascendendo contra , causa per suum effectum , seu per demonstrationem, Quia.
Hoc paeto de quolibet individuo cujuscunque speciei ratiocinari poteris per Regulam de Quo.
Ex liisce patet primo, Quomodo per Quiestionem De Quo, de universo Naturae ordine ratiocinari valeas. Ut cum quaeritur , a quo Terra possideatur, sive contineatur. ab Elementari 'laaera ambiente; haec a sidereo, & hoc ab em reo Coelo Anima ab Angelo, Angelus ab Archangelo, hic 1 Virtutibus, & hae 1 Potestatibus, Si fieordine progrediendo usque ad apicem to tius sublimitatis, qui D E U s est omnia con
Secundb. Hoc pacto possumus considerare singulas tum Anhelorum, tum majoris Mundi, omniumque in eo Contentorum perfectiones, a D Eo contineri, a D E o derivari. 1 summis usque ad infima. Verum quia haec omnia in Arte Analogica prosecuti sumus, hic immorari nolumus.
ARS ΜAGNA APPLICATAPer Paradigmatismos Universat CS.
Ad omnium Scientiarum, Artium & facultatum intima penetralia, adituS paratur.
tulis alii que tu praecedentibim Libris ad Artis emineatio tem, modo quod unice huc ii que de Heratum fuit , SE O dante pi e ut videlicet qu; omnium inieci tibilium 1 mma rationes huic appli-lt, quomodo inde quilibet mediocris etiam vimenti tiberrimam L 99 , scribendi disceptandique de quolibet rei Libilis argumento, mare 1 iam haurire posit, per et O. Capita, variis paradigmatum speciminibus ex omni si ita sileolis demonψbamus; Et ut cum optata methodo S ordine pro rediamur , prius hanc subistionem , Utrum talis Ars universus dari posit, X an ad scienti is acquirendas ne cessaria sit, per Artis nostrae Regi au paulo ante traditas, agitandam exstimaruimus. Sit
Utrum Ars imi ei salis sciendi quam hic supponimus dari, ad scienti Dacquirenduου utilis si S necessam.
LEspondetur, quod sic: & ita perilem; Ars ad principium Sapientiae deducit principiorum nostrorum conse- tur, universalis ad transcendentiam priU- quentiam deducitur. l cipiorum sub se multa continentem; ne- Considerentur primo factae pro- cessarium vero ostendit id, sine quo res positionis termini: Utrum, enim, statum t esse non potest. Quibus praemissis sic argu- rei indicat, in utramque partem disceptabi- mentor. i. Per B.
166쪽
1. Omne quod largitur perfectam cognoscendi sciendique rationem per principia Per B. universalia, id est utile & necessarium non quidem necessitate absoluta, sed medii, ad scientias acquirendas. Et sic semper intelligimus. Ars generalis perfectam cognoscendi sciendique rationem largitur. Ergo est utilis & necessaria. Major vera est , Minor probatur. Quia sine principiis universalibus nulla particularis scientia perfecte possidetur; Debet ergo dari Ars universalis, quae per principia universalia id praestet; Sed alia non est, quae hoc praestet, nisii Ars generalis. Ergo Ars generalis perfectam sciendi rationem largitur ι Ergo utulis & necessaria. a. Illud, cujus principia se extendunt ad omnes inferiores scientias, quas universali Per M. suo ambitu continet, est utile & necessarium. Hoc facit Ars generalis per principia sua universalia. Ergo est utilis & necessaria. Ratio Minoris est; quia cum principia Artis generalis transcendant omnia reliquarum scientiarum principia, Ergo sine illis inferiora plene intelligi non possunt. Est ergo necessaria. 3. Illud quod summam in demonstrando firmitudinem generat in intellectu ob prin- Per D. cipiorum generalitatem & evidentiam, id est necessarium. Hoc facit Ars nostra generalis. Ergo. Quia principia quanici sunt universaliora,
tantb evidentius veritates rerum demonstrant.
