장음표시 사용
251쪽
Ordinis gratia excluditur ab Universo omne Vacuum, privatio, penetratio dimensionum. Horum gratia junguntur similia similibus, contraria contrariis, & ex conjunctis iterum fit pugna & dissolutio nova ;quorum quidem omnium ratio & fons in amore; amoris autem ratio in omnium Architecto D Eo est. Poteris hoc Analyseos specimen . si velis, ad instar primarum Classum discursu triplici in conversionum circulo exarare; poteris quoque analogiam Omnium mutuam assignare, ut & in humana fabrica, & in civitate hominum sint singularum partium communis limae rationes, possintque dici in homine partes Coelestes, aethereae, element res. Similiter in Mundo Majore & Viscera& Vasa, & partes, quae influxu nutriantur; possis & in Republica suum caput & ven trem constituere , suos angelos, dimones atque inferioris ordinis animas, dc sic do caeteris, ut omnis idea per omnes exacte pelluceat; sunt enim particulares Analyses& Syntheses istiusmodi in rebus naturae quodammodo infinitae; ita ut vel in uno metallico corpore planta, animali, quicquid totus Mundus possidet, dummodo ad intentam analogiae amussim, per Analyses 3c Syntheses singula recte applicentur. Sed de his suo loco fusius.
CAPUT III. De Aia si ae Compositio te principiorum ab obι torum Artis nostrae.
Stendimus in praecedentibus mo- dum resolvendi & componendi ea themata in genere , quae in quaestionem cadere possunt, quibusque veram scientiam adipisci possimus ; Nunc ad particularia descendemus, de qua ratiΟ- ne principia tum absoluta tum respectiva in perfectam resolutionis & compositionis formam ad quidlibet demonstrandum redigi possint, ostendimus; a D E o rerum omnium principio disceptationis nostrae initium facturi. Principia Artis nostrae sunt: B. M. D. P.
Horum quodlibet habet alios terminos proximos dc reducibiles, uti jam saepe dictum fuit; quorum ope, in innumerarum quaestionum solutionem devenimus. Exempli grat . ad Bonitatem primum absoluto
rum revocantur Ens, unum , verum, esse, essentia , unum essentiale, primum, Vita,
perfectio, simplicitas. Quomodo vero Analytico - Synthetica methodo illa demonstrare valeamus, nobis modb exponendum incumbit. Est modus philosophandi omnium optimus 3c praestantissimus, ut nihil adeo occulti tum , nihil adeli impenetrabile, quod non, canis instar venatici, sagaci hujus Artis imdustria detegat, 3c in apertam lucem deducat ; Quare hanc Philosophis prae omnibus aliis methodis seligendam consulamus. Ita autem se habet negotium.
quod est praedicatum ad bonitatem reducibile, sit causa omnium ; Utrum ab uno omnia profluant p Hanc quaestionum ut si
cundum Analytico - Syntheticam recte dias ponas, ante omnia, Unius ratio dc proprietas examinanda per varias divisiones, eaque quae proprie ei conveniunt; quibus ordine seorsim positis, juxta ea procedes, eo tui sequitur modo. 1. Datur unum aliquod ante res Omnes, dc supra res omnes, Sc ab omnibus si paratum entibus.
a. Si datur tale, vel illud agit aliquid, net nihil agit. 3. Si nihil agit. id est, vel quia non potest agere, vel quia agere nescit, vel quia
. Si non potest , id fiet, quia vel impotens est, vel quia impeditur s. Si impotens, ergo ad agendum de potentia 3t viribus caret; sed omne quod est, bonum est, magnum est, potenSest , virtuosum est, ergo fieri non potest, ut viribus careat. 6. Si verb impeditur, ergo id impediente debilius est. V. Si debilius est impediente , ergo impediens erit eo vel majus, vel aequale, vel minus, juxta ultimam nostrorum principiorum triadem. 8. Si majus est eo, quod impeditur, jam nec unum nec primum erit; est autem unum hoc, quod impediri dictum fuit; primum ante omnia; Ergo se majus quid de prius, quod se impediat, ei Ienon potest. s. Si vero sit aequale, jam non unum primum erit, sed duo una, duo prima; quae omnia contradictionem involvunt ; esset enim unum Sc non unum; Ergo aequale non habet.
252쪽
1 o. Si verti minus est illud assi impium impediens, Ergo unum hoc non erit unum,
nec primum, sed multa, quae pariter
repugnant. 11. Si verti, uti secundum membrum objicit, agere nescit, id deterioris erit conditionis , quam omnia etiam infima & inanimata entia , quorum nullum est, quod non ad agendum selo naturae instinctu ducatur. a. Si verti potest & non vult, hoc ideli est, vel quia dedignatur, vel quia arrogans est, vel quia invidum est , vel quia non judicat expedire , & alio frui vellet, &esset iners. Sed haec uti summas imperfectiones involvunt, ita bonum quod est diffusivum sui, esse
non potest, & consequenter neque mnum, quod cum bono convertitur. x3. Unum igitur essentiale tantum abest, ut agere non possit, nesciat, nolit, ut potius non possit non agere, non poLst non scire, non possit non velle. 14. Si ergo agit aliquid; ergo vel unum, vel plura aget.
t s. Si plura, vel ea pauca, vel pleraque,
vel omnia. I 6. Si unum tantum agere dicamus & non plura: jam unum non erit. 17. Si non unum; ergo neque bonum, quod
est diffusivum sui in omnia. 18. Si plura, vel aliqua, vel pleraque, vel
Iy. Si in aliqua tantum aut pleraque se di L' fundat; ergo hoc ideli fit quod vel
non possit, vel nesciat, vel nolit.2o. Si hoc; ergo omnes superius adductae contradictiones redibunt. Conclusio. Aget ergo & unum & omnia aget. Omnia ergo quae in universe sunt, agendo fecit, facit & faciet.
