Athanasii Kircheri e Soc. Jesu Ars magna sciendi, in XII libros digesta : qua nova & universali methodo per artificiosum combinationum contextum de omni re proposita plurimis & prope infinitis rationibus disputari, omniumque summaria quaedam cognitio

발행: 1669년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 철학

272쪽

ARTIS MAGNAE

SCIENDI,

omnia, quae in praecedenti Tomo per

Regulas & Canones descripsimus, hic ad praxinper exempla ad omnes Artes & Scientias applicata, reduCUntur;

ESTQUE

Practiom, Paradigmaticin omnium eorum, quae sub quinionem cadere possimi.

273쪽

s R.

Imprimatur

HYACINTHUS

276쪽

LIBER SEXTUS,

THEOLOGIA

SIVE

Applicatio Artis nostrae, ad Theologicas

disciplinas , nova methodo , e que facillima

N praecedentibiu Libris modum S ra tionem , quomodo omnia, qt sub quaestionem quo*is modo cadere pusent, per Artis nostrae principia partim per Tabulas Combinatorias 0rchemataque tum circularia tum linearia , partim , ablico - Antiatis a methodo de duci queant, operose ostendimus. yam restit, ut tandem ad par iacularem scientiarum applicationem progrediamur ut id, quod primum fuit in intentione , in executione si postremum; totius vid licet a nobis su epit operis S operae , labori que assumpti sinis Cum vero feri vix pulit, ut tanta fientiarum 'varieta S multitudo , qualem in pnece denti heolione protulimuου, univi Tomi Complexu exhibeatur ; nonnulla3 tantum hoc loco, ea ue potiores disciplinais, veluti Artis nostrae paradi nata quaedam a semere visum fuit, ex quibuου reliquas iis subordinatas, simili methodo , ingenium haud infensitum proprio studio S haud mino labore expedire poterit. Ne quoque in his omnibus diis βο δερως progrederemur , ordinem nobilioris cognitionis sive dignitatis Scientiarum nobis cumprimis observandum duximis ; in quo cum Theologia primum locum non immerito obtineat, ab ea faciemuου nostrae di ceptationis primordia; reliqua deinceps ordine simili prosecuturi.

Praelusiones ad Theologiam.

De Necesitate obsteti se ediique Theologiae.

Um Homo ad imaginem DEI D-ctus, finem ad quem divinae providentiae dispositione conditus est, cognitione naturali attingere non possit ; necessaria eidem fuit distincta sui sinis cognitio, sive doctrina supernaturalis. Doctrina verti supernaturalis 1 nullo humani intellectus acumine penetrari potest, nisi doctrina divinitus inspirata, juxta quam ad finem supernaturalem intentum dirigatur, debili menti detur. Ad finem verb su- pernaturalem consequendum necessaria est I i a medio

277쪽

a a ART 1s MAGNAE SCIENDI,

mediorum cognitio , quae nisi edoceantur, naturali vi, uti sunt opera meritorIa, CO-gnosci non possunt. Cognosci vero nota Possunt, quia a vera DEI dependent voluntate ; haec autem voluntas DEI innotescere non potuit, nisi per extrinsecam voluntatis suae interpretationem; quae quidem divinae voluntatis interpretatio nil aliud. quam sacra scriptura est; haec enim mentem momtalium ad supernaturalem finem consequendum, veluti manuducens, media ad eundem adipiscendum demonstrat , quid fugiendum, quid amplexandum, per praecepta tum negativa, tum amrmativa salube ramis documentis praescribit ; ut proinde sacrae Theologiae adaequatum objectum, inquantum fide supernaturali innititur , sit DE Us revelatus in sacris literis, id est, per verbum scriptum, vel non scriptum: formale verti objectum sit ipsius fidei, ex qua sua principia desumit, ipsa revelantis DEI auctoritas, quae sicuti nec fallere vult, nec falli potest; ita hominem ad omnia, quae praecepit , credenda, aut quae non credenda, certissima & infallibili ratione movet & tim

citat.

Hanc autem DEI revelantis in sacris scripturis authoritatem Veram & authenticam esse, decem rationibus probatur.

