Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae ejusque tribus primis facultatibus I. perceptiva, II. appetitiva, et III. motiva... authore Francisco Glissonio

발행: 1672년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

In quo eoque it ratio Cap. IV.

subjecto suffulcitur. Unde constat subsistentiam quae dima

nat 3c sustentatur a natura substantiali, non esse eam quae dicit negationem sustentationis ab alia creatura quam rem cum nullibi explicat Suarius, liquet eum ex hac parte confusum esse.

Hanc Ast' et . Hactenus laxo quodam modo sententiam nostram dec mistere i' subsistentia proposuimus dc probaVimus, nec non cum mihil D. Thomae & Suarii opinione contulimus, iisque quantum rei olim natura fert conciliavimus. Restat pressius agamus, eamquestrictius confirmemus. Asserui subsistentiam modalem non consistere in tali ratione formali, sive tali forma positiva, quae in se includit negationem sustentationis ab alia creatura ;sed in tali, quae includit negationem unionis cum ullo alio. Hoc jam probatur, quod ad novum suppositum non requiratur nova negatio sustentationis ab alia creatura, quodque in suppositi interitu non necessario aboletur negatio sustentationis ab alia creatura : Quare talis negatio non est de formali ratione suppositi, neque est id quod suppositum naturae addit. Nam cum duae guttulae vini jungantur, & conficiant unam guttam majusculam, novum fit suppositum, sed nulla nova

resultat negatio sustentationis ab alia creatura , siquidem alterutra guttula habuit ante unionem eandem negationem

sustentationis ab alio quam habet post unionem. Nulla ergo fit mutatio ex parte hujus negationis, & interim fit mutatio suppositi. Quare ista negatio neque est de ratione formali suppositi, neque eam necessario consequitur. Similiter in unione alterutra guttula perdit suam suppositalitatem, non autem perdit negationem sustentationis ab alio ; & consequenter suppositalitas non consistit in ista negatione, neque in forma positiva in qua ista negatio fundatur. Nam ubi forma positiva exponi potest per negationem, negatio saltem inseparabilis est a tali forma. E contra, negatio unionis cum alio perpetuo jungitur eum suppositalitate, ita ut haec mutari ne- quit quin simul mutetur illa,& vice versa. Imo illa sola mutata,& statu inde occasionaliter resultante, haec una mutatur. Hinc infero,si suppositalitas mutetur, & nihil praeterea,nisi negatio unionis & status divisus ea negatione intimatus, mutetur, ne cesse est, vel ipsa ea negatio sit suppositalitas,vel saltem status iste divisus negatione insinuatus,cum nihil praeterea innovari suppom

92쪽

Cap. IV. Sub bientiae anodalis. I

supponatur. Chm ergo absurdum sit ponere totam rationem suppositalitatis in pura negatione, necesse est consistat in statu

novo a natura divisa resultante.

as. Idem confirmatur, si non etiam demonstratur, quod Inimam anima rationalis in statu conjuncto subsistat,dc non sit persona. Dico primo, subsistere. Differt enim in hoc conditio animae humanae ab ea brutorum & formarum materialium. Hae quip- personam,pe sunt per inhaerentiam, seu per sustentationem & depen- non in tax. dentiam a materia, ut Suarius luculenter probat Disp. 3 . L. i. ny. a, &c. Illa vero, nempe anima humana, in ipso itatu conjuncto subsistit, nec dependet a sustentatione materiae, neque educitur e potentia materiae. Quicquid enim sic dependet aut educitur, necessario materiale est, & non spirituale, nee separatim resistere queat. Anima vero rationalis spiritualis est, & separationem a corpore perferre potest : non ergo sui fulcitur a materia, nec ab ea dependet. Hoc fuse probat Suarius Disp. dicta, L. i. n'. et , a S, a p, 3 o &c. quo lectorem refero. Dico, secundo, animam rationalem in statu conjuncto non esse personam. Ratio est, quia est pars personae. Totus enim homo quatenus componitur eX anima & corpore est persona integra: nulla ergo pars hominis,quod non sit totus homo, nec componatur eX anima & corpore, potest esse persona humana. Si enim anima esset persona, & totus homo simul

esset persona,duae forent personae in eodem individuo homine, pluraque istiusmodi absurda sequerentur. Statuendum itaque est, in statu conjuncto mentem non esse personam. Cum ergo in corpore subsistat, nec tamen sit persona, ex evidentia terminorum sequitur dari subsistentiam quae non est personalis, & consequenter subsistentiam recte distingui in fundamentalem & personalem et, praesertim si illa altera subsistentia personali contradistincta recte vocetur fundamentalis

quod ex supra dictis facile liquet.