Si omnia fecit, ergo jam illud bonum essentiale esse necesse est. Ex hac ergo concatenata argumentorum serie inferimus : Principium est rerum Ο-mnium, causa & origo. Ab uno itaque profluunt omnes B B. M M. D D. P P. SS. Vo Vo. Vi Vi Ve V e. GG. &sic deca: teris principiis respectivis ; quod erat demonstrandum. Q U AE S T I o II. aeritur Secundo. Sitne revera unum aliquod omnium rerum principium p Hanc quaestionis dissicultatem, Analytica arte ita
Universi vel principium aliquod fuit, vel
Si nullum, ergo falsiam in praecedentibus demonstravimus ab uno sive a principio esse omnia; ergo necessarici principium assignari debet, a quo omnia. Principium absolute id esse dicimus, ante quod nihil est, in quo, Sc a quo, de post quod omnia sunt in universo condita. Tale principium Universitatis fuit vel aliquod vel nullum.
Si nullum, neque primum , neque unum in eo erit ullum. Si nullum fuit primum , ergo neque secundum , neque tertium, neque aliud deinceps.
Si hoc; ergo Universi res omnes ex se de per se substiterunt. Si a se 3c per se substiterunt; ergo primcipio carebant; ergo non , principio
omnia, quod supra ostendimus. Si entia Universi principio carent; ergo vel finita erunt, vel infinita , essentia, viribus, actionibus. Si infinita dicantur , 8c res singulae ScMundi Corpus universum, infinita erunt, δc totum ex singulis partibus infinitis erit infinitum; ergo dabitur prΟ- cessus in infinitum , quod absurdum est; sequeretur enim aliam rem alia infinitiorem esse in infinitum. 3c nulliam ex infinitis quicquam agere posse. Hoc si non permittatur; ergo saltem reg. una alteri foret aequalis; sed neque hoc congruit, foret enim musca toti Mundo aequalis , cum ipsa pars sit Mundi, omnes autem partes in infiniuto sunt infinitae, Ac consequenter totum aequale suis partibus, quod impi Cat. Res ergo non sunt infinitae. Sunt ergo finitae. Si finitae, ergo essentia, viribus, actionibus finitae erunt. At nullum ens finitum aut 1 seipso est, aut a se esse potest; procedit enim omnis actio a viribus, vires ab essentia, hae Omnes finitae; Si ergo a se essent, per propriam essent actionem, ergo actionem prius haberent , quam essentiam, essentque priusquam essentiam acquirerent, quod rinrum ordini repugnat. Cum ergo res finitae sint, certh a se, reper se esse non possunt; si aeterna, sui natura talia non sunt, neque a se; etigo ab alio; ergo ab uno essentiali, quod est rerum omnium principium..te omnia fusius Patritius in sua. Philosbphia.
Q U AESTIO III. Guaeritur Tertiis. Utrum plura principia sint, quam unum, Zc utrum ad unum omnia
253쪽
Constat unamini Philo phorum conspiratione, plura esse rerum principia, rerum quarundam sed non omnium : Alia enim sunt unius tantum compossiti, uti forma; alia motus, ut natura ; aliam istionis, ut in mineralibus elementa; alia vegetandi, ut in plam iis ι alia sentiendi, ut in brutis ; alia ratiocinandi , ut in anima rationali ; alia intelligendi, ut mens. Hoc pacto per Intelligentias motrices, Coeli principium sunt vitae, motionis & alterationis rerum inferiorum teste Aristotele, quorum connexionem, &fatum vocat, quae quidem principia subordinata dicuntur, & ad unum aliquod summum, primum & essentialem unitatem, hqua profluunt, reducuntur; uti docte probat Franciscus Patricius , & Proclus in Theologia Platonica; quod analytico synthetica industria ita evinces.
num esse tantum , vel plura tantum esse. vel unum quod in se iii ut a con-ltineat, vel multa esse, quae unum tamen participent. a. Si principia multa tantum sunt, ab ipsis
nihil fiet unum , cum ad certos tantuni esseetus ordinis sui, determinata sint.
3. Vel enim in iis omnibus eadem est bonitas , potentia, voluntas, VirtUS, qua operentur ; vel sunt haec Omnia eadem . vel in singulis diversa.