4. Illud est necesi trium, per quod inteluctus plene potest dirigi & regulari ope prin.
Per P. cipiorum universalium. Hoc fit per Artem nostram. Ergo. Ratio Minoris patet.
r. Illud quod perfectam scientiam in intelliectu parit, est necessarium. Per S. Hoc facit Ars nostra generalis. Ergo. c. Id quod adeptis omnibus scientiis particularibus adlauc desiderant earum profesta- Pervo. res, est necessarium iisdem. Sed adeptis scientiis in particulari quilibet desiderat universalitatem entis & principiorum ejus, quod nec Logica per secundas intentiones, nec Metaplaysica sub sola materia intelligibili omnia considerans advertit & sela ars generalis hoc praestat; Ergo est necessaria. ν. Illud est necessarium, quod τirtute sua perennem quandam & perpetuam consi Per Vi. derationem non materia & principiis destitutam parit in intellectu. Hanc tribuit Ars generalis. Ergo est necessiaria. 8. Illud est necessarium quod scientiarum τeritatem plene manifestat & dilucidat. Per Ve. Hoc facit Ars generalis. Ergo est necessaria. Ratio Minoris est, Quia uti subjectum particularis scientiae ad supremum & generale ei conveniens reducit, id est, per specificam conssiderationem ad genericam Artis trahit; ita perfectionem quoque scientiarum parit. s. Id quod perfecte quiescere facit intellectum in adeptione scientiae particularis, id Per G. est necessarium ad particularem scientiam acquirendam. Hoc facit Ars generalis. Ergo. Ratio Minoris. Quia dum omnia, quae considerantur in particulari scientia per Regulas generales & modos quaerendi communes demonstrat, inde detectam Veritatis evidentiam prae omnibus aliis scientiis, quae id praestare non possunt, demonstrat.
Pn principia Re ecba a Argumentum hoc paZio urgebis.
Per . Id quod ostendit plures Disserentias & conditiones subjecti scibilis in scientia paraticulari ejusque proprietates variis viis & rationibus demonstrat, est necessa
Hoc facit Ars generalis. Ergo. Ratio Minoris : Quia tale subjectum particulare usque ad communem & supremum gradum entis per scalam naturae sublimat & in diversis gradibus a particulari remotis diversimode considerat, in nifestando plurima per viam universalitatum, ad quam particularis scientia pertingere non potest. Per Illud quod scientiae cognitionem & notitiam Conjungit, applicatum aliis scientiis, id est necessarium . .
Hoc praestat Ars generalis. Ergo. Ratio Minoris ; quia particulares scientias universalitate sua dirigit.
167쪽
Per . Illud quod tollii & separat ignoranti objecti scibilis 1 scientia particulari, est
Hoc facit Ars generalis. Ergo. Ratio Min. Quia sua methodo & ordine eom muni considerationem scientiae particularis enodat & explicat, hauriendo ab eo plures notiones, quam scientia particularis possit. Per x. Illud quod generalem alicujus scientiae notitiam , eamque animat, expo nit, ampliatque, est necessarium. Hoc facit Ars generalis. Ergo. Ratio Min. Quia per Regulas generales detegit amplitudinem cujusque scientiae particularis, omnes ejus conditiones & proprietates explanando. Per S. Illud quod plura diversaque media ad sciendum suppeditat, est necessarium. Hoc facit Ars generalis .HErgo. Ratio Min. Quia gradus communes & supremos entis objecto scibili manifestat, novasque notiones per diversas conssiderationes locorum Artis subm inistrat. Per cio. Id quod varios sines in aliqua scientia particulari demonstrat, id ad eam addita scendam necessarium est. Hoc facit Ars generalis. Ergo. Quia detegit non tantum varias objecti scibilis conditiones & proprietates, sed & generales essentialesque objecto scibili priores indicat. Per Μ.Illud est necessarium scientiae, quod non solum adaequatam ejus notitiam cum&Min. suo minori & objecto scibili specifico manifestat, sed quod scibile ipsum simpliciter representat. Hoc facit Ars generalis. Ergo. Atque hisce argumentis per 18. principia deductis artem hanc necessariam esse demonstram .
