Quid papa et quid est episcopatus ex aeterna ac divina ratione necnon quae eorum partes in Ecclesiae infallibili magisterio explanandum curabat Petrus Semenenko

발행: 1870년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

terialiter, necesse est ut sit consecratus, et ut de ejus consecratione haud dubie constet; ut vero et formaliter etiam Episcopus sit, necesse ulterius est ut cum Sancta Sede communicet. De Papa vero et ita et non ita. Νam ut Petrus vel Paulus materialiter Papa fiat, necesso est ut sit legitime elocius et institi tus, et ut de hoc in Ecclesia certo constet; et in his eadem est rutio Papae et Episcopi. Sed Qt otiam formaliter idem sit Papa, nihil ultra requiritur; et hoc est utrorumquo causae discrimen. Idcirco Papa secus ae Episcopus , eo ipso quod sit materialiter Papa, est illico et formaliter. Quum igitur dubii alicujus Papae agitatur causa, semper in materi l m, et non in formalem, rationem inquiritur. Quapropter jure merito diximus: dubium Papam nullo modo hic in causam vocari, quum nequidem Papa sit; et stat quod in conclusions assirmavimus: P

pam Semper esse eumdem sormaliter, qui et materialiter.

Νae, id nos haudquaquam sugii quam grave sit

quod hic a nobis asseritur; proindeque rem hanc non lacile o manibus dimittimus, et quamvis haec Veritas jam videatur satis superque firmata, eam Diti lominus omni ex pario corroborare perutile existi

mamus.

Diximus: eo ipso quod constet aliquem materialiter esse Papam, nihil ultra requiri ut idem et formaliter Papa dicatur. Quid enim potest requirit Non i venio, nisi sorte haec duo: primum ut communicet

cum Episcopis sicut Episcopi debent cum ipso com-

82쪽

municam); deinde vero ut no sit haereticus , ne canonibus ecclesiasticis contradicat. Atqui horum neutrum Sanum est.

Et primo quidem Papa ex necessitate communicat cum Episcopis, sed eo solo nomine quod maiorialiter sit Papa. et eo ipso jam sit formaliter. Ad hoc enim ipsum ut communices cum Episcopis tamquam Papa, jam requiritur ut formaliter sit Papa neque posset communicare cum Episcopis tamquam Papa, nisi prius omnino sormaliter Papa esset. Νullus hic consensus Ecclesiae. nulla acceptatio ex parte Episcoporum postulatur, sicut inversa ratione similes conditiones ab Episcopis exiguntur; qui nisi Papa consentiente. ab eo instituti, ab eoque acceptati, non

possunt legitimi, id est formalitor Episcopi esse. Qui

aliud contenderet, omnem Ecclesiam sursum deorsum Versaret; quod neque adversariorum ausus fuerit s

cere ullus. Ut igitur Papa sit sormalitor Papa, id

non pendet ex communicatione cum Episcopis, o rumque consensu; haec communicatio effectus est, causa non est; et sine ipsa, Papa sormaliter est Papa. Deindo vero neque hoc ex sa pendet conditione

inutili omni l): Papam debere esse orthodoxum, et contra fidem aut Canonum docreta nihil deli quere. Haec quaestio gravior est, immo graVissima. Quod ratio hujusmodi ante Protestantismi ortum,ot practorum intempesta illa et perturbatissima in Occidonio schismatis aetate, extra rectos legitimosque fines aliquorum animos exturbare valuerit, id non adeo mirum videri debet. Sed quod hodie etiam,

