Athanasii Kircheri e Soc. Jesu Ars magna sciendi, in XII libros digesta : qua nova & universali methodo per artificiosum combinationum contextum de omni re proposita plurimis & prope infinitis rationibus disputari, omniumque summaria quaedam cognitio

발행: 1669년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 철학

301쪽

276 ART 1s MAGNAE SCIENDI,

Ergo & ideale principium, ut ita dicam,

quo omnia sunt. Ergo & exemplare, cum Omne ideatum, uti ab una idea profluxit, ita & ejuIdem particeps sit. Si hoc, ergo de principium conservationis; quia Omnia entia tam diu consen vantur, quamdiu una sunt ; qua unitate ab eis ablata in nihilum ruunt.

Si principium conservationis est, ergo &finitionis & perfectionis; a plenitudine enim ejus omnia accipiunt, omnia perficiuntur; Ergo principium, medium & finis omnium ; principium namque & bonum idem sunt; bonum autem omnibus entibus est proposi

tum.

Est itaque DE Us principium a quo Omnia; principium seu medium, circa quod omnia versantur, & principium finale in quod omnia resolvuntur.

VIII. DEUS medium si 'Respond. assirmative. Nota prim , Medium sub triplici ratione considerari posse ; vel ut est medium centri; vel uti est medium conjunctionis; vel denique uti est medium mensurationis extremitatum. Omnibus his modis

EUM medium dici posse, & primo quidem , D E U Μ esse medium centri, ita Ostendo. Centrum universale rerum est, ad quod omnia tendunt; DE Us est centrum universale rerum. Ergo ad eum omnia tendunt.

Si omnia ad elim tendunt, ergo circuluSintellectualis est omnia continens; ergo & centrum; quod ita demonstro. Si non, Ergo circulus sine centro, & centrum sine sphaera concipi possent. Sed hoc est impossibile ; Ergo hoc ipso ,

quod DE Us centrum est, & circulus est; est enim de essentia circuli centrum, & de Centri essentia circulus. Si ergo est circulus omnia continenS, CNgo circulus est infinitus. Si hoc; ergo centrum Jc semidiameter& circumferentia & Sphaera idem sunt; quod ita demonstro. Si non idem sunt, vel centrum, semidiameter & circumferentia erunt finitae, vel infinitae; Si hoc, habemus, quod quaerimus: Si illud, jam Sphaera constat ex centro, semidiametro & circumferentia finita; Ergo DE Us est finitus & infinitus, quae omnia absurda sunt & impossibila. Sunt ergo in Sphaera divina centrum &semidiameter, & circumferentia idem prorsus & essentialiter; quod demonitrare oportCbat. Si idem sunt, ergo DE Us circulus est, cujus centrum ubique, eircumferentia nusquam. Ergo centrum semidiameter, circumse

rentia in sphaera infinita coincidunt. Si coincidunt , Ergo idem erit principium, medium & finis omnium. Si hoc: ergo maximum absolutum & infinitum eisse necesse est. Si maximum absolutum, ergo longitudo , latitudo, & profunditas unum

quid erit simplicissimum & indivisibile

maximum.

Ergo uti centrum praecedit omnem longitudinem , latitudinem & profunditatem , ita Omnia in eodem confluunt& terminantur.

Si omnia in id confluunt & terminantur; ergo iterum medium & finis est omnium. Deus ergo est medium centri, quod demonstrare oportebat. Si est Centrum , medium & finis omnium, ergo actus simplicissimus o

mnium.

Si hoc , ergo omnis existentia actualis in tantum existit, in quantum in infinitae sphaerae centro actu est.

Ergo esse ejus, uti est esse quodlibet, ita est & esse omne id quod est; Esse autem Dei, sive aseitas Dei se habet per

modum centri, ex qua uti omneS pem

sectiones simpliciter simplices, omnia attributa emanant, ita & infinita fiunt. liter per Artis Analogicae principia. Sicuti Sphaera materialis maxima est &ultima perfectio figurarum omnium, qua major dari non potest; ita Splaaera divina, maxima, & perfectionum omnium pers elissima. Adeo omne imperfectum ipsi est perfectissimum; ergo in ea circuitus est re istitudo, & compositio simplicitas; & diversitas est identitas; & alteritas, unitas;& magnitudo bonitas, & bonitas aeterni tas; & aeternitas potentia, & potentia si pientia; & intellectus voluntaS; virtus, veritas , gloria est; Quomodo enim aliquid ibi esse posset imperfectionis p ubi impetifectio omnis est infinita perfectio, de possisibilitas est omnis actus pErgo totius universi , omniumque in eo existentium unica & simplicissima & adaequatissima mensura, utpote in quo totum non est majus parte , sicuti sphaera non est major linea infinita; est ergo unica simplicissima & immobilis ratio totius universi. Dixi immobilis, quia omnium motuum