Si quis porro ea per Quaestiones earumque species examinare velit, is
Fusius dictam necessitatem deducet. An videlicet, se extendat ad possibilia, impossibilia, contingentia, necessaria Quod sit ejus totale objectum, quae partes essentiales, quae incliti Nationes, qui actus pQuaenam sint ejus principia & cauta. Quaenam sint ejus cauis, essiciens, formalis, materialis, finalis. Quaenam sit continuitas & discretio in objecto scientiae. Quaenam ejus sint appropriatae qualitates & attributa. hQuaenam ejus sit duratio, localitas, modus & instrumenta. Quae iterum per applicationem ad principia factam , innumerabilem praebent discurrendi materiam. Sed paucis usum explicemus. Artem itaque necessariam dicimus. 1. Per B. Quia ingentia ad omnes scientias acquirendas emolumenta communicat. a. Per M. Quia integram latitudinem scientiae alicujus particularis per reductionena particularium principiorum ad universalia manifestat. 3. Per D. Quia firmam&-certitudinem producit in animo scientis, dum primos fontes, ex quibus veritates in qualibet scientia derivantur, aperit. . Per P. Quia indicat, quid unaquaeque scientia possi, per universalem demonstrandi rationem. s. Per S. Quia dirigit intesiectum circa particularem scientiam occupatum in ordine ad communem notitiam notionemque scientiae ab omnibus scientiis pamticipatam ; hac enim omnes scientiae concinnantur, nasciturque inde mi rabilis illa totius Encyclopaedite nexus & methodus. s. Per Vo. Quia per se amabilis dc desiderabilis est, eo quod ea utens, summa suavitate rapitur, dum nexum scientiarum omnium per eam intelligit. . Per Vi. Quia vires 3c operationes cujusvis scientiae, quosnam videlicet fructus edat, quae emolumenta conferat, ostendit. . . Per Ve. Quia omnes veritates scientiae particularis exponit, quae latent eos, qui modum nesciunt, seque nequeunt per principia universalia ultra dete minata, scientiae particularis principia provehere.
168쪽
siue COMBINATORIAE, LIB. III. I s
. Per G. Quia in hac sola ob principiorum universalium evidentiam intellectus quiescit. Quia omnium rerum disserentias scientiarumque circa objecta dise utem
aperit. Quia harmoniam & concinnitatem rerum omnium, uti & connexionem unius scientiae cum altera manifestat. Quia contrarietates Jc oppo tiones tam in unaquaque scientia particulari, quam in omnibus aliis occurrentes per eam cognoscuntur.
Quia causas principiorum manifestat, dum cognoscuntur priora & generalia principia, ex quibus ea, quae in particulari scientia considerantur, dedu
Quia innumera media ad discurrendum de quolibet proposito argumento, subministrat. Quia finem ultimatum demonstrat in scientia intentum. iam ama rem & evidentiorem notitiam de objecto particularis scientiae in animis hominum imprimit. 17. Per R. inia adaequatum uniuscujusque scientiae objectum sive totam objecti scibilis aequalitatem ostendit. 18. Per Min. Quia in unaquaque scientiali ratam cognitionis sphaeram ostendit.
Sed obiciei forsan hoc loco non nemo. 1. Omnia bona particularia includunt in se Per B. generalia, si ab quibus implicite continentur. Ergo videtur supervacanea scientia universalis.
Respond. Qubd quamvis in notitia particularis scientiae generalia consideranda per eam sint quasi inclusa Sc implicita, illa tamen non apparent & manifestantur iis , qui
carent Arte generali, cum altioris conside- irationis sint, quam ut particularis scientia lad ea pertingat.1. Illa Ars necessaria minime videtur, quae Per S. scientiarum particularium notitiam non exprimit neque advertit. At talis est Ars generalis. Ergo. Quia Q-lum communia & universalia tractat, neque ad inferiora descendit, in quibus scientiae particulares versantur.