83쪽

quum Protestantismi ausum nefandum, vel ipsum subverions fidei landamentum, oculos omnium aperire debuerat, eadem ratio mentes perstringere et

occoecare possit; id potius mirandum est, et merito etiam dolendum. Nam Protestantismi historia, siquid certi et rati demonstravit aliud, hoc profecto luce clarius nos docuit: fidem ex auctbritate, non auctoritatem ex fido pendere. Atqui si ita res habet, luco etiam clarius est, nullo modo ex fido repetendum esse ut qui maiorialiter est Papa, sit Papa forma liter; et illi omnes qui docent Papam rectam fidem

conservare debere ac si umquam a recta desciscera

potuisseti) ut legitimus Papa permaneat; qui docent

Papam in haeresim prolabi, et tunc, ob fidem amissam et judicari et deponi posse, hi omnes cum Protestantibus ab imo ad summum conVeniunt, et, ut mitissime dicam, nesciunt quid faciunt. Fides ex auctoritate pendet, non auctoritas ex fide. Hoc unum catholicum est, et totius Catholicia fatis axioma, dogma et lex. Quapropter fides ab auctoritate judicatur, non auctoritas a fide. Quapropter Papa judicat quac vera sit fides, et non fides qui Verus sit Papa, aut quando verus esse desierit. Quapropter non requiritur fides ut qui materialiter est Papa, sit etiam Papa formaliter.

Sed quid, Hunt, si Papa haereticus fieret

Αt, reponere licet: quid, si sol interiret, si mundus occideret, si omnia aegri somniare complerentur Nam haec sunt aegri somnia: immo, pejus aliquid. Admittoro enim hujusmodi hypothesin : Papam hae. reticum fieri posso, est penitus destruere illam ca-

84쪽

tholicam regulam : fidem osse ab auctoritate judicamdam non auctoritatem a fide. At, regerunt. Somnium non est. Jus canonicum

hane hvpothesim admittit; tum vero id ipsum in II

norio saltem, re completum est, et Conciliorum Oecumenicorum, ipsorumque Romanorum Pontificum auctoritate comprobatum. Verum nihilominus somnium est, et prius Somnio. Νullum est hic nobis propositum, sed neque refert, plenam discussionem movere de hac utraque causa. Brevi manu rem expedire pOSSumus. Jus canonicum perperam adducitur, et tanto i solicius, quod cum ostentatione et emphasi . a Ponti- ω ficem Romanum ... haereticum esse posse, in Jursu Canonico constanter docetur 1 - pronuntiat nonn

mo si). Illud: constanteri ad unum solum quod sciam reducitur locum 2). Ex hoc ipso loco tamen argui potest quam hypothetice, et veluti per transennam textus juris canonici hanc rem considerat: dum nequo judices jubet, neque causam instituit, neque poenam decernit. At verum est quod hypothesin fingit, quam melius omisisset. Quid indo rixtus hic certe non est

dogmaticum decretum. HVpothesis ejus non est veritas

unum reduei loeum in Iura Canon leo; nam hoe Ius appaIlatur ah adversarila. Parum deinde refert si in commantariis, at apud non palleoa Juria professores aeriptore i haae doetrina liberiori at pinguiors uinerva traetatur; nam eerte hie Jua ipsum voeatur in ea ae subsidium, et fiolum luvara potest; non Iuris plua UeI minuaporitorum auetoritas, quae in fidat ea is a nemino magni aestimatur.

85쪽

fidei. Dicam potius quid sit. Somnium utique, quod

illis antiquis temporibus pacatissimis innocuum erat confingere, et pietatis speciem prae se serebat; eoque magis erat ingenuum, quod nulli dum Protestantes orti essent, qui procaciter assererent. auctoritatem ex fide esse judicandam. Nunc Vero qui hunc textum strictius interpretari ei exsequi Vellet, cum iisdem concineret, et illico fieret apertissime Protestans ex asse; atque pejus aliquid gereret in animo quam

innocuum somnium.

Eadem est ratio Honorii. Profecto, longissimo est ut velimus hic causam Honorii ex industria historice ventilare, quum non sit locus suus iste. At locus certe est ut illa ratione et argumento,qnod prae manibus tenemus, causam Honorii omnino ex discussione excludamus. Non enim fides judicat auctoritatem, sed auctoritas fidem. Jam vero si Concilium Oecumenicum VI. vel quodvis aliud, Honorium uti verum haereticum non uti negligentius contra haeresin agentem in auctoritate sua condemnasset, eo ipso Protestantium principium pro lege sanxisset: auctoritatem scilicst ex fide judicandam. Ab hujusmodi crimine non salvasset Concilium sua propria auctoritas, neque ullo modo dici posset: saltem Concilium ex auctoritato de fido judicasse. Νam si Papactauctoritas, cujus est Concilia confirmare, ex fide aestimanda est; multo magis certo auctoritas Concilii. Verum quidem est Oecumenicum VI. ab alio Papa confirmatum suisso; at si ex causa Honorii semel probatum erat auctoritatem Papae ex fide pendero,

