장음표시 사용
81쪽
go In quo confiibili ratis Cap. IV.
nuati queant, ut ex instantiis datis constat , non tamen fieti potest ut quantitas dividatur manente essentia integra : quia ' divisa quantitate, dividitur ipsa unio subjectorum ejusdem. Impossibile enim est ut subjecta materialia quantitate non continuati substantialiter continuentur : se mutub quidem contingere queant, sed hoc summum est. Repugnat enim ut materialis substantia continuo ductu protendatur absque sua continuatione. Quamvis igitur divisio quantitatis accidentalis sit, fieri tamen nequit quin ea divisa dividatur una substantia in qua subiectatur. Sed haec divisio, uiplurimum,
non producit essentialem mutationem, at duntaxat substantialem, simulque numericam. Quare subsistentiae mutatio non perpetuo denotat mutationem naturae, sed hanc esse communicabilem pluribus suppositis.
Creaturam 1 o. Sciendum: autem est, omnem divisionem substantiae non me serum f/ date suscientem occasionem cur resultare dicatur utrinque m bi nova subsistentia. Fateor aliqualem mutationem cuilibet massum siue materiae, detracta minima particula, contingere : sed ob continuum fluxum rerum naturalium modica mutatio pro nulla habetur. Interim particulae abscissae nova individua sunt & reputantur. Corpora ve a quibus abraduntur, quod sensibiliter non mutentur, quodque particulae abrasae sensim sine sensu auferantur, non dicuntur mutasse subsistentiammodalem ; sed esse perpetim in statu fluxili, & per vices instaurandae. Caeterum corpora quodcunque genus bisecta ex uno duo individua fiunt: similiterque corpora in partes aliquotas, aut haud magnopere quoad magnitudinem disse crepantes, divisa, in tot individua nova resolvuntur in quot partes dividuntur , & quodlibet individuum propriam subsistentiam modalem se respective complentem nanciscitur. Novus enim status substantialis 1 subsistentia fundamentali occasione divisionis resultat. Hoc obiter advertendum putavi, ut discriminemus esuxibilitatem rerum naturalium ab ilia ea-Iundem mutata subsistentia. VIlaus ripis ii. Hic quoque expendere lubet dissicilem illum locum
linguatur,&c. Ratio autem cur haec di tinctio fit necessaria in
82쪽
idei ct tert, pari, quaest, et, quia nulla est pisibilis sub paulia
ereata in qua non si aliquid extra essentiam speeiei. Haec Suarius :& paulo post, ii'. 13. Disscite autem est vim huius rationb intelligere, ct rationem ejus reddere, &c. Suarii ambages sequi non lubet, quhd prolixius in rebus quae ad sequelae illustrationem patum faciunt haereat: Meam itaque sententiam paucis aperuero. Creatura, quia finita, necessario inadaequata est toti
latitudini s non tantum generum superiorum, sed & infimae speciei. Genus enim latius est qualibet specie, & species infima plurium individuorum indefinite capax est. Quod libet
ergo individuum quod non compleat totum genus aut totam speciem potest communicari alteri, sive ejusdem live diversae speciei. Requirit ergo complementum quo terminetur in se,& reddatur omnibus aliis individuis, cujuscunque generis aut speciei, incommunicabile. Solus Deus omnem plenitudinementitatis in suam naturam absorbet , quaevis creatura limitata portiuncula contenta est. Hinc omnis natura seu essentia finita uniri alteri vel communicari potest. Supponit enim aliquid extra se cui communicetur , quod infinito non competit. Quod autem in se incompletum est non penitus abhorret ab unione cum alio. Nondum enim se undique munivit & terminavit complemento incommunicabili. Potest. ergo adhuc cum alia natura coalescere,& se alteri communicare. Quare natura adhuc quodammodo communicabilis est,
dc sola subsistentia complens eam uni restringit. ia. Accipit haec Suarius, quasi D. Thom. per communicam Coim Dbilitatem hanc naturae, communicationem ejus suis individuis eabilitas ab intenderat. Verum necesse est intendat ( si velit esse verus communicationem individualis naturae diversis suppositis. Natura enim individua solo nomine perseitatis essentialis, & ex- sistentiae ejusdem , non est incommunicabilis diversis suppositis i, sed si superveniat ei subsistentia complens, incommunicabilis redditur. Hoc evidenter probatur, quia duae naturae substantiales unitae non eadem subsistentia qua alterutra seorsim terminabatur terminantur. Natura itaque individualis communicabilis est diversis suppositis. Complementum vero quo natura incommunicabilis redditur non est altera natura,
s quae non minus in se interminata est, ) sed quid extra essentiam seu naturam speciei, eique additum,& eandem complens. Ratio
83쪽
ga In quo consibit ratio Cap. Iv.
