Gerardi de Vries ... Exercitationes rationales de Deo, divinisque perfectionibus. Accedunt ejusdem dissertationes de infinito; nullibilitate sprirituum; homine automatico; contradictoriis deo possibilibus; sensuum in philosophando usu; cogitatione ip

발행: 1685년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

haeret suspensus, ulteriori sciendi desiderio sta rans r verum nihil eorum omnium est , quod cuivis necessario & semper admiarandum videatur; quatenus absolute saltem unumquodque finitum a finito intellectu sic penetrari potest, ut nulla supersit stuporis causa. Oritur cnim omnis Admiratio ex quadam rei novae ignorantia, conjuncta cum desiderio eam plenius cognoς cendi : ut, quamvis ignorantiae filia sit Admiratio , excitet ea tamen sciendi cupiditatem. Unde maxime Philosophi esse hunc affectum , nec aliud esse Philosophiae principium , quam ipsam Admirationem, merito censuit Plato : uti non minus

recte Pythagoras, se ex Philosophia id parasse iebat, ne quid

admiraretur. Scilicet, qui rerum omnium adeo omnibus numeris persectam notitiam sibi habet, ut nihil quod in ea continetur ipsum fugiat, nil is miratur : quae res, ludice Poeta, prope una est, Solaque, qua possit facere er se mare beatum. Atque haec ratio est , cur hoc Dei attributum restrinxerim ad animum creatum. Ens enim infinitum , quemadmodum

sese planissime intelligit, S modo quodam persectillimo se ipsb

s ruitur , ita in intelligentia, ut aliarum rerum, sic quoque sui, nihil habet obvium, quod rarum videatur nec satis plenὸ cognia tum , quodque ideo repentina commotione ad ulteriorem sui considerationem incitet. Sola creatura rationalis est, eaque omnis, cui attendenti non potest non continuo aliquid rari in Numine occurrere & admirandi. Quod non in hoc tantum rerum statu obtinet, scd& in maxima ejusdem , quantam obtinere potest , persectione. Quandoquidem enim jam an te fatis docuimus, usque adeo Divinas periectiones omnem finitae mentis captum excedere , ut nunquam non ei sint & maneant Incomprehensibiles, etiam non potest non tanta altitudo veritatis occultae plurima semper in recessu habere, quae sedulo inquirenti nova occurrant, animumquc creatum in admirationem rapiant & stupore percellant. Quin, quum in aliarum rerum notitia quo magis proscimus, eo miremur minus, hic ex adverso tanto stupemus magis , quanto plus cognoscimus : in quo vel uno maxime mirandum cxistit Numen. Et ouid demonstratione opus cst ' Sive cssentiam divi-

122쪽

DE D so ΜIRABILI ET AMABILI. Ioue divinam spectes , sive persectiones , sive actiones , offerunt sese ubique rerum admirandarum thesauri inexplicabilcs. Quis, nisi sordidus nimium Numinis conlcmplator , absque animi haesitatione cogitet Deum existentem sine causa, sine successione praeteriti ac futuri durantcm ; sine situ , sine loco, sine extensione, universa implentem; sne compositione omnia in uno possidentem ; sine mutatione omnia mutantem ; uno mentis ictu in- fallibiliter contingentia praevidentem; immutabili voluntatis actu quaevis libera decernentem; irresistibili potentiae determinatione voluntates indifferentes flectentem ; crrantem omnia sine indigentia ; conservantem omnia sine labore ; gubernantem ominnia sine molestia; poenitentem sine dolore ; irascentem sine

motu i Ut jam de mirabili Mundi structura nil addam , in qua quisquis mirabilia opificis non stupet , stupet ille profecto

nimium. Suae aetatis sapientissimus habitus Socrates orientem S lem immotis membris eisdemque vestigiis stans attonitus mirabatur ispius. Ast quae nos abriperet sanctae admirationis εκmας, si ut fas est ad tantum Numen meditandum animum adjicer mus satis i Unica certe votorum nostrorum summa foret, ut ab eo , quem capere non possumus, caperemur ; quam quidam narrant suisse ultimam vocem Philosophi, cum dispendio vitae , alternos rapidi maris cursus nimium admirantis. Sic Deus, quatenus tanquam Maximus ab intellcctu nostro III.

