장음표시 사용
261쪽
Sed ex praecedente patuit, punctum non habere partes Ergo neque est divisibilo. Et quia punctuim non est divisibile, id ne que erit quantum; quod ita det nonstratur. Si enim esset quantum, esset quoque diuisibile; Sed ex praecedentibus patuit, non esse diuisibile; Ergo neque quantum. Et quia punctum quantum non est, neque minus fiet; Quois ita demonstratur. Si punctum minus fieret, id iaret quantum ;Sed hoc repugnat praecedenti: Ergo uti non est quantum, ita minus fieri non potest. Et quia punctum non potest fieri minus, neque majus esse potest; quod ita demonstratur.
bi punctum majus esset, etiam seret mi
Sed hoc est contra praecedentia; Ergo sicuti minus non fit, ita majus quoque fieri non potest. Et quia neque majus neque minus esse potest, neque aequale esse potest; quod ita
Si enim aequale fieri posset, seri quoque
posset majus & minus, ratione commens irabilitatis. Sed hoc est contra prae edentem. Ergo cum majus & minus esse non possit, neque aequale fieri potest ; ratione commensurabilitatis. Et quia majus, minus, & aequale non est, id pariter comparari non potest ulli quanto: quod ita demonstro. Si comparari posset cum quanto majori, minori, aequali, esset & ipsum quoque majus, minus, & aequale Sed hoc est contra praecedentem propositionem. Ergo puninum, quia majus, minus, aequale esse non potest, ideo quoque comparari non potest majori, minori aequali, neque lineae, neque supericiei, neque angulo, ratione commensurabilitatis. Si neque aequali peque majori neque minori comparari potest: ergo neque iisdem potest commensiurari. Quia, si posset commensurari, posset &ipsum quoque esse mensura. Quae omnia impossibilia sunt. Ergo. Punctum itaque incommensurabile est, quia majus, minus, aequale esse non potest: hi hoc pacto retrogrado ordine per Analysin resbives, inferendo semper unum ex
altero, usque ad primo propositam quaestionem uti supra in Resolutionis exemplo
patuit. Vides itaque in hoc specimine terminos concatenata quadam consecutione, & illatione unius ex altero ita constitutos , ut quos Synthesis ex centro ad circumferentiam deducit, hos deductos ex circumferentia ad centrum reducat Analysis; quonihil pulchrius & in veritatis exploratione excogitari potest scitius. 'uaeritur Secundo. p ctum habeat
sitim in spatio 'Cum punctum sit in spacio, etiam habebit situm. Si non haberet situm in. sbatio, non Csset in spatio. Sed est in spatio. Ergo habet situm in spatio. Cum itaque situm habeat in spatio, habebit etiam positionem in spatio. Si non haberet positionem in spatio, etiam situm non haberet in spatio. Sed ex praecedenti situm habet; Ergo& positionem. Si itaque positionem habet in spatio, dicet quoque respectum ad alia puncta, sive lineas, sive superficies, sive corpora.
Si non diceret respectum ad puncta, non haberet positionem in spatio. Sed ex praecedenti habet positionem in spatio. Ergo δc respectum dicit ad puncta, lineas, superfici CS, Corpora. Ergo per Analysin. Punctum respectum dicit ad puncta, lineas, superficies, corpora, quae sunt in spatio; quia illud in spatio habet positionem. Et quia habet positionem in spatio, habet & in eodem situm. Et quia habet situm, est etiam in spatio. aeritur Tertio. An duo puncta se contim
Amrm. Componendo ita rem demonstrat Franciscus Patricius. Si punctum , uti in ultima praecedentis o- 1 tensum est, respectum dicit ad plura alia puncta in spatio, vel se tangent, vel non tangenT. Si se tangent. Dacium non occupabunt. Quia si spatium occuparent, non essent minima, sed quantitate affecta. Sed ex praecedentibus demonstratum est, esse minima in spatio & quantitatis exportia.
Ergo contingendo se duo vel plura puncta, spatium non occupabunt. Si enim
262쪽
Si enim majus uno puncto spatium occuparent , unumquodque illorum spatium occuparet majus uno puncto.