Ratio itaque, secundum D. Thomam, cur substantia creata requirat aliquid extra essentiam speciei qua compleatur,est,quod alias communicabilis esset pluribus suppositis. Ratio autem cur communicabilis foret, est, quod cum aliis naturis uniri
possit, & sic novam subinde subsistentiam postulet.
Naturas I 3. Dices, naturam esse completam in ratione naturae ante
mutat adventum subsistentiae: asserit autem Suarius naturam in se m tu eompletam non posse uniri alteri, Disp. 3 s. c. a. n'. IS. Alio, quin, inquit, nulla ratio reddi potet ob quam inter persenas Mut sit immediate intercedere subitantialis unio,ct fimiliter inter naturas substantiaIes O eompletas, ut naturae sunt. Tota enim ratio est, quia elim fini completa in sua ratione, nee naturae possurumi iri ad complendam unam naturam, nec persona ad componendam unam personam, occ. Respondeo, nataras fortasse Angelorum illede comparatas, ut ineptae sint uniri cum ulla alia n tura , de qua tanaen re nihil pronuncio: dc ex spiritibus forsitaeo solam Animam rationalem ita conformatam esse ut cum asia natura uniatur. Quin & specificus corporis apparatus ad eam unionem requiritur et, ita ut extincto spiritu vitali ista
unio continuari nequeat. Non ergo negandum est quin ex parte naturae aliquid requiratur,quo ad unionem cum alia natura disponatur: ut fortasse in nonnullis naturis ex unione resultet perfectio aliqua quae separatis deerat, unde sequitur melioratio conditionis : similitudo quoque magnum est unionis principium , hinc similia facillime congregantur& unbuntur Sunt & plurima alia unionis media, minoris lichi notae, quae ad uniendas naturas conducunt, de quibus tamen hic agendum non est. Mihi vero alioquin valde dubia est Suarii assertio, qua dicit duas naturas in se ratione naturae completas non posse uniri inter se sub communi subsistentia. Hoc enim videntur ista verba insinuare, nec natura posistat uniri ad eomplendam unam naturam. Existimo naturas in ratione naturae completas non necessario abhorrere ab unione cum omni alia natura. Fateor dari quaedam requisiita ex parte naturae ad unionem,qualia,mutua conformitas,fimilitudo,proportio, congruuas, coaptatio ad cohabitationem, &c. quibus e rum unio facilius procuratur. Verum obices unionis respiciunt certas naturas, non omnes. Ea enim natura quae cum
hac vel illa unionem respuat, cum alia furth unionem ultro
84쪽
Cap. IV. Subsissentiae modulis.
ambiat: ut cera societatem spiritus vitrioli spernit, olei congressum amplectitur. Q.)are certum eii naturas non eodem modo incommunicabiles esse quo subsistentiae, naturasque ex parte naturae completas aliis silmiliter completis communicabiles esse modo alio respectu ad mutuam unionem rite comparentur. Quanquam igitur aliae naturae alias aversantur , ratio tamen aversationis non est, quod in se sint naturae completae, sed quod aversa quadam dispositione ad unionem cum hac vel illa imbuantur. Quare incommunicabilitas suppositi
subsistentiae modali, non naturae, tribuenda est. i . Missa itaque naturali aversatione unionis, s quae ex- Prihe tum tenditur ad certas, non ad omnes, naturas, aliud principium i3ecmmuni- incommunicabilitatis investigandum est. Naturae enim de se cabilitatu non undique satis ab alterius naturae incursione muniuntur. Manent enim adhuc abstractae & incompletae, necdum termino complente sigillantur. Dices, naturas angelieas ob perfectionem esse ineommunicabiles. Imo naturae incommunicabilitas non satis arguit ejus perfectionem. Natura enim Divina, quae perfectissima est, nihilominus communicabilis est Tribus Personis. Supponamus igitur sive per impossibile sive secus, naturas duorum Angelorum inter se posse uniri. Hoc dato, resultat nova personalitas realiter distincta ab alterutrius personalitate propria. Quare sublata praesente personalitate,alterutrius natura erit de se alteri communicabilis. Ratio ergo cur actu non communicatur, neque fortasse communicari pytest, est immutabilitas subsistentiae modalis, qua eorum natura munitur & terminatur, ne aliis communicetur.