non comprehenditur, animo Admirabilis cst; qui idem interim, quatenus tanquam Optimus a mente apprehenditur , voluntati Divi' Dccurrit ceu summe Amabilis. ΑΜΑni Lis , inquam ι & qui ''V

dem modo quodam peculiari ac sibi proprio, in quantum dignus

extitit, quem unum prae aliis quibuscunque , tantum propter se, quanta potest virium intentione summo votorum studio prosequatur creatura rationalis. Bonum id esse, jam olim dixit

Philosophus, quod omnia appctunt. Et jure merito. Quod

enim sibi congruum est , non potest non appetere voluntas, tendens semper in maximam, quantam obtinere valet, sui periectionem; atque ideo annitens, bono , quo semetipsam in sella sientit destitui, ex alterius secum unione frui. Inde qui ex rationis praescripto agit, mensuram sui amoris ponit ipsam ob- recti bonitatem; quam ultra citrave quoties sertur affectus, i

123쪽

Ea tanta, ut

dum non

propter

Deum

i EXERCITATIO XV.ties errantis judicii ductum inordinato motu sequitur voluntas. Ut in omni amore peccare semper queat , tum nimium , tum parum. Tantum hic amor nimium non patitur. Quin parum

est, quicquid hoc loco minus est maximo. Persicctillimum namque Optimum pariter existit; quod , quae in re quapiam secundum se spectata est Persectio, eadem relata ad appetitum sit Bonitas. Numen itaque insnite persectum , hoc ipso infinitd bonum est. Ast , ut jam ostendi , quo quid bonum magis, eo magis amabile. Quod ergo infinito bonitatis excessu finito quovis bono melius est , quanto est illo melius , tanto dignius existit omnisinccrae charitatis affectu. Dignus idcirco optimus

Deus tanto amore, quanti ne quidem res finita capax cst. Ut revora, quotquot animum adjiciunt ad aliquid amandum non in ordine ad Deum, amori enti persectissimo dcbito tantum detrahant, quantum ejus in creaturam transfundunt. Stulti profecto, qui umbratica veris , inania solidis, modica infinitis praeserunt. Adeo praeter Deum rationali appetitui non potest quicquam ambile esse non propter Deum : in quo uno quemadmodum est omne bonum, omne pulcrum, omne delectabile, ita solus amandus est propter se. Nec aliud ad ipsam nostram beatitudinem pertinet; quum unus Deus plus possideat, quam nos finiti in aeternum , ut nobis bend sit , concupisccre possumus. Quamobrem in hoc solo amore desiderium est cum s tietate, .& satietas cum desiderio; in quo nec desiderium dot rem scnerat, nec satietas fastidium. Caeterum. reserebam it rum hoc Attributum ad voluntatem creatam : etsi negandum

minime sit, ut suo loco videbimus, etiam Deum infinitum amare se ipsum infinitd. Atqui alterius prorsus ordinis hic amorcst ab eo, quo sertur creatura in Deum; quippe qui, remotus ab omni concupiscentia & desiderio, sola absolvitur complacentia ; ideoque non cst , quemadmodum iste , motus quidam in bonum a se diversum, sed potius mera tranquillitas, qua mens

124쪽

SUMMARIUM.

