Athanasii Kircheri e Soc. Jesu Ars magna sciendi, in XII libros digesta : qua nova & universali methodo per artificiosum combinationum contextum de omni re proposita plurimis & prope infinitis rationibus disputari, omniumque summaria quaedam cognitio

발행: 1669년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 철학

421쪽

3. Authentica sive constitutiones Novellarum Authenticarum, in s collectiones distributae. . Consuetudines Teudorum , a Longobardorum jure natae post novellas, in a libros divita. s. Constitutiones Friderici , a Friderico II. Imperatore evulgatae , unico titulo comprehensae, Ecclesiae favorem con

cernunt.

6. Extravagantes ab Henrico VII. Imperatore evulgatae, duobus contentae titulis. Laeta Majestatis, & rebellionis crimen continent. 7. De Pacis constitutione, quae fuit inter Fri-dericum Imperatorem, & Henricum

ejus filium, & quasdam Germaniae &Lombardiae civitates, Liber I. I. Institutiones Iustiniani mandato confectae in 4 Libros divisis; evulgatae primum Anno Christi Io 33. Quibus Legum studiosi, Primo anno operam dantes dicuntur Pu L

Secundo; Edictales, tanquam operam dantes edictis Praetorum. Tertio ; P miameae, Responsis Papini ni insistent S. Quarto; Diae, tanquam jam liberi a Iurisprudentiae studio. Quinto - Prolyta, Legum antecessbres, ut quibus nihil ad legum notiutiam desit. Dimisio Puris Canonici. Duo hoc partium genera habet, Materialium & Essentialium. quot modis textus

Nn SCIENDI,

Materialium partium genera duo sunt. Primum a numero Voluminum desumptum; alterum a numero diversorum traiactatuum nuncupatum. s 1. Parsprima Decreti. Partes materiales 3 a. Pars sicunda Decreti. sunt quatuor: l 3. Decretale.

. . Sextus.

Essentiales sunt quinque: I. Decretum, & tres partes habet i De distinctionibus; de Causis, & Consecratione, Sanctorum Patrum dicta com

a. Decretale , quinque Libris diversorum Pontificum & Conciliorum constitutiones continenS. 3. Sextus Decreralium , quinque pariter Libris diversorum Pontificum constitutiones exhibens, cui adnectitur titulus

de Regulis Juris. . Clementinis, id est , Constitutiones Clementis V. quinque Libris contentae s. Extra gantes duplices, , aliae sunt Joannis XXII. & sunt ac, aliae communes a diversis Pontificibus evulgatae, ac ius Libros digestae , quorum quintuS t meri non reperitur. Hisce rudi Minerva expositis ; Quaeritur : Iuthus modis textus Puris utriusique e

ponendus t 8 Vocamus autem hic Textum. Jus, sive Legem, sive Canonem, sive Capitulum, sive g.) R. Id facile praestari posse ab eo, qui Artis nostrae Principia probe callens firmiter ea memoriae mandata habuerit. Sic itaque procede. Iuris exponi possit. s B.

M. D. P

Optima quaevis in textu occurrentia, & memoria digna annotato. Extendendi textus per ampliationes, casus ad casturn similem possibilem , si intervenitet. Iterando repetendoque lectionem textus, in eo persi endo, donec genuinum sensum ceperis. P ibiles in quacunque materia casus finge ad propositum prosequendum utileS. Objice per rationes dubitandi, quae in textu occurrunt, reddendo causam decidendi talem & talem casum, & inferendo ex illo alia dc alia ad propositum tuum facientia. Incitamentum sive Motivum Legislatoris in tali textu ordinando perpende,& tandem ad solutionem occurrentis dissicultatis procede. Vim verborum textus diligenter pondera, in iis enim totus intelligentiae nucleus continetur. Confirma rationem textus aliundε allatis exemplis. Finem Legum expende, quae est Salus publica, & politici Mundi conservatio. Per

422쪽

sce COMBINAΤORIAE, LIB. VIII. 397

Mino Dimide textum in tot membra, quot res disserentes sunt in eo contentae, examinando quid in unoquoque membro fit. Contrahe textum, id est, fiat breve eorum, quae in textu continentur, summarium, in quo differentiae concordantur. Contradi rionem textuum concilia, vel rectae rationis trutina, vel ex abiOrum textuum allegatione.