. Si bonitas est in multis eadem, haC ratione bonitatis multitudo ad unam reducetur bonitatem. s. Si vero entia ab unitate fiunt, ab uno erunt principio & ad idem revocabuntur. c. Si itidem eadem in omnibus Voluntas, Potentia, Virtus, qua operentur, Mentia efficiant, illa una erunt in multis , atque unum necessario erit principium & non multa. . Si vero alia bonitas, voluntas, pote
tia , virtus in singulis est principiis, dia
versitas haec vel concordabitur, vel discors manebit. 8. Si concordabitur, concordia erit divisorum unio ; unio vero ab uno ; ad unum Crgo omnis reducetur diversitas; atque hoc pacto unum iterum erit
principium. s. Si vero in discordia perseverent, &agant, erunt inter se discordia dc di scordes esse stus producent , singula singularem, & propria sit biens quoddam , vel singula efficient entia plura, vel singula omnia efficient entia. 1 o. Si hoc tertium dicamus, jam dabitur processus in infinitum, quod implicat 11. Si secundum, idem, quod prius, in conveniens resultabit. 12. Si vero multa sint principia unum pamticipantia , unum inter ipsa erit ordia natum, & consequenter id, quod pamticipat , inferius esse debet eo a quo participat, & quod Ordinat antiquius ordinato. 13. Ergo unum antiquius est ipsis & potentius, quia vim habet, ea in ordinem redigendi ; Ergo hoc unum CORCI S, erit principium, quia anterius est reprimum , & non ipsa multa quae sunt posteriora. Ergo unum tantum est principium, non plura. Ergo unum
pium. Unitati S. Essentiae. Vitae & motus. BonitatiS.
CognitioniS. AppetitUS. VirtutiS. Veritatis. Gloriae. s Unitates.
Essentiae. Vitae & motus. Bonitates. Magnitudines. Duration S. Potentiae.
Sed haec omnia in uno primo principio sunt;
Ergo omnia ad unum referri, necesse est. in V .m S ae I O IV. Puaeratur 'arto. Utrum unum sit principium omnis multitudinis . . Hanc quaestionem ita resolves.
Si in Universo est multitudo aliqua,unum quoque ibi esse necesse est. Sed in Universo sunt multitudines mul tae: Exempli gratia: multa rerum genera , multae species, multa individua,
multa tora, multae totorum parteS, Cssentiae quoque inultae, bonitateS, magnitudines , potentiae , Vires multae.
Ergo ibi unum quoque esse, necesse
est. Si itaque in Universio tanta rerum multitudo est, illa vel ordine aliquo conit bit, vel nullo. Si nullo,
254쪽
Si nullo, nulla causa effectum suurn praecedet, nullus effectus causam suam sequetur; genus nullum, totum nullum, species partesque antecedet suas : Π que lage sequentur illa , Deque actio 1 viribus nascetur, neque vires ab essentia; sed essentia erit posterius, & actio vires anteibit; Coeli omnes in singulis erunt elementis; haec erunt in illis; re sublime corpus erit infimum , & infimum supremum ; omnia per omnia erunt fusa, omnia in omnibus confusa jacebunt; Sed hoc rationi & experientiae repugnat. Ergo res mundanae Omn S certo, eoque maximo ordine constant, suntque omnia suis numeris, formis, motibus, qualitatibus &Ornata & ordinata.
Sed ubi ordo, ibi primum aliquod ordinis caput; & ubi primum, ibi secundum,
tertium , quartum, &C. Ergo in Universitate rerum primum aliquod est. Sed hoc primum nil aliud est , quam unum, sive unum rerum omnium principium. Si ergo multitudo est, necessarib quoque aliquod erit primum , hoC est, unum, omnis enim multitudo est ab uno. Si enim nullum in rebus unum esset, multi titudo necessario per se consisteret. Si per se consisteret, ergo 2, 3, , y, forent, antequam sit unum. Si nullum unum , nulla duorum vel trium pars unum facit; cui rei nullus sensus, nulla ratio assentitur. Si nulla duorum, trium S C. pars unum erit; ergo innumerae stellae , plantae, bruta, homines, si una non sunt, nihil
Si non sunt, nihil quoque erunt. Si nihil sunt, erunt quoque aliquid quia
sensus ea dicit esse; erunt ergo & non erunt . & conversim non erunt & simul erunt, quod implicat. Rursus , multorum quodvis vel unum
Si non unum; vel multum est, vel nihil. Si nihil dicamus, multitudo quoque CX nihilis erit, atque ita omnia nihil; &entia consequenter non erunt entia; quae omnia perabsurda sunt. Si praeterea multitudo ab uno non nasci tur, multitudo non erit unitatum collectio; ergo duo vel tres homines non erunt duo; ergo neque unum.
Si non unum , utrumque duorum : quia ex duabus unitatibus duo non confla huntur; quae omnia impossibilia sunt. Rerum ergb multitudo numerum in se implicat s ergo numerus eX ea collectus, unitatum est multiplex collectio Ergo unitates per se singulae unae si uir, simul positae numerus & multitudo sunt; ergo unitates & multitudo sunt. Si ergo multitudo sunt, illa necessario
ex una profluent unitate, quae est unitas unitatum , & unorum omnium primum. Iisdem enim rationum neces
statibus offendimus, singula entia vel per se existere, vel ab alio esse, & esse suum accepisse ; atque proinde singula unum esse, & plura omnia, una. Sicuti igitur unitates cujuscunque multitudinis ad primam omnium unitatem reducuntur, ita entium omnium multitudinem Sc numerum ad unum primum reduci , necesse est ; Ergo unum, unitasque, principium & causa est omnium numerorum, omnisque multitudinis; quod erat ostendendum. QUAESTIO V.
uaeritur Amnio. Quale illud sit phinc1pium, a quo omnia λ Dico esse multiplex.