I. Cultas cu fias. Vinque fundamenti, generalis com deratio. II. Deus Adorabilis tantum ob infinitam δε cientiae excelZentiam. III. ctus Signa divi. ni cultus paucis notati. IV. Deus S lus S δε per dorabilis existit. V. Religiosus cultus neque gradus satitur, neque vi Dei lar sibili nititur

X utroque assectu , tum Admirationis , tum J Amoris, nasci solet alius, qui Existimatio di citur; notatque inclinationem animi in rem

quam miratur aut amat, ortam ex opinione menti, gene-

quam habemus de excellentia magnitudinis & ratis cons- bonitatis in re mira aut amata. Quod si Exi dcrmio stimatio rei cujuspiam tanta fuerit, ut judicemus dignam cui nos vel nostra subjiciamus, abit ea in Venera tionem sive Cultum: qiij, si summus sit, omnimodamquesubmissionem involvat, religiosus dicitur , seu Divinus ; atque' a , primario quodam ejus exercitio, tanquam a principali parte, Adoratio nuncupatur, indeque Deus ipse ADORABi Lis; id est, dignus ob summam excellentiam a creatura rationali honorari cultu religioso. Hic autem quo pacto conveniat Deo , cum satis intclligi nequeat, nisi perspecta natura Cultus sive Honoris , pauca de illo praenotanda veniunt in antecessum. Omnis Cultus aliquam dicit honorantis subjectionem ; approportion tam scilicet rei honoratae dignitati atque excellentiae. Etenimo quis

125쪽

proprid dicto cultu prosequitur : minor vero qua talis , qu ties rem se majorem cognoscit, non potest non , si ex ratione agat, tanto se sacere inferiorem, quanto illam agnoscit superi rem. Ex quibus intelligitur , genuinum omnis cultus sun&mentum esse sufficientiam ac praestantiam rei quam colimus: ut accuratissimε dixerit alibi Cicero , Haber venerarionem justam

quicquid excessit. Quod adeo verum est, ut inter hominesquicquis perscctione aliqua eminet, quantum ea eminere creditur, tantae quoque existimationis A venerationis sit apud alios. Un- . de & quaecunque hominem exornant dotes si damentum existunt civilis alicujus honoris: uti manifestium est , & in bonis animi, qualia sunt, mcntis perspicacitas,'judicii dexteritas, s pientia , sortitudo . mansuetudo, &c. & corporis , uti sunt,

robur , pulchritudo, &c. & denique , ut vocant, sortunae, quo pertinent, nobilitas, divitiae, aetas provectior,&c. Quae omnia, quanto praestantiora sunt in aliquo, tanto magis cristiamationem intendunt. Etiam quidem, sateor, rerum gestarum magnitudo honorem meretur; ferinon per se, verum duntaxat quatenus opus virum indicat, atque argumentum existit susscientiae quae in agente latet: qua de causa quaecunque fortuito , etiamsi feliciter, accidunt, quatenus nullam arguunt agentis sapientiam & industriam, nullam etiam erga illum excitare solent venerationem. Neque eis quae de honore dixi obstat, quod etiam homines nequissimi, ob scelera ipsa, v. c. strenuam compotationem , scortationem , &c. nonnunquam honorentur a

quibusdam; non cnim id si, nisi ab eis, qui depravato judicio aliquid excellcntiae in ejusmodi quoque sagitiis se reperire auri

mant: ut quidem in si ciem honorentur tales, attamen re vera

honorandi minimὰ sint. Caetcrtim , cum ipso cultu minima confundendum est ejus signum externum ; suippe quod ad es sentiam illius per se non pertinet: etsi necessarium existat intercos, quibus de interna animi veneratione non aliter, quam per adhibita istiusmodi testimonia externa, constare potest. Mitto plura, quae pro dignitate hujus rei dicenda praesens pagina non capit. Nunc pro nostro instituto satis esit haec de Honore praenotasse: quippequae ad R eligiosum Cultum transsata, illi explicando lassicient. Est