Origines & causas legum in textibus contentarum scrutare. edia ad legum scientiam ordinata selige. Fines, in quos omnia juris statuta collimant, expendito. Guaseris momenti sensus acriter scrutare. Similes textus similibus legibus, casibus, exemplisque comparato. Deferirus legum intextibus occurrentes singulariter notato. Quae per novem Quaestiones discussa ingentem dabunt, singulos Iuris textus &Rubricas, recte intelligendi, & de iis scientifice disceptandi, materiam. Quae omnia quoque in Glossarum interpretatione adhilienda sunt Iuris studioso. Quomodo verti illa ad praxin explicationis textuum applicanda sint, paucis accipe.

Nota; Quamlibet quaestionem per se sve Puris, sive faciti constituere theoriam, sive sit principalis, sive incidens; ipsa verbapplicatio quaestionum Iuris quaestioni facti in proprio genere praxin adstruit, in qua omnis difficultas consistit ex quaestione facti nascens; Quaestio enim Juris uti

semper est certa in terminis, ita nullam difficultatem habet ; in applicatione tamen tape sapientissimi quoque viri hallucinantur. Sed demus Exemplum.

Paradigmata varia Ethicosolitica .

Sive quod idem est, ex utroque Jure tam Civili quam Canonico, uti L Morali Plii losephia deprompta, quorum dissicultates ex Artis nostrae institutis solvuntur & ampliantur.

. PARADIGMA I.

Utrum qui sentit commodum, sentire quoque debeat damnum 'Habetur haec quaestio ita Jure Civili; quam ex principiis Artis nostrae ita resolvemus: Respondeo itaque amrmative, & id ipsum per Compositos principiorum terminos

a. Per B. P. Ve. Quandocunque commodum & incommodum reperiuntur in aliquo bono, quod quis vere possidet, necesse est, ut qui primum affectat, secundum quoque sentire debeat, cum in eodem ente sint conjuncta. Sed hoc fit in procurante sibi haereditatem bonam variis obligationibus & onerosis contractibus subjectam. Ergo. a. Per B. P. Quicunque appetit aliquod bonum, differentiba, rationibus utilis &damnosi inseparabiliter suppositum, is debet quoque necessaributi utile, ita & damnosum eidem bono junctum apprehendere. Sed hoc fit in casu supposito, quo commodum a damno separari non potest. Ergo. 3. Per B. P. a Quicunque assectat & ambit aliquod bonum , in quo potentes cauta ad id reprobandum & approbandum concurrunt inseparabiliter, necesse est ut utrumque apprehendat. Sed hoc fit, quando damnum & commodum sunt in aliqua re simul inseparabiliter; quia non datur locus eligendi unum sine alio; sed utrumque simul. Ergo. . Per B. P. R. Ubi commodum de incommodum postunt aquEiter operari in aliquare, tunc appetens ea, necessario debet utriusque Operationem a Gmittere , aliter rem acceptare non posset.

Sed hoc contingit in bono commodis & incommodis permixto inseparabiliter. Ergo qui sentit commodum, debet sentire & damnum.

423쪽

398 ART 1s MAGNAE SCIENDI,

F. Per B. Ve. - Quandocunque bonimi, quod petitur , laabet adnexa dime=s Jurai eparabiliter, tunc necessario petens illud, tenetur ad obliga tionem differentium hujusmodi jurium. Sed qui cupit aliquod commodum , c lannexum est in Ommodum,. acceptat id diversis Juribus inseparabilibus implicatum. Ergo

6 . Per B. Ve. I. Ubi vere & realiter bonum & malum operantur, propriamque habent caras itatem, necesse est, ut hoc appetens utrumque etiam sentiat. Sed hoc contingit, quandocunque commodum & incommodum sunt rei, quae appetitur, ConneXa. Ergo. 7. Per B. Ve. T. Quandocunnue & malum et e & ae in aliquo communicant , necesse est, ut qui acceprat unum , acceptet re alterum.

Sed hoc fit in re, cui commodum & damnum sunt connexa. Ergo 8. Per B. I. Ubi bonum disserenter causant inseparabiliter ira aliqua re, necesse est, ut qui unum aCCeptar, acceptet & alterum.' Sed hoc contingit in rebus bono aeque ac mala, commodo & damno suppositis. Ergo. s. Per B. Quando & malum etiamsi , in tertio tamen aliquo conveniunt aequaliter, necesse est, ut qui tertium id accipit, in tum quoque & bonum accipiat.

Sed hoc fit, quando commodum & damnum, utile & inutile in

tertio conveniunt aequaliter. Ergo. 1 o. Per B. I. T. Ubi bonu- dc malum causeant aequaliter operationes secundum formalitates stras, necesse est, ut qui compleXum accipit, accipiat& utrumque contentum in eo.