Prima est prophetica, sive prophetarum,

qui vera se narrasse praeterita , ex iis, quae futura pronunciarunt, dum tanta charitate implentur, ostendunt. Secunda. Scripturarum concordia, ut in septuaginta Interpretibus ; quos ita concordave constat, ut impossibile sit, eos alio quam divino assiatu agitatos tam conssentaneam interpretationem protulisse. Tertia. Scriptorum auctoritas, MOS summae sanctitatis Viros fuisse constat. Quarta. Recipientium affectus, quo tanta in recipiendis sacris literis tanquam C nonicis . diligentia , studio tam exquisito, nullo non tempore laboravit Ecclesia. Quinta. Contentorum in sacris literis rationabilis conditio ; quid enim rationi magis congruum , quam DEI revelantis dictamina infallibili certitudine mixa sectari. Sexta. Sectarum errorumque extra sacram scripturam exortarum irrationabilis

foeditas; quid enim stultius, quam ut Gentiles) opera manuum hominis inania simulacrorum figmenta stulto errore adorare, aut uti Mahumet in Alcorano suo tradidit, brutam felicitatem dc corporearum voluptatum illecebras pro ultimo fine sibi praefigere; vel uti Judaei, qui veritatem Euangelicam in veteri testamento veluti in typo quodam contentam , reprobant & condemnant , quo quid insanius esse possit,

Septima. Ecclesiae inconcussa constantia, quae nec Tyrannorum persecutionibus, nec Haereticorum perfidia, perversisque dogmatis divelli unquam potuit. Octava. Miraculorum evidentia, de qua

scite Richardus de S. Victore : Domine seserror , a te decepsi . cum tantis Anis haec siint confrmata , quae nis a te, fieri novpossunt. Nona. Est vel ipsa gentilium philosophorum attestatio, uti Hermetis, platonis, Sybillanim, qui divino amati spiritu ea subinde de DEO , Christo reliquisque mysteriis eructarunt, quae non nisi 1 Dgo dissante originem suam habere potuisse D. Augustiunus docet.

Decima. Est ipsa infinita D E 1 bonitas. quae nulli salutem quaerenti deesse vult; omniaque confirmantur Martyrum utriusque sexus constanti Τ; Confessorum pro v ritate concertantium inconcussia fortitudine

Ex his dictis clare patet , subjectum

Theologiae non esse sub ratione respectus ad extra, nec sub aliqua ratione attributorum . uti nonnulli subjectum Theologiae accipiunt sub ratione boni, alii siti ratione entis; ergo proprium subjectum Theologiae considerari debet sub ratione deitatis: reliqua vero, ut postea dicetur , ad subjectum tantum revocantur, cujusmodi sunt sequentia; Ordo

278쪽

s Perfectiones essentiales DEI; uti substantia, vita. Icaturism, I Necessitas, infinitas, realitas, existentia. quae sunt, Attributa intrinseca, uti sapientia, charitas, bonitas. vel Attributa extrinseca, uti sunt misericordia &justitia . o-t mnipotentia. ordo in divinis quadruplex confi- .deratur, vel

secundum s Relationes fundamentales, ut sunt ordo & di hinctio inter perfectiones essentiales. Relationes foecunditatis intellectivae, ut sunt generatio activa in Patre & passiva in Filio.

i i Relationes foecunditatis volitivae, ut sunt spiratio activa

t Relationes communes & essentiales, ut sunt aequalitas, identitas & similitudo. Pater generans sibi filium coaeternum & consubstantia-Persnn, lem. uti, sunt ' Filius genitus, & cum Patre Spiritum Sanctum spirans. Spiritus S. 1 Patre re Filio spiratus.

Operatioues, quae

sunt, vel Operationes immanentes ad intra, & sunt intellectio &volitio. Τranseuntes ad intra, ut sint dicere & spirare. Immanentes ad extra, ut sunt intelligere & velle creatu

ras.

Transeuntes ad eXtra, ut sunt creare & conservare, unire, sanctificare, exornare, restaurare, glorificare.

Ordo propositus in divinis necessarici involvit distinctionem, vel sentialem, cujusmodi est inter D E U M & creaturas.

Realem Sc hypostaticam, uti inter tres per uas. Formalem, inter essentiam & relationes.

Modalem, qualis nostri concipiendi modus non vero philosophicus est inter essentiam divinam & modos suos intrin

Distinctiones hae supponunt summam &radicalem identitatem, cujus decem gradus sunt. I. Inter proprietates constitutivas ob ati tributionem ad naturam. a. Inter tres personas, ob inclusionem divinae essentiae. 3. Inter generationem activam & passivam; spirationem activam & passivam. 4. Inter est entiam & relationes. s. Inter attributa, potentiam, sapientiam& bonitatem. 6. Inter attributa & divinam essentiam. . Inter essentiam & substantiam , spiritum, deitatem , entitatem, vitam intellectualem. 8. Inter essentiam & seipsam, quae est maxima identitas.