126쪽

Est itaque Cultus Religiosus, Veneratio Entis suffcientissimi, per omnimodam sui submissionem. Quando objectum religiosi cultus assigno Ens sussicientissimum , pariter ejusdem

indico sundamentum ; quod est absoluta susscientia , omnes omnino persectiones involvens. Quandoquidem enim jam ostendimus, venerationis cujuscunque sundamentum esse rei hon ratae praestantiam, etiam supremi honoris, qualis religiosus est,sundamentum aliud nullum esse potest, quam summa persecti nis excellentia. Quo sensu praeclare Epicurus, apud Ciceronem , tam eximiam esse, ait, ct praestantem naturam Deorum Dei , ut ea debeat ipsa per se ad se colendam allicere sapientem. Atque hinc recte observarunt quidam Theologi, non satis a curatὰ dici, Deum qua Creatorem, Christum qua Mediatorem, esse adorandum. Quamvis enim verissimum ut, Deum , qui Creator est, Christum, qui Mediator est, adorandum esse; imo etiam, Deum, quia Creator est, Christum, qum Mediator est, esse adorandum quatenus Creationis ac Redemptionis conssid

ratio essicacissime nos impellit ad cultum Deo debitum, tanquam gratitudinis ossicium , praestandum minus tamen istae phrases probandae videntur , quatenus in speciem prae se serunt, ac si Dei Adorabilitas sundetur in benescio Creationis aut Rodemptionis , & non potius in sola atque unica intrinseca Dei pro stantia. Haec ut pergam cum jam anth demonstrata sit infinita, omnisque honor , quemadmodum ostendi, suo fund mento debeat esse approportionatus, per sese liquet, nullum cultum Deo infinite persecto dignum a creatura finita praestari posse, qui non sit quousque esse potest quasi infinitus, id est, conjunctus cum totali atque omnimoda sui submissione. Et in hoc uno essentia ac anima Religiosi Honoris consistit; absque quo quicquid praestatur venerationis, nihil habet divini cultus. Ex adverso quicquid a nobis fit ex istius subjectionis conscientia, etsi pro objecto immediato habeat res hujus vitae,

totum tamen revera divinus cultus est. Neque enim ullo pacto Deo nosmet magis submittere possiimus, quam si ipsum agnos.camus actionum nostrarum quarumcunque cetiam quarum ipsi quodammodo , per arbitrii libertat , Videri poteramus domini arbitrum unicum ac supremum. Estqne hic conceptuso 2 prima-II.

III.

Actus Gr

127쪽

primarium genuinae ac masculae Ethicae sun lamentum; quatenus ex Regno Dei morali, quod in creaturas suas rationales Is exe cet , nuit quicquid aequi & boni in actionibus humanis reperire datur. Quod sustis aliquando demonstrare, si Deus vitam dederit & vires , conabimur , deducturi Moralem Philosophiam ex primis Juris Naturalis clementis : cujus rei neglectus nobiliusniam disciplinam mire reddidit sterilem. Nunc istum oce num ingredi non sinunt praefixi huic tractatui brevitatis termini. Illis iisdem prohibemur excutere singulos actus, quibus religiosa haec submissio absolvitur, quales sunt, Numinis Invoc tio, Gratiarum actio, Fiducia, &c. quae ut Pietatis partes sunt,& verae Probitatis bases, ita ex prosesso in Ethica tractanda v

niunt. Quo codem mclinet disquisitio de Signis se per quae interiorem animi venerationem coram Deo & hominibus testatam

ficimus. Verbo, ipsa rei natura docet, ea debere esse humillima , quatenus. talia sola satis congrua sunt, ad exhibendam debitam animi Deo devoti submissionem. IV. Caetcrum eo, quem jam explicuimus, modo Adorabilis est D cur o Ρ- Deus & solus, & semper. Semper Adorabilis Deus est. Etsi, ἡ ΑΔ ὰ ςnim ypso momo, nullo existente praeter se , adoratus L ista a non fuerit , erat nihilominus etiam tunc dignus , quem, casu

λ quo existeret, reipsa religioso cultu veneraretur rationalis creatura.

