Quid papa et quid est episcopatus ex aeterna ac divina ratione necnon quae eorum partes in Ecclesiae infallibili magisterio explanandum curabat Petrus Semenenko

발행: 1870년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

non ierminus, sed principium probatur. Intrinsecus ii que, in ipsa potestate, terminus est; extra potestatem tamen, in substantia Ecclesiae, et ipse principium. Quibus dictis, jam accuratius expendamuS quomodo, et Papa, et Episcopatus, intelligendi sint uti

distincia potestatis ecclesiasticae relativa subjecta. Ubi duo praestare debemus: primo quidem aecuratius repraesentare in quo consistat notio subjecti relativi, tum vero diligenter probare: necessario admittenda esse haec duo relativa subjecta in potestato Eces

fiastica.

Jam diximus in explanatione quaestionis: Subj ctum potestatis, in genere, esse SiVo personam, SiVspersonarum coetum, quam, Vel quas penes, potest iis est jus. Si hujusmodi persona una Sesa existit, subjectum potestalis non est relatiVum, sed absolutum; cujus rei exemplum ille quivis est monarcha, qui cum nemine jura sua communicat; cujusmodi erant verbi gratia primi Romanorum reges. Absolutum est etiam, et non relativum, potestatis subjectum, ille, non jam monarcha; sed sive senatus, Sive populus universus, sive quivis hominum coetus, qui potestatem in solidum tenent, ita ut a nemine potestas integra participetur; sed omnis causa potestatis vel ex sus- fragiorum majori numero, Vel ex unanimi consensu constituatur; qui Athenis exempli gratia mos erat, et rebus publicis passim. Hoc etiam, inquam abs lutum est potestatis subjectum. Quod si nunc velimus in historia imaginem aliquam potestatis invenire, quae a duobus relativis subjectis, non in solidum, sed ab unoquoque seorsum, licet

72쪽

relative at integra teneretur; nescio an ubicumque gentium in aliquid simile offendere potuissemus, nisi nobis statim sub manu esset singularo omnino et praeclarum hujus rei exemplum in Consulibus Romanis. Nullibi terrarum, quod sciam, visum fuit id genus rei. Nam et Suntos Carthaginensium, et Reges seu Archegetae Lacedaemoniorum, et si qui alii Duumviri rebvspublicis gubernandis praepositi uinquam fuerunt; potestatem in solidum tenebant, non unusquisque proprio jure plenam et integram. Hoc nobilissimum regiminis prodigium Roma ferme sola, Romanique Consules, mundo exhibuerunt. Romanus namque Consul, tametsi annuus, verus tamen rexerat, regiamque potestatem non in solidum cum collega, sed pro se unusquilibet et integram exercebat; unus statuere poterat quidquid vellet, et quod ita constituerat ratum erat fixumque, nisi quum alter collega contrarium constituisset. Sed no tunc quidem senatus populusVe appellabatur; alienum erat a romana sapientia ut crederet, a suprema potestate aliquid superius appellari posse; sed si sorto consules duo decreta contraria edidissent, quum, quantum unum tantum valeret et alterum, hujusmodi decreta, pro suprema qua pollebant auctoritato, sese invicem tollebant ; sic ubi malum, ibi otiam erat et remedium si). Certe, exemplum relativorum subjectorum unius Hu demque potestatis, si quod datur in historia ullum, hoc apparet praeclarissimum.

73쪽

Providentiam divinam in re tanta non possumus non suspicari et non suspicere. Quum enim Romanum Imperium mole sua a longo adumbraret illud magnificentius omnino, multoque Sanctius Imperium,

quae Romana Ecclesia sutura erat; nihil indignum fuit divina Providentia, ut regiminis etiam umbram in illo Imperio non absimilem delineasset. Umbraiamen erat; atque rem et veritatem duplici ex capite non aequiparabat: primum, quia deerat illi co sulari potestati ratio hierarchiae, illius nempe de qua

supra monebamus, intimae relationis inter princia pium et terminum; tum vero quia eX natura Sua