Sed ex praecedenti patuit, illa spatium
Ergo puncta plura contingendo se, majus uno purusto spatium non occupabunt, etiamsi forent infinita. Et quia tangendo se, majus uno puncto spatium non occupant, intra spatium quo
Si enim extenderentur, majus uno puncto spatium Occuparent. Sed hoc refutatum est in praecedente. Ergo cum majus uno puncto solo sp, tium non occupant, neque in eodem
Et si non extenduntur, magnitudinem non acquirunt. Si enim magnitudinem acquirerent, sinpra sipatium se extenderent. Sed hoc in praecedenti explosum est.. Ergo cum in spatio non extendantur, neque magnitudinem acquirent. Et si magnitudinem non acquirunt, neque de se illam producunt. Si enim eam producerent, jam eam in se haberent; Sed hoc est contra praecedentem. Ergo dum magnitudinem non acquirunt, neque eam de se producent. Et quia magnitudinem de se non producunt , neque longum , aut longitudinem aut lineam faciunt. Si enim lineam facerent, longitudinem etiam ex se producerent. Sed hoc est contra prae Cedentem. Ergo cum longitudinem de se non producunt, neque lineam producent. Et quia lineam non faciunt, etiam latutudinem aut superficiem non faciunt. Quia si superficiem producerent, jam lineam quoque produxissent. Sed hoc est contra praecedentem. . Ergo cum lineam de se non producant, neque superficiem producent. Et quia superficiem non formant, etiam
corpus non producunt. Si enim corpus producerent, etiam superficiem producerent. 'Sed hoc est contra praecedentem. Ergo si superficiem non formant puncta plura contactu suo , ergo neque corpus producent. per Resolutisnem itaque redeamin eo, uniue
digressi sumus. Ergo duo aut plura puncta tangendo se, corpus de se non producunt.
Non formant corpus, quia superficiem non producunt. Non producunt superficiem,quia lineam non producunt. Non producunt lineam, quia magnitudinem de se non producunt. Magnitudinem de se non producunt, quia eam non acquirunt. Non acquirunt, quia in spatio non se ex
In spatio non se extendunt, quia Uno puncto solo majus spatium non occupant. Et spatium non occupant, quia minima . sunt, & omnis quantitatis expertia.
Habemus primum duo puncta la tangere posse, spatium tamen, quod Occupant, ΠΟΠnisi uno puncto majus esse. Supponamus jam , duo puncta in spacio non se tangere. Dico, si duo puncta in spatio non se tangunt, spatium illud intersi tum, punctum esse non posse. Si enim esset punctum, se etiam tange
Sed per suppositionem non se tangunt. Ergo spacium illud, si spatium sit, punctum non erit.
Si non est punctum, ergo spatium esse potest inter illa minimum, medium,
Si non, ergo nullum spatium esset. Ergo inter illa spatium esse potest minimum,
Si sit spatium minimum , quo minus dari non potest, id ςonsequenter erit primum in genere longorum. Si non esset prima, ante eam esset alia linea; Sed quia minima est, alia ante eam dari non potest. Ergo. Si est primum, ergo erit simplex; si enim non esset simplex non esset prima, quod est contra praecedentem; Ergo, quia prima est, simplex est, Si simplex , ergo ex partibus non erit composta. Si esset ex partibus composita, jam non esset simplex; Quia ergo est simplex, erit etiam ex partibus non composita. Si non sit composita ex partibus; ergo illud spatium non habebit partes; quia sic ex partibus jam esset composita; quod est contra praecedentem.
Si non habebit partes; ergo neque erit partibilis Si non partibilis; ergo neque divisibilis. Si non divisibilis, ergo simplex hoc spatium , prima erit in spatio longitudo, sive linea minima ; quae uti non est diviti
263쪽
divisibilis, ita quoque nec in infinitum erit divisibilis Si vero linea minima non est divisibilis in
infinitum, neque media linea erit divisibilis in infinitum, & consequenter neque maxima ; semper enim divisio earum terminabitur in minima; Ergo nulla linea erit divisibilis in infinitum. Ergo falsum dogma, omnem lineam in infinitum esse divisibilem. Quamvis vero duo puncta in spatio polita non se tangant, tangent tamen utrumque lineae extremum; secus enim, spatium aliud foret inter lineae extremum & punctum. Si itaque tangunt utrinque lineam, erunt 'quoque extrema lineae, alias enim non
Si sunt extrema lineae, erunt & termini ejusdem : alias enim non esssent ex
Si termini, ergo lineam facient terminatam; alias enim non es ent termini. Si terminant, ergo terminant finite , alias enim non terminarent.