utcunque sit, hinc evincitur naturam angelicam, si alteri uniatur, eidem communicari, dc deponere subsistentiam propriam , & consequenter eo non communicari, quia stabiliter permanet in statu quo est ab omnibus aliis diviti, quo redditur incommunicabilis. Hinc quoque evincitur ad Angeli individuationem incommunicabilem requiri aliquid extra essentiam speciei, nimirum statum divisium ab omnibus aliis, secundum D. Thomae illationem. Porro, contendit Suarius Divinum Verbum potuisse assumere naturam angelicam , & consequen- Naturacter non absolute repugnat isti naturae 'suspensa ejus subsistentia ) omnis communicabilitas. ihi sum
13. Verum quicquid sit de naturis angelicis, s quae nobis finia. F fere
85쪽
fere ignotae sunt, certissimum est naturas materiales, etiamsi completae sint in ratione naturae, posse facillime, mutata sola subsistentia, inter se uniri: ut duae guttulae vini, vel ejusdem vel diversii generis, facile committuntur ec uniuntur. Mutant autem hoc casu statum seu subsistentiam modalem, manente naturi tibi vero naturae unitae sunt diversarum specierum, ut vinum & faccharum, resultat natura quoque composita. Naturae enim alioquin completae fiunt in completae ex unione cum aliis. Sunt enim jam partes alterius, cui ut partes communicantur, novumque statum sibi asciscunt, nec amplius in se completae sunt : interim si restituantur per divisionem ab omnibus aliis in statum pristinum, complentur in se absque alterius adminiculo. Quapropter Suarium potius intelligerem per naturas incompletas voluisse naturas ineptas minimeque conformatas ad mutuam unionem, quo sensu verior fuerit. Aqua enim & oleum haud facile uniuntur, nisi fal aut spiritus aut terra interveniat : quibus additis it temperantur ut unionem postea haud dissiculter admittant. Verum Clari C. Suarius vix fatis sibi constat, si putet naturas quae seorsim completae sunt, eo solo quod sint completae cum aliis uniri non
posse. Naturae enim elementorum seorsim subsistentes completae fiunt, & interim ad mistionem coaptantur. Quare naturae completae ratione praesentis status, mutato statu, cum aliis naturis uniri possunt: nec obstat quod naturae priores erant in suo genere completae. Naturae itaque absque subsistentia non sunt omnimodo incommunicabiles, quanquam ob alias causas cum aliis naturis promptius, cum aliis aegrius, cum aliis vix omnino, uniantur. Is - 16. Dices, Clari C. Suarium Disp. 3 . s. i. n'. I. asserere,
et: ' subsistentiam non minus divisibilem esse quam naturam, &
consequenter videri recte inferri non minus esse communicabilem: Respondeo, Suarium valde confuse & perplexe de hac re loqui, quod non distinxisset subsistentiam fundamentalem amodali. Subsistentia enim fundamentalis est in adaequatus conceptus spectans ad naturam substantialem, a qua non realiter differt ; minimeque mirandum est si divisibilis sit de communicabilis, quemadmodum ipsa natura . Hoc solum argumenta Suarii num. a, , , 8, &c. manifeste evincunt.