26. Insuper quanquam anima rationalis in statu conjuncto Mem-- non sit persona, in statu tamen separato est persona, & tota Frm- ratio suppositi rationalis ei competit. Quod enim Suarius laudata sectione n'. 6 a. dicit, animae rationalis subsistentiam esse incompletam, sive ea conjuncta sit sive separata, non intelligendum est de animae subsistentia personali, sed fundamentali, quae spectat, ut supra monstravi, ad partes natura .

G ubi

93쪽

In quo confiisit ratio Cap. I

ubi ergo ejus subsistentia dicitur in completa, intenditur de

ea subsiistentia quae includit negationem sustentationis ab alio, cujus respectu a natura non realiter differt. Impossibile enim est ut altera subsistentia, quae modalis est, sit incompleta, sive in statu conjuncto sive separato. Quod enim conlistit in ipso ultimo rei complemento sive termino complente, vel completum est, vel nihil est. Si enim tota ejus entitas sita fit in eo quod compleat, atque interim non compleat,ejus entitas seu stratur, 3c non est. Recte itaque Suarius,loco supra citato, agnoscit subsistentiam incompletam dicere repugnantiam in adjecto. Dicit enim ultimum complementum ad rei perfectu onem requisitum non complens. Repugnat enim ut ultima perfectio debita non perficiat. Fuerit enim ultima, & interim ulterior requiretur. Etenim quo sensu vocetur ultima, si non ultimo perficiat 3 Subsistentia autem modalis sive complens, etiam secundum Suarium,est ultimus terminus seu ultimum complementum naturae substantialis, eam claudens &finiens,ne ulli alteri durante se communicetur. Jam vero Suarius, quando dicit subsistentiam animae rationalis in utroque statu, tam in conjuncto qu im separato, esse incompletam, accipi debet de subsistentia fundamentali, non de modali &complente. Nam in statu conjuncto caret subsistentia modali propria, unde communicatur alteri s ut ejus pars, nempe homini , non autem caret subsistentia fundamentali, non enim sustentatur materia aut ab ulla alia creatura) sed hoc sensu est per se subsistens. Verum haec .persitas est inada quatus conceptus ipsius naturae animae, & spectat ad ejus partes, non ad illam subsistentiam quae naturae opponitur. Non mirum igitur si in statu conjuneto communicetur, & sic incompleta sit. Caeterum in statu separato subsistentia animae

humanae non est actu incomplata, sed potentia tanthm , quatenus nimirum apta est re-uniri cum corpore. Adsciscit enim sibi, simul ac separatur, aliam subsistentiam, nempe eam eR-tra suam essentiam se complentem atque terminantem. Personalis dicitur, quae, positis omnibus ad ejus productionem requisitis, necessario resultat. Verum ut natura substantialis

fuam terminationem actu producat, s si sinplex situ nihil aliud requiritur nisi ut non impediatur ex unione cum aliis naturis. Simulac igitur res substantialis stat seorsim ab omnibus

94쪽

nibus aliis, necessario resultat complementum, quia non est amplius pars alterius. Porro, cum largiatur Suarius animam separatam esse suppositum, negare nequit quin sit suppositum