Quod tamen nullam arguit mutabilitatem in Numine , dum se honorari vult, tantum quia dignus est; non quod sibi a nostro quicquam persectionis accedat aestim . Solus quoque impruinis Adorabilis cristit Deus, quoniam nusquam extra eum reperire datur omni-susscientiam , uniciam Religiosi cultus indamentum. Ut quivis alius alterius rei cultus religiose venerationi subordinandus sit: nulla parte ei aequandus; multo minus praeserendus. Imo vero sic pari passu ambulant Adorabilitas& Deitas, ut omne Adorabile incrito concludatur esse verum Deum; quodque natura Dcus non est, id neque Adorabile sit aut haberi de at. Nulli enim, ut dixi, praeterquam Deo religiosi

cultus standamentum competere potest. Quapropter mire contumeliosi sunt in Deum, atque abominabili laeta Majestatis Divinae crimine sese polluunt, qui Angelos, aliasve creaturas, quantumvis Sanctas & excellcntes , religiose adorandas esse conter

128쪽

Dt Dao.ADORABILI. I dunt: cum tamen nihil habeant, ut Divinitatis, ita Adorabilita tis. Quo codem sundamento ipsa ratio Idololatriae reos arguit quoque illos, qui Christiam Dominum nudum homin credentes, religi h tamen Adorandum contendunt. Quae omnia uti reipsa πολυθει inducunt, ita mirum est patronos invenire posse inter eos, qui pro uno Numine agnoscendo prae aliis stare videri cupiunt. Adhaec, concidit ex traditis inepta & frivola distinctio inter La- V. triam & Duliam, tanquam diversas cultus religiosi sipecies; cx- vligiosus cogitata quibusdam ad turpem suam idololatriam palliandam. Cum enim ostensum sit, nullam venerationem esse religiosam, nisi quae μερο ' sit tanta, quanta esse potest, conjuncta scilicet cum omnimoda i rianimi submissione, facile intelligimus, Duliam, si sit cultus vcre fi biliniti- religiosus, Latriae debcre esse aequalem; aut, si aequalis non sit, mr. sed aliqua parte minor, ne quidem cultum religiosum esse. Porro liquet ex demonstratis, errare Hobbesium vehementer; quando Religiosae venerationis fundamentum revocat ad solam irrcsis ibilem Dei potentiam. Quo ipso omnis genuinae pietatis basin penitus subvertit. Etenim si in solius potentiae existimatione consistat honor, utique servilis metus fuerit unica & vcra religio; qui tamen poenae tantum sormidinem, non Virtutis amorem, generare

aptus est. Nisi sorid pellimi quique, ipsique adeo Diaboli, Deum. . . quoque rith honorare credendi sint; quippe qui non possunt non agnoscere&aestimare vim irrcsi stibilem Numinis, cujus potentem

manum sentiunt atque ex riuntur. Excusandi saltem in tantum,

juxta hanc laypothesin, Indi, quando sic cultum Diabolo deseri e

profitentur eo sine, ne noceat. Absit a nobis, ut probemus, quod per hanc sententiam probatur, illud Poetae, Primus in orbe Deos fecit timor. Denique apparet, Naturalem Theologiam csse quam maxime Practicam, dum non tantum cognoscendum Deum cxplicat, scd & religiose colendum monstrat: cis in his naturae nostrae tenebris ignoret prorsus salutarem istius cultus modum. Quem dum frustra quaesiverunt gentiles, coeperunt, mixtis imperscctis Theologiae Naturalisi eliquiis depravatis Revelatae The logiae traditionibus : unde male compositae Religionis insipida

longissime recedcns ab isto cultu, quo qui clariori lumine ducuntur, per Dominum Jesum Unitatem in Trinitate, ac Trianitatem in Unitate supplices adorant.

129쪽

lia Dei ipsa ejus

flemia ra tionaliter actuosa.

DEO VIVENTE.