Loquitur enim de subsistentia partiali, quae perpetuo funda,
86쪽
Cap. IV. Sub bientiae mdatis. Is
mentalis est, non modalis & complens. Illa sustentat quamlibet naturae partem : haec totam, & tantum totam, terminat. Illa in homine partim spiritualis est, partim materia itis: quae sustinet animam, spiritualis est , quae corpus, materialis : haec in homine resultat ab anima & corpore, quatenus
stant divisa ab omnibus aliis naturis, in se unita, & per se seorsim completa.i . Verum, ne variis Indivisibilitatis acceptionibus con- Variae de fundamur, Suarius L. i. n'. s. eam sic distinguit: Di ergo revi cepitanes totam Aelaremus, supponimus duobus modii posse aliquam rem diei indiuisbilem. Do modo, quo omnino ex nullis partibus eonstat , ut Angelus, tieI punctus et alio modo, quia licet eo stasi, set est indissolubilis, ut substantia eaeli, ve . se dissolvatur, extrema ex quibus componitur eonservari non possunt extra totum equod interdum in utroque extremo contingit,ut in minimo naturali,
Sin toto heterogeneo quoad aliquas paries principales , interdum vero in altero tantism, ut in braebio, se a toto dividatur, quia non manet idem quod antea erat. Omnibus ergo his modis intelligippis sub Menitam esse indisi bilem et quis autem illorum tierussi, superest declarandum. Verum praeter haec indivisibilitatis genera, datur aliud, quod tamen fortasse reduci potest ad istud, in quo extrema divisse nequeunt conservari. Consistit in eo, quod res indivisibilis nequeat dividi in plures tales. Indivisibilitas hoc genus in substantiis appropriatur suppositalitati, sive personalitati, & non videtur differre ab incommunicabilitate. Persona enim non est divisibilis in plures personas, aut plura stupposita, hoc est, persona non est communicabilis ; sed si dividatur, suppositalitas quae praefuit desinit esse, ejusque loco nova supposita resultant. Quanquam autem Suarius hoc loco non expresse mentionem divisibilitatis hoc genus facit, eam tamen agnoscit & eXplicat Disp. s. LI. n'. 3. eaiademque n'. g. & i. essicaciter probat.18. Quod vero Suarius confuse complicat duas subsisten- Sub ghtiati as,ex ejus verbis in diversis locis inter se collatis facile con- Suarii duastat. Eadem sectione, n'. 26. Subj ealia, inquit, est supple.. sv F μὴ mentum rei in ratione per se stantis, O independentis ab aZiquo sustentante. Aperte ibi loquitur de subsistentia quae includit
negationem fustentationis ab alia re creata, quam supra ad partes naturae spectare probavi: non vero esse subsistentiam F a complentem,
87쪽
36 In quo conlisit rauo Cap. IV.
complentem, de qua hic disserimus. Idem vero Suarius no. sv. cogitur distinguere suam confusam subsistentiam in pat-tem essentialem & complementum. Quis non videt hoc verificari non posse de entitate, quae conlisiit in sola modificatione, terminatione sive complemento naturae substantialis atqui Suarius passim profitetur subsistentiam nihil aliud esse nisi modum, terminum, appendicem & complementum naturae. Certissimum ergo est ejus subsistentiam ambiguae significationis esse, & modo plus, modo minus significare. Hoc ulterius ei innotuerit qui totum paragraphum Sp. perlegerit. Negue bule incommunieabituati obstat quod eism una aqua tierbi gratia, unitur alteri, ex duobus suppositis integris fit unum, atque ilatiidetur unum supposium subflantialiter uniri ct communieari alteri ad componendum unum tertium et hoc, insuam, non, obstat , quia e m dieitur suppostum incommunieabile sintelligitur formali, ter, seu cum composivione, id est, manens suppostum : nam se amittat rationem seu complemenium supposit, id quod reliquum est eommunicari poterit, saltem ui pars toti tiet eomparti. Atque ita eontingit in praedicto exemplo et nam elim aqua unitnr aquae, utraque amittit aliquem ultimum terminum terminantem O complentem
rationem totius, seu totalis substantiae, quam si pastum signiscat,
ct ambae aequirunt communem terminum in quo uniuntur per mo dum partium Status di- is. Quo loco pere complementum suppositi,& per ultimum ter v sui ex minum terminantem ct eomplentem rationem totius, nihil aliud
i intendere potest nisi subsistentiam modalem, sive statum ab omnibus aliis divisium, hoc est, statum in se unitum, & per se seorsim completum. Nam paulo post subjungit, muniuntur non suntsupposita, sed poti hs, ut uniantur, definunt esse suppo fia , atque ita semper verum es , suppostum, ut suppostum, esse in communicabile,vel, ut ita dieam, inu ibi Iesub antialiter. Quare ex sententia Suarii, esse suppositum est esse in statu non unibilicum alia natura aut alio supposito, hoc est,esse in statu diviso. Ratio ejus est, quia j quae uniuntur partes sunt. Idem ergo hic Suarius, argumento convictus, docet quod ego hactenus asserui. Verum subterfugium mox molitur, substantias sic unitas non amittere totam subsistentiam. Recte itaque dixi, ejus subsistentiam confuse includere duas rationes, nempe subsistentiam fundamentalem & modaum. Nam pars subsisten-
88쪽
Cap. IV. Sub bientiae modialis.
liae quam dicit non amitti spe stat ad partes naturae, .stque ipsa naturae sustentatio sui ipsius per se, quam subsilientiam fundamentalem voco, quae, ut ipse fatetur, non spectat ad suppositum formaliter. Haec enim subsistentia Leundum Suarium non minus ad partes spectat quam ad totum : at vero ratio suppositi nequaquam parti competit. Nam sui ille eodem loco paulo inferius testatu ) ehm dieitur supposium incompletum, involvitur repugnantia in ipsis terminis secundis mpropriam fignificationem eorum: Nam suppositum non uiscasuis substantiam completam. Quare subsistentia quae partibus convenit nec est nec esse potest de abstracta ratione suppositi. uo. Porro,n'. so.&61. distinguit subsistens & suppositum, Suritum de asserit rem incompletam posse subsistere,sed non esse incom- Minguere municabilem,nec eo respectu esse suppositum ;& omne suppo--- situm esse rem subsistentem,sed non contra. Formam ergo su siste utis ponit in negatione inhaerentiae, formam vero suppositi
in negatione unionis cum alio: quae acceptiones coincidunt cum nostra distinctione in fundamentalem & modalem. Num. 62. occurrit, inquit, ultimo advertendum dupliciter esse posses.b-fstentiam incompletam, sed ex se ct intrinsece, vel ex accidente, O, ut ita dicam, ratione talus, &c. Verum enimvero intrinseca
illa subsistentia est subsistentia fundamentalis, extrinsecaeit illud extra essentiam speciei, secundum D. Thomam, quod requiritur ut creatura possibiliter subsistat : id est, extrinseca subsistentia est status cujusvis substantiae creatae, quo ea per se seorsim, sive ab omnibus aliis divisa, in se unita & completa stat : qui status est subsistentia modalis, sive est modus quo natura substantialis fit suppositum. Ego vero existimo per
subsistentiam accidentaliter incompletam Suarium intendere solam subsistentiam fundamentalem, quae potest esse vel completa vel incompleta, quemadmodum 8c natura. Eoque sensu haec distinctio subsistentiae in completam & incompletam non spectat ad subsistentiam modalem, quae in ipso complemento naturae substantialis consistit, cui repugnat esse di-mul incompletum.
21. Ad haec, ut distinctio nostra subsistentiae in essent talem Duplex,θ-& modalem clarius elucescat, attexere lubet iplius Suarii me itissi' distinctionem Divinae subsistentiae in essentialem & persona-
89쪽
Di quo consi ii rati, Cap. IV.