negative quidem maximi valebat, id est ut sess lauleret, si opus suisset; positivo autem nihili, nisi accidentaliter: namque non erat ita constituta. ut duo suprema et relativa illius potestatis subjecta, ad bonum agendum, Vi ipsa ei necessitate naturae in unum conspirarent. Umbra igitur, quantumvis praeclarat Qua in re, dum semel Providentias vestigia i gere coepimus, et hanc aliam Rus miram ordinationem silentio praeterire non possumus, qua laetum est: ut quando Romae Petrus conderot Apostolatus Principatum, ad latus ei adjunctus esset et magnus ille Coapostolus Paulus. In ro lanii momenti non solum nihil casu accidisse temere sciscendum est; sed

omnino sancteque credendum non sine altissima,

mystica et intima rei ratione, Deo omnino digna, id genus facti Deum operatum osse. Quae autem suit haec ratio 8 Nonne videtur Vera apparere, Si admittamus: Coapostolum Paulum, pro illa primaeVa

Ecclesiae conditione, ropraesentassct in se uno inie-Diuitigod by Cooste

74쪽

grum illud rotativum potestatis Ecclesiasticae alterum subjectum, qui est Episcopatus Atque sic lacium intolligitur: in primis illis incunabulis Ecclesiae, ini gram ejus potestatem, et actualiter jure proprio in Petro, et virtualiter jure relativo in Paulo, totam simul ossicio suo semper iunctam esse, ut eo melius standaretur Ecclesia, et suturi ac perpetui regiminis forma, statim ab initio, actu evidenti adumbraretur. Hoc autem primo Stadio emenso, mortuis una simul primis sacris Consulibus, tum domum ad ordinarium et consuetum existendi et vivendi modum potestas ecclesiastica transivit. ΙIuc ratione ei Petri ordinaria et plena auctoritas nihil ex Pauli consortio minuitur, et Pauli inmen extraordinaria et relativa auctoritas ex integra causa affirmatur ot probabilis ossicitur. Quin etiam et ratio inde Vera intimaque apparem videtur, cur Pontifices Romani, in sollennibus constitutionibus edendis, utrorumque Apostolorum auctoritatem appellant, atque etiam illa formula utantur insigni et amplissima, dum dicunt: Auctoritate Domini Nostri Amti Christi, malorum Apostolorum Petri et Pauli, ac Nostra l . His verbis prosecto es Paulo plenissimam auctoritatem tribuunt. ac Voluti aequalem Petro, et Petri auctoritatem quin minuant,oxtollunt potius; et deinde utramque sibi ipsis pro-

I Hae sana formula usus ast novissima Summus Pontifex Plus IX in bnlla dogmattea, qua donnivit Beatissimae Virginia Immaeula tam coneeptionam. Et merito quidam. Deeet enim ut quo sol Iannius est deeratum, et ex pleniori proeedit Eeelesiae totiua auetoritate, eo soli anniori aliam at ampliori saueiatur formula.

75쪽

priam esse assirmant. Quae omnia optime secum cohaerent, et illo quem innuimus modo egregie e

plicantur: tum enim Potri auctoritas radicalis illa intelligitur et pionissima, quae est totius ecclesiasticae potestatis principium; Pauli etiam plenissima

illa, sed relativa, totius Episcopatus auctoritas sp ctatur ; quae tandem utraque auctoritas una omnino

eademque intelligitur potestas Domini Nostri Jesu Christi, ejusque Ecclesiae. Et quia Romani Pontifices, in sollennibus Constitutionibus sidendis, ex totius Ecclesiae auctoritate agunt, ideo utramque suam esse pronuntiant. Ita divina Providentia sapientissime cautum est, ut, Vel in sormula promulgationis illorum decretorum quao plena auctoritate Ecclesiae sanciuntur, etiam integra potestas Ecclesiae ipsa formula praeclaro assirmetur. Haec pauca quae nunc diximus eo fine dicta sunt, ut exemplis etiam illustretur quonam sensu intelligi debeant unius ejusdemque potestatis duo relativa subjecta. Nunc probamus ita Verissime rem se habere in Ecclesia.