rationale. Anima enim ex separatione a corpore non orbatur ratione. At vero, fecundum Suarium & omnes Metaphysicos, persona nihil aliud definitur esse nisi suppositum rationale. Cum ergo is sit animae separatae vigor,ut se seorsim ab omnibus aliis tueri queat, non dubium est quin sit individuum completum in aliqua specie substantiae subsistens. Inquam, est individuum completum. Cum enim sit nullius rei pars, necesse est sit integra seu completa in se. Eo enim quod seorsim ab omnibus aliis stat, constat esse nullius partem,s pars enim a toto divisa desinit esse pars, & consequenter necesse est sit completa in se & per se seorsim. Nec obstat quod apta sit iterum uniri cum suo corpore, chm de praesentistet actu divisa ab eodem. Saltem ergo dicendum est, esse aistu suppositum rationale, hoc est, esse personam: tantum esse potentia reducibilem ad statum partis. Cum ergo anima rationalis in statu conjuncto subsistat, nec tamen sit persona, sequitur eam subsistere non per subsistentiam personalem, sed per fundamentalem tantum: cumque eadem anima in statu separato sit persona, nihilque aliud mutetur nisi status ejusdem, sequitur, id quod ex non-persona facit personam esse mutationem status, idque quod persona addit naturae esse statum divisum in se & per se seorsim completum. Anima enim quae separatur eadem est quae fuit ante separationem : sed nunc est persona, quia est in statu separato , non fuit antea, quia erat in statu conjuncto. Quare esse in status eparato, qua per se seorsim completo, est ipsa ratio personae, sive ipsa personalitas.

et . Haec omnia ulterilis confirmantur ex mysterio Incab Alia confr- nationis. Omnes fatentur Terbum Divinum assumpsisse naturam humanam, sive Humanitatem, animam nempe de corpus unita, carnes,ossa, sanguinem,&c. non tamen assumpsisse persionam hominis. Dicunt igitur personalitatem non resultare

ab humanitate Christi, sed hanc praeveniri, & personalitatis resultationem suspendi,quia unitur subsistentiae Divinae. Quolenim in statu diviso persona foret,alteri unitum non est,sed fit pars alterius. Quare natura humana assumpta, cum unita sit

95쪽

In quo coni iis ratio Cap. IV.

subsistentiae Divinae, ineffabili modo Divinitati, dc Divinitas ei, communicatur. Non ergo jam terminatur ad merum hominem, neque in natura humana ut ejus ultima perfectione acquiescit , sed fruitur Deitate, cujus sola subsistentia terminatur & completur. Humanitas ergo Christi non a se dim1- nare facit personalitatem hominis, quia non est ab omnibus aliis divisa : includit quidem totam entitatem naturalem hominis, sed ut partem sui, non ut totam entitatem Theanthropi. Recte itaque dicunt sancti Patres, creatam humanitatis Christi subisistentiam, nempe personalitatem humanam, quae si non assumeretur, ab ea naturaliter resultaret praeveniri& suspendi. Aliqui putant subsistentiam quoque fundamentalem humanitatis suspendi. Sed cum ea spectet ad naturam humanitatis, non opus est suspendatur. rbum enim Divinum totam naturam humanam, & quicquid ad eius partes (quatenus personalitati contradistinguitur attinet, asssumpsit. Satis ergo est solam personalitatem hominis in hypostatica hae unione suspendi. Dices, humanitatem Christi a subsistentia sustentari. Respondeo, omnes creaturas a Deo dependere immediate & sustentari, sed non ut a materiali causa, nimirum non ita ut inhaereant in Deo veluti in subjecto. verum Deus ut essiciens tam materiali quiim sor- mali crase quasi subtervenit, & utrisque in suis causationibus est essenti iter prior & quasi profundior, sed alio modo causandi s viae. perfectiore ) operatur.

M lectini 28. Dices, causam primam ordinario quodam modo cum minitar. causis secundis in earum sustentatione concurrere , verlim proculdubio Verbum Divinum multum diverso & eminentiore modo cum humanitate assumpta in hypostatica unione cou- euprere. Respondeo, me non negare quin assumptio humanitatis Clirini ad subsistentiam Divinam infinite differat ab ordinario Dei concursu in sustentatione aliarum naturarum creatarum. Concursus enim ordinarius nullam hypostaticam unionem infert, sed est cooperatio essentialiter superior immediate naturam substantialem ut causa prima sustentans, similiterque ejus subsistentiam modalem producens. Quandquam enim subsistentia fundamentalis sit ultima balis naturae substantialis creatae, seu ima ejus pars , essentialiter tamen

