장음표시 사용
71쪽
An Natura subsantialis Cap. IIt.
tem, ad cujus essentiam non requiritur esse per se, sed soluimuinodo non inhaerere in subjecto prius constituto. Quare ea forma non participat naturam subitantiae maxime proprie sic d ietae, nempe praedicamentalis, sed tantum transcendentalis . Minimh itaque mirandum est, si essentia substantiae proprie dietae, scilicet perseitas, non conveniat tali formae, cum re- ipsa non sit substantia eo sensu quo haec talem essentiam
postulat. Qisin potius hinc colligitur, esse per se proprie distinguere substantiam praedicamentalem a transcendente, & cou- sequenter esse propriam illius, non hujus, essentiam. Utcunque sit, nullo modo inferendum esse per itatem.non spectare ad essentiam substantiae. p. Insuper hoc idem evincitur, quod illa ratio substantiae qua ea per se sustentatur eoque respectu non dependet ab ulla alia creatura) non competat subsistentiae modali,&consequenter spectet ad naturam substantialem. Omnes enim substantiam metaphysice compositam in naturam 8c subsistentiam naturae modum) resolvunt eamque compositionem solam realem esse asserunt. Quicquid ergo in supposito reperitur quod non competit subsistentiae modali, necessario ad partes naturae adscribendum est. Jam vero ea substantiae ratio qua se suo marte sustentat non spectat ad subsistentiam modalem , spectat igitur ad partes naturae. Quod vero ad illam non spectit, ex aeo constat, quod ipsa ea subsistentia modulis dependeat & sustentetur a natura . Hoc probabile putat Suarius Disp. 3 .s 6.n'. p. & argumenta in contrarium adducta solvit. Verum enimvero ratio ob quam ille haesitanter de veritate propositionis pronunciat est, quia subsistentiam fundamenta- Iemccum modali confundit. Quo respectu eadem assertio partim Vera, partim falsa, dicatur : unde fortasse ille putavit eam esse probabilem. Nequivit enim satis dilucide argumentis alterutrius partis respondere. Verum admissi distinctione subsistentiae in fundamentalem & modalem, propositio, alioquin confusa & dubiae veritatis, in duas distinctas 3c manifeste veras resolvetur , nimirum, Subsistentiam fundamentalem non dimanare a natura substatitiali, &, Subsistentiam modalem manifes h natura dimanare. Quod ad priorem attinet, ea proculdubio vera est. Nam subsistentia fundamentalis, sive essent Ialis, neque realiter ne
72쪽
Cap. III. includat Sub entiamfundamentalem.
que ex parte rei differt a natura substantiali: Est enim ipsa fusilentatio naturae per se. Siquidem ubi id quod sustentatur, per se sustentatur, sustentans & sustentatum ex parte rei idem sunt. Si enim astud iit id quod sustentat ab eo quod sustentatur, non amplius sustentat se, nec per se, sed per aliud,& sustentans est re sustentata diversiam. Natura autem substantialis a nulla alia creatura nisi a seipsa sustentatur. Quare respectu creaturarum ipsa est per seipsam, sive ipsa est ea intrinseca subsistentia per quam subsistit. Ita ut per se subsistere hoc modo dicat intrinsecam naturae entitatem in seipsa, & in nulla alia creatura, fundari. Quocirca fundamentalis haec subsistentia neque realiter neque eg parte rei ab essentia substantiae, cujus est, differt. Eo enim quod intrinseca sit, intra essentiam substantiae includitur : Quod enim non includitur in ea essentia est extra eandem. Hinc D. Thom. asserit suppositum creatum necessario includere aliquid extra essentiam speciei. Hoc extra est subsistentia modalis, non autem fundamentalis, quae tantum differt ratione, sive ut in adaequatus conceptus, ab essentia sive natura substantiali. 1 o. Ad alteram propositionem devenio, Subsistentiam mo- Sub Rendalem manifeste a natura dimanare. Hic ad partes Suarii
me confero, Hanc subsistentiam esse tantum modum a natura resultantem, quatenus ea divisa est ab omnibuS alii S naturiS. stinare.