Si finith terminant ; ergo linea utrinque potest prolongari; esset enim alias si- l
Si utrinque potest prolongari; ergo sem-lper plus & plus potest prolongari. Si semper plus & plus potest prolongari; ergo in infinitum. lSi potest prolongari in infinitum utriniaque ; ergo Sc linea minima potest prolongari.
Si potest prolongari; ergo potest pervenire ad aequalitatem mediae & ma
Si hoc, ergo non remanet minima , sed semper magis & magis prolongari potest in infinitum. Sed ut per Anal sin eo, unde progress summ,
Nulla linea est divisibilis in infinitum. Si non est divisibilis in infinitum ; Ergo maxima non est divisibilis in infinia lium; ergo neque media, neque mi
Minima non est divisibilis in infinitum, quia est indivisibilis. Est indivisibilis, quia non est partibilis. Non est partibilis, quia omnis partis e
Est omnis partis expers, quia est incomposita. .
Est incomposita, quia est simplex. Est simplex, quia est prima. Est prima, quia est minima, qua minor dari non potest. Haec linea semper potest esse major ; ergo potest fieri media & maxima. Potest fieri maxima , quia potest fieri
Potest fieri media , quia potest prolongari. Potest prolongari, quia potest prolong ri in infinitum. Et quia semper potest prolongari, erit
utrinque semper finita. Si semper erit finita, utrimque erit termi nata, quia utrimque habet terminos. Habet terminos , quia habet extrema, quae lineam utrimque tangunt. Et quia utrinque tangunt lineam, spa-cium comprehendunt. Et quia spacium comprehendunt, idecinon se tangunt; quod ab initio erat demonstrandum.
Haec de puncti scientia per Analytico- Syntheticum artificium dicta sussiciant: quod enim de puncto demonstratum est, id & de Linea , angulo, parallelis, triangulis , coeterisque Geometricis propositionibus , Axiomatibus , definitionibus demonstrari potest , uti nos fuse in nostra Geometria Combinatoria, Deo dante, suo
plicatio sientiae puncti ad divinas proprietates, ct ad octodecim C rtis Vagnae principia. Et quoniam punctum se habet per m dum unius; Hinc quaecunque de propri tatibus D EI, Angelorum, rationalis Creaturae , proprietatibus dicuntur, illa omnia miro quodam ordine, Sc secundum analogiam quandam, quae de dictis pariter enuntiari possunt, in puncti elucent propriet tibus. Si enim quaerat quispiam. Cur DE Us definiatur circulus , cujus punctum medium seu centrum sit ubique, circumferentia nusquam ρ Respondeo, quia ad punctum habet analogiam. Hoc ita resolvendum est. Si D E U s centrum est; ergo unum Priamum; si primum, ergo simplex; si simplex , ergo incompositus; si incompositus, ergo partes non habet; si partes non habet, ergo impartibilis; si impartibilis, ergo indivisibilis; si indivisibilis,
ergo non est ens quantum : si non ensquan um, ergo neque longum, latum, profundum; si neque longum, latum, profundum, ergo neque corporCum si non corporeum, ergo in corporeum si incorporeum, ergo ens est incorporeum primunum; si primianum, ergo bonum a
264쪽
bonum , primum & summum ; si hoc, ergo infinite magnum; si infinite magnum, ergo infinite durans, id est, derernus; si aeternus, ergo infinite potens ; si infinite potens , ergo infinite sapiens; si infinite sapiens, ergo infinitar voluntatis; si hoc, ergo infinitae virtutis 3c perfectionis; si hoc, ergo veritas infinita; si hoc, ergo gloria infinita & aeterna.
Si haec omnia sit DE Us unus; e so nulla in eo dabitur differentia; si nulla ditarentia;
ergo summa concordantia. Si summa concordantia , ergo omnis contrarietatis eX-pers. Est itaque DEUs principium, medium re finis ultimus omnium ; Major omnibus,
aequans omnia, omni minoritate exclusa.
Vides itaque Lector, quomodo ex unius
puncti proprietatibus , quicquid de D Ε odici potest, per nostrae Artis methodum demonstrari queat. Et quoniam a puncto &uno incipimus; quomodo hujus puncti unitaS, rebus quoque creatis applicari possit, videamus. Sicuti enim unitas omnibus inest, ita & punctum κατα MU αναλογέ i,
omnibus applicari posse ostendamus.
g. II. De elisa natura a loga lineae minima, ad D EVM centrum omnium Commrata Eslutiones.