Cum sine unitate nullus numerus confle- Franc. Pa.
tur, multitudo vero varie considerari possit; unum consequenter istiusmodi principium sumi potest, & debet. Datur itaque primum principium ordiadinis, quia unitatem duo, tria, quatuor& reliqui numeri sequuntur. Si principium ordinis, dabitur & principium numerationis; neque enim ritEnumerantur numeri, nisi incipiendo ab unitate.
Si datur principium numerationis, dabutur & principium productionis; nam ab unitate & uno producuntur , CKeisque profluunt.
Si principium productionis, dabitur δίprincipium constitutionis; dum enim unitates ab unitate productae unoque productae Colliguntur, numeri componentur omnes, & constituentur. Si datur principium constitutionis, datur& principium essentiae; non enim nurimeri essent, nisi essentialiter unitates,& uni singuli essent; habent enim sese
Si datur principium essentiae, datur &principium materiae ex qua ; EX unitate enim & uno omnes fiunt numeri, 3c omnes sunt.
Si datur principium materiae ex qua, datur quoque principium ut forma; duae namque unitates, duo una sunt, qua hinarium formaliter constituunt, sicuti triuna ternarium &c. hoc est, danteis esse idipsum, ut duo sint & tria, sine quo
255쪽
quo binarius & ternarius concipi non potest. Si datur principium materiale & formale , dabitur quoque principium conservationis singulorum , Omnia enim unitas fovet & conservat; unitate enim
aut uno a quovis subtracto , illum in aliam mutari speciem necesse est , & lquod erat, esse desii nit. Si datur principium conservationis, datur Se principium incrementi; addita enim singulis unitas ad unum , ipsiuS,
quod primo erant, sunt adhuc, & id plus habent, quod ab eis ad eos accessit. Si datur principium incrementi, dabitur& perfectio itis; quia binariuS, ternariuS, quaternarius &c. quisque in suis numeris essentia completur & perfectus est. Si datur numerus perfectionis, dabitur& numerus finis omnium ; omnes C-
nim numeri ad unitatem , ad unum reducuntur , unique inhiant , unum esse desiderant omnia; non esse vero fugiunt. Si datur principium ut finis omnium; da tur & ad principium reditus, Omnes
enim numeri in unitatem primaevam retalvuntur.
Ex his sequitur, ita sese habere & entia& multitudinem Entium ad unum primum; ut se numeri habent ad unitatem & unum
suum ; Omnia ergo Ontia Consequentur unum eo modo , quo numeri consequentur
unitatem. Unum ergb illud principium est j entium iis omnibus modis, quos nunc CX- posuimus videlicet. Principium sine quo non : principium omdinis , numerorum, productionis, constitutionis, essentiae , materiae & formae, accrementi, perfectionis , finis , & reditus
ad unum, qui est D E U s laudatus in s.cula.
Trum applicari possit unum principiis nostris essentialibus p M. affirmative, & ita analytice id de
Analysiis. Si itaque, uti in praecedentibus demonstravimus, unum est; illud vere unum est, & non aliud, quam unum, & sm-Fratre. Pa- pliciter unum, & suprema simplici-
Si hoc , supremum quoque erit absolutum, utpote cui nihil desit. Si supremum absolutum . erit & summa perfectio, imb perfectissima, & pe
fectionum omnium complementum.
Si perfectissimum, sibi quoque erit sufficientissimum; cum nillil sit quod quaerat, nihil quod appetat, cum in ipso& cum ipso sint omnia. n. Si sufficientissimum, erit etiam summe bonum, imb bonum supremum; quae quidem omnia in uno unurn sunt, &sola ratiocinii humani imbecillitate tanquam plura concipiuntur. Si itaque bonum unum absolutum, perfectum simplex & sussiciens est, ira Omnia bonitatem suam dictundere necesse est; cum omne bonum sit dissuasivum sui. Si in omnia sese diffundit; ergo magnum erit absolutum, id est , infinite magnum.
Si magnum absolutum & infinith ma M. gnum: ergo erit ubique ; ergo omnia
Si enim sit ubique , omnia continebit, omnia terminabit, & 1 nullo aberit. Si a nullo abest, erit ubique & in entibus& in non entibus: Ergo ubicunque est , erit in seipso . & omnia in ipso; ergo per compositionem, neque ipsum abest ab aliis, neque ipsum est in aliis. neque ab ullo continetur, neque ab ullo terminatur, sed ipsum continet; Ergo omnia sunt in eo, sed uniter, im discrete, indefinite; Ergo unum hoc maxime absolutum, immensium, infi
Si maximum absolutum, immensum, in- D. finitum, ergo durationis aeternae. Si enim durationis aeternae non esset, Π que maximum absolutum esset, deessetque ipsi immensitas & infinitas ad durationem : deesset ergo ipsi aliquid, quod absurdum est; ergo si maximum
est;&aeternum esse, dicere necesse est. Si verti aeternum ; ergo & potens; est P. Cnim unum potentia omnium, & in ipso omnia sunt potentia. Si erit potens omnia, vel illa erit recept va, vel effectiva
Si receptiva, vel a superiori, vel a pari, vel ab inferiori eam recipicti. Non a superiori, cum unum non habeat se superius quicqtiam.