Sed hoc fit, quando commodum seu utile, & damnum seu onerosae obligationes, in aliquo reperiun ur. Ergo II. Per P. Ve. ' Quandocunque . aliqua vere possunt reperiri S firmari in aliquo realiter Sc disserenter, atque inseparabiliter, necessie est, ut qui acceptat unum, acceptet & alterum.

Sed hoc fit, quandocunque commodum & incommodum seu dam num inveniuntur & firmantur in uno aliquo inseparabiliter, V. G. in haereditate magni proventus, di obligata ad pensionem seu cetr- sum. Ergo qui sentit commodum, debet sentire dc damnum.12. Per P. cx. Quando diversa quaedam possunt veri sicari de eodem subjecto Msubstantia . de causare diversos effectus in eo, necesse est, ut qui tale subjectum admittit, effectus quoque admittat, cum sine iis

res in usum non cadat.

Sed hoc fit, in proposito casti, quia nunquam habetur proventus in ea , sitne obligatione census, pensionis, aut sine onere adnexo.

13. Per B. Ve. H. Quae possunt et ere & aequaliter in eodem subjecto. reperiri, habent aequale jus & actiones in eo. Sed quando commodum & damnum reperiuntur inseparabiliter &aequaliter in una re, habent in ea aequale jus & actiones. Ergo x . Per P. I. Quae possimi disserenti modo causare stios effectus in una & eadem re ad invicem, necesse est , ut qui eam admittit, admittat &effectuS. sed hoc fit in proposito casu. Ergo. I s. Per P. R. Quando commodum & inc inmodum in re aliqua existunt cum suis differentiis essentialibus aequaliter, aequaliter quoque debent acceptari & sentiri; quia nulla alia ratione res transeunt in dominium, sine talibus conditionibus. Sed in casu, cui adnexa sunt onera & commoda, illa aequaliter

sunt. Ergo. I 6. Per P. ci. T. Quando sunt duo, quae causant aequalem effectum in aIiquo, tunc Oportebit, qui ambit illam, utramque acceptare conditionem. Hoc fit in rebus commodum & incommodum continentibuS. EGgo. Sunt enim veritas obligationis, & oneris conditio in ea ar-

424쪽

Ilae COMBINATORIAE, LIB. VIII. 3991ν. Per Ve. a. mando sunt & disserentes cauta in aliquo, ad causandos dis

ferentes effectus, tunc oportebit acceptatorem utramque subire conditionem anneXam.

Hoc fit in casu proposito. Ergo. 18. Per Ve. '. T. Ubi est Veritas formalis & conditio disserens aequaliter, necesse est, ut utramque veritatem & conditionem acceptet, illud bonum appetens. Hoc fit in casu proposito. Ergo. τρ. Perve. α. R. Ubi vere existunt causae aequales, debet, qui acceptat unum, acceptare & alterum. Hoc fit in proposito casia. Ergo. α o. Per ec. H. Ubi stant erentes cause 3c aequales, qui accipit unum, debet accipere & alterum. Hoc fit in casu proposito Ergo.' Hae sunt et o rationes, quibus ex Artis nostrae principiis suppositum casum deduximus. Si quis verti has per alias Eo deducere voluerit, id efficiet per Quaestiones, quarum tantum primam, utrum, ad dictas propositiones enucleandas exempli loco assumemus. Sic igitur quaeritur. Possint vere' ul reperiri in aliqua re Pquod sic. Quia potest esse V. G. haereditas aliqua utilis, quae habeat annexas Obligationes damnosas & onera multa, videlicet tributa & census. Ut duo contraria, possint esse in eodem subjecto stquod sic. Quia nullum est inconveniens duas contrarias conditiones reperiri, uti fit supra domum aut agrum , cum quo ponitur annexum onus transeundi per illum, habetaque simul annexum commodum pensionis annuae propter id. Posint causare in eodem subjecto essectiu formales simul se eodem tempore' R. quod sic. Camsant diversos effectus commodi & damni. Secundum suas disserentias positur esse aequaliter in aliqua re ρ quod sic. Quia cum sint ibi secundum suas formalitates Se conditiones , erunt quoque secundum differentias. Faciant me, e & realiter disserentes esse rus in alia quare' quod sic. Quia verta & realiter illi insunt, ergo & effectus facient diis

Possint esse vere secundum formis fuas in re alia qua ' quod sic. Quia cum operantur Minqualiter in ea, & ibidem formalitas existere necesse est. Possint uniri er eoaequari r quod sic. Quia aequale habent jus ad existendum in re. Producant disserentes effectus in eadem re pquod sic. Quia commodum in domo producit utilem effectum habitationis, & damnosum solutionis. Disserenter debeat sentiri ab iis, qui in eadem re habent aqualia jura ' R. Asfirmat. Quia in quolibet jure reperiuntur aequaliter differentia commodum & incommodum. Secundum siuas formalitates possint aequaliter sentiri ' R. affrm. Quia uti in eadem re aequaliter reperiuntur, ita aequales sertiuntur effectus.

