Gerardi de Vries ... Exercitationes rationales de Deo, divinisque perfectionibus. Accedunt ejusdem dissertationes de infinito; nullibilitate sprirituum; homine automatico; contradictoriis deo possibilibus; sensuum in philosophando usu; cogitatione ip

발행: 1685년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

plenior deis mons ratio. IV

Ium, ni s

omnisus.

92 Ex ER C et TATIO XIII. natura festa & dependens , cum Independentia & Insnitate Divinae persectionis ; ac mox intelligetur , & omnisusscientem esse Deum , & solum illum este talem. Id certum est , finiti ad infinitum nullam esse proportionem ; contra , infiniti supra finitum immensum esse excessum. Excedit ergo infinities infinita Dei persectio finitam cujusvis rei finitae indigentiam. Quod si tantum excedat, utique si se infinitum finito communicaverit Deus , saltem omnem in eo desectum plene ac planEsupplere poterit: sive id fecerit mediate , unius creaturae des ctum alterius substitutione compensando ; sve etiam inam diato suavissimae fruitionis sui ipsius sensu, qui tanto est jucundior, quanto sunt dulciores quae ex ipso sonte bibuntur aquae. Verbo , vel nihil quicquam Sufficientiae habet in rerum natura , vel quicquid Suffcientiae universis inest creaturis, in Deo tanquam in causa earund suprema continetur, modo Deo com

veniente , id est , infinite pei secto : consequenter , quod universae creaturae esse possunt earundem alicui uni, id solus Deus multo magis esse potest iis universis. Fateor , non quidem illa efficit semper, quibus susscit, Deus. At abundantiae bonitatis in causa mensura idonea non est effectus. Ut non hoc arguat aliqualem Suffcientiae desectum , sed independentis tantum a bitrii liberrimam dispensationcm ; qua non ad instar causae brutae seipsum communicat quo usque potest , sed unicuique suarum creaturarum sapientissimo voluntatis consilio tantum sui largitur quantum visum est. Ninue eidem Suffcientiae quid detrahit quae conspicua est in obviis causis secundis qualiscumque, uti esscientia, ita Suffcientia : quanto enim haec est major, tanto illustrius manis stat plenitudinem sontis, ex quo scaturit. Deus itaque, quemadmodum per se sibi satis est, ita per se susscit ad id , ut sit omnia in omnibus. Verum quid ista cogitasse juvat, s tantum cogitentur , nec altius in pectus descendant ' Quid Suffcienterim Deum scimus , sectis tamen abnegamus ' Quid tam anxie Voluptates , Opes , Honores Vinamur , tantamque in iis locamus Suffcientiam ;quae sicuti omnia in omnibus non sunt, ita satis esse minimε queunt appetitui, cujus desideria infinitum spirant & aeternum. Saltcm, si quaerimus, quid ita quaerimus, ut quae subordinata sunt

112쪽

DE DEO OMNI SUFFICIENTE.93 sunt turpi sacrilegio divellamus ' Facimus id, quoties stulti creaturis secundum se aliquam tribuimus Suffcientiam ; quasi eae sejunctae a principio suo , cujus influxui suam qualemcunque debent Suffcientiam , non omni re ipsa exuantur Suta cientia. Imo quid adeo infinitis dolorum, metuum, curarum, affectibus torquemur , quoties descit inlassicientissima Sussicuentia creata ' Scilicet, ut inania captamus , ita quoties eis destituimur , nimium dolemus, quia non animo satis obversatur

nan'. 'hova, Dem sufficiens: quo qui fruitur, beatus ille nactus est statum omni bonorum genere assiuentem , cui nihil detrahit creaturae cujuscunque i cccsus , nihil addit vel totius Universi additamentum; quippe quod absque Omnisussciente sussicit nihil , absque quo omnisussiciens solus ir se cst omnia in omnibus. Facessant ergo , cum trecentis itilis de Summo Bono gentilium ineptiis , nostra pariter perversa hac parte vitae midia lGr jam saepe tulis vaga per aevortia mentem

Hinc Thetis, hinc Tellus, arduus inde Polus. Vel totum injectis mundum si metiar ulnis, Non tamen haec ulnis par erit ulna meis.