certum osse debuerat Leonis auctoritatem tantum v Diuit iros orale

86쪽

luisse quantum et Honorii; certum etiam Leonem ideo solummodo rite confirmasse: quia juxta rectam fidem, et non quia ex auctoritate judicaverat; curtum d niquo auctoritatem Papae confirmantis e causa exul Sum esse. et remanere uuctoritatem Concilii solius

de fido judicantis. Redit igitur vehementer illa qua stio: Si Papae auctoritas. cujus est Concilia confimmare. ex fide examinanda et judicanda est, quomodo non multo magis etiam ex fide auctoritas Concilio. ruini Et quomodo non ex tempore essicimur meriae puti Protestantes Certe non potest responderi: Concilium habere auctoritatem independenter a fide, et Papam dependenter a fide. Primo quidem, hoc esset negare Omnem auctoritatem Papae in rebus fidei, quod hactenus Catholicorum ausus suit dicere nemo. Deinde Vero, si ita res haberet, cur adhuc Concilium egeret Papae confirmatione Ut alia aequo incongrua hic missa faciam. Nihil igitur restat nisi hoc unum: ut si dicatur Papa dependenlar a fide Papa esse, et Concilium etiam Concilium esse dependenlar a fide dicatur. Et sic rursum cum Prolastantibus eadem

stipendia meremur.

Ultimum perfugium desperatas hujus causae nam omnia perquirero debemus) haec sorte osset inventio: quod pro certo admissa, et Papae, et Conciliorum

auctoritatem, seorsum sumptas ex fide pendere; si tamen una Secum conspirent, naturam rei mutare,

et auctoritalas quae prius separatim ex fide pendebant, illico ac secum laedus inierint, id essicere, ut fides pendoat ox auctoritala. Sed quis non videt talom

87쪽

sententiam, ipsa sua enuntiatio . sibi contradicem, et causa cadere Contra logicam namque est, ne dicam evidentius etiam contra naturam rei: id quod prius ex una et ex alia parto dependens erat, conjunctione inducta, non duplici lar dependens. sed ex integro independens fieri; quin imo, cui prius famulabatur extemplo ejusdem post a fidei patronum agere. Haec impossibilia sunt. Quam rectius, quam omnino juste ac praeclare eamdem rem proponit catholica veritas. Fides ab a claritato dependet. non auctoritas a fide. Auctoritas haec una est, et communis Papas ot Episcoporum

Concilio. Ipsi judicant do fido, non fides de ipsis. Sed

haec una auctoritas in Papa residet voluti in centro essentiali, persona Papas ipsa essentialis est et immutabilis, auctoritatisque modus independens; residat etiam in Episcopis veluti in termino suo interiori,

pariterque essentiali, in personis tamen veluti in Meldentibus in accidentaliter mutabilis, qui etiam in

dus auctoritatis pro natura sua dependens est. Sed vera auctoritas, una eademque et hic, et illic; auctoritas quae non judicatur a fide, sed quas fidem judicat, decernit. docet; fidei testis simul et magistra. Hoc solum non est Protestantium. hoc unum Catholicum est. Nunc vero ad Honorii quod adtinet causam: certo, ex discussione exclusa est. Νisi Protestantes esso

velimus, oppido Verebimur contendere id, quod, quum historice plusquam tacto opus esset insectum prob tum sit, dogmatice etiam impossibile domonstratur: nempe, Honorium a quocumque Concilio tamquam

88쪽

sormalem haereticum condemnatum esse. Protestantium haec sit cura; in qua,. si ipsis placet. quantum voluerint, oleum et operam perdant lEt jam tandem ratum firmumque minet: Papam, qui materialiter, eumdem esse et formaliter. Νon ita certe Episcopatus. Νum, uti jam satis monuimus, si Episcopatus idem esset sormaliter qui et materialiter, tunc non solumqui praeteritis temporibus rescissi sunt, sed qui hodie etiam in Schismate Episcopi versantur: graeci, russici, anglicani, et si quo alio nomine audiunt, ad legitimum Episcopatum

pertinerent.