D gos simul ac a centro ad circumferentiam, id est, ad extra se movit, immobilis & immutabilis: mox Natura prodiit Angelica, quam nos lineae minimae, secundum analogiam quandam , quam a fluxu puncti concipimus, comparamus; id est, prodierunt duo puncta non se contingentia ; sicuti enim duo puncta non se contingentia necessario spacium intercipiunt, ita quoque hoc spatium punctum esse non potest. Si non est punctum , ergo alterum h puncto primo, seu centro essentiali Univera1brum D po; Ergo est spacium minimum. Si spatium minimum, ergo cum puncto primo dc essentiali & infinito, coincidere non potest: Si coincidere non potest, ergo nunquam idem fieri potest cum puncto infinito. cum spatium sit terminatum. Si idem esse non potest cum puncto essentiali, ergo ab eo immediate productum fuit; ergo ab eo immediate prodiit; δc alterum factum est: Sicuti enim linea 1 puncto profluere concipitur, ita Angelus a DEO, centro omnium;& sicuti linea differt a puncto, quod lineam
terminat, ita Angelus a D Ε o , quia ab eo terminatur ; Et quemadmodum linea mini ma incorporea a puncto incorporeo incipit,
ita & Angelus incorporeus a D E o 3 cor poreo; & quemadmodum linea prima est quantitatis species post punctum , ita Angelus prima Creatura post centrum omnium DEUM 1 DEo producta ex nihilo. SI Prima Creaturarum, ergo sicuti linea minima est simplex ita dc Angelus substantia simplex. Si est simplex, ergo, sicuti linea minima, qua minor dari non potest; non est composita ex partibus, ita 8c Angelus. Si non est domposita ex partibus; ergo sicuti linea minima non est partibilis, ita di Angelus. Si non est partibilis; ergo sicuti linea minima non est divisibilis, ex supra demonstratis, itaque neque Angelus.
Si non est divisibilis, ergo sicuti linea munima est unum quid indivisibile; ita &Angelica natura unum quid 3t indivisibile est, ergo incorporeum intellectuale.
Si unum quid Angelus quoad substan- B. tiam, Sc indivisium in se, ergo ens bonum erit, convertuntur enim inter se bonum 3c unum.
Si bonum est intellectuale, ergo Sc bO- .nitatis suae diffusivus; est enim Omne bonum diffusivum sui. Si est bonitatis suae diffusivus, ergo δc M. magnitudine pollebit intellectuali;
fieri enim non potest, ut bonus sit, δίmagnus non sit, cum magnitudo, hOnitatis formalis effectus fit. Si magnum fit ens intellectuale, ergo & D. durabilem permanentiam habebit, cum fieri non possit, ut quidpiam boni magnum sit 8c non duret, di quidem
uti substantia incorporea, ita perennis. Si bonum magnum duret, ergo potentia P.
pollebit activa intellectuali; si enim
nulla potentia pollet, ergo bonum 3 magnum esse non potest; quod contra
Si potens est, ergo tutellectuali vi polia S.
Si iptellectuali vi pollebit; ergo erit summe sapiens; si enim non esset sapiens, altissimarum rerum causas intellectu non penetraret; quod falsum est. Si est summe sapiens, ergo summe appe- φ. titivum sive voluntarium; ubicunque enim est ens intellectuale, ubi vim appetitivam ponere necesse est. Si est voluntarium; ergo summae virtutis Ui. dc efficaciae , tum ad intelligendum tum ad volendum erit. Si est summae virtutis & esscaciae tum ad intelligendum, tum ad volendum, CNgo est in eo summa conformitas intellectus cum rebus volitis.
265쪽
Si est summa conformitas intellectus cum rebus volitis , ergo summa veritas
Si est summa veritas creata, ergo est gloriosus, ergo plenam habet felicitatem in seipso. Haud secus per principia respectiva procedendum tibi esse scias. Vides jam aliam catenam ex uno & Puncto, qua angelicae naturae proprietates miro quodam resolutorum tu uinorum ordibile & nexu constituuntur. f. III.