Uuod neque siderei claudunt amplexibus orbes, Id voto des est resque petita meo. H lenus, heu fateori vacuas dum prendimus auras, Semper ab amplexu mens male lusa suo est. Sis mihi Terra, Deus; mihi Tu Mare; Tu mihi Curium sSis Tucundia mihi; TU ne, cundia nihili

113쪽

DEO INCOMPREHENSIBILI. S U M M A R I U M

I Nullius in silvae per optionis

unquam

I. Nullius Senssitivae perceptionis unquam Deus essepotes obseritam. II. Humanae menti Deum. V solum quidem. se Incomprehensibilem, docetur. III. Etiam beatis Caelitibus Deus incomprehensibilis existit. IV. Perperam in intelZectu sinito claram ac ristinctam Dei ideam satui, ostenditur. V. Non nisi modestisme de Incomprehensibili Numine philosophandam. VI. Deus , quia Incomprehensibilis , etiam Dessabios.

Ic quidem Deus Omnisussciens est. At talem tantum esse haud sufficit , nisi quoque tanquam talem cognoscendum sese & agnoscendum exhibuerit istis, qui eius pro modulo sunt capaces. Nunc itaque videndum, quo paci se habeat tanta persectionis plenitudo in ordine ad duplicem istam facultatem, qua prae omni alia pollet rationalis, creatura, Intellectum puta & Voluntatem. Vim nostram percipientem quod attinet, notandum hic in antecessum diligenter, puram huc adserendam esse mentem atque elevatam longis lime supra id omne quod Sensus asscit: INfENfiniLis namque Deus est. Neque tantum isto communiori modo, quo , ob extensionis & corpore rum qualitamm , quae organa afficere aptae natae sunt, carentiam , quivis Spiritus sensum fugit; verum ratione quadam peculiari ac Deo propria, quatenus sentiri posse

114쪽

DE DEO INCOMPREHENSIBILI. 9s consistere minuit cum persectionis Infinitate , neque cum I mensitate, neque cum Simplicitate. Non ergo Imagina lis est

interiori sensui, cujus nullum fingi potest phantasma , quod

tanquam ectypon aliquam Dei, ceu archetypi sui, reserat similitudinem. Neque eandem ob causam in ibile esse potest Numen ; quandoquidcm nemo vel statua quapiam vel pictura cxprimere valet, cujus vel in cerebello suo delineatam nequit habere imagin . Ut nimium contra ipsum luminis naturalis dictamen antropomorphiticis idolis sacra sua polluant , qui ii corruptibilis Dei gloriam foedissimum in modum mutant in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, puta V. c. Senis, aut Juvcnis : nec tantum hominis , sed & quadrupedis ac volucris , Agni videlicci, Columbae, &c. Caeterlim, qui sensus interni objcctum esse nequit , idem nec externo Visu aut Tactu percipi potest. Tangitur id duntaxat, quod olis sitae resistentia obvium nostrum corpus potest assicere et quapropter absque palpabili errore n o Deum neget Impalpabilem. N que minus idem Invisibilis: quippe qui neque lumine suo neque colore oculo materiali se manisestare potest, dum essentiam pos sidet simplicissimam , nullos luminis radios aut emittentem aut remittentem. Duumque ista per se atque immediatd suant ex ipsa Entis persectissimi natura , tum etiam ex propria atque nativa sensuum nostrorum constitutione , absurdi Isim opinantur nonnulli , beatos saltem coeli res corporeo oculo essentiam Dei intueri posse: clevato scilicet ajunt Sensu per potentiam Divinam ad actum istiusmodi eliciendum , quem viribus ipse suis naturalibus elicere non valet. Verum hoc qui contendere volunt . dicant illi pari cum subtilitatis acumine , visum elevari posse , ut percipiat sapores : aut auditum , ut sen- tiat colores : quae cerid minus sunt absurda , quam videri

quod est absolute & pcr naturam invisibile ; quippe quod cubdentem notat contradictionem.