sinis

302쪽

finis est, in quo omnis motus, ut in centro quiescit; ergo per Synthesin. Quia in eo veluti centro omnia quiescunt, ergo est quies maxima, in qua Omnis motus quies est, & quia quies maxima. Ergo omnium motuum mensi ira est ; Et quia hoc, ideli omnium circumferentiarum maxima est rectitudo, & maxima praesentiarius , quae aeternitas ejus est, omnium temporum aevorumque complexus ; ergo in

ipsb omnes motus naturales ut in fine quiescunt, & omnis potentia in ipsi, ut in actu infinito perficitur. Et hoc, quia ipsa est e n. titas omnis esse, & omnis mollis ad esse: ergo ipsa est quies motus, quia est finis omnis motus, scilicet forma te actus essendi. Entia ergo omnia ad eum tendunt ; ergo centrum , medium di finis omnium est; quod erat demonstrandum. DEUS est Medium Conjunemonis. Ita ex Lusitana methodo ostenditur. Quia omne . Bonificans mediante bonificatione boni, ficat bonificabile. Magnum mediante magnificatione magnificat magnificabile. Durarefactivum mediante durarefactio. ne durare facit durificabile. Potentificativum mediante potentificatione potentificat potentificabile. Sed haec omnia in D E o sunt. Ergo inter essicientem causam Sc passivam actio semper medium est. Sed hoc est medium conjunctionis; Ergo DE Us medium conjunctionis est. Et sic de caeteri S. Non tamen est medium mensurationis j ritur; In quantum tamen est ratio ratio- aut extremorum physice loquendo , quia num, qua omnia numeris suis perficit, pon- id tantum in rebus quantitati subjectis, aliis-ldere definit, mensura determinat, mediumque entibus corporeis extra DEUM repe- mensurationis dici potest. Mo D Us IX. IMd DEUS non sit medium trafensurationis aut extremitatum, ita os=ditur per novem principia sub antialia. Si D Ε o competeret

medium mensurationis & extrem rum, ejus

Quia omnia divina attributa

Necessario esset sub mensuram caderent, &

, finita & termi- terminos suae perfectionis

haberent ; quod dici non Vi. Potest

Ergo. X. DEUS sit finis ultimus rerum. Respond. Assirmative; & probatur per novem praedicata.

Illud in quod

Omnia

Concreta.

Resolvuntur de quod omnia appetunt Est ultimuS finis

rerum.

Sed in

Abstracta.' I tem

Omnia α

Resolvun tur. Ergo.

Quaecunque paulli ante de Medio adduximus argumenta. & huic de fine ultimo rerum quaestioni adaptari possunt, ut proinde superfluum sit, illa hic repetere. Μm a ciuise

303쪽

Ouaes. XI. CAn in D EO sit G ιμjoritata. Assirmative. Per novem praedicata. Ubi est summum B. M. D. P. S. Vo. Vi. Ve. G. ibi est majoritas. In Deo est summum Bonum 3cc. Ergo in Deo datur Majoritas. Puod se in D EO detur ginoritas, ita probatur. Ex Card. Cusano, l. de do taignorantia. Ubi est infinitum B. M. D. P. S. V . Vi. Ve. G. ibi maximum & minimum coincidunt. Sed in Deo est infinitum Bonum &c. Ergo maximum & minimum in Deo coincidunt. Ergo in Deo datur H joritas & Minorisas. Major patet. In quolibet puncto D EUς totus est, & quibuslibet minutis; utpote cujus centrum ubique, circumferentia nusquam. Si vero nainoritas dicitur aut sumitur pro defectu, aut negatione Majoritatis, hoc pacto Deo competere non potest. od tandem in D EO detur eis qualitas, ita probatur.

Tunc est summa

quando

Identificantur &

, Ergo in D Eo est summa aequali-

a ritatem es tas moritatem se e qualitatem in D EO aliter demon rare. Cum itaque in praecedentibus demonstratum sit, in Sphaera divina infinita, centrum , diametrum & circumferentiam esse prorsus idem, ita ut centrum nec circulo minus sit, nec circulus centro major, neque diameter aut centro aut circulo major

aut minor sit; sed sit prorsus una infinita aequalitas. Quod hoc pacto demonstro. Ubicunque Maximum & Minimum in uno & eodem subjecto coincidunt, ibi datur consequenter infinita aequalitas. In Deo hoc fieri paulo ante, de centro, diametro , Circumferentia infinitae Sphaerae ostendimus. Ergo. Major patet. Quia in infinita essentia omnis contradictionum ratio ita absorbetur, ut supponendo DEUM Sphaeram infinitam, in ea Diversitas sit identitas. Non esse sit esse. Possibilitas ipsum sit actuale esse. Centrum sit linea.