R. Tametsi Ars primci & per se circa generalia versetur, habet tamen suas Regulas N principia, quae facile scientiis particularibus applicari possunt, quemadmodum in sequentibus variis speciminibus ostenditur. Si Ars generalis esset necessaria & utilis, id esset, quod particulares omnes ab ea dependeant, ab ea dirigantur &comprehendantur.
Sed hoc est impossibile. Ergo. Quia tunc
cognita universali, sine difficultate caeterae omnes cognoscentur , quod fieri non potest, cum particulares specifica& propria objecta habeant, de quibus
non agit Ars generalis. R. Quemadmodum multa individua sub una specie; ita , & particulares scientiae sub una generali Arte Continentur; ac proinde a Regulis superioris scientiae possunt dirigi tanquam 1 superiori principio; neque inde sequitur, scita universali scientia inde notititiam statim particularium scientiarum haberi; cum Ars generalis prim: & per se non nisi solium universalia, non vero ad Omnia particularia & specifica Objecta particularium scientiarum se extendat; haec enim speci Iem requirere indaginem notius est, quam dici debeat.
De modo, quodlibet Thema sive Theologicum sive Philosophici ita juxta Artis nostrae Rutilus disponendi, ut inde quivis innumera lena scribendi dicendique copiam acquirat.
N T L r Curiosus Artis nostrae
methodum plene & perfecte cognoscat, hoc loco specimen dabimus , quod sufficientissimam in structionem praebebit,quomodo in aliis quibuscunque assumptis thematis procedendum sit;atque adeli loco Exemplaris habendum est, juxta quod in aliis propositis quaestionibus Θirigatur Artista. Non servit autem hoc tantum Theologis Scholasticis ad propositiones formandas, sed & Scriptoribus , ut ex hoc addiscant, quomodo &quo ordine assumpti. qualecunque tandem illud sit, argumenti sive thematis materiam,ad Opiose & ample tum scribendum, tum docendum, disponere debeant; & quomodo tandem posita ichnographia assumptum argumentum denuci per 18 principia caeterasque Artis Regulas discutiendum & in innumeras quaestionum farragines ampliandum dilatandumq; sit.' Paradigma sive specimen thematis dilucidandi Christus estDrus & homo
169쪽
Thema speris. Christus DE Us Homo. Sive, de Christi Excellentia.
Titi Arimas e Capitum per 18. principia disposita.
Bonitate & perfectione Christi, & Incarnationis Verbi. agnitudine de Excellentia Christi. Generatione Christi aeterna & temporali. Potentia sive potestate Christi. Sapientia de Scientia Christi. Voluntate Christi. Virtutilis Christi tum supernatur 'ibus tum naturalibus moralibus,& de gratia Christi. Veritate Christi. Gloria Christi. Disse enita Christi quoad divinam & humanam naturam & quoad cae
Unione divinae 3c humanae naturae in unitate personae. Contrarietate seu oppositione actuum & passionum in Christo. Verbo incarnato principio & causa omnium. Adiutisne Christi inter D E U Μ Ze homines, inter intellectualem &
Fine ultimo, qui Christus est, in quem omnia resolvuntur. ajoritare Christi in quantum ad dona naturalia, quibus superat
H. e qualitate Christi tum respectu Patris, cui consubstantialis, tum respectu humanitatis, ad reliquas hominum Conditiones. Min. Iinoritate Christi, in quantum homo respectu Patris, & ob pastio-J t nem & mortem. Vides hic ante omnia totius operis ichno-l quomodo omnia ista capita & tituli ad O graphiam in titulos & Capita digestam, pro- innia , quae de Christo quaeri in Scholis so- posito argumento quovis modo dilatando lent, dilatari & extendi possunt; hoc autem mire oportunam, cum in ea quicquid de per 9 Regulas Quaestionum paulli ante ex- Christo dici & concipi potest, implicite con- positas nullo negotio consequeris. Verum tineatur. Verum jam ulterius videndum est, i ut omnia ad oculum intuearis, sit; DIs Pos Iaero II.