B. P. a.

B. P. R.

TI. Per

425쪽

, Per

Cur comm

dum se

damnum

MAGNAE SCIENDI,

p nt mer e se realiter secundum proprias suis di s rentias sentiri ' Quia in eadem re vere &realiter existunt. Vere possnt aequaliter cassire diversei O Zm in eidem re ' L. Quia in ea existunt formae, a quibus tales emanant effectus. P int aequaliter inveniri in aliqua re, Cr aequaliter sentiri ' Quia in ea vere & realiter secundum mensuras conditionum commoditatis repe

riuntur.

Possint disserentes Odrus causare ρ Quia formalitatos eorum, juxta quas operantur, sunt differentes, ergo & effectus, qui inde prodeunt. Disserentes aequalesque essectin sortiantur in eadem re st . Quia differentes eorum formalitates in Q dem possunt reperiri aequaliter. P int aequaliter operari ' Quia possunt aequaliter ab eodem subjecto participari. Vere secundum suas disserentes formas p int operari in eadem re Uti est susceptiva talium se marum differentium, ita & earum effectus participare potest. commodum se damnum secundum suis disserentes formas aequali. ter possint sentiri λ Ubi aequaliter inveniuntur diversa jura,

quae commodum & damnum possunt habere. 19. Per B. Ve. H. Ubi commodum se damnum possint veris se aequales operationes causare lin eadem repra Ubi possunt aequaliter secundum formas reperiri 2 o. Per B. a. Utrum commodum se damnum causent in eadem re dissimiles se in quales ejectus p Assirm. Quia commodum & damnum dita milia dissimiles operantur effectus. B. P. A. B. α I. B. B. P. H.

13. Per B. Ve. Δ.Habes hic iterum 2o quaestiones, partim ad Quaestionem , partim ad Cur, & bi, applicatas, quas si per caeteras ampliaveris , habebis de proposito casu solu-Liones omninci 18o; quas denub Τabulae Combinatoriae ope , in innumeras alias quaestiones & propositiones transferre po

teris.

Extenditur autem conclusio , quando per eandem quaestionem & modum quaerendi intra species, quae reperiuntur in tali regula multiplicatur, quae vocatur dilatatio intrinseca; vel quando per alias regularum species dilatatur, dicitur extrinseca.

V. G. Aut sientit commodum , debet er sexin 1ire damnum; extenditur sic per Quaestionem Utrum: vel necesse est sentire damnum, ves possibile, vel impos ibile, vel contingens. Si quaestio fiat per Quaestionem Cur , tunc extenditur vel formaliter vel finaliter ; &quando per Ubi, tunc extenditur per 1 rspecies de localitate supra assignatas ; & sic de caeteris. Et quemadmodum per hasce species conclusio multiplicata est, ita quoque unaquaeque ex paulli ante et o quaestionibus positis ad 18 principia tum absoluta tum respectiva applicari poterit.

B. 4 Necesse sit damnum sentire

in omni bono. M. Magnum damnum in m gno commodo.

D. Durabiliter Sc persistenter sit

Utrum , sentiendum, an temporci determinato. P. Magis sit potens ad sentiendum damnum,quam com

modum; & sic de reliquis J L ordine principiis. Si quis mero objecerit contra dicta, quippiam, tunc juxta Regulas Artis solues , ea qua sequitur ratione. Obicies primo. Non est justum , illum pati damnum, qui utitur jure suo; potest

enim procurare sibi bonum, damnumque vitare, re ad id faciendum tenetur. R. Verum hoc esse in contractibus liberis , & qui nullam onerosam obligationem adnexam habent; In onerosis vero contra- stibus, in quibus commodum & damnum inseparabiliter sunt connexa, MSo. Objicies secundo. Id debet quispiam semtire , quod magis est naturae consenta neum. Sed bonum est tale, ergo bonum,& non data Uum.