Linea, diametCr. Di ameter circumferentia. Maximum minimum. Minimum maximum sit.

Unde patet, in infiniti Entis abys , contradictoria prorsus absorberi, neque oppΟ-sitionem dari ullam physicam aut metapin

sicam, aut moralem, quia summam argue rei imperfectionem. Concludo Ergo. In Deo maximum cum minimo, minimum cum maximo coincidere. Ergo totum maximum est intra omnC simplex & indivisibile, quia Centrum est. Ergo extra omne ambiens circumferentia est, quia diameter infinita est. Et principium quidem omnium , quia centrum: finis omnium, quia circumferentia ; medium omnium, quia dia

Causa efiiciens est, quia centrum essendi omnium. Idealis causa , quia a suo esse, veluti linea a centro, Omne esct profluit. Finalis, quia circumferentia omnia includens, ipsa a nulla contenta & clausa. Ergo est summa essendi bonitas, quia centrum ; iffusiva sui, quia diameter; conservativa omnium, quia circumsc-rentia sua continet Omnia. In ipso enim, ex ipso , re per ipsum sunt omnia, quia circulus, diameter & centrum est.

Non quantitativum , sed intellectuale, maximum, simplicissimum ; mensura omnis circulationis extra se. Quae

304쪽

Quae est de potentia in actum, & de actu

redeundo in potentiam, mensura compositionis e principiis ad individua, &resolutionis principiorum ad indivi- ldua ; nec non formarum perfectarum lcirculariumque operationum , & mΟ- tuum euntium & redeuntium, quorum unitas in perpetua quadam perj-

cyclosi consistit.

Hinc patet, quomodo Attributa Dei eL sentialia, sicuti & novem Artis nostrae principia , Circulari quadam & convertibili ratione de se invicem praedicentur, ita ut summa Bonitas sit summa Magnitudo , resumma magnitudo summa bonitas. Magnitudo sit Sternitas.

iEternitas Potentia. .

Potentia Sapientia. Et universali Com-

Intellectus VoluntaS.. binationis me-

Voluntas Virtu S. vi. Virtus VeritaS.

Veritas Iustitia.

23 1l es de Immen sitate S Infinitate SEL

uaestio I. DLUS per immensitatem

suum sit ubique'

Um D E U s 1 nonnullis ob immensitatem suam dicatur nullibi es Ie & ubique, id explicandum est,

per analysint ergo siC argumentor. Constat hasce particulas: Ubique, Alicubi , nullibi, ad locum pertinere; omne verti locatum vel corpus est, vel in corpore. Sed DEUs, neque corpus est, neque in corpore; Ergo erit incorporeuS. Si incorporeus, ergo locari non potest. Si locari nequit, ergo nullus eum locus capit. Si nullus eum locus capit, ergo est ubi

Si vero non est ubique, ergo nullibi erit. Si nullibi, ergo non erit alicubi. Sed ex praecedentibus est ubique, quia est immensuS, ergo. Sed immensus esse non potest, quin sit

incorporeUS.

Incorporeus esse non potest, quin sit im- materialis. Si immaterialis, non impeditur materia. Si non impeditur, ergo penetrat omnia. Si penetrat omnia , ergo & permeat omnia. Si permeat omnia, ergo in nullo habet resistentiam. Si nullam habet in ullo resistentiam, emgo in omnibus est; Ergo ubique, quod erat demonstrandum. D nos itaque hoc ipso, quod incorporeus & immaterialis est, nullam a corporibus patitur resistentiam: atque adeo verissimum est, eum esse ubique ipso sui esse, ipsa sua potentia, ipsa sua operatione, Momnia tum essicere potuisse , tum effecisse, quaecunque in terris & universis elementis,& stupra Coelos sunt, visibilia & invisibilia omnia vivificare, in omnibus omnia ope

rari.

Est ergo nullibi, quia nullibi est assixus: nullibi assixus, quia nulli bi locatus, sed per omnia means; ab omnibus est segregatus,& ab omnibus sejunctus in suae dignitatis& supereminentiae abyssb , sese a nostris sensibus, a nostris etiam cogitationibus in altum rapit. II. DEUS sit In nitio 'Respond. AssirmativE; Et probatur per Synthesin & Analysin. DEus est infinitus per essentiam, quia est infinitus in suis attributis. Et quia est infinitus in suis attributis; EGO

305쪽

ADT 1s MAGNAE SCIENDI,

Ergo DE Us est infinitus Magnitudine, qDuratione, Potentia, Sapientia, , Cum e Voluntate, virtute, Veritate, Gloria, Sit aeternuS. Sit omnipotenS. Sit omni ictus.