Potissima ratio quae suadet non unum absol

tum, sed duo relativa potestatis subjecta in Ecclesia admitti debere, landatur in illa causa facti, quas superius exposita fuit. Si Apostoli quidem potestatem acceperunt, Petrus constitutus suit a Christo Domino essentiale centrum ejusdem potestatis. Atqui primo quidem: in centro essentiali invenitur necessario tota ratio rei, et ut hic, tota ratio potestatis; deitas

Vero centrum, ex natura sua, quum sit centrum, non Diuiti by Cooste

76쪽

potest non esse subjectum; tum denique, ex natura etiam sua, centrum quod est subjectum, quum non possit cum alio communicare suam peculiarem rationem centri, neque potest communicare suam peculiarem rationem subjecti. Consequitur itaque: centrum peculiari quadam ratione subjectum esse. Indo autem statim etiam sequitur, omne aliud quod ad su

jectum pertinet alius autem hic est Episcopatus), non

eadem, sed alia ratione subjectum esse. Duo igitur erunt subjecta relativa. Primum evidens est. Quis namque de hoc vel subdubitaverit umquam: in centro essentiali inveniri veluti eminenter totam essentiam reii Jam vero Petrum, seu Papam suisse a Christo centrum essentiale potestatis ecclesiasticas creatum, et talem in modum ut ipsi personaliter propria sit integra haec potestas, superius probatum est. Secundum non minus est luculentum. Nam si naturale et essentiale est centrum, tota essentia ipsi inhaeret. Centrum igitur, pro sua ratione, Verissime dici potost quasi subjectum inhaesionis. Est igitur subjectum. Tertium denique multo adhuc est evidentius. Centrum enim unum tantummodo esse potest; si alterum foret, jam neutrum eorum Verum centrum

esset. Centrum itaque si subjectum est, sui g neris subjectum erit, id est tale: cum quo in ejus ratione subjecti communicare poterit nullum prorsus aliud. Quas quum ita sint, et id quod tamquam con- Sequens posuimus, pariter luculentissimum frit. Quum

77쪽

enim in ratione subjecti, pro hoc speciali ejus genere, nemo cum Papa communicare possit, alterum de duobus sequitur: aut Papa solus unus erit totius potestatis ecclesiasticae subjectum; aut, si hoc nefas est asserere, ceteri qui ad rationem subjecti hujus potestatis jus habent, alia ratione dicendi sunt hoc jus habere, atque proinde alia etiam ratione dicendi erunt subjectum. Et re quidem vera. habent hoc jus Episcopi, sed alia ratione habent. Νam ipsi in solidum pol Statem tenent, unusquisque pro sua rata parte in ejus exercitio; integram vero participat eorum nemo. Haec porro diversa ratio qua illi tiliter atque Papa pol stalam obtinent, suffciens est, si sola tantum esset, immo et necessaria est causa, cur in ratione subjectia ripa Episcopi distinguantur, et Omnino alterius generis subjectum pronuntientur, necesse sit. Quum tandem potestas haec quam et Papa et Episcopi participant, una eademque sit numero, et

dividi non possit hinc inde in plures partes; et illa licet duplicis generis subjecta, dividi a se non

possunt, immo debent ad se referri necessaria r latione. Distingui tamen et possunt, et debent, vel hoc solo nomine: quod eamdem, quae in unum ea consociat potestatem, diverso modo participent, et quorum alter cum altero commisceri u queant.