Rationalis Creaturae, qui es homo , ad pu ctum, lineam, superficiem comparatis se Analogia. Quemadmodum ex uno seu puncto essentiali, profluxit linea minima, id est tua- gelus, ita sicuti ex fluxu puncti linea, ita ex fluxu lineae constituitur superficies, qu est longa & lata, quam nos secundum C Ptam analogiae telam hominem rationalem dicimus; constat enim ex linea , id est, imtellectu & ratione; quorum illud lineae indivisibilis minima hoc superficiei applicatiosequitur; Est enim rationis proprium discurrere, sicuti angeli sine discursu intelligere. 1 Si itaque homo ratiocinando discurrit, quod est proprium discurrere ex linea insuperficiem; ergo judicat. Si enim non judicaret, non discurreret, quod falsum est; ergo judicat.
Si judicat, ergo unum infert ex altero; alias enim non judicaret, unum eXPedire prae altro. Si infert unum ex altero ; ergo distinguit
Si distinguit unum ab altero, ergo dividi L.
Si dividit, ergo ex divisione infert differentias , ex differentiis species, ex speciebus individua,quod est,per longum& latum discurrere; ergo ratio humana in longum latumque discurrens se habet per modum superficiei ex lineae fluxu constitutae , quod ab initio erat propositum demonstrandum. s. IV. Analogiaseu Applicatio unitatis essentia o mita intellecZm primi ad omnia Mundi entia, eadem attributa secundum gradus participantia. Species rerum se habent, teste Aristotele, ut numeri ; cui si unitatem addideris , statim in alterius unitatis essentiam illum degenerare necesse est; ut si binario x. addas, fiet alter a binario numerus, videlieet te narius, essentialiter a binario distinctus, sua essentiali unitate gaudens; & sic de caeteris. Cum itaque jam demonstratum sit, a Deo veluti ex centro prim uno omnia provenisse ; primam scilicet unitatem & in ea Mextra eam omnes entium unitates, easque
inter se tantum distinctas, quanrum distinguuntur numeri 1 numeris, binarius 1 te nario , & hic a quaternario, sola primae unitatis seu puncti ad extra facta appota
Si itaque ab unitate hac omnes unitates tum in Deo, tum extra ipsum sunt, emgo ab unitate hac omnes essentiae; ΟΠ-cipitur enim unum prius, qu1m essentia. Si ab unitate omnes essentiae; ergo sicuti ab unitate omnes unitates, ita ab essemtia prima omnes reliquae essentiae . . Si ab essentia omnes essentiae, ergo uti 1 prima essentia omnes essentiae, ita ab una essentia vita prima , & ab hac o
Si a prima vita omnes vitae, ergo & 1 prima vita primus intellectus; & ab hoc
omnes creati intellectus: Concipiuntur enim, ratione Originis primo unum, deinde essentia, di deinde vita, deinde intellectus; quae tamen in Deo omnia unum sunt.
Si a primo intellectu omnes intellectus, ergo de a primo intellectu Omnes aut-mae, id est ab anima prima omnium
omnes animae, quae uti in Deo omnia unum sunt, ita & in anima omnia haec unum sunt, unitas, essentia, vita, intellectus ; inter quos gradus nihil mediat. Quod ut intelligas,
Medium. s. Anima rationalis. 4. Natura.
Corpora. Nota, animam rationalem mediam esse inter novem universitatis gradus, superi res quatuor, & inferiores quatuor. Superiores sunt, unitas, ementia, vita, intellectus. Inferiores sunt, natura , proprietas, forma , corpora. Superiores immobiles Min dignitate sua constituti, infra animam non Gescendent , neque inferiorum quatuor ullum ultra animam ascendet; neque natura mundana , neque proprietas , neque forma, neque corpus, tametsi superiores quatuor, inferioribus quatuor .de suis' proprie.
266쪽
proprietatibus nonnullas, non tamen omne Scommunicent. In omnibus unitatem, in aliquibus essentiam tantum , in nonnullis vitam tantum di sensiam ; mentem verti & intellectum nulli inferiorum anima. Nullum etiam in novemplici hoc graduum ordine est, quod uti unum est , &ens est, ita bonum quoque non sit ; Vidit enim DE Usquae fecit, & erant valde bona; quod ita
ostendo resolutorie. B. Si omnia bona sunt, bonitate sua primam honitatem ut ut poterunt,imitabuntur;
est enim omne bonum diffusivum sui . facient ergo aliquid. Si facient aliquid, ergo haec factio actio erit ; Sed actio omnis est 1 viribus;
vires ab essentia ; ergo omnia beneficam essentiam habebunt, 1 majori usque ad minimum. Si omnia essentiam beneficam habent; ergo in se primo vires habent Sc per vires adtiones parturient ad extra. Si ad extra actiones parturiunt; ergo in se prius erunt praegnantia, & ad extra necessarici foecunda; Ergo conversa ratione, omne ens est foecundum ; si foecundum, ergo etiam praegnans; si praegnans , etiam parturit; si parturit, etiam producit. Si enim vires ab essentia emanantes nihil producunt; ergo erunt otiola; sed fieri non potest, ut a bono summo & prim- uno participatum, sit otiosum; ergo otiosae non sunt; ergo agent aliquid. Si agent aliquid; erunt ergo in mota vel
interno, vel ad extra externo; CXter- nus per internum ad extra fit, & vita dicitur.
Est enim vita nihil aliud, quam essentia parturiens actionem tum intra se, tum extra se; si enim intra se actionem edit, ea actio a se non exit, sed immota haeret; si vero extra se abit, fieri non potest, ut sit otiosa. Si otiosa non est . 8r ipsa motus est, &motu ipso aliud a se essicit ut causa,
quam vocant, alterius immediata.
Si causa est, illa prior erit de potentior
Si prior & potentior suo causato; ergo causatum posterius, vel impotentius; vel potentius, vel aequale erit; Sed uti prius asserendum est, ita reliqua
Ergo impotentius est, quia tametsi omnes causis proprietates secum ferat, eae tamen remissiores sunt. Si remissores; ergo non easdem prorsus habet, esset enim alias idem cum sua causa, quod absurdum est; neque prae-
stantiores, sic enim ad superiora fieret propagatio; quod naturae ordini re pugΠar. Si non praestantiores, ergo non aequales, quia effectus causis suae par esse nequit; ergo remissores, ut dicthun est, secum defert causatum, partim cauta similes, partim dissimiles. Ergo effectus omnis non Codem cum causa gradu consistit, non idem cum eo, sed simile,& minus,& diversum.
Habemus ergo per res lutionem, quod omnis enectus sit idem & diversum, simile & dissimile a sua causa, quod posterior, impotentior, ipsa causa in quantum primum agens est. Causa autem producendo est ectum non otiosa erit. . quia aget; si aget, ergo ab intrinseco habuit, unde ageret; ergo Vires habet, unde agat; ergo causa ut agens est diti fusiva suarum virium; ergo bonum; bonitas haec est ab anima prima; ani- B,
ma ab intellectu primo ; intellectus hvita prima; vita prima ab ementia prima; essentia prima ab unitate prima;& sic datur reditus ad unum, qui est D Eos benedictus in secula. Si porro omnis causa per vires & actio- M. Des bona est, in quantum se diffundit: in alia se fundit, se propagat, Sc beneficiis implet, ergo & magna est. Si enim non magna est , ergo neque ad alia sese extendit, quod est bonitati contrarium t Si se extendit, ergo & magna. Si magua , ergo & durans; Si enim non D. duraret, neque bona, neque magna foret, neque se diffunderet, vel exter
deret i sed sese diffundit & extendit,
ergo durat. Si durat se diffundendo, extendendo, eris P. go potens est; alias enim non se distum
deret, neque extenderet, neque duraret ; quae incongrua sunt; ergo potens est.
Si potens est;ergo cognoscitiva vi pollet. S. Si cognoscitiva vi pollet, ergo illa erit vis intellectualis, vel rationalis, vel instinetiva : utique omne causans in rerum natura, una ex hisce, Angelus intellectuali pura , rationalis mixta, reliqua sensitiva, vegetabilia, inanimata instinctiva pollebunt; ergo Omne causans cogi scitiva vi pollebit vel vera vel a- Haloga, unumquodque modo sibi pro
Si cognoscitiva vi pollet, ergo & appe- Vo.titiva; si enim bonum sibi congruum non cognosceret, illud non appeteret; sed appetit, ergo cognoscit, vel per realem cognitionem, vel instimstivam.
267쪽
Si appetitiva vi pollet, ergo vires habebit
ad finem obtinendum necessarias; si enim vires non habet ad bonum obtinendum necessarias; ergo frustra erit cognoscitiva & appetitiva vis a natura instituta ; Sed DE Us & natura nil frustra faciunt; ergo vires habebit. Si vires habet, ergo cognoscitivam conformitatem habebit ad cognoscibile, re volitivam ad bonum voli bile; ergo erit vera; ergo erit gloriosa, requie- seens in finasuo adepto. Omnia ergo 1 supremo ad infimum ens, unitates sunt, essentiae sunt, Magnitudines, D. P. S. Vo. Ui. Ve. G. sunt; Insuperioribbus quidem quatuor , proprie; in inferioribus partim proprie, partim improprie, resecundum analogiam quandam. DE Us ergo intellectus Conditor, dum
hominem conderet, anima rationali instructum, omnes in eum transfudit proprietates , identitatis suae tantum illi tribuens, quantum in alteritatem cadens secum ferre potuit; factus itaque homo anima rationali instructus, rerum universitas tota, sed modo & conditione animae propria, videlicet animaria; sicuti intellectus factus est universitas tota, sed intellectualis; & vita universitas tota, sed vitalis: essentia universitas tota, sed essentialis; & denique unitas universitas tota, sed unialis. Quein admodum verti in intellectu omnium rerum formae fuerunt suo modo;
ita in animum eaedem Omnes rerum formae
ab intellecta descenderunt; per quas sicuti intellectus intelligibilis & intellectualis
Mundus erat, sic homo anima rationali instructus, factus est Mundus animarius, rerum omnium formis refert HS.
Homo itaque omnia est; superiora in se
exprimit tanquam in imagine, inferiora respicit tanquam eorum exemplar: & essentia quidem sua tota universitas entium est, modo ut diximus, animario. Est igitur unum ab unitate prim-una; essentia, ab essentia
intelligibili; & vita 1 vita intelligibili ι &intellectus ab intellectu Conditore ς &quamvis ab hoc productus sit 3c ab eo dependeat necessariti; postquam tamen productus fuit. & in se unus est, & unitatem habet, & in se est, & essentiam habet, & in se vivit effective dc est vita , in se intelligit suo modo, & est intellectus, & est ratio, & est
rationalis suo modo, & rationes rerum Ο-mnium essentiales sibi insitas habet di Ab
Archetypo siquidem per unitatem, essentiam, vitam, intellectum in eum descem
derunt ; similem quidem illius proprietatibus , quia identitatis illius aliquid secumtulit; dissimilem vero, quia in alteritatem ab eo cecidit , aliusque ab eo factus est. Quemadmodum autem ipse 1 superioribus factus est, ita fiunt ea, quorum ipse productor est; partim similia ipsi , partim dissimi lia, quia alia ab ipso facit. Rursiis, quia
uti intellectus est animae, ita & naturae quoiaque conditor est; ideo natura Universitas fit naturalis ; 3c quiae natura qualitatibus
non affecta subsistere non potest, ideli qua- altas quoque Universitas quaedam erit, ut ita dicam, qualitativa; de quia qualitatibus veluti dispositionibus quibusdam praeviis per hasce formarum quoque corpore rum Conditor est, ideo forma quoque Co porea Universitas erit formalis, id est, corporea ; a qua proxime & a superis, qualiutate , natura , animo intellectuque cum corpus efficiatur , corpus quoque Universitas erit corporalis. Omnes hae universitates
suo quaeque ordine & statu stant; sunt tamen omnia in omnibus; superae suo modo in inferis, & inferae suo modo in superis. Sunt itaque novem Universitatis gradus, uti supra retulimus, & praeter hos nihil est in rerum natura; nihil hisce intermediat;& quaecunque sunt, ex uno vel pluribus
constant. Homo vero in quantum anima rationali instiuetus est, medium locum inter quatuor incorporea superiora, dc qu tuor corporea inferiora occupat; ut proinde solus homo a superioribus incorporeum quod habet, ab inferioribus corporeum quod habet, participet, cum utrisque com
Hinc sequitur, omnia quae in Universita
te rerum sunt, aut Corporea esse aut incora poma, aut ex Corporeo Ad incorporeo comis
posita ; Quae omnia σαυλῖκως ita deduco. Axioma physicum est, dato uno contrariorum, Zc alterum dari necesse est; sed datur corporeum ergo 3c incorporeum;
ex his quoque medium dari postea ostendam. Igitur a corporeo incipiamus. Si itaque corpus est, id vel a se movetur, vel ab alio: Si a se movetur, id non a
seipso, sed a propria forma moveri
Si a propria forma movetur; ergo id quod movet, a corpore aliud quid esse
necesse est; ergo corpus in quantum corpus est, non se movet: sed ab intrinseco diverso a corpore differente moveri debet. Si enim corpus seipsum in quantum Compus est, movet; ergo id movebitur a
semet sine intrinseco, quod est impossibile; movetur ergo ab alio.