R verum

426쪽

Verum id esse in eIectione libera; in contractibus onerosis, ubi commodum& damnum inseparabiliter connexa sunt, esse falsum. Consectaria eo modo, quo in praecedenti factum est, colliges. PARADIGMA II. JURIDICUM.

locos agrum sub pretio se pensi merrium mensurarum tritici, or ab alio tres mensuris tritici ad seminandum recipiens , nouproducente agro nora tres mensuras tritici,

teneatar prius locator domino agri, quam a commodanti Iriticum satisfacere 'Hunc Casum adducit Sanctaeae in sua in modo generali; verum cum modus, quo eum solvit, sit intricatus, eum hic juxta Artis nostrae principia, breviori & clariori modo elucidabo. Dico itaque , quod qui accipit agrum ab alio, & triticum mutuatum ab alio recipit, teneatur prius domino agri, quam tritici accommodatori satisfacere a & per octodecim Artis nostrae principia ita deducitur

B M. D. P.S Vo.

Illi debetur prius satis facti as Qui praeterquam quod dominus sit alicujus rei, priorem

quoque communicationem cum ea habeat, juxta r

ulam Juris, qui prior est tempore, est priorjure talis est dominus & posscstar agri. Ergo locans illi prius satisfacere debet. Qui majus puta ad rem aliquam habet. Sed Dominus agri locati majus jus liabet ad amum.

Ergo

Qui jure rem possessam conserυat, & ad ultimum statum perducit. Talis est possessor agri locati. Ergo. Qui potes rem tanquam suam jure caper . Talis est possessor agri locati. Ergo Ad quem ceu legitimum dominum res ipse prilis videa

Hoc fit in nostro casu. Ergo. Cujus jus in re magis apparet, & jus voluntati minus contradicit operatio libera super eam. Hoc fit in posses re agri. Ergo. ini habet plenum in rem aliquam dominium, sive jus ad rem Sc in rct. Talem habet posse r agri. Ergo. Qui verificatur legitimus dominus alicujus rei.

Sed talis est possessor agri locati ex hypothesi.

Ergo.

Qui de re aliqua propria magis gloriatur, majores in ea conservanda ex pensas facit. Talis videtur de praesenti dominus agri esse.

Cujus jus super aliquam rem secundum omnes realitatis suae disserentias magis advertitur. Tale est jus domini agri. Ergo. Cui uti proprie convenit dominium , ita eam magis sibi unitam habet, & concordantem per possessionem. Talis est dominus agri. Ergo. Qui nullam habet in dominio contrarietatem, neque litubus urgeri potest. Talis est dominus agri. ENO. Qui jus manifestum super aliquam rem , & causalitatem propriam realem de eadem xe potest ostendere reprobare. Talis est dominus agri. Ergo. Cui naturaliter videtur annexa & connexa res aliqua.

Talis est dominus agri. Ergo. Ad quem tanquam ad legitimum dominum & finem exiis stentiae rei res potest ordinari. Talis est dominus agri. Ergo. Eee

M. Illi

427쪽

An 11s M AGNAE SCIENDI,

Cujus jus majm in aliqua re reperitur, majoresque rationes dominii demonstrare potest. Τalis est dominus agri. Ergo. Cujus beneficia expensaeque in rem propriam factae, non Illi debetur prius possimi comparari cum aliis, qui minus aut nihil ad eam

satisfactio, contulerunt.

Talis est dominus agri. Ergo. Cujus jus in aliqua re magis apparet, minor que contradicto. rias adjunctas habet. Talis est posses r agri. Ergo. Ex quibus luculenter patet, prius satisfieri debere domino agri, quam triticum ad se. inandum agrum accommodanti, posito inter neutrum intercessisse instrumentum. Si porrb illa eadem fusius ostendere tibi sit , animus , id per plurium principiorum assumptionem facile praestabis. V Gr.

Min. Per αB. D. P.

B. D. S. B. D. Vo.

tius satis - D. Vo. B. ciendum est,

Qui eidem fructui consertationem ad existendum, agendum, & ad communicandum se dedit. Talis est dominus agri. Ergo. Qui perfectionem dedit agro ad fructum ferendum necessarium, qui per culturam agrum conserva-mit, & provide omnia disposuit, quam illi , qui nihil horum fecit. Sed talis est dominus agri, non alter. Ergo prius illi satisfaciendum est, quam triticum

tantum mutuli concedenti.