Impossibile autem est ut natura, sic divisa, non de se dimanare faciat statum in . se & per se seorsim completum. Implicatenim repugnantiam, naturam sic divisam nec esse partem aliterius, nec esse totum in se. Pars enim a suo toto divisse non manet amplius ut pars. Quod enim dividitur non jam conm, municatur ei a quo dividitur , ut pote ad communicationem totius & partis saltem requiritur unio. Eo autem quod natura aliqua non sit alterius pars, neeessario est in se tota &completa. Etenim in eo istu ad complementum nulla ei pars deest : imo, addita alia natura aut parte, cessat status divisus, eodemque momento cessat status in se completus. Ex ipsa enim additione, quod antea completum erat fit pars,& eatenus incompletum. Quare resultat subsistentia modalis sive status completus a natura, quatenus est divisse ab omni- bos aliis.
73쪽
Aes Natura subseretillis Cap. III.
ii. Pluribus aliis rationibus hoc confirmari potest, quarum aliquae forte occurrant capite sequente. Hic potius Suarii sententia expendenda esti Disp. 3 .f . n'. 2'. e Xpressee asse ferit perseitatem non spectare ad essentiam substantiae. Alio, inquit, modo sumitur per se, ut dieit talem actualem essendi inb- dum qui omnino excludat dependentiam S unionem actualem eum aliquo sustentanie: O de hoc negamus esse essentiat in exsistemiae propriae substantialis naturae, quan quidem ablato hoc modo otest ex stentia naturae consertiari: ut in Christi Humanitale factum est. Ego vero puto Suarium hic deceptum esse ambiguitate
ut dixi illorum vesiorum ille per se oc quoniam subiis entia fundamentalis in proprie dicta perseitate conlisiit, existimasse subsistentiam quoque modalem in eadem ratione positam esse. Non enim distinguebat subsistentiam essentialem a modali. Siquidem esse per se quod hic definit confusum
quid est: Includit enim duplicem negationem, alteram lasse tentationis, alteram unionis. Male igitur duas acceptiones perseitatis, duasque rationes subsistentiae, confundit. Nam negatio sustentationis ab alia creatura est perseitas fundamentalis , quaeque essentialis est omni substantiae propriEdictae: at negatio unionis cum aliquo alio est perseitas modalis, quae ubicunque adest terminat & complet naturam substantialem, & ex abstracta efficit concretam & completam. tubi ergo dicit conservari Humanitatem Christi absque negatione sustentationis aut unionis cum alio sustentante, confusus est. Etenim ea Humanitas non sustentatur ab ulla alia creatura, & eatenus includit perseitatem essentialem substantiae creatae , cujus forma,etsi in se sit positiva, facillime ta, men . nobis concipitur per negationem perse,ivam, s quae sub se perpetuo occultat formam positivam,) inquam, per
.negationem sustentationis ab ulla alia creatura , quae verba per viam negationis perfectivae exprimunt formalem rationem perseitatis essentialis sive subsistentiae fundamentalis, quam, inquam, Humanitas Christi in se manifeste includit: alteram autem perseitatem, quae describitur per negationem unionis substan tialis cum alio, certissimum est eam non includere , actu enim unitur subsistentiae Divinae Verbi. Quare perseitas quae explicatur per negationem sustentationis ab alia creatura est saltem ex natura rei distincta ab ea quae exprimitur
74쪽
Cap. III. includat Subg ntiam fundamentalim a 3
priniitur per negationem unionis substantia is cum quovis 1lio. Non recte igitur infert Suarius exsistentiarn substantialem non actu includere perseitatem, ( si de essentiali intelligatur,) sed aptitudine tantum. Si enim natura substantialis sit actualis, est actu per se , sin potentialiter sumatur, es potentialiter per se. iff. Caeterum Clariss. Suarius negat esse per se omnino ad ess Substah sentiam substantialem spectare atqui tantum ei deberi ut tiam equid consequens, sive ut quid resultans ab eadem. Hinc enim ausus est Disputatione laudata L 8. 11'. II. vulgo receptam substantiae definitionem corrigere. Eam non esse