Hinc fit, ut una divinarum personarum in alia esse dicatur per admirabilem incircumsessionem quae nihil aliud est. quam subsistentis alicujus in alio subsistente realiter distincto mutua & intima praestentialitas in

eadem natura numero, quae nulli creaturae convenit.

Unde sequitur; Primb, quod attributa divina non sint in essentia per incircumsessionem , neque personae in essentia , cum realiter ab ea non sint distinctae. Secundo. Neque DE Us ubique existens per incircumsemonem inest rebus , quia. nulli rei ita praesens, uti sibi sunt personae

divinae.

CAPUT

279쪽

Perfectio intellectus in D Ε o dicitur o

mniscientia seu omnisapientia. Perfectio voluntatis est tum veracitas tum bonitas. Perfectio potentiae executivae dicitur o- Analysis. DEUs sub ratione Ueitatis Consideratur mnipotentia.

Horum omnium necessaria est cons

quens beatitudo, quae est gloria Agaudium. Trinitas personarum est, in qua in una essentia tres sunt hypostases, Pater, Filius & Spiritus Samstus, de quibus postea. Atque hoc pacto D EU s coimii deratur in se. In actionibus verb consideratur DE Us, in quantum actiones ejus sunt vel anto tempora, vel in tempore , vel post

tempora.

Aetiones DE 1 ante tempora, sunt degreta providentiae scilicet, & praedestinationis. Actiones DE 1 in tempore sunt opus creationis , redemptionis & sanctificatio

nis .

Actiones D E 1 post tempora sunt glorii

catio vel damnatio.

Atque ad haec omnia, quae in Theologia traduntur, revocantur; Ergo DE Us subratione Deitatis est objectum adaequatum Dro enunciant perfectiones per ex- l sive attributionis Theologiae ; quod erat cellentiam. probandum. Perfectio autem est vel intellectus vel j Haec omnia veluti in Viginti Capita di voluntatis, vel potentia agendi. I stincta, hoc ordine exhibemus. s. Bonitas. si. Decretum praedestina-

ro. Beatitudo. 16. Creatio. Ir. Pater. I . Redemptio. 12. Filius. 18. Sanctificatis. 13. Spiritus Sanctus. 1 V. Glorificatio. 1 Decretum providentiae. zo. Damnatio.

Atque haec sunt Capita, ad quae, quicquid in Universa Theologia agitur, revocatur. Quomodo vero haec omnia per Artis nostrae principia deducenda sint, in sequentibus per varia speciminum paradigmata exhibebimus.

CAPUT III. De dirumue praedicatis, quae sunt Artis nostrae principia.

Bamb objectum adaequatum at- έ tributionis in Theologia est D EUsy sub ratione Deitatis consideratuS, quod per resolutionem ita Osten

ditur.

Drus sub ratione Deitatis consideratur vel ut in se, vel ut in suis actionibus. Uti in se, est unitas essentiae & trinitas

personarum. Ad unitatem essentiae pertinent proprietates essentiales, quarum aliae sunt negativae, aliae assirmativae. Negativae a DEO removent imperfectio

Imperfectio omnis a causis & circumstantii S. A D E o removentur cauta tum internae

Causas internas de D E o negat simplicibias sive incomposibilitas, quae negat

omnem compositionem ex esse & essentia, natura & supposito, actu & potentia , genere & disterentia, materia& forma, subjecto & accidentibus. Causas externas negat immutabilitas. Circumstantiam loci a DEo removet immensitaS. Temporis, aeternitas. Proprietates assirmativae sunt , quae de 1. UnitaS. a. Simplicitas. 3. Immutabilitas. 4. Immensitas.

F. AEternitas.

6. Omni scientia. . Veracitas. AnalysiS. CATENA AN ALYTICA.E U s est trinus, Pater & Filius &m , Spiritus Sanctus, unus DE Us; Nam in Unitate naturae numerali realis est pluralitas personarum. Quarum Primipeis a Pater est ue 1 nullo producta ; si non producta, ergo neque producibilis; si non producibilis, ergo Ia que genita ; si non genita, ergo ingenerabilis, nec spirata, quia non spirabilis, nec creata, quia increabilis. Secunda persona , scilicet Filius, est genita, 1 Patre productione naturali, naturali

280쪽

siue COMBI NATORIAE, LIB. VI.

intellectus foecunditate per memoriam,

non spirata, non creata.