Qui semper, quamdiu jus duraetuit, liberam . sitionem habuit circa rem possessam. Talis est dominus agri. Ergo. Qui censetur dIminus fructus ex agro percepti, qui libertatem tribuit conservandi & disponendi de agro quovis modo. Talis est dominus agri. Ergo. Qui videtur habuisse voluntatem liberam ad .consim mandum talem fructum , secundum Omnes durationis disserentias, per quas fructus recipit esse. Talis est &c. Ergo. Qui ad agri cultum omnia necessariasib inistravit. I alis est &c. Ergo. Sine quo impossibile erat, fructum nasci, augeri, perfici. Sed sine domino agri hoc non sit. Ergo. Et hoc pacto poteris per assumptionem Variorum principiorum rem prope in immensum producere: quae, ne longior sim, aliis evolvenda relinquo. Siquidem non tantum unum principium, V. Gr. B. cum Omnibus Ordine principiis combinare licet, sed & singula cum singulis ordine recto, inversio , & quocunque tandem modo placuerit ; quae deinde per Q laestiones examinata in ingentem propositionum argumentorumque copiam excrescent.

diuod si nonnemo objiciat; prius Commodanti triticum satisfaciendum , his argumentis inductus: 1. Illud bonum & commodum debet quis in agro prius reddere alicui ex credi toribus suis, 1 quo magis videtur a cepisse. Sed plus videtur accepisse ab accommodante triticum , quam a locante agrum. Ergo. Respondeo. Cum in hoc casu jus ad rem& in re potissimum attendi debeat; clarum est, majus habere jus ad triticum, in cujus agri fundo crevit, quam illum, qui nullum in agrum jus habet, qualis est accommodans triticum tantum ad seminandum. Ergo. Illi videtur prius & potius satisfaciendum, Object. qui majus ad rem aliquam jus habet. Sed commodans triticum majus jus habet ad triticum , quia proprie suum est. Ergo. Respondeo: Fructum tritici ex agro perceptum, cum jam esse desierit, neque in proprio fundo creverit, non posse ullum jusfundare in accommodante triticum; prius itaque satisfaciendum esse Domino agri, uius δc ager est, & quod ex eo provenit.

428쪽

Plura alia argumenta adduci. possunt, quibus potius accommodanti triticum, quam domino agri locati satisfieri debere Ostendere possumus: Attamen hujusmodi Objectiones semper eo modo solvendae sunt, quo in praecedentibus duabus factum esse vides. PARADIGMA III.

Quaeritur: Utrum Clericus possi puniri nyudice Saeculari Z sb. Negative. Hanc quaestionem hoc pacto per Artis

nostrae regulas solves: Primo respicies m terialem, formalem, finalem, & essiciem tem status utriusque causam; Deinde illa applicato ad nostra principia, eo, qui se,quitur modo. Cum Clericus juxta causam materialem sui status sit altioris ordinis, & sub alterius superioris, potestate, non potest Judex tacularis inferior eo, in eum ullam eXercere jurisdictionem ; sicuti enim corpora inferiora non possunt influere in corpora superiora, ita nec in Ethico Mundo inferior status in superiorCm. Hoc itaque ostenso, jam per haec ad principia Artis nostrae applicata, ita argu

mentor.

Si Judex tacularisClericum punire posset, tunc vere

dici posset, Per B. Minus perfectum de perfectiori

M. Parvum de Magno D. -utabilem de minus mutabili P. Minus potentem de potentiori Judicium S. I. Minus de magis privilegiato γ institui Vo. Saecularem de D E o consecrato posse. Vi. Minoris minutis de majori virtute imbuto Ve. Minus firmum & ωerum de magis firmo & vero G. 3 Minus de magis honorato Sed hoc est absurdum. Ergo. Perverteretur enim ordo rerum & judicium: quia inserius inqueret in superius, pro cedereturque de uno genere status in diversum; quod in Jure prohibitum est. Deinde haec eadem confirmabis per aragumenta ex causa formali desumpta, hoc pacto:

Ubi non est Iurisdictio seu facultas justitiae ad puniendum, ibi non potest fieri judicium. In Judice siculari non est supra Clericum talis Iurisdictio. Ergo. Quae iterum per novem absoluta principia deducere poteris, sic: B. Ubi non est requisita perforio Jurisdictionis, ibi non potest fieri judi

cium.

Talis non est in Judice Deculari supra

Clericum. Ergo.M. Ubi non est extensio sussciens ad exequendum judicium, ibi judicium

exerceri non potest.

Sed in Judice taculari haec non est.

D. Ubi non permanet Jurisdictio sabilis Sclegitima, ibi judicium exerceri non

potest.

In Judice taculari non est Iurisdictio

talis. Ergo.

P. Ubi non est potestis valida, ibi judicium

exerceri non potest.

Τalis in Judice taculari non est. Ergo. S. Ubi non sunt leges & decreta , sive COnstitutiones, quae derit Jurisdictionein ad judicium exequendum, ibi judicium exerceri non potest.