Sic ratio quas Papam et Episcopos conjungit, indem etiam eos et distinguit. Sunt quidem et Papa et Episcopi potestatis ecclesiasticas subjectum, Sed omnino ut diximus, alio modo ille, alio modo isti;

78쪽

quod demum nihil aliud est, nisi eos esse ejusdem potestatis duo distincta relativa subjecta. Et hoc erat probandum. Sed nunc hoc alterum monstrandum est: quo loco unumquodque subjectorum consistere, et quibus juribus gauder dicendum sit. Locus Papae jam evidenter determinatus apparet. Centrum est et Principium potestatis. Eo ipso et locus quem Episcopatus tenere jub tur, non minus est certus et eVidens. Terminus ost, quo potestas ecclesiastica in existendo se ipsam por- scit, et in actu suo completo constituitur. Hoc jam nemini dubium. Sed quaestio potius in hoc versatur ut doceamur: in quo posita sit natura et ultima ratio mutuae relationis inter ejusmodi principium et ierminum potestatis. Aut pressius ad rem, et primo loco: Num, quaeso omnes Episcopi, eo ipso quod sint Episcopi, sunt etiam adaequatum illud alterum potestatis occlesi sticae relativum subjectum, an aliqua distinctione hac in re utendum est potius lSecundo loco veniet illa altera quaestio, quam postea resolvemus: Quas maxime jura huic subjecto compeiani lJam vero prima illa quaestio non solum non est superVacanea, Sed moime opportum et pernece

saria. Id vel ex hoc solo apparet, quod ex omnium consensu Epis pi haeretici, et etiam schismatici, ad rationem hujus subjecti potestatis haudquaquam

pertineant. Diuiti sed by Cooste

79쪽

Distinguendum est igitur inter Episcopatum m ierialiter consideratum et eumdem ipsum spectatum formaliter. Hic solus est verum potestatis in Ecclesia subjectum. Sed quisnam est hic verus Episcopatus, ita sor- maliter ' sumptust Prima specie solutio hujus quaestionis nullum videtur lacessere negotium; statimque unusquisque nostrum, adVersariis non exceptis, hoc idem daturus est responsum: Blum profecto esse legitimum Episcopatum, qui neque schismaticus, neque haereticus est; illum igitur qui tenet cum Papa , nempe qui juxta formulam nostram, verus est terminus veri principii ecclesiasticae potestatis. Nimirum formula nostra rationem vel ipsa suppeditat, qua sor- malis a materiali discernatur Episcopatus. Non abnuimus certe ; quin etiam id ipsum asserimus. Attamen omnino ad unguem quaestionem expedire non est tam facile negotium, et majorem a nobis exigit curam. Itaque ante omnia distinguenda sunt certa ab

incertis.

Certum est Episcopos haereticos et schismaticos legitimi Episcopatus exsortes eSse. Incertum est, vel saltem in aliquam quaestionem vocari potest: utrum pertineant, an non pertineant,

ad Episcopatum formaliter acceptum, illi etiam Epia scopi, qui verbi gratia, in causa nondum definita, at mox definienda, non eamdem quam Papa tenent

sententiam.

Cum hac altera quaestione intima necessitudina connectuntur omnes illae alias quaestiones, quae nune

80쪽

animos exagitant : quaostio vorbi gratia de causa plurimorum suffragiorum in Conciliis, de unanimi consensu morali, de confirmatione Concilii a Papa, illa praesertim de depositione ejusdem, et si quas sunt aliae. Ut omnes porro rite solvantur, distinctis caprulibus expediantur, necesse est. Hoc nobis erit operaa pretium; interim ut ea quae jam certa sunt in hae quaestione de altero potestatis ecclesiasticas relativo subjecto, smius teneantur, adstruamus conclusi

nem sequentem.

Conclusio tertia.

Duo relatina potestatis Melesiasticae subjecta ita eamdem participant, ut alterum eomum, qui est Papa, semper idem sit formaliter qui et materiailiter; alterum vero eorum, qui est Episcopatus, non sit semper idem formaliter qui et materialiter. Iam porro ille tantummodo Episcopatus, qui formaliter talis est, legitimum est potestatis ecclesiasticae alterum relativum subjectum.

Omni ex parte videtur nobis haec Conclusio probata. Quod Papa semper sit idem formaliter qui et materialiter, id a nemine videtur in quaestione jure ponendum. Agitur enim de Papa certo, si nullo modo de dubio. Dubius Papa neque formaliter, neque materialiter , dicendus est Papa. Exemplum sumamus ex Episcopo. Ut Cajus vel Titius Episcopus sit ma-

SEARCH

MENU NAVIGATION