Non ergo corporeis organis quoquo modo sentiendum sese II. dare potest Deus. Et nos tamen , dum anima constamus pariter & corpore , usque adeo sensationibus adsueti sumus in hac vita . ut absque earum adminiculo Vix quicquam cogitemus , mirim, .ndissicillime saltem attendamus ad ea , quae imaginationi pira Incompre-

115쪽

hensibilem, tia non sunt. An vero idcirco quoque Dominus alibi , Non sic μ' me Gribit homo , cr vivet Imo , non videbit Numen ri pius , qui non attulerit intellectum a sensuum inquinamentis puriorem, quam qui nobis in hoc unionis statu obtingit. Quin, vel si sola mens, eaque purissima , huc accedat , ne ea quidem huic contemplationi par est: tanta Numinis est INCOMPREHENs BI LITAI .Tot scilicet de tantarum cuilibet intelicinus aciem huc intendenti in offert persectionum cumulus, ut ei sicuti in se est plene latclligendo nullum unquam ingenium cieatum sufficiat. Elegans istaec est metaphora, qua cognitionem nostram vel Comprehensivam , vel Apprehensivam, dixerunt Philosophi.

Nimirum, quemadmodum manus corpora se minora sic tangit. ut omni parte ambiens & excedens illa tota circumplectatur; se autem majora aliqua quidem parte tenet, in tamen ut alia portione ab eis excedatur : sic Intellectus noster rem dicitur comprehendere , qthm plene dc persccth cognoscit per ideam ipsi

Objecto adaequatam , atque omnia .ac singula ejus praedicata intime penetrantem ; a qua cognitionis plenitudine quoties intellectus descit, non omnia ut in se sunt , sed quaeciam duntaxat attributa rei, de qualicunque modo, sibi i praesentans, toties aliquid tantum apprehendere dicitur. Atque ex hoc posteriori cognitionis genere est omnis creaturarum , quam de Deo habent, notitia. Quod facta demonstratur. Videlicet, de natura finiti est , ut nulla plane inter ipsum de infinitum existat proportio; neque istuci , quantumvis amplum , huic aequari unquam queat. Itaquς cum inde persectiones in Deo cognoucibiles sint omni modo infinitae , ninc vero vis cognoscens in omni creatura sit sinita, utique illae quascunque cogitationes hujus longissimo intervallo post se relinquent , neque vel omnium simul creaturarum captu plene ac persecte intelli rentur reritque adeo Deus vere secundum excessium suarum persectionum

cuivis finito intellectui Incomprehensibilis. Quod id in de

nulla creaturarum affirmari potest : quarum etsi sorie pleraeque a nulla mente creata secundum omnia sui praedicata comprehcndantur , absoluth tamen , etiam a finito captu , comprehcndi

saltem possunt; sine dubio quoque ipso facto 1 Divino intellectu comprehenduntur. Caeter ina, hoc Attributum ad creatam

mentem

116쪽

DE DEO INcOMPREHENSIBILI. 97 mentem totum retuli. Quandoquidem enim persecta sui cognitio non minima persectio est, ambiguum esse nequit, quin

Ens infinite persectum se ipsum intelligat plenissime, persectissime. An vero haec plena sui notitia Comprehensio aici debeat de quo quidam contendunt mera lis de voce esse videtur. Quamvis autem ista ignorari nequeant vel leviter rem attenis dentibus , dissitiunt tamen multi Doctores Scholastici , diastinguentes inter illam Dei cognitionem quam hic in via ha mus , atque eam quam olim habituri sumus in patria. Viatoribus quidem haud aliam quam imperfectam dc apprehensivam Dei notitiam reliquam faciunt; in qui vivunt in coelis tos Comprehensores ipsi appellant. Absurde l Non nego, i conceptibilibus modis Theologiam Visionis, quae per lumen Cloriae ccclitibus obtingit , superare illam nostram quam ha mus in hujus vitae stadio per lumen Naturae, vel etiam Gratiae. Etenim quas nos in speculo quasi relucentes contemplamur primi entis persectiones, easdem illi , absque istis imbecillis naturae nostrae adminiculis , familiariori revelatione propius, ceu de facie ad faciem, teste S. Pagina, intuentur. Verumtamen quaecunque citam sucrit immediata magis illa Divinarum perfectionum manifestatio , nunquam ea creatae.mentis captum

sc elevabit, ut approportionatum reddat persecte concipiendae immensae illi infinitoriim praedicatorum latitudini r neque enim aut finitam mentem infinitate donabit, aut infinitum Deum intra finitudinis limites coarctabit; absque quorum altero cre tum intellectum nullam comprehensivam Dei notionem habere posse , ostendimus. Ncque coeli tum consummatae felicitati quicquam obstat inadaequata Dei notitia, quandoquidem persecta satis est, quae omnem subiecti capacitatem replet, etsi non omnem objecti amplitudinem exhaurit. Summus potius

ille videtur beatitatis gradus , si quis ne mente quidem sua satis Capere Valeat excellentiam boni, quo frui se sentit. Quin ipsa hac ratione optime coelestis gaudii aeterna esse potest sine fastidio

satietas.