Nihil ei resistere possit.

In omnibus operetur omnia. Sit lex immutabilis & ratio rationum.

Sit in seipso, per seipsum absolute beatus.

Confirmatio.

A se & per se existit & subsistit a quolibet alio indepen-

denter.

Includit in se omne esse secundum omnes gradus possibiles illimitato essendi modo. Continet in se omnem essendi plenitudinem.

Continet omnia a nullo contentuS.Circumscribit omnia a nullo circumscriptum. Quo majus quid humana mens excogitare non potest. Independens ab omni alio, & non habet unde limitetur. Non est receptum in alio, sed cujus esse est sua substantia. Est extra & supra omne genus, nullo genere clausum& limitatum. Dat esse omnibus locatis, in omni loco esse necesse est,& consequenter.

Illud quod

Per Compositionem seu Synthesin. Q ita dat esse omnibus locatis. Ergo in omni loco est. Et quia in omni loco est, non est receptus in alio. Et quia non est receptus in alio, est independens. Et quia est independens ab omni alio, ergo illimitatus. Et quia illimitatus, ergo absolute ma

ximus.

Et quia maximus , ergo circumscribit

omnia.

Et quia circumscribit omnia, omnia continet 1 nullo contentus. Et quia continet Omnia, omnem quoque

in se continet essendi plenitudinem, includens inse omne esse secundum omnes gradus possibiles. Ergo immensus & infinitus. Aliter per Analogiam. Sicuti se habet virtus activa DEI ad effectus, quos potest, ita esse ad sham magnitudinem. Sed virtus Dei activa est infinita. Ergo & esse suum. Sicuti se habet creatio rerum ad esse ex nihilo, ita conservatio ad esse rerum, lue abeant ad nihilum. Sed creatio ex nihilo arguit infinitam po

tentiam.

Ergo & conservatio eandem. Sicuti se habet immensitas ad ubi, ita infinitas ad esse DEI. Sed de ratione immensitatis est, esse for maliter ibi, ubicunque aliud quidpiam esse potest, & de ratione infinitatis est continere in se omne esse purum modo eminentiali cum excessu incomparabili. Ergo infinitas & immensitas nihil aliud est, quam simplicissima & eminentis sima omnis entitatis & perfectionis compleXiΟ. ANALYS ESDe Immmutabilitate DEI, in qua funda

tur aeternitas.

1. Ubicunque non est transmutatio nec vicissilii di- ιnis obumbratio, ibi est

perfecta immutabilitas. t In Ugo haeca. Ubicunque non est transi i dantur. tus de non esse ad esse lErgo. vel ab esse ad non esse, libi est immutabilitas. J

Ubi est immutabilitas , ibi nullus est

Ubi nullus est motus , ibi non est actus entis in potentia. Ubi non est actus entis in potentia, ibi non est mutatio.

306쪽

Ubi nulla est mutatio, ibi nulla est alte

ratio.

Ubi nulla est alteratio, ibi nulla est debilitaS. Ubi nulla est debilitas, ibi summa integritas , re quoad essentiam , potentiam, dc actionem.

Ubi talis integritas, ibi nulla indigentia. Ubi nulla indigentia , ibi suffcientia

summa.

Ubi summa sussicientia , ibi etiam felicitas & beatitudo. Ubi summa felicitas, ibi perfecta vitae possessio. Ubi perfecta vitae possessio, ibi summa

quoque Sapientia. Si haec ei non desunt, ergo nulla ei potentia defuit, aut deerit unquam, aut ulla actio; Ergo aeternE Sc fuit & est, re erit omnia. Ergo immutabilis. Ergo impossibile est transire de esse ad non est e. aut de non esse ad esse. Ergo essentialiter determinatur, ut semper & necessario sit, & immutabiliter persistat eodem semper modo in se intrinsece . Ergo vita fruetur invariabiliter & uniformiter semper permanente. Ergo solus habet immortalitatem atque imutabilitatem, atque in ea fundatam

De Incomprehensibilitate & Ineffabi

litate DEI. uaeritur. An D EUS sis incomprehens biliso instabilis respeectu Creatura. Respond. Quod ita. Et sic Analytice