amplius ( directe b ens per se sub istens, sed habere talem esseni iam ct naturam eui debeatur sub evita, seu quae ex se si si
eiens principium illius. Haec descripto multis modis manca & insuffciens est. Nam primo, nullam absolutam substantiae entitatem sive quid ditatem exprimit ; sed nos reiicit ut eam intelligamus ad quid consequens sive resultans, nempe admodum complentem. At dic, quaeso, jam, quid est natura substantialis in se absque respectu ad modum resultantem Si enim in se nullam habeat nauiram absolutam, qui potest esse principium talis modi P Porro, secundo asserit Doctissi vir,fet. n'. i . solam naturalem dimanationem ipsius subsistentia esse a natura, ut natura est. Item, L. 6.n'. 3 i. sola ditiina patentia impediri pee resultationem modi subsistentiae a natura . Insuper L. 6. n'. 18. naturam esse materialem causam subsistini M. Oportet autem ea entitas cui debentur haec en comia
sit in se entitas stabilis sive firma, & non dependeat ab alia creatura ut sit ; imo ut sit ima & ultima basis 3c fulcimentum sui ipsius, entiumque sibi superstructorum aut a se resultantium ; hoc est, ut sit natura essentialiter per se, etiam antem quam subsistentia personalis ei additur, aut ab eadem resultat. Insuper requiritur non tantum ut stet stabilis in se,sed ut isit principium quoque operativum, nimirum, ut sit quasi subjectum sive sulcimentum naturae alicujus operativae, ne alitis sit inutile quid & frustra. Est ergo entitas quae coaptatur ad ialiquas actiones, passiones, cessationes, motum vel quietem. Atque adeo habemus jam naturam substantialem spectabilem, entitatem quippe fundamentalem, firmam & stabilem, hoc est, per se subsistentem, suaque natura energetici impraegnatam
75쪽
inatam. Atque haec de Natura quatenus essentialiter per sessubsistit: Reliat altera perseitas a natura resultans, eamque complens, proximo Capite explicanda.
1 T Xplicuimus Capite praecedente naturam substantialem, eiquefundamentalem virum tentiam sive perseitatem vindicavimus: superest altera Subsissentia acceptio,quae modalis est, naturimque in ratione substantiae concretae complet & terminat. Natura enim, sprout a nobis concipitur,) per se licet esssentialiter subsistat, non tamen integra est, sed quodammodo incompleta, & metaphysice abstracta: ut Humanitas. Caret ergo aliquo termino praeciso,quo restituto,fiat iterum substantia concreta & completa. Duo igitur hic quaeruntur. Primum, quid illud st quod in abstractione naturae subitantialis praeciditur. Secundimi, an id quod se praeciditur a natura aBracta exparte rei disserat. a. Quod ad primum attinet, inter Philosophos proph convenit, id quod praeciditur appellari &esse subsistentiam quandam. id autem per iliam subsistentiam intelligendum sit, vix satis apertum est. Qui Scotum sequuntur nihil aliud esse putant nisi negationem sustentationis ab alio. verum haec negatio haud fatis circumscribit hanc subsistentiam, lih quidem quatenus ea negative concipitur , nedum quatenus est in re actus positivus ae fundamentum illius negationis. Tria enim sunt quae contra istam descriptionem objici possunt. Primum, quod formalem subsistentiae rationem ponat in negatione. Secundum, quod verbis istis sub alia I sustenta, tionem non satis restringat. Tertium, quod essentiam subsistentiae modalis quatenus negative concipitur explicet pernegationem sustentationis ; cum potius consistat in negatione unionis cum alia natura. De his ordine. . Essentiam Subsistentiae non consistere in pura negatione ex eo innotescit, quod negatio a Scoto ei adscripta sit ne-g1tio
76쪽
cap. IV . Sub entia modulis. Is
gatio perfectiva; quae, in re, implicat formam positivam in
qua fundatur. Sustentari enim ab alia re creata manifeste
imperfectionis est & privationis. Saltem ergo implicith in
se continet negationem alicuius perfectionis. Ominis vero perfectio, in re, possitiva est, utcunque negati via nobis exponatur. Negatio autem qua exponitur est negatio negationis, sive privationis, quae resolvenda in formam positivam. Duae enim negationes in natura non immediate opponuntur, sed altera est forma positiva. Porro, e duabus negationibus ea
quae perfectiva, non ea quae defectiva aut privativa, pro positiva est habenda. Cian ergo negatio sustentationis ab alio sit negatio alicujus privationis, ultimo resolvitur in formam positivam privationi quam negat oppositam. Interim largimur Scoto subsistentiam fundamentalem de qua priore Capite egimus) in se continere negationem sustentationis ab ulla alia creatura, & per talem negationem recte explicari posse, quanquam, in re, sit positiva. Hoc enim plurimis aliis formis positivis commune est. . . Secunda objectio contra descriptionem Scoti sumitura iverbis ab alto, quae non satis restringunt sustentationem quam hi ci
subsistentia fundamentalis negat. Etenim negatio sustenta- fili Deu tionis ab omni alio soli Deo appropriatur. Omnes enim cre- vem. aturae essentialiter dependent a Deo , & vel ipsa causa materialis & subjectiva, quae respectu creaturarum ultima est, Deo essentialiter subordinatur. Caula enim . prima essentialiter superior est omni secunda: & consequenter omnis causatio creaturae, vel ipsius materiae, subordinatur causae primae quaessicienti, itae ut Deus effective & immediate concurrat cum materia & forma in causationibus suis. Ipsa ergo sustentatio quam ministrat subjectum accidentibus, alat materia formae substantiali, est etiam effectus Divi se virtutis concurrentis. Causa autem prima non concurrit ut causa materialis, quia
hoc imperfectionis est , sed ut causa essiciens, qui perficit
quicquid ulla causa secunda cujuscunque generis producit. Haec on mia luculenter probantur a Clariae Suario Disp. a a. s. i. quo lectorem referimus. Constat itaque nihil ita a natura iustentari, quia idem quoque immediate a Deo sustentetur, quanquam non eodem modo, neque ut a causa materiali. Non enim repugnat esse duas causas immediatas ejus E. dem
77쪽
dem effectus, modo sint essentialiter subordinatae. Existimo igitur Scotum, ubi dicit subsistentiam esse negationem susten. tationis ab alio, ita intelligendum esse quasi dixisset, esse negationem sustentationis ab alia creatura. Eam enim fuisse mentem Scoti verisimile est. Negasib hae i. Superest adhuc tertia exceptio contra descriptionem, spectat datam, si qua nimirum ea applicetur subsistentiae modali, ais vi q' quasi hujus essentia in negatione sustenta. ionu ab alia creatura consistat. Supra probavi hanc negationem spectare ad naturam substantiae, & esse fundamentalem rationem ejusdem, ecconsequenter non spectare ad modum a natura resultantem. Fateor Suarium alio nomine sententiam Scini refutare, nimirum quatenus ponit subsistentiae hujus rationem in negatione: cui ego quoque, ut ex supra dictis liquet, eo respectu ac sentior. Verum cum Clarissi Suarius Disp. 3 .s a. n'. 8,',8cc. videtur Scoto concedere, subsistentiam modalem quatenus negative concipitur consistere in negatione sustentationis ab alia creatura, ego ab illo dissentio. Agnosco quidem hanc subsistentiam recte concipi posse tanquam actum naturam complentem, & ab eadem resultantem : nego tamen esse talem actum a quo negatio sustentationis resultet. Quare
lapsum Suarii puto, ubi mutat substantiae descriptionem vul-gb receptam, afferendo esse per se non spectare ad essentiam substantiae, sed habere talem naturam cui debeatur subsistentiastie esse per se. Hoc ergo hic monstrandum est, subsistentiammodatem,sive resultantem a natura eimque complentem non
consistere in negatione sustentationis ab ulla ereatura , sed, si negative exprimenda sit, consistere in negatiove unionis eum
alia sentia si ianitati: sin positive, in isio esse per se seorsm,
sive in esse actu ditiise ab omnibus aliis. Si enim natura vere substantialis non sit unita alteri, sed stet actu divisa ab omnibus aliis, est eo ipso in sedc per completa & incommunicabilis. 6. Probatur haec thesis, primo, quia neque sustentari se negatio sustentationis ab alia creatura sussiciunt ad e, mi sthh - subsidiati lem complendam. Supponamus enim na--. turas duorum pluriumve elementorum cliversae speciei inter se uniri , suppositalitas inde resultans clare diversa fuerit ab ea itterutrius eorum si seorsim starent. Quare, hoc dato, naturae
78쪽
Cap. IV. Sub bientiae modat . - a
turae istorum elementorum fuerint communicabiles diversis suppositis diversarum specierum. Junctae enim suppositum
diversum conficiunt ab eo quod alterutrum seorsim faceret. Jam vero hoc istis naturis non propterea accidit,quod in mistione ab alia re sullantentur , sed, quod modo cum elemento diversae naturae uniantur, modo ab eodem dividantur. Quanquam enim alterutrius natura seipsam sustentare stupponeretur; non tamen esset suppositum, si uniretur alteri: sim alterutra staret divisia, absque alia mutatione resultaret suppositum.
Quocirca status divisus est id quod constituit suppositalitatem,
non sustentatio siuiipsius. Dices, a duabus naturis june is resultare suppositum vi unionis, non vidivisionis. Respondeo, in personis eompositis unionem quidem esse requisitam ad resultationem personalitatis; sed eam solam nec esse suffcientem, neque causam occasionalem proximam. Si enim duabus naturis unitis addatur tertia, Suppositalitas, quae alioquina duabus solis resultaret, . suspenderetur, & nova emergeret, quod duae naturae unitae non forent, addita tertia, in statu diviso ab omnibus aliis. Quamobrem status divisus est ipsa ratio quae cum natura substantiali proxime suppositum constituit. .
. Dices, argumentum Suarii contra Scotum Disip. 3 .La. Rem ferin'. I s. hoc coarguere , rem non feri incompletam per additio- incompitanem,sed per ablationem, nam per additionem potius fit pIu quam ebmpleia, s ita liceat loqui, Ex hoc autem sequitur ulterilis, non posse intercedere substantialem unionem inter talem sub stantiamo aliam omnino completam et in hoc enim maxime verum habet
illud axioma, Ex duobis entibus in actu, omnino scilicet eo leti, di perfectis, non feri unum per se: Nam s utrumque componentium in genere substantia completum ct integrum si, O per unionem nihil amittat quod neeclarium ad illud complementum, in- relligi satis non potest quo mρdo substantialis unio inter ea flat, di ad caestiuendam subflavitam per se unam ordinentur, &c. Rem:spondeo, aliquid completum dici vel ratione magnitudinis inquantitate continua, vel ratione numeri partium in quantitate discreta ; dc utrovis modo, sive in defectu magnitudinis, sive numeri partium, res non fit incompleta per additionem. Verhm datur alius modus quo res redditur incompleta , nimirum, quo quod in se est totum fit alterius pars: M
79쪽
hoc modo quod in statu diviso erat completum, additum sive
unitum alteri redditur in completum, sive pars alterius. Id nim quod alteri unitur auget ejus partes cui additur , sed interim suam integritatem perdit. In additione sive in unione continuationis, duae guttulae aquae divisae duo completa indi, vidua sunt , conjunctae, sunt partes & incompletae. In mixtura, elementa separata completa fiunt , in mixto, sunt partes elementales & incompletae. Constat ergo statum separa, tum, sive divisionem cujusvis naturae substantialis ab omnibus aliis, esse proximum requisitum quo a natura resultet sive di- manet compila mensum subsistentiae, hoc est, status sive modus
essendi in se & per se seorsim completus, cum iste modus a nulla natura resultet nisi prius sit divisa ab omnibus aliis.
