Athanasii Kircheri e Soc. Jesu Ars magna sciendi, in XII libros digesta : qua nova & universali methodo per artificiosum combinationum contextum de omni re proposita plurimis & prope infinitis rationibus disputari, omniumque summaria quaedam cognitio

발행: 1669년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 철학

351쪽

Potentia passi a est principium in re, quo quidpiam pati potest ab altero, quateΠUS alterum ; estque naturalis vel obedientialis; In Creata enim potentia passiva D Eo non Convenit , cum impasstibilis sit : natura lis est vel substantialis vel accidentalis ; sit actum respicit substantialem , substantialis; si accidentalem, accidentalis est; Unde patez , Omnes res creatas sive corporeas , sive incorporeas, coimpositas dici ex potentia & actu, ut Angeli, materia prima , omnes formae & accidentia ; Materia prima ex esse & non esse , Angeli ex effect essentia.

a. Sequitur modb de actu , qui dirigitur ad potentiam eamque perficit ; Dividitur

autem in purum & non purum ; ille nullius naturae communicationem habet, uti DE Us; hic habet. Iterum alius actus estentitativus, alius formalis ; ille rem ponit extra nihil in categoria entitatis, qualem habet materia prima ; hic duplex est, primm &fecundin ; Secundus actus est operatio a forma prodiens ; Actus primus est ipsa cujusque rei forma , unde aliqua operatio procedit ; estqua vel physicus, uti forma physica ; vel metaplaysicus, & est vel essentiae, uti differentia, vel existentiae, ut ipse modus subsistendi ; est enim actus existentiae eadem forma, sed considerata ut est in

materia propria. 3. Agit Metaphysica maximd de causa& causato : Est autem causa principium importans influxum sive concursum ad esse causati ; estque quadruplex , materitiis, formesis, efficiens, finis; quarum priores duae internae , posteriores duae externae sunt; Iesam internus influxus, materiae, est per modum potentiae; formae, est per modum actus. Externus, essicientis , per modum realem; finis, per intentionalem' & met phoricum. Materia alia est in qua . alia circa quam; alia qua, ut materia prima. Forma. est actus rei intrinsecus , & est

vel physica vel Metaphysica; haec a nullo dependet principio , uti forma DEI; illa dependet ab aliquo ι & illa vel est alligata

Corpori, uti omnes formae corporeae, vela corpore non dependent, ut formae Angelorum & animarum separatarum. Forma physica sive naturalis alia est substantialis informans, ut Anima rationalis; alia assistens,ut nauta navis, eaque vel intemna , estque habitus directivus operationum, alia externa ut forma faciei ; alia accidentalis, ut albedo in cygno. Est& specifica, eaque vel separabilis, vel inseparabilis; Separabiles formae sunt omnes illae, quae alteri accidunt ; inseparabiles sunt formae in-

N AE SCIENDI,

animatorum , animatorumque , uti veg tativa forma in plantis, in animalibus 1 11sitiva, melementaribus forma mixti, qui bus addunt nonnulli formam artificialem,

quae ab opifice in subjectum introduci

Essiciens vel est potentia, ut faber otiosus, vel actu operans; si actu, vel per se vel per accidens. Essiciens per se, alia r mota & universalis, ut Sol ; hominis alia propinqua, ut pater & mater prolis ; alia

per emanationem, uti formae operationum suarum effectrices ; alia per transinutationem , quae agit in subjectum a se diversium:

alia instruinentalis, ut serra, & concausae omnes - alia denique moralis , uti motio metaphorica .

Finis , de quo jam multis in locis dictum

est. . De Ente necessario & Contingem

Necessiarium est, quod non potest non esse : Estque vel complexum vel incomplexum ; hoc est iterum vel independens,

uti D E U s, ens absolute necessarium ; vel dependens , uti omnia creata. Comple-Xum est enunciatio de re necessiaria ; estque vel absolutum vel hypotheticum ; hoc Orititur CX Certo respectu , ut Petrum sedere eo momento quo sedet . necessarium est ex suppositione ; oritur autem necessarium vel ab externa causa , vel ab essiciente, vel ab interna videlice materia μ

Ab ESciente necessitas est naturalis, ut ignis necessario urit , nisi a D E O impediatur : vel Violenta , ut quando agens cum displicentia contra Voluntatem Oper

tur.