DLus ut in se est, a nullo intellectu cremto possibili comprehendi potest; Ergo

neque nominari; ergo ineffabilis. Ineffabilis est , quia nullae Voce S, nulla nomina susticiunt ad ejus essentiam cognoscendam aut explicandam. Nullae vero voces & nomina sussiciunt ad ejus explicandam essentiam , quia voces & nomina sunt ex intentione imponentiS. Et quia sunt ex impositione hominum, vel etiam ipsius D E I, sunt finitae Et quia finitae sunt , non adaequabunt cognoscibilitatem DEI infinitam. Et quia non adaequant cognoscibilitatem DEI, necessario erunt tantum simi litudinariae. Et quia similitudinariae tantum , erunt necessario imperfecta. Et quia imperfectae, impossibile est, ut sint repraesentativae omnium , quae in D Eo sunt, tum propter infinitam distantiam objectorum creatorum, tum cognoscibilitatis eorum a D E O. Est ergo D Eos uti incomprehensibilis, ita ineffabilis, & non nisi per similitudinum& metaphorarum umbras comprehenditur; quae tamen magnam in se involvunt impe fectionem , etiam praestindendo ab omni imperfectione secundum rectum ; uti simi attributa : Omniscius, Omnipotens, ens a se; quaecum infinitatem involvant, utique a creato & finito intellectu, ut in se stant, Comprehendi non possi int; sicuti enim sese habet cognoscibile infinitum ad intellectum humanum sinitum, ita visibile infinitum ad visionem Dei, ab intellectu creato. Unde

sic arguo.

Omne quod est incapax & impotens ad videndum DEUM immediate , id DBUM quoque nec explicare, Dequ explicando comprehendere potest. Sed humanus intellectus est incaPax &impotens naturaliter ad Visionem DE1 immediatam. Ergo. Neque supernaturaliter ; quia comprehensive D E U M intueretur; quod est impossibile. in1MsTIONE s.

De Cognitione DEI.. An o quid sit Veritas DEI. Loquimur hic de objectiva DEI Ueriatate, non de formali conceptu ipsius, quae ad scientiam pertinet. Unde se argumenior. Ubi est ratio rationum Jobjectiva. Ubicunque est perfecta adaequatio ideati cum idea. Ubicunque est lex aeterna & immutabitilis cognoscibilitatis

Ubicunque est opifex infallibilis, summa

certitudine operans

Ibi est prima M

absoluta vertitas objectiva. In D E o tales sunt. Ergo ἀPer Resolutionem ita procedo. Veritas certissima est, ergo falli non potest.

Falli non potest, quia est immutabilis. N n Immuis

307쪽

aga ART 1s MAGNAE SCIENDI,

Immutabilis est, quia est ipsa DEI sapientia Se bonitas, quarum illa falli uti

non potest, ita haec fallere non vult. Ergo omne ens a D E o cognoscibile est

verum.

Verum est, quia ideatum adaequatur i- deae suae. Adaequatur ideae suae, quia est perfecta conformitas entis cognoscibilis cum mente divina. Est perfecta conformitas, quia DE Us omnia videt, ut in se sunt; ergo vera. Sed & intellectus humanus, cognoscendo Omnia, ut in se sunt; conformis fit ideati conceptui , cui omnia inexistunt, ergo omnia cognoscit, prout vera sunt. Est ergo veritas objectiva cujuscunque Entis creati intelligibilitas ejus non qualiLcunque, sed respectu mentis divinae; ita ut veritas haec nil aliud fit, quam conformitas rei cum prima sua regula, quae est idea divina, cui plane adaequatur δύ commensuratur, essentia sua perfecte exprimens, prout tu mente divina virtualiter formata erat & concepta; quia omnis res creata ita est in se , uti expressa est in mente divina. Atque ab hac primaeva veritate ens quodlibet creatum habet, quod sit intelligibile

ab intellectu creato.

Praxis per Tabulam Combinatoriam

Universalem, supra Lib. I. pag. Ιε . positam.

Fabrica S Utilitas Tabula Combi iamiae. Abul haec continet novem Aba -

cos , qui correspondent novem l principiis essentialibus, cujusmodi sunt: Bonitin. agnitudo. Duratio. Potesas. Sapientia sive Intelleiam. Voluntas. Virius.

Veritas. GAria.

Ut ne semper integra nomina, cum magno legentium taedio, ponere cogeremur SCombinationem dictorum novem princi- Piorum tantum per initiales literas indigiutavimus; ita quidem , ut ubicunque B. ponitur , ibi Bonitas, Bonum , Bona, BO-nificatum , Bonificare, Bonificabile , quaecunque tandem ad bonitatem revocari possiunt, praedicata propria & essentialia, uti poste1 declarabitur, intelligantur. Ita M. significat Magnitudinem: D. Durationem. P. Potestatem, disic de caeteris idem judicium esto; ita ut quaecunque propria Sc essentialia praedicata de unoquoque principio dari possunt, ad illud revo

centur.