Istoc Scholasticorum erro e minus tolerabilis est hac parte opinio Cartcsi, in hac ipsa vita omnium mortalium , tantiam citra praejudicium propriae mentis tabulas intuentium, animis N O 1 II.

sibitu extinsit. IV.

Perperam

in intillictu

117쪽

Haram ae

difinctam

Dei ideam Uonditur.

st Ex ERCITATIO XIV. obversari afferentis insculptam quandam idem Dei talem, quaquamvis summas ejus persectiones non comprehendamus, nihilominus tamen ipsas clarius & distinctius , quam ullas res co

porcas , intelligere possimus. Quid ista sibi vclint mystcria . iam dudum me haud satis intelligere , lubens fateor. Constat

equidem rerum corporearum attributa omnia, sic ut in se sunt.

a finito intellectu comprehendi saltem posse. Constat paritero ante dictis, rei infinite persectae omnia ac singula praedicata , uti in se sunt , a finito intellectu comprehendi omnino non posse. Etiam deniqud per se manifestum cst , eo clariorem ac distinctiorem esse cognitionem , quo magis est persecta, quoque altius rem cognoscendam penetrat. Quae si sint vera , uti sunt, qua , obsecro , ratione dici potest , omni alia reclarius a nobis cognosci Deum , quem omnium minime secum dum omnia ac singula praedicata , prout in se sunt, mens sibi

sistere potest praesentem ' Non ista sententia stetit Apostolo ,

quando universam nostram de Deo in his terris notitiam , etiam illam quam revelationis summaturalis gratia cordibus fidelium insundit, similem pronunciat aenigmati; cujus totam rationem in ipsa obscuritate consistere , notum est. Cogitationem n stram , fateor , magis implent Divinae persectiones , quam ullae aliae. Sed vel ideo intelliguntur obscurius, quia usque adeo

mentem implent, ut totam obruant. Scilicet, non ea tantum confusa

nobis sunt & inevidentia, quae insta vim percipiendi subsistunt,

eamque non satis assiciunt; verum & illa quae longius eam excedunt , ac plus justo in eandem agunt. AEque hic peccat numium , atque parum ; dum utroque modo receditur ab ista proportione , quae inter subjectum percipiens & objectum cipiendum necessario requiritur , ad id ut percoptio clara sit ac distincta. Scite hoc innuit Philosophus, quando mentem n stram ad contemplationem rerum nimis excellentium se habere dixit, uti se habet oculus noctuae ad intuitum luminis meridiani. Et quis est, qui non sit expertus ardentis sicis flammam lono clarius videri quam Solis splendorem ; etsi hic oculum lumine multo magis impleat, quam illa ' Pluta qui cupit, conserat nostram Exercitat. de Infinito , ubi de hisce , quaequς iis assinia sunt, actum est fusius. Plus