subordinatur Deo, &ab eo dependet. Similiterque, etsi sub sistentia

96쪽

Cap. IV. Sub entia modulis. As

sistentia modalis 3 natura substantiali tanquam a causa materiali dimanet , nihil tamen prohibet quo miniis 1 Deo simul

proveniat tanquam a causa essentialiter superiore & simpliciter prima. Verum unio hypostatica extraordinaria est 3c miraculosa, nec consimilis in universo reperitur,in qua natura unius immediate unitur personalitati alterius, ita ut humanitas Christi immediate terminatur subiistentia Divina, dc non producit personalitatem humanam. Praevenitur enim,

quod alteri prius, ut dictum, unitur. Interim putandum non est humanitatem Christi non includere negationem sustentationis ab ulla alia creatura, & consequenter non destitui fundamentali subsistentia, quanquam haec alia Divina infinite perfectiore quasi obnubitetur & obscuretur. Naturalis enim sustentatio sui ut causa secunda non impedit operationem causae primae, praesertim ubi haec effectum infinitatis cujusdam participem producere intendit. Quare mysterium incarnationis hoc modo optime exponitur, personalitatem hominis ab humanitate Christi non dimanare, quia haec Divinae subsistentiae unitur, e que terminatur, eam expetit, dc in eadem acquiescit. ap. Hactenus explicavimus in qua re ratio subsistentiae modalis consistit: scilicet non consiliere in perseitate essentiali,

sed in esse per se seorsim, sive in esse in statu diviso ab omnibus aliis in se completo. Colligere jam ex dictis haud dissiculter possumus quot & quae requiruntur ad integram constitutionem suppositi: utpote , 1. ut sit natura substantialis , a. ut sit singularis 3 3. ut sit completa ex parte naturae in aliqua specie infima ; g. ut sit unita in se , 5 ut sit ab omnibus

aliis divisse. Ad personam insuper requiritur f. ut sit intellectiva. Dico, primo, requiri ad suppositum naturam substantialem proprie sic dictam, hoc est, talem quae respectu causarum secundarum sit sussiciens sui internum principium, nec alterius ullius creaturae sustentatione indigeat. Aliter enim ab omnibus aliis divisum flare nequit. Hinc accidentia, quia suffulciuntur a filo subjecto, nullo modo ad dignitatem suppositi aspirare queunt, Imo formae materiales ( utcunque transcendenter substantiales dicantur non sunt tales quae divis a materia se sustentare valeant. Carent ergo intrinsecaed

ia 3 essentiali

97쪽

si quo confiibiit ratio Cap. I v.

essentiali perseitate,nempe subsilientia fundamentali. daare nunquam fiunt supposita. Denique ipsa suppositalitas, sit licti

modus substantialis, non tamen sustentat se, sed sustentatur a natura subitantiali, quam complet, cujusque modus est. a, lativi, Secundo, requiri ad suppositum ut sit res singularis & individua. Quamvis enim substantia in genere si aliquo modo suppositum,non tamen ita dicitur quatenus es genus sive substantia secunda, sed quatenus in singulis exsistit, & reducitur

ad individuationem, nimirum quatenus est substantia prima. S. cst' - Tertio, requiri ut natura ex parte naturae sit in aliquare ' specie praedicamenti Substantiae completa. Natura enim matiteriae ob essentiae defectum, sine forma aliqua eam perficiente, modum complentem sibi adsciscere nequit. Verum anima rationalis separata, incompleta lices dicatur si comparetur ad hominem, est tamen suo modo completa in specie animae , est enim substantia infimae speciei: materia autem absque forma specifica non est essentialiter completa in aliqua infima specie,& propterea inepta est quae, ante accessum formae, modalis subsistentiae complemento perficiatur. Fateor , si defectus complementi naturae non sit essentialis, s ut in organi alicujus externi amputatione,) non statim neque necessario destruitur suppositalitas, neque impeditur dimanatio ejusdem. Quarto, requiritur ut natura sit in se unita. Quod enim divisum est in se, non est ens unum, sed ex duobus, si non pluribus, stuppositis conflatum. Est ergo aggregatum quid, & ad tot supposita distincta ex quot aggregatur revom

candum.