A fine , ut animali necessaria est respiratio.

Formae necessitas formam sequitur, Mdicitur necessitas definitionis, ut homo, Π cessario per suam formam est homo, ut Amateriae conditiones materiam , ut Omnoe corruptibile necessarici materiatum consequuntur.

Est & alia necessitas consequentis , ut dependentia essentialis cauta & effectus, uti si Sol ortus est, dies est. Contingens est id , quod fieri & non

fieri potest ; estque incomplexum , Ut cu rere, bibere ; vel complexum , Ut enunciatio de re contingente, quae plerumque dependet a libero agente, vel a rebus indifferentibus. , passiones hucusque recensitas, velut unitatem , vel ut di nitatem considerari posse; Illae simpliciter cum ente cOUUertuntur, ut sunt unum, verum, bonum 3 haeCdivim

352쪽

divisim cum ente convertuntur, & sequuntur ens mediate vel immediate; si mediate, t Vc vel primae sunt; ut cum omne ens dicitur actus & potentia ; vel a primis Ortae, ut cum dicitur, causa vel effectus, necessarium vel contingens; si mediate unita mediante modo Unius, tunc hi modi disjunctim enti attribuuntur, cujusinodi sinat Drum infinitum, perfectum imperfectum, prim&posterim, idem, aequale, simile, & his oppositi. Finitum est, quod unitate transcendentali finitum & determinatum est, sive suae

essentiae terminis clauditur. Infinitum est, ut D E U S.

Perfectum est, cui nihil deest ad debitam sibi integritatem ; contra Imperfectum, cui aliquid deest. Prius est, quod antecedit aliud ; posterius, quod sequitur, ut substantia prior accidentibus ; Considerantur prioritates vel Originis, vel ordinis, secundum locum, t m-lpus vel motum. Idem dicitur per se, vel per accidens; lillud comprehendit omnia generica & sp cifica, quae in inferioribus idem sunt, retenna & universalia.

Diversa sunt, quae in diversis Categorii a locum habent, varianturque Vel genere, vel specie, numero, causis, subjectis, accidentibus; ex qua diversitate nascitur di stinctio & oppositio. De Distinctione Litabro primo fuse dictum est. AEqualia sunt, quorum una est quantitas, unde tot species aequalium, quot quantitatum ; Inaequalia contra, quae non eandem habent quantitat m.

Similia fiunt, quorum una est qualitas; Dissimilia, quorum diversae qualitateS. Ex hisce Entis modis disjunctim sumptis Metaphysicus transit paulatim ex transcendentali ordine ad substantiam & accidens, juxta Scalam Categoriarum , & considerat, nihil esse in universa Categoriarum serie, quod sub transcendentalibus terminis &principiis considerari non possit; Unde primci de D E O . deinde de Intelligentiis,& deinde tandem de novem praedicamentis enti applicabilibus tractat. Atque haegest totius Metaphysicae contemplationis άνακεφαλάωσ;ς quaedam , quam ideli fusius tractandam suscepimus ; ut per ea Artista ad nostrae Metaphysicae praecepta aptior

reddatur.

, N hoc Artis nostrae opere unive t salem Entis cognitionem atqucti adeo Metaphysicam Peripateticam alio modo & methodo, quaein Aristoteles & reliqui Philosophi fecerunt. tractavimus; neque tamen quicquam, quod vel Aristoteles, Plato, Theophrastus, alii- quo pertractarunt, in quantum ad propo, sitam rationem facere videbamur, omisimus; Siquidem in primo Libro omnia, quae tum ad 18 Artis nostrae principia, tum ad novem Subjecta Universalia , & novem Categorias pertinent, fuse tradidimus, rationem multiplicandi argumenta, graduum differentias, una cum Enneade Erotematica ad quamcunque propositam quaestionem respondendi modum ostendimus. In secundo quoque Libro & Tertio, de Arte Analytico - Synthetica , quamlibet quaestionem datam in sia a principia resolvendi , vario speciminum apparatu modum docuimus ; ut proinde nihil hic restet, nisi ut ostendamus , Artem nostram Meta- physicam, non divinam tantum, quam nonnulli Theologiam vocant, sed & humanam sive naturalem complecti, atque adeli 18 principiorum nostrorum cognitionem eqs veram rationalem Metaphysicam , jam olim 1 Lullo intentam, a sectatoribus ejus dive

sis operibus promotam , hoc opere vero completam atque numeris omnibus abso

lutam.