lem. Disp. 3 l. s. i. n'. 3. Nihilominus eis non ita certumst, probabilius tamen ac serius existimamus, iram substantiam sngujarem quae communis est tribus personis, ut se sub Reniem esse . exsectessenitaliter, habere ue unam subfissentiam absolui a victe genitalem tribus personis communem. Haec enim sententia communiter recepta est a Theologis uiri que Seboia, L . Thomae ct Sebii, di ab aliis etiam. Et modus ipse loquevdi magnum fundamentum habet etiam in antiquis Patribus, dec. Quam sententiam ibidem 3, , s. fuse illustrat oc probat. Admiratione dignum est eum potuisse tam acuth discernere duplicem subsistentiam in Deitate, & non cernere consimilem distinctionem in creatura. Dices, Suarium ibidem L. f. n'. 6 o. objicere, soli Deo proprium esse habere subsistentiam communicabilem. Respondeo, soli Deo proprium esse habere naturam in se & per se absque compositione subsistentem & completam, simulque personis communicabilem : omnes vero naturas creatas comparatas ad sua supposita esse incompletas, dc pluribus suppositis communicabiles. Non dicam quin naturae dicantur completae in ratione naturae, quod nihil iis desit quod ex parte naturae requiritur ad perfectionem in aliqua specie : interim incompletae sunt, quod supponantur nondum terminari complemento suppositalitatis, sed pluribus suppositis communicabiles manere. Ut natura olei sive oleositas, & similiter natura cerae sive cerositas, dicuntur respective completae ut naturae: si tamen comparantur ad oleum aut ceram, incompletae sunt. Etenim oleositas terminabilis est ad oleum,cerositas ad ceram,quae duo distincta supposita sunt,& incommunicabilia. Sin oleositas & cerositas uniantur, rem sultat suppositum quod nec oleum nec cera, sed ex utrisque
conflatum est. Quare non repugnat ut naturae completae in ratione naturae communicentur novo supposito, neque Suarii exceptio hoc respectu est alicujus momenti. Concludendum itaque est duplicem esse subsistentiam, quarum altera fundamentalis, altera modalis est , & utramque Suarium confuse quodam modo atque implicite agnovisse. Namque in quantum intrinsecam subsistentiam admittit, essentialem necesse sario agnoscit. Quod enim intrinsecum est, essentiale, & con sequenter naturale, est, seu spectat ad partes naturae. Effentia enim & natura idem sunt. Agnoscit etiam subsistentiammodalem,
90쪽
Cap. IV. Subsistentiae modalis.
modalem, in quantum complementum resultans a natura lar gitur. Quare implicite & confvsh utramque subsistentiam agnoscit. aa. Dices, ex dictis elucere Suarium aliquo modo distinguere subsistentiam, atque adeo se ab ambiguitate vindicare. Respondeo, eum perpetuo subsistentiam, naturae, ut ei in tota latitudine contradistinctam, opponere, adeoque magnam ambiguitatis ansem ministrare. Nam, ut supri monstravimus, subsistentia fundamentalis neque realiter neque eX parte rei
natura differt, sed tantum ratione, & ut in adaequatus ejusdem conceptus: caeterhm ex parte rei differt subsistentia modali. Quare si Suarius subsistentiam fundamentalem cum natura potius copulasset, qua tantum ratione discrepat, rectius fecisset. Sed . natura disjungit,& cum statu complente complicat. Dupliciter itaque hic erratur: perseitas essentialis, quae nihil aliud est nisi inadaequatus ipsius naturae conceptus, ab hac divellitur, & partibus complementi ejusdem, . quo ex parte rei differt, adscribitur. Quae duo maximam in hac parte Metaphysicae, ut dixi, confusionem pariunt. 23. Insuper Clarissimus Vir, ubi causam materialem complementi substantialis investigat, Disp. laudati, L. 6. ny.p. eam rejicit in naturam substantialem, adeoque seipsum nodo inextricabili implicat. Et si enim verissimum sit quod asserit, modum complentem naturae substantialis ab eadem natura tanquam a materiali causa di manare : si tamen modus iste complens cum subsistentia essentiali confundatur, manifestam repugnantiam involvit. Etenim revera subsistentia fundamentalis est ipsa materialis causa modi complentis se : imposse sibile autem est ut subsistentia ea quae includit negationem sustentationis ab ulla alia creatura, sustentetur nihilominusae natura substantiali. Etenim non sustentari ab alio, & fimul sustentari ab alio, manifestariam contradictionem insinuat. Subsistentia secundum Suarium, etsi in se sit forma positiva, involvit tamen negationem sustentationis ab alio. Quare non innititur naturae, sed est ultima basis sui ipsius, hoc eli, est ultimum subjectum, seu ultima causa materialis. Causa enim hoc genus seipsam suis effectis impertit, ejusque causatio in iisdem sustentandis exercetur. Effectus enim etiamsi a se di- manare dicitur, in seipsam tamen recipitur, dc tanquam a