In Judice seculari haec omnia deficiunt. Ergo.

A causa Anali sic argumentare. Finis Jurisdictionis Ecclesiasticae est ad conservandum statum Ecclesiasticum, sicut finis Jurisdictionis Civilis, ad conservandum statum iacularem Mpoliticum. Ergo Judex tacularis non potest invadere Jurisdictionem alterius, nec talis punitio potest fieri de jure. Quae pex s absoluta principia sic ostendes: per B. quia id foret contra perfectionem status. Per M. quia foret res magnae praesumptionis. Per P. sine legitima potestate tacularis in Ecclesiasticum nil juris obtinet. Et sic de caeteris. Pari pacto 1 causa est iente dicta magnis discursibus probare possiem; quae, Iad longior sim, Lectori deducenda relinquo. Vides itaque, quantus ex hoc modo, &quam ingens discurrendi campus aperi tur, praesertim si per Quaestiones examL

uentur.

429쪽

Anet 1s MAGNAE SCIENDI,

PARADIGMA IV. Utrum justa de causa ultra tributum imposit- tum, insignum Dbeniimu aliud de novo

imponi possit λ

ando se offert occaso conciliandi in Republica, aut alio negotio pro ejus utilitate & quiete, an aliquid factum sit recte &utiliter, aut an faciendum sit, tunc recumrendum est ad praedictum Causarum quadruplex genus ejus rei, quae facta, vel facienda est, & per eas inquiritur, an utiliter & honeste res facta sit, an facienda sit. V. Gr. In aliqua Civitate magna quaeritur, an propter ejus amplitudinem & utilita tem , quam habet respectu aliorum oppiadorum sibi subjacentium , possit ultra trubutum solitum ipsis in signum subjectionis impositum , aliud de novo imponi gravando populos , coeteroquin Civitati obedientes . Tunc advertendum est, Consilium debere fieri modo praedicto, respiciendo ad Legem Divinam, Naturalem, & humanam Civilem 1 Si enim aliqua earum repugnat tali facto, tunc impositio fieri non debet neque potest. Quae Omnia ulchre ex principiis nostris demonstrabis, oc pacto: A causa GValeriali.s B. Subditi non debent privari bonis suis sinecausa justa . & illis utili.

Privarentur vero in dicto casu. Ergo. M. Si ad magnum Reipub. emolumentum non conducit , subditi non debent sine causa tale detrimentum pati. Paterentur autem in dicto casu. Ergo. Per Subditi non debent destrui, sed conservari & manuteneri in possessione sua. Destruerentur verb in dicto casu. Ergo. P. Subditorum potesas de facultas non debet sine ratione & justa causa minui. Minueretur autem in dicto casu. Ergo. S. Quicquid est contra rectae rationis dictamen, id non est faciendum. In dicto casu gravamina subditis sine causa imposita talia sunt. Ergo. Et sic de caeteris. A causa formali, seu de modo imponendi tributum, eodem modo per principia, rationes deduces; V. G. Si talis impositio fieret sine causa; B. Magnum in Republica bonum impediretur. M. Incrementum Reipub. augmentumque civitatum deficeret. D. Respublica ipsa durare non posset. P. Subditorum rebelliones & seditiones non essent defuturae. Et sic de caeteris.

A causa miciente. Cum non sit in civibust aut principibus civitatis talis potestas Imponendi tributa; alias enim eorum operatio esset injusta & imprudens, mala, PraVa, Corrupta, impotens, inordinata, & contra legem divinam, crudelis , vitiosa &c. per opposita principiorum absolutorum.

A causa Anali, quae est pax & Conservatio Reipub. quae per hujusmodi impositiones durare non posset, deficeret omnis civium Bonitas , M. D. P. S. Vo. Vi. Ve. G.

Habes hic paucis expositum assumptum thema politicum, juxta quod aliud quodlibet resolvere poteris. PARADIGMA V. De mariis modis argumentandi in Iure.

Inductio Iuris sumitur juxta Artis nostrae principia,

Bonitate,' utilitate, Commodo rei, quae in textu tractatur. t magnitudine, excellentia & extensione rei in textu contentae.

Consuetudine diuturna, legis usu introducta. Potestate Principum, Legislatorum. . Providentia latae legis, ad mala Reipub. avertenda. Legislatorum, reddendi unicuique quod suum est. Vi obligationis, qua omnes ad talem & talem legem servandam tenentur. Dictamine rectae rationis, cui talis A talis lex in tali & tali textu exposita, conformis est. . . utere M trauquillitate publica, quae ex legis observatione emanat.