256쪽
Non a pari, cum uni nil aequale, nil par esse possit.
Non ab inferiori, quia id sumnaam arguit imperfectionem; potentiam itaque habet effectivam , qua omnia faciat; est enim principii prima ea emcacia, ut omnia essciat principiata; Unum autem principium esse saepe diximus; Unum ergo, ut principium est, omnia facit. Si omnia facit, procul dubio, omnia faciendi habuit potentiam; omnipotens ergo fuit. s. Si fuit omnipotens; ergo & vita est. Si vita; ergo mente pollebit. Si mente; ergo intellectu & sapientia infinita.
Ergo sicut in primo intellecta sunt omnia , tanquam in uno summo bono; ita & omnia cognoscit, & uniter una iusta sibi continet. Si insita sibi uniter una continet, ergb ea
Seipsum seipso ergo novit, & in se omnia supereminentissimo & proprio sibi
Ergo sapientia sua, quae ipsemet est, Si sui ipsius plenitudine sapit, & scit omnia.
Si ipsa sapientia, ergo non ratiocinatur Per rerum terminos, qui ipse sunt Neque intelligit, quaerendo eos aliunde, vel in se reducendo, quos jam in se habet; haec enim omnia imperfectionem implicant. Seipso ergo semetipsum & alia omnia in semetipso unum illud essentiale, summum bonum & scit & sapit. Atque haec est ineffabilis ejus sapientia &summa veritas, quam a se in omnes infundit intellectus, & veritatem eis in- generat, & eos ipsa perficit. . Si ergo DE Us sapientia summa & essentialis;ergo erit & eadem voluntas boni. Si enim voluntas non esset, non intelligeret bonum, quod ipse est. Si non intelligeret bonum, hoc est, seipsum, nullum esset bonum. Si nullum bonum, nihil quoque amaret, neque laipsum amaret ; quae omnia sunt impossibilia. Est itaque unum essentiale voluntas ab-sbluta, qua & se infinite amat, de omnia in seipso, & extra seipsum, ab eo producta. Omnia ergo in summo bono, uti bona sunt, ita prout ab eo profluxerunt, omnia pariter bona; videt enim DE Us omnia quae fecerat, & erant valde
Omnia ergo in quantum bona sunt, a
Dgo bona sunt; a prima Voluntate
bona sunt, & in eum tanquam in ultimum finem res bivuntur reducunturque omnes bonitateS.
Si ergo D Ε V s sui ipsius voluntas est, sui Vi.
ipsius amor & desiderium ; ergo infinitae virtutis, qua quaecunque voluit fecit in Coelo & in terra Si itaque virtus suprema est, de lux infinita ; ergo Omnia virtute sua illuminat, omnia perficit ; non enim illuminaret neque perficeret, si ea non intelligeret, si ea non amaret.
Est ergo DE Us virtus suprema & absoluta, a quo velut ex unius essentialis fontate, omnes profluunt virtutes, & virtu
Si ergo suprema virtus est, ergo & infini- Ve. ta VeritaS. Si non esset infinita Veritas hoc esset, vel quod intellectus eius esset difformis objecto; sed hoc impossibile est, cum D pos sit suus intellectus, suum objectum: sua essentia, quae est conformitas ipsa intellectus cum objecto,qui est ipse : ergo Veritas infinita. Si infinita Veritas,ergo & infinita Gloria. G. Si non esset infinita Gloria , non seipso frueretur , non in seipso quiesteret;
quod inconveniens est. Uti ergo Unum bonum, magnum , aetem Num, omnipotens, omniscium; ita infinite seipso gloriatur , seipso infinite fruitur, seipso infinite gaudet; & in seipso omnia gloriari facit. Vides igitur, quomodo principia essentialia Artis nostrae per concatenatam ratiocinii Analysis in Synthesin, unum ex altero deducere doceant. Eadem ratione Resolutiones institues cum principiis Respectivis. Sed ne quicquam omisis videamur, exemplum apponCmUS. Q U PE s T I o II. aeritur itaque secundo. An in Uno essen tiali detur disterentia, seu distinctio: Negatur; & sic argumentor. Si in uno sunt omnia , uti supra diximus, Per mergo in uno sunt multa
Si sunt multa . ergo erunt vel distincta, &discreta; vel indistincta, & indiscreta. Si sint distincta, & discreta, ergo id erit& unum & multa simul; ergo discreta& indiscreta ; quae contradictionem
implicant. Sunt ergo in uno omnia uniter, une simplicissime , sub multitudine quadam
simplicissima, uniter una, ingenita re improducta, prima & suprema, quae in uno omnia aeternum fuit & est, neque
257쪽
unquam ab eo vel prodiit vel prodibit, neque aliunde in ipsum venit ; sed ita est cum ipso una, ut magis quid unum esse non possit. Datur tamen in hujusmodi triuno distinactio relativa, Pater, Filius & Spiritus Sanctus; sed quae uti sempiterna est &simplicissima essentia, ita sub numerum& multitudinem cadere non potest;est tamen hic fundamentum totius distinis
ctionis in rebus creatis intervenientis.