Theniatis per sugiliones, eaΠιmque Jecies dilatatio.
Primo itaque per Quaestionem, utrum, quaeritur: 1. B. An Christus sit essentialiter bonum. a. M. An Christus sit id que, an loco , eique commensuratUS , tam eXtraqu1m intra Sacramentum Eucharistiae. 3. D. An Christus fuerit ab aetereo, aut potuerit esse ab . P. An omnipotentia Verbi fuerit communicata humanitati Christi; an creare & amnihilare potuerit. s. S. An Christus habuerit aliquam cientiam praeter divinam; an in quantum homo fuerit omniscim ; an habuerit infusam, an acquisitam aut experimentalem scientiam. 6. Vo. An in Christo una vel duae fuerint voluntates; an voluntas in Christo fuerit sensualis; an liberum arbitrium in Christo: an conformis Voluntati DEI. . Vi. An Christus fecerit miracula , Sc qum mixtute and mones ejecerit, coelestia immutaverit, aquam in Vinum mutaverit, Scc. 8. Ve. An Christus veris in dici debeat, an quoad hominem falli, aut an peccare potuerit.
170쪽
De guria Christi tum ratione divinitatis tum humanitatis; An gloriosus in via, sive an viator & comprehensor simul fuerit. An divina & humana natura in Christo fuerint distinctae, an una in unitate per
An unio divinae & humanae naturae in Christo; An illa sit quid creatum , an maxima unionum ; an facta in natura, an in persona, an sit composita an unita accidentaliter; an facta per gratiam; an Verbum assumpserit humanam naturam passivam; an hominem , an abstractam ab individuis: Ancorpus de caetera accidentia corporis assumpserit. An Christus habuerit contraristatem in voluntate aut intellectu; an in sensis,ubi de communicatione idiomatum. De causalitate Incarnationis christi, de principio esticiente, formali, finali, materiali. An Incarnatio fuerit ad generis humani salutem, an ad peccatum &destructionem operum satanae. An conveniens fuerit, Christum incarnari, an necessarium , an si homo non peccasset, D E U s fuisset incarnatus. An Christus milvor sit omnibus creaturis simul sumptis; an contractam maximum br absolutum; an complicet in se universiam naturam creatam; an Christus majorem gratiam habeat, quam omnes homines simul sumpti. An Christus sit aequalis & consubstantialis Patri. An minin Patre; ubi de passsione Christi & morte caeterisque humanae vitae miseriis assumptis agitur.
DIs PosIT IOIII. Discussa Quaestione de Tirum, procedes ad Quaestionem , Titulos seu Capita juxta 13. principia recensita hoc pacto disponendo. B. mitati in Christo quoad esse totale, quoad actus
intrinsecos & essentiales, quoad operationes& proprietates, & dona naturalia & supernaturalia, ubi copiose de gratia Christi. Exienseo Christi, tum quoad bonitatem , quem Mundo contulit, tum quoad locum; quomodo extems sit tum extra,tum intra Eucharistiam. Duratio Christi, an, quod semel assumpsit, dimiserit vel dimissurus sit; ubi de anima separata post mortem; de sacerdotio Christi aeterno. Potentia Christi, & in quo consistat. Scientia in Christo ; in quo consistat Sapientia& scientia in Christo; ubi de multiplici Christi scientia. Voluntas in Christo, sive illam consideres ut di-
inde QTyd. Per , Quid sit vinam, sive humanam.
Vis ista mirifica in Christo. Heritas proprie in Christo, Si in quo consistat. Gloria Christi, & in quo potissimi im consistat. Disserentia Christi tum inter DEUM, tum inter
Unio hypostatica in Christo, de in quo consistat. Contrarietas in Christo,respectu voluntatis & noluntatis passionumque quaenam Oppositio. Christus, in quantum te mci principium. ediatio Christi inter D E U M 3c homines. Quid Christus intenderit Incarnatione sua, quis u Incarnationis. In quo consistat Christi essentialiter. In quo aequalitas. B.