430쪽

slae COMBINATORIAE, LIB. VIII.

Dissidiis malisque, quae ex legis ruptura consequuntur. Oncordia & unione , quae jurium compositionem consequuntur. Contrariis unionem & concordiam publicam impedientibus. Causa de prima legum origine. -ediis, quibus publica salus conservatur. Fine jurium, in textu legum contentorum. Comparatione majoris ad minus. Simili. uinori ad majus.

Quicunque haec rite intellexerit, ingentem sibi ad omnem Iuris interpretationem, disserendi materiam reperiet ; cum Omnia, quae in universis, iisque vastissimis Iuris Civilis operibus congesta sunt, in hisce implicite contineantur, & facile memoriae mandari possint. P ARADIGMA VI. Casu juridice decidendus, ex lite inter

duos exorta.

Notandum, triplicem esse litigantium differentiam ; Primo quidem, duo inter se litigant , quorum uterque culpam contraxit. Secundo duo litigant, quorum unus culpabilis , alter inculpa dilis est. Tertiis duo inter se Ιitigant, quorum uterque culpa caret. Singulos tres casus per Artis nostrae principia

resolvemus.

Exemplum de primo , o ponitur casus

in termiuis.

Titim certam pecuniam ad usuram dederat Sempronio ; hic pecuniam ad usuram concessam luxuriose cum muliere soluta Consumpserat, quem Τitius de luxuria &fornicatione commissa accusavit; Sempro nius verti Τitium de usura. Venerunt in judicium: nunc quaeritur, quis eorum m

jori poena dignus si 'Certum est, illum majori poena dignum fore, qui majus intensive crimen commisit. Cum itaque duplex hic crimen in casu ponatur , pura Sc Luxuria, utrumque prius juxta Artis nostrae regulas comparabis cum principiis absolutis ; quod enim magis iis repugnaverit vitium, illud majori poena dignum esse judicabis. Unde sic argumen

tare.

B. Illud vitium, quod est immediath con- Vo. tra D EI liberalitatem dc bonitatem Dgi diffusivam in omnes, & contra charitatem D E I & proximi, est magis puniendum , quam illud, quod non praecise opponitur liberalitati, bonitati, & amori DEI & proximi. Sed usura magis opponitur liberalitati, bonitati, & amori DEI & proximi, quam fornicatio. Ergo vitium usurae magis puniendum est, quam fornicatio cum soluta. Major patet ex se; est enim peccatum tanto gravius, quantu divinis virtutibus

magis opponitur. Minor probatur. Quia usurarius peccat contra legem divinam, qua charitas erga proximum praescribitur, quam ipse usura sua violat; Luxuriosus vero etiamsi sensuali concupiscentia victus contra praece pium, quod est, non moechaberis, peccais Verit; quia tamen luxuria non est praecisa opposita alicui ex virtutibus divinis, prae tereaque viri foeminaeque conjunctio quid

naturale videatur; patet, usurarium majori poena dignum , qu1m luxuriosum. Quorum utrumque scite per 18 principia demonstrare poteris, uti in prioribus Exemplis factum est. Vii: usiura est opposita pr. cise Bonitati M. D. P. S. Vo. Vi. VC. G. DEI; Luxuria non praecise ipsis iisdem opposita est, sed indirecth; in quantum est contra praeceptum Decalogi. Ergo Usu- rarius est majori poena dignus , quam Luxuriosius. Secundus Casin eorum , quorum unus culptabilis , alter inculpabilis es. Quidam Paterfamilias habens duos λlios , & primogenitum quidem, universalem omnium bonorum sitorum haeredem ex testamento constituit; Patre vero defuncto, primogenitus statim Presbyter factus est, in Ecclesiastica dignitate constitutus; Seeundo verti genitus fratri Ecclesiastico litem movit, circa haereditatem 1 Patre testamento legatam; objiciendo illud Juris Canonicit altari servit, de altari τisat, se de Ecclesiae patrimonio; cui non cedit primogenitus. Quaeritur jam, cuinam dicta debeatur haereditas ρVide & expende diligenter Cassis circumstantias. Hoc peracto, cum pater jam primogenitum constituerit haeredem , teis stamentum autem solui non possit, claro patet, primogenitum manere .in legitima possessione, non obstante, quod Sacerdotio initiatus sit; est enim melior conditio possidentis; Unde sic argumentaberis ex Artis nostrae principiis. Eeu 3 B. Bono.

SEARCH

MENU NAVIGATION