Tertia Wrs , scilicet Spiritus Sanctus est spirata a Patre & Filio, non genita, non

creata.

Essentia autem divina est summδ una. Si summe una, ergo nullo modo in plures essentias divisibilis. Si non in plures essentias divisibilis, ergosiimme simpleX. Si summe simplex, ergo incomposita ex

multis.

Si incomposita, ergb incomponi bilis cum rebus tum extra se tum 1 se distinetis. Si incomponi bilis, ergo a se, in se, re

per se subsistit. Si ii se , in se, & per se subsistit, ergo

erit primum. Si primum, ergo omnium principium. Si omnium principium; ergo omnia in

omnibus. Si omnia in omnibus, ergo immensas e go praesens omni rei. Si praesens omni rei, ergo ipse operatur omnia in omnibus , omnia servat, omnia intelligit, idem, & semper.

Si hoc, ergo est aeterna. Si aeterna, ergo uti nec incipit, ita n

que desinit. Si hoc, ergo simul & semel omnes pedifectiones indivisibiliter continet. Si hoc, ergo incommutabilis, id est, nulli mutationi nec substantiali nec accidentali obnoxia est. Ergo ingenerabilis, incorruptibilis, i perfectibilis, indefectibilis.

Si hoc, ergo essentia necessaria. Si necessaria, ergo non potest non esse. Si hoc, ergo omnis actio ejus est ipsa e sentia. Si actio est sua essentia, ergo radix &fundamentum est omnium emanationum & proprietatum pers natium. Si hoc, ergo est summa foecunditas. Si hoc, ergo sicuti per intellectum producit verbum, ita per voluntatem amorem, qui Spiritus Sanctus est. Dinitas una, & trina unitas 3 tres perso- nae in unitate essentiae suae. Si unum sunt in essentia, ergo in Trinitate summa charitas , & una numero voluntas, eadem volitio & volitum idem. Si summa voluntas, ergo summa bonitas, ergo summa liberalitas. Si summa liberalitas, ergo essentia summe communicativa Omnis perfecti nis tum ad intra, tum ad extra. Ergo operationes ad extra sunt in summa aequalitate commums tribus petasouis.

Ergo una immensitas, una aeternitas, una potentia, una natura, una virtus, unaveritas, una gloria. Haec vero ulterius ita resolvuntur. DE Us est ens unum, verum, bonum. Resolutio.

Si ens unum, Indivisum in se. Si verum, γ Ergo Intelligibile.

Si bonum. J t Communicabile.

Si communicabile , ergo in omnia distu- sum, ergo absolute magnum. Si hoc, ergo est vere tu propriae Omnipotens.

Si est omnipotens, ergo est potentiae

completae.

Si completae, ergo nec deficere nec succumbere, neque indigere potest. . Si itaque complete est Omnipotens, engo est summe & absolute sapiens. Si est summe & abitu te sapietis, ergo omnia bona mala, praesentia, futura, praeterita , actu existentia , possibilia& consequenter infinita infinite Co- gnoscit. Si hoc, ergo habebit scientiam omnium possibilium cognitivam. Videt ergo

omnium actu existentium rerum intimam conditionem.

Si videt hoc pacto , ergo quae videt, vel

bona sunt, vel mala; Mala esse non possunt, quia ea cognoscit ut entia, ergo bona sunt.

Si bona sunt, ergo illa approbat. Si illa approbat, ergo illa praecognoscit in quantum futura sunt. Si praecognoscit in quantum futura sunt, ergo illa disponit, in quantum facienda.

Si disponit in quantum facienda, Crgo praedestinat ad praemium gloriae. Si non praedestinat, ergo illa Opera reprobat, quae reprobatio respicit dam

natos.

Tota itaque haec viso Dei lux est ae Synthesis

terna.

Ex lux quidem est, in quantum est ratio cognoscendi omnia. Et Sapientia est , in quantum est ratio cognoscendi approbata. Exemplar est , in quantum est ratio cognoscendi visa & approbata. Liber vitae est, in quantum est ratio cognoscendi praedestinata. Sapientia Dei liber vitae est , respectu

rerum redeuntium. Exemplar ut eXeuntium. Speculum ut euntium. Lux respectu omnium.

Ad exemplar quidem spectat idea secundum actum procedendi. Verbum

SEARCH

MENU NAVIGATION