268쪽
Si movetur ab alio , movebitur in tempore ; si movetur in tempore, ergo motus hic erit actio: actio autem profluit 1 viribus; vires ab essentia; ergo motus hic & actio erit temporanea; ergo vires & essentia unde profluit, erunt temporaneae. Si essentia est
tCmporanea, ergo erit partibilis; si partabilis, ergo divisibilis. Si est partibilis & divisibilis, ergo trinam habebit dimensionem. Omne verb quod trinam habet dimensionem , corpus est, & omne corpus trinam habet dimensionem; si trinam habet dimensionem , ergo mole con
Si mole constat, ergo necessario in loco erit; est enim locus, omnium corpOrum primum principium. Omne ergo corpus in loco est & spatium Occupat, & mole constat. & moles est, & trinam dimensionem habet. . Si trinam habet dimensionem , ergo totum erit; si totum, ergo partes habet;
si partes habet; ergo erit divisibile. Si divisibile, ergo patietur; nihil enim aliud agit corpus, quaein quod patiatur;
si itaque patitur, ergo alteratur. Si alteratur . ergo mutatur; ergo ab eo quod prius erat, non est amplius, quod Crat; ex ea igitur parte, quod erat, &jam non est, est non ens; sed ex ea
parte, quod jam est . quod prius non
erat, entis suscipit denominationem, estque id , in quod mutatur. Ergo compositorie corpus nunquam idem est , quia mutatur; mutatur, quia alteratur ; alteratqr, quia patitur; patitur,
quia divisibile; divisibile est, quia partes habet ; partes habet, quia trine dimensium; trine dimensum est, quia mole constat; mole constat, quia loco continetur; loco continetur, quia inspacio est determinato ; atque ideo mobile est, non a se, ergo ab alio; uti prius demonstravimuS. Ex hisce corporis proprietatibus ostendimus, necessarib incorporeum dari debere ; Dato enim uno oppositorum , corporeo, alterum, incorporeum,dari necesse est. Invenietur igitur in Universitate ens aliquod corporeo oppositum, videlicet incomporeum, quod semper sit sibi simile, semper eras, semper idem.
Semper hoc erit, quia non mutabile; requia non mutabile, non erit alterabile; &quia non est alterabile, non erit passibile:& quia non est passibile, non erit partibile;& hoc, quia nullis partibus constat; & quia
nullis partibus constat, non erit trine diu mensum ; & quia non est trine dimensum, non erit moles; & quia mole non constat,spacio seu loco non commensurabitur; si
loco non commensurabitur, ergo erit totum in toto, & totum in qualibet parte; &quia hoc, erit necessarici per se subsistens;
Vides igitur, qu1m scite ex oppositorum arte, res alioquin cognitione dissiciles, per Analyticam nostram Artem veluti per quandam propositionum argumentorumque C tenam, demonstrare valeamuS. Quomodo verti Corporeum incorporeo
jungi possit, id est, suomodo antipa ratio
natis corpori insita, partim cum corporeis, partim cum incorporeis, cum haec Contrarietatem habeant , communicari, corpus que actione sua movere, mutare, alteraro,& conservare possit; ostendamUS. Anima rationalis media est inter incorporea completa & corporea. Si media est,
ergo a superioribus & ab inferioribus participatur ; si participatur, ergo illis erit similis; si ab inferioribus, dissimilis erit saperioribus; quia sicuti supra demonstratum est, omne productum non idem cum producente est; sed est ei simile, in quantum ab illo identitatis suae nonnihil deseri; sed quia ab illo in alteritatem cadit, fit ei etiam dissimile, dum corpori jungitur; Si vero similis est superioribus, ergo ex ea parte Crit quoque impartibilis & indivisibilis. Animus verci corporeis affectionibus tingitur , & ut ita dicam , partibilis & divisibilis
redditur, & consequenter dissimilis ei, unde profluxerat; ratione sensuum corporeorum ; & hoc pacto medium inter corporeum & incorporeum occupare locum di
Verum , quoniam in sequenti libro uberarimus dabitur haec per Analyticam discutiendi locus, ubi & Theologiae, Metaphysicae & Physicae dissiciliores materias hac
methodo evolvere conabimur , non amplius hisce immoror: Specimen enim tantum hoc loco Analytico- syntheticum d disse, modumque procedendi demonstrasse sussiciat.