II. Ege hoc modo Deum Viventem demonstratur. III. Vita Dei Inde pendens V Immortalis. IV. Vita Dei quot modis a tuosis y

Idimus praecipuas quasdam, quae cum Inde m dentia Dei immediate connexae sunt, Persecti nes ; quarumque ideo , qua talium . nullum in rebus finitis deprehendere datur vestigium.

Nunc ad illas contemplandas nos convertimus, quae communiorem Spiritualitatis conceptum

sequuntur , quibusque hactenus simile quid & analogum reperitur in quibusdam creaturis : etsi modus eas possidendi si dis smillimus ; dum quod in Deo existit ratione quadam simpli, cissima, infinita, essentiali, idem datur in rebus creatis mixtum, imperfectum, adventitium. Suntque haec potissimum , Intellectus , Voluntas, Potentia; & si quae alia ista comitentur. Supponunt illa VreAΜ Dei Spiritualem : quapropter de ea pauca dicemus in antecessum. Notamus illa ipsam Divinam ecsentiam, ex se ipsa modo rationali absolutissime actuosam. Numquid ab egentia vetia distinctum dicat creaturarum vita quibusdam disquiritur. Rectius , nostro judicio, sentiunt , qui negant. Verum hoc loco de eo disputare , parum attinet ; quandoquidem , quicquid etiam istius statuatur , in Deo saltem Vitam inter & essentiam nullum reapse discrimen esse admitten-

130쪽

- DE DEO VIVENTE. MIdum , evincit abunde demonstrata antὶ Simplicitas: qua Deus Vivens ipsa sua Vita est , & vitalis operatio ; ipse nimirum sua

intellectio, suus amor, sutam gaudium , sua beatitas. Caet rum, eis unaquaeque vita in suo genere tam sit nobilis, ut non dubitet Parcemiastes canem vivum leoni mortuo praeserta, cum tamen non ejusdem ordinis sit quorumvis viventium Vita, quae illa Deo digna hujus loci sit, examinandum. Scilicet, quae essentia persectiss ma ipsa Vita est, ejusdem , ut essentia , ita Vita, non potest non esse persectissima. Semota ergo plurimum existit a Vita ista materiali & corporea , quam Vivunt suo quodam modo , vegetativo Plantae , sensitivo Animantia. Nihil cum istis impersectionibus commime habet ens persectissimum, cujus sublimioris ordinis Vita est , totaque actuosa quadam rationalitate absolvitur : cuiusque quatenus ectypon quoddam

pro suo modulo exprimunt mentes creatae, etiam , inter alia,noc sensu ipsae solae Imaginem Dei rescire dicuntur. Et vel ob hoc unum dubium esse nequit, quin rationaliter II. . Vivat Spirituum , rationaliter viventium , Pater & causa unica. E fchocm Nisi vita careat origo & scatebra illa , ex qua quaecunque via O 'vunt vitam hauriunt, & vitales facultates motusque arcescunt.

Neque profecto persectionis divinae infinitas patitur , ut iners iuri & torpidum sit ens optimum , coque careat praedicato , quod omnium caeterorum quasi anima est, & absque quo foret, ut ne suis quidem beatitatibus frui valeret Deus. Quin ipse res inanimes testimonium dicunt huic veritati, quando mirissimo sui artiscio, ipsoque bruto quo in suos quaeque snes tendunt impctu , sui Creatorem ac Gubernatorem arguunt sapientissime viventem , isto eas moventem vitali influxu , ut &quae non vivunt vivere tamen videantur. Quapropter gentilium etiam sapientissimi adeo non Viventis Moderatoris imperiora omnia quae nobis obvia sunt subducere potuerunt, ut Divinam mentem mundi animam sngere maluerint, cujus auiae particulam possideat unaquaeque pars univcrs; dum Spiritus intus sit, totamque in fusa per artusAMens agitat molem, magnose corpore mi siens. Viventem ergό cogitet Deum oportet , quicunque rerum Qmnium causam primam ritξ intelligere cupit, quae citra Vit

SEARCH

MENU NAVIGATION