Quoniam vero in omni propositione de- monitrativa tria ponuntur : Subjectum, Medium & praedicatum ; hinc in singulis Combinatoriis Abacis tres. literas posuimus; quarum prior iudicat subjectum, tacunda Medium, tertia praedicatum; uti in his literis patet: B. B. B. quarum prior significat bonum ; B. vero medium quodcunque , quod ad bonitatem revocari quovis modo potest: uti est, appetibile, di Lissivum sui, communicativum, quae sunt praedicata bonitatis, & tenent locum m

diorum, quae assumi debent ad aliquid demonstrandum ; tertium B. iterum indicat bonum sub alia formalitate Consideratum. Ex his enim tribus literis cognitis, statim in notitiam venio totius Syllogi simi, qui assumitur ad aliquid de D Ε o demonstrandum.

Verbi gratia. Illud bonum, quod ab omni-

bus est appetibile, illud est summe bonum: Sed Deus est appetibilis &c. Ergo. Et quod

in unius exempli demonstratione comprobatum est id de omnibus aliis pariter intellia gendum esse scias. trium literarum Combia nationibus, ut postea amplissime ostendetur. Quoniam vero praedicata DEI sive attributa , uti & hic novem principia essentialia inter se convertuntur, & unum de altero per aequiparantiam praedicari potest; hinc facile per nostram hanc Artem Combinatoriam innumerarum quaestiOnum de D E O argumenta reperiuntur 3 inti ex hac praesenti Tabula patet; in qua singuli

308쪽

fιυe COMBINATORIAE, LIB. VI.

singuli inovem literarum Abaci 8t Combi nationes exhibent, & totidem Argume labiorum sedes ; si vero 8 1, in se duxeris, habebis denub diversia Combinationum argumenta; Si hae Combinationes 6s61 per a attributa sive praedicata D Eo congrua tot enim ex Authoribus collegimus multiplicentur, habebuntur loca & argumenta Theologica 4 23sa ; quibus Omnibus describendis vix centum Tomi sum-Cerent quantumvis magni , & si praete

ea per novem quaestionum circumstantias, quae sunt, , ex , uotum, uale, Cur , diuomodo , Ubi, diu do; di LCutiantur singula , nascentur 418 6 28 diversarum Combinationum novarum, serietumque innumerarum augmenta. Haec iterum si per novem pcincipia relativa, quae sunt: Disserenti a , Concordamira , Contrari tara , Principium , Medium , Finis, Majori-ras, dia quesitin, Minoritas conserantur, CX- curret molesCOmbinationum ad 3 69 ossa. Quae moles crescet, si accesserint variae figurae Syllogismorum , per propositiones 283.

absolutas, conditionata S, uni ersales, paraticulares , assirmativas , negatiVas , quae omnia fuse demonstrata sunt , in *. Lib. prioris Tomi, uti & in Logica Combina toria , ad quam Lectorem remitto. Undo hoc loco tantum Κατά sitia .mγα,γu , ex singulis Combinationum Abacis , nonnullas propositiones adducemus, ut Lectori uberrimam demus caeterarum rerum deducendarum materiem : Ex hisce enim tabulis

quisque pro libitu suo applicare poterit, quae profectui suo magis profutura cognorit. Et ut melius & majori cum certitudine in hoc negotio procedere positi, singulis Combinationum Abacis sua propria praedicata adjunximus : V. G. Abaco, qui intitulatur Bonitatis , inscripta reperiet praedi sata illa, quae ad bonitatem proprii pertinent; Magnitudinis verti Abaco, sua; Durationis, sua, & sic de caelesissequentibus principiorum essentialium Abacis per Combinatoriam artem artificio singulari dis positis, idem judicium esto.

CAPUT II. Se modo barientemfi varia media , sed que Argumentorum Parias, per Tabulam . ah

Combriatoriam. in Lib. IV.

de Arte

videlicet essentiam , & per se primo consti- toria, pag. tutivum. Hoc autem primum ens est a se, I sive increatum, sive e