Datur itaque in uno illo, distinctio quaedam, non quovis sed divino modo subastantialis, essentialis, ineffabilis, & incomprehensibilis ; multitudo scilicet
simplicissima & uniter una, Verbo Un- omnia, quae si extra se emanat; jam in unitate illa multitudo est distincta & innumerum effusa innumeris distinctio. num ordinibus fulget; extra se omnia producit, intra se, quod erat, manet, immotum & imminutum , indistinactum, indiscretum, inconfusum, Nullam a se editorum jacturam faciens; haud secus ac fons immotus & imminutias manens varios rivos fluere facit; est enim omnis promanatio Cum seCr tione, omnis autem secretio ab uno,
multitudinis & distinctionis est causa.
Causa itaque secretionis fuit unitas, executrix potentia, finis fuit bonitas, &amor se communicandi ad extra. Exemplo id declaratur. Centrum circuli unum Si indivisibile est:
in eo uno termini sunt linearum omnium ab eo procedentium inter se in ipso minime distincti; Ab eo lineae prodeunt innumerae , inter se jam distinctae ad circumferentiam usque, quae in centro prius indiscretae erant omnes, l& dum a centro secernuntur , multi-lplicantur, & dum multiplicantur, prodeunt, & ab eo descendunt, centro
persiastente immoto & imminuto, li- lneae quoque exeuntes non amplius id lsunt, quod in ipsi erant, sed ab eo &
inter se disti rictae, habent tamen a centro id, quod sunt, centrumque ipsis es-1e tribuit, cum omnis linea sit fluxus puncti ; ita ut id, quod prodiit, vide tur, & in eadem causa esse in qua prius fuerat, Se inde etiam discessis . Haud absimili ratione ab Un omnia indiscreto, in distit acto, secernuntur, multiplicantur , distinguunturque omnia quae inde prodeunt entia. Si itaque in Deo uno essentiali datur di stinctio, illa erit vel rationis, vel fo malis, vel realis, vel alia quaepiam. Si rationis tantum; ergo ante intellectum nihil in Deo, uno, summo, erit disti im
si nihil est distinctum; ergo triunum non
Si non sit triunum ; ergo nulla erit trium personarum distinctio. Si nulla personarum distinctio , ergo Pater erit Filius, & Filius, Pater, & Spiritus Sanctus Pater & Filius; quae omnia heterodoxa sunt, & fidei contraria. Datur itaque in DeoTriuno distinctio re lativa realis hypostatica, tundamentum totius in Mundo varietatis, diversitatis& distinctionis rerum; Datur ergo in
Si datur distinctio datur& concordantia. Pere Si non datur concordantia, ergo triunum jam non erit unum, sed multiplex. Si multiplex, ergojam unitates tres, substantiae tres distinctae , disiunitae, separatae erunt; ergo tres Dei, quae omnia
impossibilia sunt. Tres itaque hypostas es divinae uti sunt
una unitas, una essentia, una natura,
una substantia ita & in Un-omnia simplici concordabunt. Si verti detur in hoc triuno distinctio re- ,.. lativa, dabitur necessariti in eo & proprietatum relativarum Oppositiis; qua Pater Filio opponitur per relationem notionalem, minime tamen haec dici potest contrarietas, quae in qualitatibus caeterisque accidentibus tantum
sedem suam posuit; dici tamen potest
Deo summo bono extrinsece contrarium esse summum malum , quod pec
aeritur Terti P. An Deus sit principium, ci.& an in Deo unitates sint ideae λ R. amrm. Princi-Idque sic ost do. piunt. Omnia entia proveniunt ab uno primo principio dc causa omnium. Si enim Unum entium omnium causa non est; vel circulari emanatione una connectetur alteri , vel in tofinitum dabitur ascensus.
Si prius, id est, si nullorum entium causa
fuerit, neque ordo erit secundorum Soprimorum , perficientium & perfectorum, ornantium Sc Ornatorum, generantium & generatorum, agentium &patientium.
Si nihil horum; neque causae entium ullae cognosci poterunt; est enim causarum cognitio opus scientiae. Ergo si causae nullae cognosci potuerunt, nulla scientia habebitur ullius entium; quae rationi dc experientiae repugnant.
258쪽
silae COMBINATORIAE, LIB. V. 23s
Si verb circulari emanatione circum Unicauis, eaedem erunt & priores & posteriores & potentiores & debiliores; causiatum causa prius , impersiectum perfecto praestantius ; quae absurdaiunt Si verb in infinitum fiat causarum distenso, & ab alio aliud sit semper; rursus nullius erit scientia, infinitorum enim nulla est cognitio, nulla scientia. Ignoratis ergo causis, neque sequentium erit scientia; quae incongrua sunt. Si ergo causam entium oportet esse, &distinctae sint causae 1 causatis, neque in infinitum est processiis; erit ergo unum causa causarum, & principium Primum entium, a quo veluti a radice Promanant singula, alia quidem ei viciniora, alia vero remotiora ab eodem. D E U s ergo causa prima est de princi- Pium omnium; quod erat dembustran
Rursus. Si DE Us est principium omnium; ergo primum, summum, de ipsum bo
Si enim ab una causa omnia proveniunt, causam illam vel ipsum bonum oportet dicere, vel ipso bono praestantius. Si sit bono praestantior causa, vel ab illa nonnihil transibit in entia, vel inn, turam entium, vel nihil. Si nihil: absurdum dicere cogemur; cum illud in ordine cauta conservari non possit. Oportet enim ubique adesse aliquid Cau- fatis a Causa, & excellenter a prima omnium, a qua omnia pendent, &per quam singula entium sunt. Si verci transire dicimus in entia entiumque naturam; hoc quidem non fiet, nisi per participationem. Si per participationem est ; ergo bono imparticipato nihil praestantius,& tanto quidem omnia quae participantur, praestantiora sunt, 'quanici bonum imparticipatum magis magisque particib
Si enim bonum imparticipatum non est praestantius bono participato, id primum dici non potest, sed secundum; ergo posterius nobilius erit primo; quod est inconveniens. Si ergo bonum primum praestantissimum est, ergo omnia illud appetent.