s. in sim Quinth, requiritur ut natura sit in statu ab omnibus aliis div a. diviso. Quod enim alteri unitur, ei communicatur ut pars

ejus, nec fieri potest ut sit suppositum , quod hoc perpetuo sit

omnibus aliis incommunicabile.

quai r go. Ex hisce requisitis ad absolvendum suppositum, quai pristro es e . tuor priora sunt quodammodo partes communes, & quasi ma- teria suppositi s sola ultima est forma, sive ipsa ratio in qua F .. consistit suppositalitas. Partes enim cujusvis corporis simi-prium. lares,puta, laci is, mellis, &c. etiam quatenus partes) sunt essentialiter per se, ( non enim ab ulla alia creatura sustentantur,) sunt etiam individux, & exsistunt, sui per se notum esta ) quin &, ex parte naturae, completae sunt, stola

enim

98쪽

Cap. IV. Sub entiae modulis.

enim natura lactis est in qualibet parte ejusdem ;) porro, inter se uniuntur, nam divisi e cessant esse partes:) nihilominus communicantur toti & sibi invicem, & consequenter non sunt supposita, sed manent partes, & non includunt formalitatem suppositi. Cum ergh in se complectantur quatuor priora requisiita ad constitutionem suppositi, nec tamen contineant ipsam rationem ejusdem, nempe suppositalitatem, restat dicta quatuor priora requisita esse tantia, materiam suppositi, solumque quintum, scilicet statum naturae divisum ab omnibus aliis,esse formam sive essentiam abstractam ejusdem et qui status naturam substantialem, alioquin abstractam, & eatenus incompletam, concretioni debitae & complemento restituit. Solus ergo est forma suppositi. 3 i. Insuper ad constitutionem personae requiritur, non so- is perstitim quicquid ad suppositum postulatur, sed dc quid amplius,

videlicet, ut sit intellectualis, seu rationis particeps. Persona enim est quae in judicium citari potest, & reddere rationem actionum suarum. Deus quidem in jus trahi nequit, & propterea haec pars descriptionis solis creaturis appropriatur. Verum ipse Deus optime novit pro arbitrio suo actionum suarum rationem reddere,eoque respectu descriptionis altera pars ad ipsum Deum extendatur. In foro juridico infantes, pueri, dementes & fatui non aestimantur personae, nempe legales, ob imperfectionem rationis, neque propterea in jus trahuntur et uxores etiam in multis casibus non habentur pro personis,sed obscurantur & latent sub persona mariti: ita ut hic quoque unio causa sit suspensionis personalitatis. Verum etiamsi persona, mediante intellectu, distinguitur a supposito irrationali, ratio tamen non propriiapectat ad partes suppositalitatis, sed ad partes naturae. Provenit enim ratio a natura animae, non a subsistentia ejusdem, ut per se notum est. Quare lsuppositalitas personae non consistit in ratione, sed in statu quo ab omnibus aliis dividitur, & fit incommunicabilis. Quin& nomen personae videtur deduci abessendo phr se, nempe se, orsim ab omnibus aliis , vel, ut aliis placet, personam dici quasi per se, utpote divisam ab aliis omnibus. Persona enim per se sola est, de ab omnibus aliis divisa stat. Aliter . enim nec in judicium rapi, nec sententia judicis perstringi, poterit , siquidem non constaret de persona.32. Qua

99쪽

8 confiit ratio Cap. IV.

Suppa itali- gr. Quatuor suppossit alitatis causiae ex dictis haud dissicut totii carum, ter colligi possunt. 1'. Forma, quae ea est quam hactenus asseruimus, status quippe divisus per se seorsim completus.