Otandum primo , primum essen-

, tialium principiorum , quam BD-l nitatem sive Bonum dicimus, habere in se complicatam divinam essentiam , ita ut omnia hujusimodi principia sint tanquam proprietates quaedam , quae a divina essentia emanant; neque enim ul- Ium divinum attributum concipi potest , nisi prius id cogitetur esse & existere; hoc ipso autem quod cogitatur esse & existere, id necessario quoque bonum esse comprΟ- habitur ; siquidem bonum & unum, sive di vina essentia, & unitas inter se convertuntur ; Bonum enim est esse, & non esse, est malum; Essentia autem Dei infinita infinita id bona esse non potest, nisi sit infinite magna, & infinite magna esse non potest, nisi aeterna, aeterna esse non potest, quin Omnipotens, & sic de caeteris, ut in prima parte ostendimus. Atque laaec omnia tametsi quoad DEUM, cum una & eadem Dei essentia identificentur, secundum nos tamen, conceptum involvunt explicitum; alio enim concipitur Sapientia, alio potentia &c. hoc pacto intellectus concipitur prior voluntate; haec potentia, & sic de caeteris ; haec autem ordinata secundlim prius, & posterius, necessarici habent aliquod primum, ergo radicem c terorum, ens per essentiam, sive irreceptum, quae omnia eodem recidunt& tale est, ut eo nihil prius & anterius dabile excogitari possit; hoc enim concipi nequit tanquam ab alio emanans, sed est sui ipsius este necessarium & independens, estque non tantum negativi, sed & positive primum, id est omnia ipso sunt posteriora, atque ex eo tanquam ex radi se emanant; Asellas enim, ut ita loquor, sere Dei sui ipsius existentia, uti primum principium & radix omnium caeterorum con. cipitur , ita ex ea quoque continuci profluit summa essendi necessitas , ex haCaeternitas , tum infinitas seu illimitatio omnimoda , ex hac simplicitas , ex hac vero ratio purissimi actus . absque ulla potentialitate ad aliud esse; ex hac deinde immutabilitas , impassibilitas, immo talitas, quorum opposita mutationem involvunt. Rursus ex illimitatione omnimoda oritur infinita perfectio & pulchritudo , quae sunt attributa bonitatis, ex qua ratio ultimi finis exurgit. Infinitas praeterea quoad intelligere , Constituit attributum Sapientiae ; quoad velle vero attributum libertatis perfectissimae,N n a impecis

309쪽

28 ART 1s MAGNAE SCIENDI,

peccabilitatis, fidelitatis, misericordiae,

justitiae, caeterarumque virtutum moralium, quae subjecti imperfectionem non COΠΠΟ-tant, quarum complexum est sanctitas, ex qua ratio primae regulae omnium actionum moralium ac providentia , 3c ratio causae primae universalis oritur. Hoc pacto si divinae Ascitatis attributum spectes quoad

praesentiam , nascitur immensitas , Omni-

praesentia; si quoad durationem , nascitur aeternitas; ex hisce invisibilitas, incomprehensibilitas, atque inestabilitas, quae omnia unitas essentialiter in se complicat. Hinc deducitur, essentiam & existentiam D E I ita complicare bonum, ut illa sine bonitate concipi non possit; tam enim D E U smagnum bonum est in agendo, quam in existendo ; siquidem unius essentiae boniatas notat in essentia & existentia sua ita esse DEUM, ut ipsum existere DEI sit ipse Dgus, & tantus in existentia sua, quantus in activitate sua, secus enim differret in aliquo, quod impossibile est. Essentia itaque live existentia DEI per se, est radix omnium horum essentialium principiorum, qua sublata remanet nihil. Unde antequam Artis nostrae Tabulam generalem in praxin deducamus , prius id , a quo caetera Omnia dependent, declarandum esse censui, &est ipsa DEI Asellas, sive sui ipsius existen

tia , praesertim cum in omni disceptatione primum sit, ut ea de re. de qua disseritur, an ipsa revera sit, quaeri soleat.

Respondetur assirmative.

π Oc probare poteris 6 I. modis; R Sed ne chartam innumeris Com-li binationibus impleamus , id tantum per unam Columnam Abaci Primi de Bonitate , comprobare tentabi- uS, Ut ex uno paradigmate , reliquorum Combinationem luculentius percipiat Le

ctor.

Quod antequam praestemus, sciendum est , Praedicata infra unumquemque Abacorum posita, Mediorum, quae in praemissis assumi debent, locum obtinere; quibus si subjectum & praedicatum apte connectaS, statim resultabit Syllogismus rei qemonstrativus; ita quidem, ut quemadmodum supr1 diximus, prima litera cujusque triadis, subjectum ; secunda medium ; tertia praedicatum significet. Quoniam verti medium, quo Aseitatem sive existentiam DEI demonstramus, Bonitatem assumpsimus; hinc omnia quae quovis modo ad bonitatem revocari possunt, praedicata , ad id , quod

intendimus, demonstrandum assumuntur;& in hunc finem quoque primam Abaci primi de bonitate Columnam posuimus. HOC itaque pacto procedendum est. DEUM e si e , ita osenditur primo per Resolutionem novem essentii lium principiorum.

r. B. B. B. a. B. B. M. 3. B. B. D. 4. B. B. P.