Si id omnia appetant, Certe ante Causam
boni nihil esse potest ; & si ultra illud aliquid appetit, quomodo illud dici
poterit bonum absolutum pSi verti id non appetit, quomodo omnium causam non appetunt entia, quae processerunt ab ipla pSi denique ipsum bonum est,a quo omnia entia pendent, principium & causa priorissima omnium erit ipsum bonum; quod erat demonstrandum. Rursus. Si principium est, causa omnium, p. S necessariti id bonum erit; si sit bonum, dierit quoque medium & finis omnium. Medium conjunctionis est; quia eo mediante universiis entium ordo mira quadam harmonia connectitur; secus fieret, si medium non esset. Est & medium mensurationis,quia Omnesentium multitudines ex se & sua natura indefinitas , per unum definit &mensurat.
Est & medium extremitatum, in quantum unitate sua sempiterna extremos entium ordines connectit.
Si medium est, ergo & finis est. Si finis est ; ergo.& bonum est ; finis enim & bonum convertuntur.
Si bonum est ; ergo convertit omnia in seipsum tanquam ad ultimum finem Si convertit omnia in seipsum tanquam ad ultimum finem; ergo tanquam ulti- . mus finis ab omnibus appetitur, &in eum omnia resolvuntur & reducuntur; quae est spes omnium finium terrae. Si itaque DE Us unum essentiale est prin- M. cipium , medium & finis omnium; e
go nullum principium, medium & finis ante eum , qui appeti potest. Si nihil ante eum quod appeti potest; e go est majus omnibus entibus, imis
Sed & est quoque summa aequalitas; AE. Quia; Ubicunque reperitur infinita bonitas& infinita magnitudo, ibi datur de
In Dgo datur infinita bonitas & ininita magnitudo. Ergo datur siumma aequalitas. Quae quidem nil aliud est quam nexus o
Si in D Eo, uno primaevo datur majori- Min. tas, aequalitas, ergo & minimus suomodo dici potest ; quia omnia essentiae praesentiae & potentiae suae perfectione penetrat ; ita ut in unoquoquo totius naturae puncto sit totus. Vides igitur, quomodo per catenas Analytico-syntheticaς omnia Sc singula deduci possint, ex uno primo , in infinitam entium multitudinem, & ex hac iterum per intermedios gradus reduci ad unitatem. Qui est DE Us supra omnia benedictus.
259쪽
De Unitate Mathematica, S Analogia ad Unitatem Metaph sicam. J jmv in praecedentibus, de De
cundissima Unitatis Metaphysicae liactura, in quantum illa ad bonum est revocabilis; nunc de Unitate lMathematica, in quantum illa ad Magnitudinem & durationem revocari potest, de amplectitur universam corporeae sive quantitativae naturae scientiam, tractandum est. Verum ut hoc loco veram & exactam Anaclytico-Syntheticae artis specimen videaS, Francisci Patritii methodum se stati , M thematicorum more ab iis, ex quibus omnis rerum demonstrandarum vis & veritas dependet, ordiri visum est. Et quoniam quod unum est in transcendentalibus, hoc inquantitate est punctum sive centrum ; de quo tametsi Geometrae non nisi definitionem hanc punctum est, cujus nulla pars est, sive quod nullas partes habet in dede
rint ; nos tamen ejus veram scientiam assignari posse, Analytico-Syntheticae artis beneficio tum demonstrabimus, ubi prius necessarias suppositiones, definitiones dc a xiomata, more Geometris solito, praemise- TimuS.
1. In omni corporeo quantitativo considerantur puncta, lineae , superficies &corpus, qui est naturalis ordo genesis rerum quantitate affectarum , & se habent ut unum ad duo, tria, quatuor, in Arithmeticis; & ut instans ad
a. Omne spatium est extensio, & omnis extenso est spatium. 3. Omne spatium est vel minimum, vel medium, vel maximum. . Omne spatium est vel longum, vel longum & latum, vel longum, latum, &
Definitiones. t. Minimum spatium est illud , quominus dari non potest. a. Maximum spatium est, quo majus dari non potest. 3. Medium est , quod inter majus & minus interjicitur. 4. Punctum est minimum in spatio. s. Linea est spacium longum, sive est longitudo. 6. Angulus est spatium longum A latum, sed apertum. . Superficies est spatium longum & latum, sed clausum. 8. Corpus est spacium longum, latum δίprofundum.