Quinam itaque sormaliter Episcopi et Episcopatus dicendi sunt De Episcopis singulis nulla dissicultas. Omnis qui Catholicus esse velit, confiteri tenetur: illum solum asse legitimum, id est formaliter Episcopum, qui cum Papa tenet in omnibus; id est qui triplici illo est

cum Papa colligatus vinculo et sui octione: fidei, jurisdictionis. et regiminis. Qua in re iterum animadvertisse et sedulo a lasse quod jam semel monuimus, peropportunum erit. Itaquo habet suum regimen Episcopus, nempe suam quam regit provinciam; sed ea omnino conditione: ut ipse regatur a Papa. Habet suam jurisdictionem Episcopus, nempe es Ves quibus oves suas vel solvit vel ligat; sed ea etiam omnino conditione: ut sit ipse sub clavibus Papae. Eodem igitur jure, tenet suum magisterium Epi

89쪽

aequali per omnia et in omnibus conditione: ut ipse doceatur a Papa Scimus itaque omnes conditiones quibus singuli Episcopi vera et formali ratione l0gitimi et Catholici Episcopi renuntientur. Sed nonne hisce iisdem conditionibus ot Episcopatus universus satisfacere tenebitur, ut tandem Subjectum potestatis Ecclesi sticae, illud aliud relativum, jure et revera proci

mari possiti

Ita omnino videtur; sed rem ex prosesso tractare oportet.

Distinguendum igitur est inter singulos Episcopos et inter universum Episcopatum, qui solus, sic mulective Sumptus, subjectum est potestatis, ad latus Summi Pontificis divinitus collocatum. Certe, si ita sumatur in majestate sua, magna sunt ejus jura et venerandus locus. Habet tum certe Episcopatus, quod singuli Episcopi non habent; habet essentialiter e dem jura et eamdem potestatem, licet hierarchi subditam, quam tonset et Papa; et divinitus habet. Quin igitur minuenda in aliquo, extollenda est potius in omnibus sanctissima haec auctoritas; atque hic similiter, qui Catholicus essse velit, institutionem

hanc et auctoritatem divinam summopere SuSpiciat, et toto animo revereatur, necesse est Omnino. Verissimo dolendum est hanc controversiam eXOP- tam essct et diuturnam invaluisse. Ubi enim semel

hoc coepit, non poterat abesse quin humani nonnihil animos commoveret, si in disputationis aestu hujus vol illius augusti simi Magistratus inviolata Venera-

90쪽

tio detrimenti aliquid pateretur. Haec nos una Spes solatur: sore, ut ipsa haec commotio, tempestatis instar, nubila animorum Serenet. et luce reducta, quo majori splendore Petri sedes illuminabitur, eo nitidiori etiam claritate et Episcopatus sacrosancta auctoritas coram omnibus resulgebit. Sine dubio itaque Episcopatus universus, Simul sumptus aliam auctoritatem obtinet in Ecclesia atque

singuli Episcopi; eamque tenet, ut satis perspeximus, ex institutione divina. Manset tantummodo ut rite doceamur: quisnam verus et legitimus, id est quisnam formaliter dicendus sit Episcopatus i Et pressius adhuc, pro quaestione quae agitur: An legitimus Episcopatus ille sit iantum, qui non solum cum Papa conjunctus est in regimine et jurisdictione, sed etiam in magisterio fidoi Et in hoc magisterio, non solum post sollennem in Conciliis articulorum fidei definitionem, sed etiam qua autem ratione id mox videbimus) ante hujusmodi definitionem sollennem Antinuam huic quaestioni satisfaciamus, ut disputatio, quoad ejus fieri potest, maximo procedat O dino et evidentia, unum adhuc vel aliud opus est ponere principium, et totidem etiam ex iis deducere

conclusiones. Disiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION