Gerardi de Vries ... Exercitationes rationales de Deo, divinisque perfectionibus. Accedunt ejusdem dissertationes de infinito; nullibilitate sprirituum; homine automatico; contradictoriis deo possibilibus; sensuum in philosophando usu; cogitatione ip

발행: 1685년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

quot modis

tuosa ZEx ER ciet Arto XVII. lem influxum nihil eorum sicit, quae facit. Atque hinc gravissum subest ratio , cur in Sacris passim promissionibus suis

atque comminationibus Dominus adjiciat emphaticum illud, ad Tl Mim ego. Vivit videlicet qui ista annunciat, manu sua certo perfecturus , suod jam mente sua ab aeterno amaverat consilium semper actuosus Deus. De quibus infra plura. Nunc adhuc praetereundum hoc loco haudquaquam est, ctiam prorsus Independenter vivere Numen ; quod quam dilia gentissime observasse , usus erit in sequentibus longe maximi. Nimirum actio unaquaeque conditionem sui principii refert, &unumquodque eo modo est actuosium, quo existit: quare non potest non independenter vivere id , cujus prima & essentialis persectio ipsa Independentia est. Adeo ut, quemadmodum phculiari quodam suo jure ο ών, ita etiam ἱζων ; nec minus πns, quam n N, dici queat Deus: qui ut primum Ens, ita primum pariter Vivem est; dum, notr uti caetera . vitam possidet mutuatitiam ac precariam , sed vitam suam habet in se ipso ex seipso. Atque hoc demum eminentissimam facit in Deo vivendi rationcm , cam largiens abselutissimam perennis vitae possessi

nem, quam neque intrinsecus desectus , neque extrinseca vis , ulla unquam mora interrumpere , ullo unquam fine terminare,

potest : quo nomine , cum Vita , Immonaditarem in se ipso habet solus. Sed de hisce jam satis. Porro , qua ratione actuosa sit vivens illa. Dei natura , e pendamus i Et qua alia, quam quae maximὰ est rationalis' S cum videlicet Intelligendo & Volendo quaecunque ς tum etiam Potentiae suae ccticaci cxercitio extra sese ponendo , quicquid sapientissimo consilio praeter se existere vult. Ut non male lampridem hic notaverint cruditi, quemadmodum duplex Acti num genus, Immanentium videlicet & Transeuntium, ita quoque tres quasi Facultates , tanquam totidem operum diavinorum principia ; Dirigens primum , quod Intellectus est ;Imperans alterum, quod Voluntas ; Exequens tertium, quod Potcntia. Quorum quomodo nullum cum altero in signo rationis sit confundendum , sequens hujus rei docebit perti in tio. Dixi, ne quis erici, in signo rationis: neque enim re

132쪽

DE DEO VI v ENTE: III vera alterum hic ab altero diversum est , sed omnia a parte Dei actus idem purissimus. Quae eadem causa erat, ob quam να- si Facultates eas appellavi, ne quis hic actum primum cogutet , qui ipsi re alius sit quam actus secundus. De quibus plura suis locis.

DEO INTELLIGENTE.

SUMMARIUM.

I. Dulginus Dei explicatus S demonstratus. II. M dus intellisendi in Deoperfectismus. III. Et nominatim quidem . Independens. IV Imo etiam Simplicissimus. Immutabilis. V. Denique, e ternus quoque, Infallibilis, S Adaequatus. VI. M di nostri cognoscendi imperfecti is Numinis Intellectu remo uri. VII. Deus sese intelligit; S quo modo δVIII. Res qua fias isse alias meum persem cognitas habere , demonstratur. IX. Fusibilium Sciem tia in Deo datur per eorundem Ideas. X. Idque citra Titanae Voluntatis decretum. XI. Futurorum, etiam contingentium , certa es in mente Divina Praescientia. XII. Exi entia quaelibet Deusplenissime cognoscit. XIII. Etiam minima quaeque ac vi

133쪽

finditas ejus pluribus instantiis detecta. XVII. Difficultatum in hoc negotio praecipuarum solutio. XVIII. Sapientiae Divinae mysteria reverenter

LECTus & Cognitionis ; quarum illa ex usu vulgari intelligendi vim , haec ipsum ejus exe citium magis exprimit, quemadmodum Voc bulis Scientiae, Intelligentiae, Sapientiae, similibusque hic utimur , sermo ad variam cogniationis divinae ocellentiam pressius exhibendam. Nobis promiscuus erit sere harum omnium vocum usus, per eas intellia

gentibus, Actum Dei Viventis persectissimum, quo omnis omnino scibilis intimὰ sibi existit conscius. Conscium sibi dico Deum , quatenus mente sua comprehendit sibi praesentissima , quaecunque intelligit. Quae ut clarius perciperuntur nobis, qui vix satis distincte alios intelligendi actus quam qui sunt nostri

concipimus, conserendae hic serent nostrae perceptiones cum divina scientia r verum post pauca rectius id set. Intelligere Deum , prius demonstrandum est : si multum sit necesse. R cte enim Philosophus : Si mens aevina nihil intestigat , sed ita se habeat ut dormiens , quodna- praecellens erit ' Scilicet quis causam primam ea exuat persectione, quae inter alias una etiam princeps est. Neque agere potest ullo modo nisi rationaliter, quod neque casu agit aut bruto impetu , neque ad certos fines ab alio dirigitur : quorum utrumlibet respuit pland tum independens Divinae vitae persectio, inm omnis haec Universi constitutio, illis librata , exasciata, persecta , ponderibus , mensuris, numeris, ut nox nocti quoque indicet scientiam opificis tantam, quantae nullus existit numerus. Et quid conscientiae t stimonio essicacius ' Numen quis agnoscat, quod non adoret Quis vero , nisi idololatra nimium α' ιε, adoret, quod intelligentia non praeditum arbitretur ' Sed mitto rem nimiumnianifestam. Potius, quo modo Deus cognoscatquae cognoscit 'quantum cognostere poterimus, inaminemus.

134쪽

Dt DEO INTEL LIGENTE.ars .. Ex ante dictis jam satis intelligitur, eum non posse non esse persectit simum. Neque enim minus quam periectissimum esse

potest, quicquid ad consummatam entis persectissimi persecti nem pertinet; praeter quod ad Deum ni nil pertinet. Ut haud

rite Dei Intelligentiam aestimet qui tantam non agnoscit, quam tus in ipse Deus. Atque evidentior generalis haec veritas in quam ut cujuspiam patiatur contradictionem r ut si tam facilis esset omnium consensus in ea . quae persectissimus ille sciendi modus re vera involvit, nulla ulteriori disquisitione hic opus seret. At nunc subriculosa quorundam philosophemata de Scientia media , qua Numen speculatur suarum creaturarum actiones liliaras ; vel etiam de conjectura , qua divinet satura contingentia, necessitatem imponunt cogitationibus nostrisOmrebus caeterum satis certis nonnihil haerendi, atque universe hujus impietatis indamenta hic su diendi. Non autem rectius tantarum rerum pro modulo nostro formabimus conceptum , quam si probe in mentem revocaverimus ea, quae anteis hac de singulis persectionibus Dei essentialibus notavimus; quibus consormis agnosci de t Divina scientia r nisi ens primum naturae suae non convenienter agere statuendum sit 'absurdissimh. Titin etiam diligenter advertendum crit, quid impers ctionis adhaereat nostris cognosccndi modis , a Divinis procul dubio removendum : nis antropomorphiticas cogitationes de Deo nimiion fovere velimus; quas fovent re Vera , quotquot' unquam hac parte errarunt.

Istis accurate observatis, intelligemus primum , scire Deum quicquid scit Independenter. Certe , quod ens per Independentiam est id ipsum quod est , non potest id quicquam scire modo sibi congruo, nisi eo quo existit, id est, independentit quemadmodum & jam dudiim demonstravimus , nihil esse Dii vinum , quod non sit independens. An vero quod sibi susscit ad existendum, non pariter sibi sussiciet ad intelligendum Et quis non intelligit , qui intellectu non caret, lono persectius esse independenter scire , quam dependenteri Si sic, ut que, si dopendens esset, persectissima non esset, Divina scien ria. Et quid, obsecro , tandem istud crit , a quo pendeat prima Intelligentia ' Non saltem , ut in nobis', vim percipien-

Modus in

Et nomin lim quidem, Indepem

135쪽

Ex ERCITATIO XVIII. rem movent oblata objecta ; cum ista omnia processerint a cassa prima tanquam ab agente , non bruto , sed maxime rationali; atque adeo univcrsa ista sui ideis jam mente divina comprehensa suerunt, antequam extiterunt. Ut non m opere suo formato notionem ejus haurire necesse habeat supremus T εχνοῦτς ; sed contra res quaevis mensuram sui habeat Divinum Intellectum , tanquam causam exemplarem ad cujus amussim produm est

mutabilis.

. Easdemque ob causas ex nullis cognoscendi principiis esse potest vis Dei intelligendi praestantissima; nullius iaeo indiga sensationis , operientiae , ratiocinationis , seniliumque imbecillium humanae cognitionis adminiculorum. Nihil ergo vel dari vel concipi potest extra Deum , a quo ejusdem Inteli chris ortum haberet quomodocunque. Cui minime repugnat Dei Decretum, quod infra Praescientiae suturorum basin sumus posituri: non enim sic inducitur aliquid a Deo diversum, scientiam ejus praecedens, sed ordo tantum aliquis concipitur inter ea , quae diversimodE 1 nobis cogitata , re ipsa idem sunt. Ordo vero noster concipiendi nullam insere dcpendentiam; cum

nihil a se ipso dependere dici possit.

Caeterum , quemadmodum ex Independentia divinae naturae omnes ejusdem persectiones fluunt, sic quoque cx independentia divini Intellectus alia ejusdem attributa facild innotescunt. Videlicet, quia independis . etiam Simplicissimus est in Deo cognoscendi modus; ut nec pluribus actibus vero distinctis intelligat , nec ipse intelligendi actus ab intelligentis essentia quid diversum existat. Si enim alterius corum ab altero aliqualis hic seret divisio , etiam , ut ista divisa in unum conveniant. parilis eorundem inter se requireretur compositio. Verum omnem compositionis speciem absolutae independentiae prorsus m- pugnare, ubi de primi entis simplicitate egimus, probavimus sat multis r ut illa hic repetere nil hi necesse. Sussicit, rerum o nium causam supremam semet ipsum scire per semet ipsum, c d que mentis in ictu cernere quae sint, quae fuerint, veniantque ; quatenus in ipso continentur quaecunque unquam sunt vel osse possunt, ut nulla ei opus sit, ad alia a se cognoscenda, notionum a se distinctarum formatione vel multiplicatione. A

que hoc est, quod vulgo dicunt, Deum intelligere per essen-

136쪽

DE DEO INTELLIGENTE. IITtiam : cujus eminentissimae persectionis nimium in mentes creatas hodie transfundunt , qui actionem cogitandi ab cssentia e rundem neutiquam distinctam arbitrantur : de quo alibi plura. Sed & Immutabilis est Dei scientia , ab objectis independens, ideoque nec eorum mutationibus subjecta, quae ipsa potius

constans est rerum mutabilium mensura. Plane ut oculus citra ullam sui vertiginem rotulae circumactae varios gyros intuetur; ita mens divina , ullius mutationis ignara , nullam patitur a rebus mutationibus insessis mutationem. Ex quibus aeternam, omnisque etiam successionis expertem, eandem esse , nullo negotio conficitur; quatenus quod Ens

sapientiae suae thesauros md endenter possidet in se ipse Q sis, uri sis ipso, nulliusque rei ignotae novam adipisci potest notitiam, ob tallibilis, oeimmutabilitatem, id ante tempora seculorum , absque princia Adaequa-pio ullo, scivisse quod scit, manifestum est. Eadem sequela UM summa & infallibilis Certitudo Divino Intellectui convenit. Quae enim cognitio neutiquam pendet a rebus ipsis inccnis, nec ulla nova certioris medii luco confirmari potest , nequit in eadem aliquem locum habere dubitatio , aut ulla oppositi sormido. Tandem Adaequata concipiendi perhectione novit Deus quicquid

novit; intime penetrans omnem rerum cssentiam , ac sunditus hauriens qualiacunque carundem attributa. Ut absolutissimemus sciat quidlibet quod scibile est , & quousque scibile est :adeo ut quod ipse non scit si sit fas ita loqui quemadmodum

prorsus nihil est, ita sciri nulla ratione unquam possit. Etenim quod quaedam quandoque non plenξ & clare percipiantur , tam tum oritur ex dependentia cognitionis ab objecto ; quod quoties secundum se totum vim perceptivam non satis vividὶ afficit, conceptum sui parit imperfectum & obscurum. Quod itaque per independentiam suam objectis neutiquam subjicitur , etiam nullas istiusmodi patitur imperfectae cognitionis causas. Alia quae huc pertinent insta. Nunc liquet, quam jure merito Deus cognoscere dicatur Comprehensive, dum quadam mentis suae quasi comprchensione rem omnem complectitur ; item Intuitivd , claro scilicet & distincto quas intuitu totum quod in re cognosci potest pervidendo. Non aliae desunt rationes, quibus amplius confirmari queat multiplex illa, quam jam demonstravimus, mentis

P 3 Divinae

137쪽

D3 Lx incrTATIO XVIII. Divinae in modo cognoscendi eminentia. Verum & ista sussiciunt quae attulimus, & mox quoque occasio dabitur alia quaedam attingendi VI- Nunc operae pretium erit attendisse diligentius' quod silpra Nς it 'stri obiter tangcbamus immensam differitat , qua ratio cognos - . hin; 'a si di Divina distat a nostra. Tribus verbis praecipua quaedam Nummis ' hujus rei capita recensebo ; ex quibus lumen longa clarillimum

Intellectu tractatui nostro sequenti assulgebit. Nimirum , Nulla est in removendi. Deo scientia habitualis , qtilescens quandoque , quandoque in actum transiens. Nullis indiget mens Divina cognoscendi insti umentis aut occasionibus. Nullas proprie loquendo sormatrerum notiones , nullas fingit imagines, quibus suae intelligentiae res sistat praesentes. Nulla hic rei ignotae comparatur scientia ; nulla rei notae inducitur oblivio , nulla oblitcratae notitiae excitatur reminiscentia. Nulla in praescientia futurorum locum habet sagax conjectura i nulla praesentium vel praeteritorum per

. experientiam acquisita certitudo. Nulla extra Deum datur conditio, a qua scientia divina suspendatur. Nunquam componit aut dividit mens Divina; neque ullos abstractos habet rerum

conceptus. Nullas ex rerum convenientia ac discrepantia rationes conserit; nullas ex causis conclusones nectit. Hi omnes,& si qui plures his similes , nostri cognoscendi modi, quemia admodum sacillime demonstrantur Scientiae Independenti , Simplicissimae , Immutabili , IEtemae , Certissimae, ac Comprehensivae in plurimis adversari, tanquam persectissima inte ligentia prorsus indigni , diligentissima cura ab ea sunt rem vendi. Si quis conqueratur , istis omnibus abjectis , tenue superesse quod de Divina mente cogitet; regero ego illi , sup resie infinita; sed , quia infinita, conceptibus finitis altiora :cujus enim cogitationes non sunt scuti nostrae cogitationes, ejusdem modus cognoscendi nostro sublimior est , quantum coelum altius est terra. Quam sublimitatem qui conscendere non potest ut nulla potest creatura) potius quam temerario scrutinio vertiginem patiatur , humili eam modestia miretur ei quae via in tam nobis inviis lotam tutissima. Vil . Enitendum tamen quousque sinit nostra imbecillitas. Con-ON hsςH--huc plurimum , considerare sigillatim res circa quas Divina

138쪽

Dt DEO INTELLIGENT L. I I9vina Scientia modis iam recensitis actuosa est; tum ctiam varias teHis: Crhujus , pro illarum vario statu, divisiones. Iam ante monui- έ1μφmst timus , extendi cam ad omne omnino scibile, sit vere sit & dici debeat omniescientia. De co constabit claris sme , si per partes 'agamus. Primarium primae Intelligentiae objectum absque dubio Numen ipsum est. Quandoquidem enim sui ipsitus cognitio secundum se spectata persectio est , Hullaque congnitionis persectio a perstetitsimo cognoscente potest abesse, etiam ea Dcodcncgari nequit. Neque sinit, Deum sufficientissimum se ignorare , ejusdcm dc qua suo loco plenius) Matitudo. Etenim qui virtutum suarum plenitudinem haud intelligit, is neque in .cisdem rationaliter potest acquiscere; quatenus , sicuti ignoti boni nulla est cupido , ita quoque felicitatis non intellectae , quantumvis magnae, nulla este potest cum complacentia fruitio. Et quod , obsecro, perscctiisma scientia dignius objectum esse aut cogitari potest , quam ipsum ens perstetissimum ' PulchrE . Philosophus r A sanissum est , mentem divinam intelligere quod divini um ct honorabillismum est ; quo fit ut se ipsim intelligat. Et prosecto , se nisi cognoscat Deus , cognoscit nihil planet quippe qui, propter independentem ac simplicis limum cognosicendi modum , supra Deo vindicatum, extra se nihil cognoς cere potest, nisi ex se & per se. Adde , res omnes a Deo . diversas esse ab eodem prorsus dependentes; ut tanquam tales cognosci nequeant, nis cognito ipso principio a quo pendent. Seci jam dudiim nimius sum in re manifesta. Non interim, ut nos Deum , sic ipse se intelligit e qui enim quaecunque novit

novit adaequate, etiam non potest is non consummata concipiendi persectione penitus intimeque sibi csse notissmus. Que in ne actu quidem reflexo ad se penetrandum indiget, qui ipse smplicissimus idem est & cognoscens, & cognitio, & cognoς cibile. Estque haec sublimis illa Dei ipsius Theologia : cujus

quidam in mente creata reluccntes radii existunt Ectypon, res rens pro subjecti capacitate qualicunque modo Archetypi sui persectiones. Praeter se novit Deus alia quaevis a se , q ualiacunqncea se VIII. rint, & in quocunque statu. Si enim vel minimum quicquam πιι φ fisfugeret Divinam Scientiam , non jam hoc ipso foret praestin- sectio

tissima;

139쪽

tur.

IX. Pollibilium Micntia iutissima ; quatenus negari nequit, persectiorem esse notitiam quae nihil prorsus ignorat, quam cui quaedam subducuntur. Quin tantae necessitatis haec veritas est , ut si quid rerum alia quando Deum lateat, id nunquam Ipsum scire posse, dicen dum sit. Tam omnem sciendi novitatem excludit scientiae independentis simplicitas, immutabilitas , & aeternitas. Et quid cli, cujuscunque suerit conditionis, quod non totum Deo tanquam causae primae subordinetur Quaecunque vero Deo subordinantur, principium sui eum agnoscunt, non brutum, sed maxime rationale : quod arguit tum agentis primi vita persectissima , tum varii in rebus productis persectionum gradus ;qui nulli forent, si ad extremum virium quod cst causae natione destitutae ac non certo potius selectu atque ex rationis praescripto , operaretur Numen. Nihil itaque est eorum quae quocunque modo a causa prima dependent, quod non per omnia quo usque a se pendet , Deus habeat exploratissimum.