S. ubi vero urget SuariuS, ex duobus entibus actu completis
non feri unum actu, recte sibi fatis facit per ista verba addita, ct per unionem nihil amittat. Quod enim unitur alteri perdit suum complementum, quod antea in statu diviso habuit , ut duae lactis mensurae unitae non sunt amplicis duo individua completa, sed partes unius tertii. Perdunt itaque statum enfendi separatum, sive perdunt suum esse per se seorsim completum. Dices, hoc esse per se ab omnibus aliis divisum nihil aliud esse nisi negationem unionis cum alio. Respondeo, non esse puram negationem, sed a Stum sive modum positivum in quo ista negatio unionis cum omni alia natura fundatur. Negatio enim unionis cum alio supponit aliquid quod non unitur, atque id aliquid esse necessario positivum. Divisio hujus ab omni alio cit ut idem nullius sit pars. Resiuitat ergo a natura, Occasione talis divisionis, esse in se completum, in quo fundatur
negatio unionis rerum alio. Cum enim occasione divisionis ab omni alio natura se compleat, necessario fit ejus complementum includat negationem unionis cum omni alio. Utpote sublata has negatione, ponitur iterum unio cum alia natura,eui communicatur ut pars , & consequenter, positi unione cessat complementum prioris naturae , posito complemento, cessat sive negatur nova unio. Hoc complementum concipitur per modum actus sive status resultantis a fundamentali naturae subsistentia. Est enim actus soli naturae substantiali appropriatus, qua te uus ea in se habet subsistentiam fundamen talem. Altera enim pars naturae, quam energeticam voco, si separetur
80쪽
cap. IV. Sus entiae modalis. act
s aretur a sua fundamentali perseitate, illico evanescit:
quemadmodum cernimus in formis materialibus,quae sunt naturae energeticae,sed destituuntur propria perseitate essentiali ;non ergo ferunt statum separatum, sed in momento separationis desinunt esse. Hinc evincitur statum separatum esse mo. dum subsistentiae fundamentalis, a qua sola radicaliter dimanat, cuique intime adhaeret, ita ut ab eadem non realiter, sed tantummodaliter, sive ex natura rei, differat. Hinc quoque, uti arbitror, gravissimi Metaphysici hactenus confuderunt subsistentiam modalem cum fundamentali. Tantillum enim est
quod illa huic addit, scilicet solum statum sive modum esse di per se seorsim completum , quem sola subsistentia fundamentalis producere, & absque interitu sustinere, potest. Accidentia enim de formae materiales instanti separationis succumbunt & desinunt esse, quod careant radicali perseitate, e qua modalis & complens resultet. inare propria est solius subsistentiae fundamentalis praerogativa, posse se terminare &complere, I se subsistentiam modalem, sive statum essendi persi seorsim completum, propagandin'. Non me latet unionem continuationis, respectu solius quantitatis, non esse substantialem, sed accidentalem , & thesi,ita quantitatem rei absque mutatione speciei continuari aut di- iis nox esse vidi posse. Duae enim guttulae aquae, sive continuantur sive di- si antia-viduntur, servant speciem aquae, sed numero distinguuntur. Similiter duo corpora continuantur quoad quantitatem, quae quoad essentiam distinguuntur , ut pars sphaceto correpta jungitur sanae, & ligni virentis pars continuatur putridae. Quare unio haec continuitatis respectu solius quantitatis necellentialis est nec substantialis. Verum cum unione quantitatis saepe conjungitur unio substantialis et, nempe ipsa subjecta quantitatis entitative sui loquuntur) uniuntur. Quae unici substantialis est, & mutat statum substantiarum a separato ad conjunctum. Unde ex duobus individuis fit unum ge- . qui valens duobus. Constat igitur modum substantialem in hoc casu mutari, manente specie, & essentia. E contrὲ, in posterioribus instantiis solvitur unio tam substantialis quim essentialis,manente quodammodo continuitate quantitatis.Quocirca distinguenda est unio quantitatis ab unione subjectorum ejusdem. Et si enim divisae essentiae quoad quantitatem conti-