Illud bonum, a quo omnia participative bona sunt, necessarici est summum

bonum, de consequenter & est, de a se existit. DE Us est bonum, a quo omnia participative bona sunt. Ergo DE Us est summum bonum, & consequenter ic est, &ase existit. Omne bonum absolutum necessario supremum & maximum ens est , & consequenter non potest non existere. Sed DE Us est bonum absolutum. Ergo necessarib supremum & maximum ens est, & consequenter non potest non existere. Omne bonum essendi necessitatem habens , illud necesseriti quoque erit aeternae durationis, & consequenter non potest non existere. Sed D E U s est bonum essendi necessitatem habens. Ergo est aeternae durationis &c. Omne bonum essendi necessitatem habens , illud quoque necessarici erit omnipotens, & consequenter non potest non existere. Sed DE Us est bonum essendi necessitatem habens. Ergo & necessarici erit omnipotens, & consequenter non potest non exi-

Eereas. B. B. S.

310쪽

sive COMBINATORIAE, LI B. VI. 28s

. B. B. S. Omne bonum infinite potens, necessit rici est omnisium, & consequenter non potest non existere. Sed DE Us est infinite potens. Ergo & omni scius, 3c consequenter non potest non existere.

ter non potest non existere. Drus est bonum omniscium. Ergo interminae voluntatis, & consequenter non potest non existere. B. B. Vi. Omne Gnum infinite volens, illud necessiario est infinitae tirtutis, & consequenter non potest non existere. DEus est bonum infinite volens. Ergo & infinitae virtutis, & consequenter non potest non existere. 8. B. B. D. Omne bonum infinitae virtutis, necessario est aeternae veritatu, & cons quenter non potest non existere. DΕus est infinitae virtutis. Ergo necessario aeternae veritatis, & consequenter non potest non existere. s. B. B. G. Omne bonum aeternae veritatis necessarib est aeternae gloriae, & consequem ter non potest non existere. DEus est aeternae veritatis. Ergo necessarici aeternae gloriae, di consequenter non potest non existerr. Atque haec est prima probatio per novem essentialia praedicata traducta, qua D Eu Mςsse . demonstramus.

Jam vero si quis negaret Majorem, in omnibus propositis Syllogismis; huic respondebitur per totidem Syllogisinos vel enthymemata, uti ex sequentibus patebit. sor in omnigus S Logismis propositis hoc

pacto confirmatur.

Ad. 1. Si bonum supremum non esset necessario existens , nihil participative esset bonum; imo omnia essent mala, verbo; nihil. a. Si D E U s non esset ens bonum supremum & maximum necessarici existens; ergo aliud ens ante eum fuit bonificativum & magnificativum. . Si DEUs non est bonum aeternum nece

sario existens, ergo initium aliquod habuit suae essentiae & bonitatis; ergo

ens receptivum.

. Si D E U s non est bonum infinite potens necessario existens, ergo suae hebit potentiae resistentem; ergo majorem se. r. Si D E U s non est bonum omniscium necessario existens, ergo aliquid eum latebit ; ergo defectuosus in scien

tia.

6. Si DE Us non est infinite Volens necessarici existens, ergo quispiam alius ejus Voluntati vim inferre poterit 3 ergo

minor alio.

. Si D E u s non est infinitae virtutis necessario existens; ergo erit limitatae; ergo deficiens in aliquo. 8. Si D E U s non est infinitae Veritatis necessarici existens, ergo subinde in sua sapientia & scientia falletur; ergo libmitatae stientiae. V. Si DEus non est infinitae gloriae necessarici existens ; ergo non obtinebit finem quae est fruitio sui ipsius, nec requiescet.

Sed haec omnia absurda sunt & impotabilia, Ergo DΕus necessario existit; quod erat

demonstrandum. titer per a. Colum. baci primi. Nota nos primam tantum propositionem ponere.

I. B. M. B. 2. B. M. Μ.3. B. M. D. . B. M. P. s. B. M. S.

Omne ens sive bonum sunt enim haec Convertibilia in Magnitudinis suae

terminos nestiens, illud quoque necessarib existit infinitae bonitatis. Omne ens, quod virtute sua omnia implet, id quoque necessario existit infinitae magnitudinis. Omne ens, quod limitationis omnis expers est, id absolutam quoque necessitatem essendi habet, & aeternae Durationis. Omne ens, quo majm dari non potest, id necessarici existit, & independens ab alio , increatum & omnipotens.

Omne ens, quo nihil duratione anterim est, id quoque necessario & infinitae Sapientia existit.

6. B. M. D.

SEARCH

MENU NAVIGATION