118쪽

Ds Dro INCOQPREHENSIBILI. DPlus modestiae est in illa cautela , qua Cariosius philos phaturum alibi monet utendum , ut tuto & sne errandi periculo rem aggrediatur , quaeque , cum mire huc pertineat , silentio praetereunda hoc loco non videtur. Vult, ut semper quam maxime recordemur, & Deum auctorem rerum esseis infinitum, & nos omnino finitos. Ita si sortE nobis Deus deis se ipso vel aliis aliquid revelci, quod naturales ingenii nostriis vires excedat, qualia jam sunt misteria Incamationis &ri Trinitatis, non recusabimus illa credere , quamvis non clare se intelligamus: nec ullo modo mirabimur , multa esse, tum in ,, immensa ejus natura , tum etiam in rebus ab eo creatis, quae, , captum nostrum excedant. Aurea regula i Cuius si aliquanto diligentius recordatus fuisset ipse ejus Auctor & sequaces , in tractandis Sacris plus reverentiae, in Philosophicis plus modestiae, conspicuum foret. Non illorum majestatem prosanasset impius ex hac cavo Philosophus , Scriptura Interpres infallibilis; non horum latifundia arctasset Caritalis intra angustos propriae suae perceptionis terminos. Quid addam de Scholasticorum audacia, atque Haereticorum petulantia ' qui quas non si Incomprehensibilis Deus , divina quaeque ad c plus sui pedem metiri passim nihil metuunt. Ol quanto rectius, dum icti sua sibi temeritate cruces figunt , acquiescit hic saepe mens sobrie sapientis , non in evidentia rei introspectae , sta in altitudine veritatis occultae t Ita qui capi cupit ab eo , quem capere se non posse capit, reverenter is habebit Incomprehensibilem majestatem, a gloria nunquam opprimendus, nisi gloriosh. Caeterlim , praetcr Sensum, tum etiam Intellectum , aliud adhuc in homine occurrit, reserendum ad ejus perceptionem , tanquam ejusdem interpres atque nuncius , Sermo puta internus ; ad quem quomodo se habeat Deus , idcirco obiter quoque hic erit attingendum. Verbo : quandoquidem voces sunt signa conceptuum, neque signo plus exprimi potest, quam insignato continetur , tanta existit inter λογον & λe evmος ορικον convenientia , ut quod intellectus capere nequit, idem lingua cfferre non valeat ; utque quod verbo mentis in

Incomprehensibile , idem verbo oris sit Iuessabile. Quumque N 2 prius

Non nisi modesiss e

Numine

dum.

VI. Deus, quia

Incompre

bensibilis,

qfabilis.

119쪽

Ex ERCITATIO XIV.

prius jam de Deo sit demonstratum , de posteriori quoque

dubium esse haud potest. IN EFf AB ILL dico Numen ; non quod plane nihil de eo dicere liceat, nam sic ne Incisabile quidem a nobis jam praedicari posset : verum quatenus nullum tantum sermonis apparatum excogitare datur, qui quid exprimat, quod infinitis Dei persectionibus plene exprimendis dignum sit ac sussiciens , & cujus etiam amplimma signiscatione non infinities amplior sit res significata. Nomennirn non absque multis fabulis 1mν pelPeram contendunt Iudaei r quam litem Philologicam praeclare excussam vide a Venerando Collega Cl. Leusdeno , Phil. Hae . Differt. XXVIII. Gr seqq. Quamvis vero erret, qui non de Nipsa potius quam de Nomine sic sentit , multo tamen tolerabilior est ista superstitio , quam multorum hodi P pr fani & inanes garritus de Deo Ineffabili ; de quo sine timore ac tremore nemo unquam balbutire incipit, qui debita tangitur Numinis reverentia r usque adeo etiam vera de Ineffabili effari

res est sollicitudinis atque periculi plena.

120쪽

ΕXERCITATIO DECIMA. QUINTA,

DEO ADMIRABILI

I. t uim nito Numen infinitum existit summe Admirabile. II. Uberior ejus rei confirmatio S illus tio. III. L mabilitatis Divinae consideratio. I V. tanta , ut nihil amandum nonpropter Deum.

. Tque ita quidem se habet Deus ad creatae Men- tis perceptionem. Nunc , qua ratione se habeat ad finitae Voluntatis appetitum , paucis quoque videamus i Missis , quae in hanc rem adferri possent , aliis plurimis, unam duntaxat atque alteram attendemus voluntatis noli motionem facile principem , Admirationem puta , atque Amorem ; quae duae junctae praecipuum existimi genuinae , quam Numini debemus, Reverentiae ac Cultus su damentum. ADΜIRABILIs Deus est, quatenus animum cujusvis creaturae, se diligentius contemplantis , repentina quadam occupatione sic assicit, ut totus in Ipso haereat, tanquam

istin

to Numeu

me Admirabile.

In re rarillima, & prae aliis maxima cosideratione digna. Multa quidem mirabilia occurrunt in natura rerum ; ca scilicci, quae intrinseca sua essentia aliquid continent , quod latens & reconditum non omnino assequimur , inque cujus intuitu animus

SEARCH

MENU NAVIGATION