Sunt in nostra Arte V principia, ad quae

omnia quae sunt, aut esse possunt, referuntur : nempe B. M D. P. S. Vo. Vi. Ve. G. unde non aberrabimus, si ea principia transcendentia dicamus ; tametsi enim extra

Omnem concretarum essentiarum ambitum constituta sint; eorum tamen ope, nomina & naturas connotamus, & distinguimus, comprehensionr primum universali per horum principiorum notiones, & veluti per chaos quoddam confusa rerum notitia provecti, paulatim per synonymos sive reducibiles terminos apertius rationes rudis cognitionis distinguimus. Sed relictis ambagibus fusioribus , jam nobis ostendendum est, omnia quaecunque Aristoteles in duodecim suis Libris tractat de Metaphysica , in Artis nostrae principiis

contineri, methodo, ex consequentia naturali summo ordine disposita. Sed haec Exemplo demonstremus. Quaeratur itaque prim6; C n Ens sit bonum 'lib. Affrinaliud, &per Resolutionem ita illud deduco. Si Ens

353쪽

B. Si Ens est, ergo bonum est , ergo unum, ergo Verum , ergo perfectum, & communicabile. Si Ens bonum & perfectum est & increatum , ut D E U S , ergo necessarium; cum sine bonitate esse, nihil siit necesse possit; quod & de bono participato dici debet. M. Si ens bonum , perfectum , necessarium, ergo magnum est ; cum sese extendat ad omnia Mundi entia ; quod enim parvum est, magnum esse nequit, &perfectione sibi debita deficere neces se est. Si magnum est, ergo durabile est; quod enim non durat, neque bonum, DC-que magnum esse potest. D. Si durabile est, ergo potens est ; frustra enim alias essent bonitas & magnitudo , si permanentes agere non ponsent; frustra communicabilitas , frustra magnitudinis extensio, si non durarent. Si durabile, ergo potens. P. Si potens est , ergo necessarium ad agendum institustum habet : ali1s enim ad agendum non determinabitur. S. Si instinctum habet, ergo& appetitum sive inclinationem, qua ad agendum instimuletur, sine quo tum instinctu, tum appetitu naturali nihil in natura

rerum agit.

. Si appetitum habet, ergo & virtutem facultatemque , qua sese in actiones CXerere possit ; cum enim ab essentia vires, 1 viribus Operationes profluant; certe sine iis ens agere minime potest. vi. Si Virtutem, ergo & Veritatem ; quia Veritas nihil aliud est, qu1m Conceptus intellectus, sive formalis , sive objectivus.

Ens est. Ergo a

Si Veritatem , ergo Gloriam , quae est Vc. quies naturalis uniuscunque rei, qua in statu suo naturali, bonitate emitatis suae quiescit & gloriatur. Si ens est B. M. D. P. S. Vo. Vi. V ..G. ergo dc transcendentale , ergo illud

ad omnia entia totius naturae contrahi potest, ergo per differentias diu vidi. Si dividi, ergo distingui ; tot enim suntentium disierentiae, quot entia distincta in natura rerum. Si tot in natura rerum entium differentiae, quot distincta entia ; ergo omnia Cum ente transcendentali concordant. Si concordant in summo, ergo in inferioribus differunt, vel realiter , vel ratione, vel essentialiter, aut accidentaliter, aut alio quovis modo. Si differunt, ergo oppositionem, uti &actus & potentia, habent, dc Contra rietatem incurrunt , ut in elementis& corruptibilibus videre est. Si oppositionem & contrarietatem incumrunt, ergo necessario causant aliquid tanquam principia. Si causant aliquid, ergo hoc vel mediantibus aliis, vel immediate.

Si mediantibus aliis, ergo inde nascitur majoritas, aequalitas, inaequalitas, si-1nilitudo, dissimilitudo, de Consequenter Majoritas & Minoritas. Habes hic Resolutionem Entis per I 8 principia Artis nostrae deductam; in quibus implicite latet, quicquid Aristoteles in uniuversa sua Metaphysica tractavit. Quod hoc sequenti schemate, veluti in Synopsi quadam epilogetica, ob oculos ponimus L etoris.

Minor. Concluso

NB. Quando sensitivum, vegetabile Sc inanimatum, cum Sapientia, de Voluntate comparatur; illud de Sapientia intellectuali & voluntate rationali minime intelligendum esse, sed de cognitivo quodam seu Materiali instinctu; qui est appetitus quidam naturalis, unicuique rei a natura ad operationes suas ex cendas insitus. Quod semel atque iterum ausinuasse sufficiat.

354쪽

Omne Ens

sue COMBINATORIAE, LIB. VII. 329

Iterum. Major.

Durate

Potentiata Instinctu SAppetitu

Virtut

Veritate 2E. Gloria Mina

Minor.

Ab alia quadam. B.

Cum alia qua

dam.

Arteri cuidam. Principiat causataliam quandam. Mediat inter aliam quandam. Fine differt ab alia quadam. Major est alia quadam. 2Equatur alteri cuidam. Minor est altera quadam.

M. D. P. S. VO

Conclusio.

Ergo quicqdid est,est vel e

Corco dat

nitur. Causat.

s l. Mediat.

Min. Finem habet.

tatis Minoriis

i ratio- , nemhabet. Bonum M. D. P. S. Vo. Vi. D. G. Potentia, vel actus. Materia, aut forma. Substantia, aut accidens. Causa, vel causatum. ἰς ecessarium, unum, multa. Idem, vel diversum. Simile, aut dissimile. Oppositum, vel contrarium. Prius aut posterius. Potentia, vel impotentia.

Possibile, aut impossibile.

TerminuS, aut terminatum. Positivum, vel negativum. Pars, vel totum.

Diversum specie , genere. . Unum eX y praedicamentis accidentalibus. In hoc Epilogismo vides, omnia nostra Principia absoluta, tum cum Ente, tum cum proprietatibus suis convertibilia esse, ita ut unum de altero conversim praedicari possit; cum verb nihil in universitate rerum Contineatur, quod non expositi entis rationem participet ; hinc eadem s. Subjectis universalibus applicuimus, ut dictarum rerum veritas luculentius innotescat. Cum verti nulla bonitas, unitas, veritas, magnitudo , duratio, potentia &c: in Mundo sit, quae non ab alia quapiam differat , cum alia concordet, Contrari tur, causet aliquid , mediet, propter finem agat, major, minor aut aequalis sit, cum altera comparata; hinc entis proprietates per novem principia absoluta appli-Cuimus novem respectivis; in quibus omnes isti modi transcendentales, quos disjunctos Metaphysici vocant, continentur; ut proinde appareat, nihil esse in toto Metaphysicae ambitu, quod in octodecim principiis Artis nostrae , & novem Subjectis universalibus non contineatur ; quorum omnium Combinationes Syllogisticas , si quispiam ad computum revocare velit, is Oceanum se ingressurum sciat. ex quo vel multis annorum centuriis se expedire non liceat. Atque ex hisce nascuntur innumerae propositiones Metaphysicae, quae in disputationem cadere possunt , cujusinodi fiunt sequentes juxta 18. principia dispositae. Et ut videas, nihil esse in totius Metaphysicae ambitu, quod non ad nostra principia reducatur , hic totius Reductionis typum epilogeticum subjungam. TiCAp UT

355쪽

CAPUT IV. IDpm g eductionis omnium eorum, quae in Metaphasii a confiderantur, ad Arthnostrae principia. Quicquid in

Metaphy sica

De Ente, uno, bono, substantia, essentia, natura, existentia, necessario, considerari potest, id totum ad B. De magnitudine tam intensiva, quam extensiva entium , de motu quomodocunque sumpto, de finito, & infinito, de magno, parvo, proponi potest . id totum ad M. De entis duratione, inceptione , desitione, aeterno, immortali, aeviterno, temporali, successivo, id ad D. De potentia & actu, de materia & forma, de ente,& essentia, de actibus primis & secundis, dici potest , id ad P.

De abstractione intellectuali, de universalibus, genere , specie, differentia , proprio, accidente, de scientiis & intelligibilibus, id totum ad S. De appetitu naturali, de habitudine intellecti)s ad voluntatem, de distinctione, activitate eorumdum, ad De proprietatibus entis, unius, veri, boni, ad Vel de conformitate intellectus ad res intelligibiles, vel de falsitate objectorum dici potest, ad De fine & quiete rerum dici potest, id totum ad De distinctione rerum, earumque disserentiis, divisionibusque dici potest, id totum ad De identitate rerum, de individuatione, de concordantia entium in uno supremo, dici & quaeri potest, id totum ad De oppositionibus, modalitatibus, contrarietatibus rerum dici & quaeri potest, id totum ad De causis Je principiis, eorumque requisitis, juxta quadruplex causarum genus dici potest, ad De mediatione rerum, sive in genere naturae, sive moris consideratarum, dici potest , id ad De finibus rerum, de terminis & terminabilibus, limitibus , desitione rerum dici potest, ad De majoritate , rerum comparatione ad alia facta,

earumque perfectione dici potest , ad De aequali, inaequali, simili, dissimili, diverso, &eodem dici potest, id totum ad IEDe privationibus, negationibus dici potest, ad Min.

Atque ex hisce innumerae nascuntur quaestiones , quarum nonnullas hic juxta seriem principiorum proponam, per Quaestionum Enneadem agitandam. Quaeritur

356쪽

s B.

Quaeritur itaque Per An bonum ab ente realiter distinguatur, an ratione, sive ex natura rei. An unitas bene definiatur negatio divisionis. An inter infinitum & finitum aliqua detur proportio. An infinitum creatum dari possit. An creaturae intellectuali competat aeterna dura

tio.

An . & quomodo actus & potentia distinguantur. An detur praecisio objectiva; an universale fiat per abstractionem. An Voluntas & intellectus in Angelo idem sint. Vi. An facultates naturales in Angelo identificentur

An veritas sit in rebus, an in intellectu: sive an veritas consistat in conceptu objectivo, an informali. An actio possit esse sine termino. Au essentia distinguatur ab existentia, realiter, an ratione aut formaliter. & quomodo inferiora in superioribus sint idem& diversa. An detur oppositio inter Ens per se, & ens per accidens, inter actum & potentiam. An principia rerum sint genera, & an illa communissima ; & innumerae aliae de causis quaestiones. An unitas sit medium, quo unumquodque subsistat per se. Quae de fine & causa finali proponi possunt. An Majoritas aliqua sit inter Unitates, Bonitates, M. D. P. S. VO. Vi. φ. G. An & quomodo aequalia ab aequalibus & inaequalibus, similia a similibus & dissimilibus, diffe

rant.

uomodo. De quo. Puantum ciuiae.

suandri, Cum

De hisce singulis Quaestionibus ex solo bonitatis principio decem aliae Quaestiones, & de Magnitudine aliae decem ; & de Duratione aliae decem; ita ut de omnibus ordine principiis tam ab solatis quam respectivis aego Quaestiones Metaphysicae forin ri possint. Quibus quidem demonstratis, jam unam atque alteram Quaestionem Metaphysicam ex Artis nostrae Regulis discutiendam a mamus.

paradigmata. It itaque prima Quaestio Meta physica celeberrima; essen-

ita disinguatur ab extentia realiter , an ratione tantum seu formaliter ex natura rei, aut modaliter. Utramque sententiam tam negativam, qu1m assirin,

tivam per Artis nostrae principia defetideus dam suscipimus, ut hoc pacto Universalitas

Artis , atque in utriusque partis defensionem promptitudo luculentius patefieret. 1. Sententia Negativa est: Essentia ab existentia in creatis rebus non distinguitur ex parte rei; EX Gaspare Sanchez in suamet laodo Lulliana. Τt aE xE M-

357쪽

An 11s MAGNAE SCIENDI,

B. Sicut se habet necessirium ad contingens Ic se habet Ontia ad existentiam. Sed essentia est quid contingens, potest enim esse & non esse; & existentia est contingens, potest enim existere & non existere. Sed hoc modo con siderata non possimi distingui realiter, cum sint a subjecto inseparabilia.

Ergo essentia & existentia non distinguuntur realiter. M. Si essentia distingueretur ab existentia, res existens componeretur sive in tegraretur actualiter, tanquam ex partibus, ex essentia & existetitia.

Sed hoc est impossibile. Ergo. D. Illa quae stabiti duratione semper fuerunt simul inseparabilia, illa quoque

inter se distingui non possunt realiter. Sed essentia & eYistentia ita se habent respectu actuellistentium. Ergo. P. Ubicunque non datur potentia ad aliud, sed utrumque ita unum est, ut ab invicem separari non possint, ibi distinctio realis non datur. Sed ita se habent ad se invicem existentia & essentia ; Est enim existentia in homine positivum quid, includens format iter essentiam, ita ut a se invicem separari non possint. Ergo essentia & existentia non distinguuntur realiter. S. Si Imrellatim distingueret essentiam & existentiam reali*r, sequeretur, essentiam esse accidens quoddam , quod dici minime potest. Ergo non distingi suntur realiter. Ratio Minoris; quia omne contingens est accidens ; sed existere & non existere, est convenire & non convenire homini. Ergo. VO. Sicut se habet appetitus rationalis ad Voluntatem actualem, ita essentia ad existentiam actualem. Sed appetitus rationalis non potest separari a Voluntate actuali, ergo neque essentia & existentia. Ergo non distinguuntur realiter. Vi. Illa ris, per quam res constituitur per seipsam extra causas, non est di- by . stincta realiter ab ea, qua res actu existit.

Sed per essentiam intrinsece homo constituitur extra causas ; per existentiam vero tantum per denominationem extrinsecam, a causis videlicet potentibus eum producer . Ergo essentia & existentia non distinguuntur realiter. Ve. Quandocunque verum est dicere; uno ablato alterum consistere non poLse; tunc res inter se distingui non possunt. Sed verum est dicere, ablata essentia hominis , hominem existere non posse. Ergo essentia & existentia non distinguuntur realiter.

G. Sicuti se habet is adeptio ad fruitionem , ita essentia ad existentiam. Sed finis adeptus sine fruitione concipi non potest ; ergo neque essientia absque existentia. Ergo realiser distingui non possunt. dc Illa inter se distingui non possunt realiter, quae inter se concred ut Essentialiter. O. Essentia & Existentia inter se concordant essentialiter. Ergo oo. Ubi inter duo nulla assignari potest ratio, ibi quoque nulla rea. lis distinctio fundari potest. Inter essentiam & existentiam nulla assignari potest oppositio. Ergo I. Si essentia & existentia distinguerentur realiter, sequeretur , essentiam principium c Guyam esse existentiae. Quod dici non potest. Ergo. S. Illa distingui non possunt realiter, quorum non est medium unionis obidentitatem naturae.

Inter essentiam & existentiam non datur medium unionis. Ergo. i. Illa distingui non possunt realiter, inter quae perfecta de citantialis interce cedit quies , sive finis 1 natura intentus. Illa quies est inter essentiam & existentiam. Ergo.

Inter quaecunque non diali majoritas nec miraritas, non prioritas nec post

H. rioritas, ibi datur perfecta & essentialis aequalitis, quae est unitas de identi-Min. tas in eodem subjecto,& consequenter distingui non possunt ex parte rei. Inter essentiam & existentiam actualem non datur M. Min. Ergo.

Vides hic Lector Sententiam negativam per 18. principia deductam ue nihil modo restat, nisii ut pari ratione dc affirmativam sententiam elucidemus.

Sententia

358쪽

sse COMBINATO RIT, LIB. VII. 33;

Sententia a. t mirmati . Essentia itaque ab Existentia distinguitur a parte rei, quod ita probo.

Omne Ens creatum ob naturae suae limitationem est contingens, id est, potentiam & indifferentiam habet essendi & non essendi. Sed haec potentia δc indifferentia essendi & non essendi distinguitur realiter ab esse rei. Ergo. Illa distinguuntur realiter, quorum unum se habet veluti constitutivum partis componentis, alterum veluti constitutivum compositi. Ita se habet, essentia comparata cum existentia. Ergo. Illa distinguuntur realiter quorum unum potest esse & permanere, non eXistente altero. Sed actus primus essendi hominis potest esse, non existente adhuc actualiter homine. Ergo. Iterum. Illa distinguuntur realiter , quorum unum est aeternum, alterum

non aeternum. .

Sed essentia est aeterna, teste Philos pho, & existentia temporanea. Ergo. Ratio Min. quia haec propositio, homo es animal ra sionale , est aeternae veritatis ; non verb haec, homo animal rationale Ῥere existi; Uti se habet potentia ad actum, ita esse ad existentiam. Sed potentia ab actu distinguitur realiter. Ergo & essentia ab existentia. Sicut se habet intesie Iibum ad intellectionem actualem, ita essentia ad ex stentiam actualem. Sed intellectivum 8c intellectio distinguuntur realiter, tanquam accidens a subjecto, cui inhaeret. Ergo & essentia existentia. Sicut se habet solitivum ad volitionem , ita essentia ad existentiam. Sed illa distinguuntur realiter. Ergo & essentia & existentia. Sicut se habetis &rationalis ad hominem, ita essentia ad existen

tiam.

Sed vis & facultas rationalis ab homine distinguuntur realiter. Ergo & essentia es existentia. Sicut se habet intentio Anis ad adeptum, ita essentia ad existentiam.

Sed intentio finis 1 fine adepto distinguitur realiter. Ergo & essentia & existentia. Quorum unum ab altero potentia DEI absoluta parari potes, illa distina

guuntur realiter.

Sed DEos potest separare essentiam ab existentia, eamque conservare in statu separato. Ergo. Quaecunque per disserentias contrahuntur ad unum aliquod, & concordant in illo , illa inter se distinguuntur realiter. Sed essentia & existentia per potentiale & actuale concordant in ente.

Illa quae opponuntur ad invicem , distinguuntur realiter. Essentia & existentia opponuntur sibi invicem, tanquam potentia & actus. Ergo distinguuntur realiter. Illud quod habet causas virtuales & habituales, distinguitur ab eo, quod habet actuales. Sed essentia habet causas sive entitates virtuales & habituales. Ergo. Id quod est receptibile ab alio, id a recipiente distinguitur realiter. Sed essentia est receptibilis ab existentia. Ergo. Vides ergo, quomodo per Artis nostrae principia utraque sententia, negativa & ,-mati a , tractanda sit. In quibus Lector nonnulla reperiet, quae tametsi non semper stricte concludant, habent tamen hoc, ut facile.uno atque altero verbo emendari queant. Quomodo vero jam, quaenam sententia ex hac utraque verior meliorque sit, cognosci queat; hic suJungam alium modum, quo utraque sententia ex Artis nostrae Regulis concordanda sit, ut hoc pacto, quid in utraque negandum, quid aflirmandum, patefiat. Prior itaque sententia, essentiam ab existentia ex parte rei distingui posse negat, quam secunda affirmat. Quare ad utramque conciliandam, ita age.

Notan

359쪽

Notandum, In una δc eadem re tum essentiam tum e istentiam considerati posse pri mo in quantum est ens transcendens, generalissime sumptum; Secundo inquantum est Categoricum & locum suum Obtinet Inter decem praedicamenda. Unde sic argumen

tabere.

Quandocunque duae en ita es modo transcendentali uni & eidem rei Gash, inesse finguntur, tunc realis inter illas frustranea est, sed Saneherrationis ponenda est. Quandocunque vero dictae entitates cate gorice uni & eidem rei inesse considerantur, tunc disin timem realem inter illas ponere necesse est. Sed essentia & existentia modo transcendentali sunt duae entitates uni & eidem rei formaliter inclusae , & per modum entis unius

abstracte consideratae ; contra verb, ut Categorice considerantur. Ergo essentia & existentia modo transcendentali non distin guuntur realiter aut ex parte rei, sed ratione tantum ; secus, categorice consideratae. Quandocunque via transcendentali aliquid per modum interrogationis aut comi positionis consideratur, tunc iterum frustranea est

distincilio realis; curu illa duo semper per modum unius abstracti

considerentur.

Sed essentia & existentia via transcendentali non considerantur per modum duarum sed abstracte per modum unius. Ergo essentia & existentia transcendenter consideratae nullam ex parte rei distinctionem admittunt. Secus fit in Categoricis. QMecunque durant simul inseparabiliter , illa transcendentaliter considerata veluti ens quoddam indivisum in se , & divisum a quolibet alio , distingui non possunt realiter. Sed essentia & existentia transcendentaliter sumptae durant simul inseparabiliter. Ergo essentia & existentia realiter distingui non possunt. Secus fit inessentia & existentia categorice considerata.

Si quis vero senserit essentiam & existentiam separari posse, tun Cmajorem illam, quam rationis dicimus, distinctionein ponere necesse est. Unde sic argue Si Dientialis essentia distinguatur 1 potentia actuali realiter, tanquam nihil ab aliquo, potiori jure existentia actualis distinguenda est ab essentia potentiali. Sed essentia potentialis separata ab existentia potentiali distin quitur tanquam nihil ab aliquo. Ergo majori jure existentia actualis ab essentia potentiali.

aecunque transcendenter per modum uniuS abstractivo conceptu 'considerantur, illa diuinctionem sub hac formalitate constituere non possunt. Sed essentia & existentia transcendenter considerantur per modum

unius, conceptu abstractivo. .Ergo.

FIoc pacto per omnia principia, ordine, progrediendo, dictas sententias conciliabis.

COROLLARIUM.

Hinc patet, variis modis distinctionem essentiae considerari posse : si enim omnimodam & mutuam inseparabilitatem ponantur habere, tunc distingui illa necesse est formaliter ex parte rei ; transcendenter, non categorich, per modum duarum formalitatum constituentium unam essentiam , ut animalitas & rationalitas essen

tiam hominis: sed ut id, quod est, & ipsum

esse. Si verb essentia posset esse sino existentia , licet non sine omni, tunc essentia distingueretur ab existentia modaliter

360쪽

33silae COMBINATORIAE, LIB. VII.

PARADIGMA II. Utrum Goteria prima includat aliquem actum; an si pura potentia omni excluso a Iu. Celeberrimam hanc, tum apud Physicos, tum apud Metaphysicos agitatam Quaestionem, in utramque partem agitandam Paradigmatis loco proponam, ut quanta varietate

haec quaestio per Artis nostrae regulas diduci possit, videas. Primo itaque sententiam Negativam per principia ita deduces.

Ιd quod per se & ex sua natura nullam dat rei, in qua invenitur, pem sectiomem, imb aliquo modo privat ea, illa est pura potentia uullum includens actum. I alis est Materia prima. Ergo. Id quod nullam enti tribuit magnitudinem aut extensionem, id puram potentiam esse necesse est. Talis est Materia prima. Ergo. Illa est pura potentia passiva, quae nullam tribuit durationem & si mam consistentiam sui esse. Talis est Materia prima. Ergo. Illa est pura potentia passiva , quae nullam admittit potenIiam activam. Materia prima nullam habet potentiam activam. Ergo. Illa est pura potentia passiva, quae sola intelligibilitate attingitur. Talis est blateria prima. Ergo. Illa est pura potentia passiva, quae in perpetuo & insatiabili forma.

rum appetitu versatur.

Τalis est Materia prima. Ergo. Illa est pura potentia passiva , quae nullis viribus & facultate pollet. Talis est Materia prima. Ergo. Illa est pura potentia passiva, de qua serum est dicere, acta non ex L stere, sive nullam actualem habere existentiam. Sed hoc verum est dicere de Materia prima. Ergo. Illa est pura potentia passiva, quae nunquam ob desiderium formarum quisit, quae neque ullam formam habet, qua glorietur. Sic se habet Materia prima. Ergo. Materia prima dissert a Materia secunda , eb quod haec formarum compers, illa omninci expers sit formarum, omni actu destituta. Sed hoc est esse potentiam passivam. Ergo Materia prima est potentia pura passiva. Illa est pura potentia passiva, quae insima entium cum nullo actualiente commercii Ina neque concor habet; neque eniim substantia , neque accidens, neque genus, nec species, nec differentia est. Glis est Materia prima. Ergo. Illa est pura potentia, Maecontrarietate caret, ens simpliciter pasiavum& incorruptibile omnis interituS expers. Talis est Materia prima. Ergo. Illa est pura potentia passiva, quae sola tanquam principium potentiale materialiter concurrit ad generationem N corruptionem rerum. Τalis e st Materia prima. Ergo. Illa est pura potentia passiva, inter quam& potentiam activam nullum intercedit medium. Talis est Msteria prima. Ergo. Pura potentia passiva nihil aliud est, quam purus terminus recepti-

Talis est Materia prima. Ergo. Illa est pura potentia , quae neque majoritatem, neque aequalitatem admittit. Τalis est materia prima. Ergo. Quarum

SEARCH

MENU NAVIGATION