et '. Materia , quae est natura substantialis a qua iste status sive modus essendi seorsim di manat, & in quam eXcipitur, nec non qua sustentatur. 3'. Efficiens , quae est vel unio, vel divisio. QViae enim uniuntur, eX duobus pluribusve unum fiunt: quae dividuntur, ex uno supposito fiunt duo aut plura. Per unionem intelligo essicientem causam seu essicientes unionis , & similiter per divisionem, essicientem seu efiicientes divisionis. Insuper intendimus unionem immediath & primo destruere divisionem suppositorum , supposita vero, eo quod non amplius maneant in statu diviso, desinere esse supposita , ita ut unio destruat suppositalitatem mediante sublationestatus divisi. diare status divisi mutatio quodammodo intervenit inter unionem suppositorum & destructionem eorundem. Similiter quando nova suppositalitas resultat, intervenit quoque status divisus novus. Si enim duo supposita aut

duae naturae jungantur, non necessario inde resultat certa suppositalitas. Fieri enim potest ut tertia natura aut tertium

suppositum se simul insinuet: quo casu non ea suppostalitas quae a duabus solis exspectanda foret, sed ea quae a tribus unitis, emergit. Sin duae naturae stent ab omnibus aliis divisae, certo & necessario sibi propriam fundunt suppositalitatem. causa ergo quae proxime attingit hujus productionem ea est quae immediate naturam ab omnibus aliis dividit. Nam duae

naturae unitae frequenter tertiae communicantur, neque a duabus exspectata suppositalitas resultat. Verum natura sive simplex sit, sive ex duabus pluribusve composita, si fatis muniatur ne altera in communionem secum irrumpat, fatis instruista est ad suppositalitatis resultationem; hoc est,ut stet per se seorsim completa. Porro. de causis hisce advertendum est,

non omnem unionem aut etiam omnem divisionem semper

sussicientem esse ad innovationem status divisi. Etenim si massa materiae magna sit, cujusvis particular additio & unio ejus suppositalitatem non mutat , sussicit quippe mutatio e X altera tantum parte. Necesse enim est duabus naturis additis, earum altera pristinam suppositalitatem deponat, non autem necesse est altera pars ei se exuat. Etenim aequum non est ut masse

100쪽

Cap. IV. Sub ientiae modulis.

mussae majoris suppositalitas minori, sed ut minoris ni jori cedat. Oare minoris particulae suppositalitas in majorem absorbetur, de suum statum perdit , non contri Ratio est,

quia alias ob continuum rerum fluxum, diminutionem, augmentationem,&c. viX stabile suppositum materiale reperiretur. Recte itaque hae minores suppositorum variationes aliis nominibus insigniuntur, Nutritionis, Absumptionis,Augmentationis,&c. Similiter ablatio parvae particulae I magna masse se non dicitur statum rei mutasse, sed tantum diminuisse. Interim particula abrasa novum statum acquirit. Verum status perpetuo sequitur unionem sive confoederationem partium majoris massae ab aliis divisse, ad cujus innovationem, ut dixi, non sussicit quaelibet particulae demptio. Quanquam enim Divus Thomas ponat principium individuationis rerum , materialium in materia ranata quantitate , non tamen it. accipiendus est, quasi quaelibet particula addita aut sublata mutaret individuationem majoris massae. Si enim ita intelligeretur, omnes plantae, omnia animalia, multaque alia individua materialia, essent incertae suppositalitatis, ob continuam eorum fluxibilitatem. Plantae enim & animalia, depascente jugiter vitali calore,indies absumuntur, novoque intus asesumpto alimento reparantur: omniaque fere alia corpora no,

bis propinqua exhalationibus, hume stationibus, desiccationibus variis obnoxia sunt. Dicendum ergo est, statum divisium per se seorsim completum non eo rigore sumendum esse, ut ne minimam additionem aut sublationem ferat , & consequenter per statum divisum intendimus statum rei secundum

maximas dc nobilissimas fui partes s si di sipares habeat ab

omnibus aliis divisium, iisque incommunicabilem. Planta itaque, lices parvo semine ad ingentem arborem excrescat, retinet tamen principio ad finem incrementi eandem suppositalitatem statumque incommunicabilem. Sensim enim augetur, & partes permanentes atque confoederatae, principales nimirum, & proxima vitae subjecta, quolibet momento sive augmentationis sive diminutionis multo majores & nobiliores sunt novis sive accedentibus sive recedentibus, atque adeo tam auctio quam diminutio fit per partes, respecta permanentium, non spectabiles. Interpretatio durioris istius sententiae D. Thomae, qua dicit materiam tignatam quanti-H late

SEARCH

MENU NAVIGATION