Quae rationes omnes quum non minus spectent possibilia, quam praesentia ; sutura , quam praeterita ; contingentia , quam n cessaria; voluntaria, quam naturalia; cogitata, quam patrata; co ditionata, quam absoluta; singularia, quam universalia; minima, quam maxima ; etiam nihil eorum omnium agnoscimus, quod non aequali necessitate a mente divina plenissimh cognosti , sit statuendum. Neque prosecto metuendum est , ne quod nobis frequenter accidit tot tantarumque rerum vel varietate diastrahatur , vel multitudine confundatur , vel magnitudine obruatur, vel exilitate satigetur Intellectus Dei. Ita qui cogitat, non se satis attendere ostendit modum intelligendi divinum, tum indcpendentem esse, ut nulla opus sit sciendorum investigatione; tum etiam simplicissimum , quo fit ut eodem actu parilique facilitate omnia ac unum intelligat. Quarum persectionum a nostra cognitione absentia, tantum in ea parit defeetium & m lestiam , ut praestantissimarum quoque rerum scientiam sapientum . scienti uimus Salomon pronunciare non dubitaverit o Cupationem malam , quam qui multiplicat multiplicet dot

Atqui , ne ullum supersit in hoc negotio dubium , earum rerum quas recensuimus praecipuas quasdam species bre-

140쪽

DE DEO I N T E L L I G E N T L. iii iter percurremus, os imprimis in quibus aliqua stae offert dissicultas ; ostensuri, & illas Deo cognosci , & simul, quo sundamento : utriusque enim hujus consideratio ad alterutrius intelligentiam , ut claram , ita certam , plurimum confert. POL sibilia, qua talia , puram denominationem dicere a potentia aliqua activa, quae cis in actum deducendis sufficit, cujusque ideo tanquam objecta considerantur , notum est. Inde quicunque persccte intelligit causae cujuspiam potentiam , nihil is corum possibilium ignorare potest , quae in persectione istius causae virtualiter continentur. Ex quo conficitur, nihil saltem illorum Deum latere possc , quae in ipso , tanquam in causa, existunt; qualia sunt quaevis Possibilia. Neque putandum est, praeter ista quae ratione Divinae virtutis Pollibilia dicuntur , quaedam etiam csse quae sint potentiae ali jus alterius objecta; atque ideo Deo per cognitam suam potentiam non ilico perspecta. Quum enim cujusvis rei creatae virtus absolutissime a Deo dependens sit, nihil certe a causa secunda produci vere potest, quod non

priori quodam iure possibile sit causae primae ; atque ideo illi tanquam tale exploratillimum. Et quid possit Deus, quod non intelligat Nili absurdissime dicendus sit aliquid posse ad instar causae brutae. Quoties enim agenti rationali aliquid possibile

esse cogitamus , tantumque attendimus vim exsequentem , nil

cogitantes de Intellectu tanquam de principio dirigente , mox id tanquam agens rationale cogitare desinimus. Quae veritas tantae evidentia' est , ut non minus rerum omnium producibilium Ideas , quam virtutem eas extra se ponendi, in Deo admiserint Gentium sapientiores. Verum de sublimi illa materia, in qua Philosophiae Platonicae cardo vertitur , brevitatis causa satis hoc loco dicere non possumsi; quare nec parum dicere volumus. Verbo tantum moneo , per has rerum possibilium in mente divina Ideas nos nihil aliud intelligere , quam ipsam essentiam Divinam , a se ipsa persectissime cognitam, tanquam suffcientem ad suas quasdam persectiones modo analogico S infinite vario extra sese exprimendas. Nullam in toto hoc negotio mentionem feci divinae Voluntatis r quam uti recentiores Philosophi genuinum statuunt posisibilitatis sundamentum , ita , Deum possibilia non cognoscere

Idque citra Divinae

SEARCH

MENU NAVIGATION