1. Illud primum est, quod Omne aliud o dine praecedit. a. Totum est majus sua parte.
3. Omne totum in partes divisibile est.
s. Omne quantum est divisibile. s. Omne divisibile in minora & minora dividi potest. Hisce praemissis jam ordiemur Syntheti
co- analyticas demonstrationes, ex quibus verum & genuinum hujus methodi artificium elucescet.
l Euclides definiens punctum dicit, punctum esse id, cujus nulla pars est, satisfactumque putabat sine ulteriori demonstratione essentialem puncti conceptum exhibere. Sed datur per artem nostram ulterior
philosophandi ratio, qua quae alii pro principiis indemonstrabilibus veluti supposuerunt, nos ad apodi sticam limam revocemus. Puncti itaque scientiam dari, ita ostendemus per Resolutionem; Primb quaerito Omnes puncti proprietateS , easque eo ordine, qui sequitur pone. Quibus positis sic Analytico-Synthetice ratiocinare.
Proprietates puncti. 1. Punctum. a. Minimum in spacio. 3. Primum. . Simplex. s. Indivisibile. 6. Cui totum non competit.
. Expers, id est, sine partibus. 8. Impartibile. v. Indivisibile.
IO. Non quantum.1 I. Non m US. 12. Non aequat G. 13. Non minus.
I . Non comparabile cum quanto 1 s. Non mensurabile. Fiat Resolutio retrogrado ordine
Euaeritur itaque. Irtim piinctum sit minimum in hac o. R . affirm. Idque per Synthesin ita probat pranciscus Patricius in sua Geometria.
260쪽
1. PMactum quia est minimum quid in sp, cio, est etiam in eodem primum. a. Et quia est in spacio primum, est etiam simpleX. 3. Et quia est simplex, erit etiam indivisibile. . Et quia est indivisibile, totum esse non
potest. s. Et quia non est totum, neque partes habebit.
6. Et quia partes non habet, non est quoque partibile. . Et quia non est partibile, non est divisibit C. 8. Et quia non est divisibile , non erit
s. Et quia non est quantum neque est majus, neque aequale, neque minus.1 o. Et quia hoc , nulli speciei quantitatis comparabile est. II. Et quia hoc,neque commensurabile est. 12. Et quia hoc, ideli a nullo quanto mensurabile. e Resolutio, hinc inque ad principium , unde per Compositionem di-
1. Quia verti punctum a nullo quanto
mensuratur, nec ipsum quantum mensurat, eam ob causam ipsum est incommensurabile. a. Cum nullo autem commensurabile est, quia cum nullo est comparabile. 3. Non est comparabile, quia quanto nec majus, nec minus, nec aequale est. q. Majus vero, aut minus, aut aequale fieri non potest, quia ipsum non est quan
s. Et quia ipsum non est quantum, divisitabile id esse nequit. 6. Divisibile esse nequit, quia non est pam tibii C. . Non est partibile , quia nullas partes
8. Nullas partes habet, quia non est to
9. Non est totum, quia est indivisibile. 1 o. Et quia est indivisibile, ideo est simplex. 11. Et quia simplex, ideo primum in spacio
12. Et quia primum in spacio est, id est &necessario minimum in spacio. Punctum ergo est minimum in spacio; quod erat demonstrandum. Demon ratio dictorum. Si quispiam verti per absurdum, unum ex dictae Compositionis Resolutionisque membris negaverit, quomodo is per deductionem ad impossibile Syllogismosque de-
monstrativos, de irrefragabilis veritatis ne gatione convinci possit, jam restat, ut do
Primum Compositionis membrum erat: Si ptinctum est minimum in spatio exi. Proposistens, erit id necessario & primum in spacio. Si punctum quod est in spatio, minimum, Demon- in spatio non esset primum, ante minimum aliquid minus minimo foret.
Sed punctum, quod est minimum quid,
Ergo punctum eo quod sit minimum inspacio, in eo primum quoque est. Cum itaque punctum sit primum in spa- Propos a. cio, erit quoque simplex; quod ita demon
Si enim punctum non esset simplex, id Demon- non foret primum. stratio. Sed demonstratum est in praecedente, punctuin esse primum. Ergo cum sit primum, erit quoque simplex.
Si itaque punctum sit simplex, erit indivi- Propos 3. sibile; quod ita demonstratur. Si enim punctum non foret indivisibile, Demonst. id diuisibile foret in suas parteS componentes , & consequenter esset co positum. Sed ex praecedente demonstratum est, punctum esse simplex. Ergo punctum edi quod simplex, erit etiam indivisibile. Punctum cum sit indivisibile, non erit Propos totum; quod ita demonstratur. Si enim punctum esset totum, id foret Demonst. diuisibile in suas partes. Sed ex praecedenti constat, punctum esse indivisibile. Cum ergo tale sit, totum esse non potest.
Et quoniam punctum totum non est, ne- Propos s.
que partes ullas habebit; quod ita demon
Si punctum haberet partes, id totum Demonst. quoque esset. Sed demonstratum est in praecedenti,
punctum non esse totum. Ergo , cum non sit totum , neque parteSullas habet. Et quia punctum non habet partes, ideli propos a non est partibile, quod ita demonstratur. Si punctum foret partibile, haberet par- Demons tes; quod contra praecedentem est. Ergo quia partes non habet, ideo non est partibile. Et si punctum partes non habet, non erit Propos. F. quoque divisibile; quod ita demonstratur. Si enim partes haberet, foret quoque di- Demonst. visibile; quia Omve quod partibus constat, est divisibile.