Gerardi de Vries ... Exercitationes rationales de Deo, divinisque perfectionibus. Accedunt ejusdem dissertationes de infinito; nullibilitate sprirituum; homine automatico; contradictoriis deo possibilibus; sensuum in philosophando usu; cogitatione ip

발행: 1685년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 철학

141쪽

r22 EXERCITAT lo XVIII. laniatu δε- nisi vi decreti sui, contendunt. Perperam certe. Uti enim Deus suae ς -- sibi persectionis intime conscius existit, absque ullo actu voluntatis intercedente, ita quoque & se intelligit sussicientissimum, &simul illa omnia quae cum sussicientia ista immediato nexu cohaerent, qualia sunt possibilia, absque ulla voluntatis liberae determinatione: aqua non magis suspendi potest possibilitas rerum, quam ipsa Dei

Potentia, quae re vera est ipsa ejusdem Sussicientia. De quibus plenius constabit infra, ubi de Potentia Dei dixerimus: quo loco etiam hujus opinionis sundamenta erunt rosellanda, nimirum, Polemtiam Dei 1 Voluntate ejusdem nulla ratione differre; item, Deum posse etiam cssicere , ut contradictoria cistini. Caeterum , quid de Impossibilibus hic sit sentiendum , quae de Pos. sibilibus tradita sunt satis docent. Scilicet, nihil est absolute Impossibile , quod idem non si Oontradictorium ; id est , tale

cujus alterum praedicatum sic alterum evertit, ut ne cogit

tione quidem, ob mutuam destructionem, simul uniri queant. Cognoscit ergo Deus Impossibile, quousque id cognosci potest. Extrema scilicet quae in Impossibili occurrunt, seorsim spectata , cognoscit planissime. Etiam unionem inter illa fieri non posse , id est , candem cum suis persectionibus non commere , intelligit; qui quicquid suae sussicientiae adversatur non minus intelligit, quam quod ex eadem fluit. Extrema ergo tanquam inter sese unita non concipit, qui nihil concipit quod non suis persectionibus continetur; ob quod ipsum neque ea unita producere potest. Nec ullus hinc sequitur scientiae desectus, sed maxima potius ejusdem persectio : cum cnim quod

absolute est impossibile sit purum putum nihil, utique qui impossibile non sis , nihil non scit. Et quid est nihil non scire , aliud quam omnia scire lXI. Possibilitatem rerum excipit carundem Futuritio & Non- FμtW μ ν turit . Atque hane non minus quam illam penetrat divina

ty mens , distinctissime & persectissime cognoscendo tum ipsas

e fiasis creaturas futuras , tum etiam quaenam re ipsa fierent a singulis meme Divi- secundum omnem statum , quem toto temporis successit his

na Prae- bunt , quavis hypothes facta, quavis occasone oblata. Quae hi mi occasiones cum sint insnities infinitae , omnium maxime immensam vastitatem, amplitudinem , ac prosunditatem Divi

142쪽

Da Dio res TEL L IGENTE. I 23nae Sapientiae declarant ; nobis quidem incomprehensbilem ,

non tamen minus veram. Silco , quae tot suturorum conti

gentium eventus praecesscrunt , illustria Vaticinia , totidem hujus Praestientiae testes locupleti stimos. Nobis ratione agem dum est. Quando Futurum dicimus , rem denotamuS , quae, cum nondum sit, ad hoc tamcn in desnita , ut existat alia quando i si enim ad hoc definita non sit , non magis futura dici potest, quam no sutura. Iam vcro manifestum est, non posse quicquam suae suturitionis esse causam e ctenim quod ex se hactcnus merum nihil est, nullam etiam sibi determinati nem tribuere potest ad hoc , ut aliquando , potius quam numquam , existat. Causam ergo aliquam suae suturitionis requirit quodvis futurum extra se. Nec eam qualemcunque; sed istam, quae socerit, ut de futuro nunquam vere dici potucrit, fuisse aliquando non-suturum. Quae enim res aliquando sutura est, jam ab aeterno fuit talis; cum , si nunc verum sit rem hanc alia quando fore, idem ab aetemo etiam verum fuerit. I ema itaque suturitio aeternum sui fundamentum exigit ; quale in lum excogitare datur , nullumque aliud patitur divina indepe

dentia, praeter aeternam Eremi entis voluntatem , cujus aere

na desnitione quod unquam futurum dici potest, iam ab aeterno futurum fuit. Quumque Voluntatis suae persectissimo actu non possit non conscium sibi esse ens persectissimum; utique sutura quaecunque ignorare non potest, qui id per &propter quod singula sutura sunt, quae sutura sunt, habet exploratissimum. Quid ' quod

rerum existentium nulla esse possit certa ac sapienter ordinata connexio qualem esse, tum res ipsae clamant, tum Primae causae sapientia postulat nisi carundem seriem jam ante digesserit

mens divina. At qui potuit, ni ea sic futura , non aliter, uti ordinaverit, ita praesenserit. Ut nulla re vera agnosci possit N minis Providentia , nisi quanta ejusdem agnoscitur Praevidentia. Estque rerum Nonauturarum, ex opposito. similis ratio. Neque suturorum contingentium contingentiae quicquam obstat haec Praescientiae divinae , in Dei decreto sundata , certitudo. Ipsum enim praesinitione sua rei cuique suas quidem aptavit mi fas ; sed non omnes secundum naturam suam necessarias & immutabiles: quare, si eae secundum se variabiles sint, nulloque

143쪽

quaelibia

XIII.

lissim certo nexu per se cum effectu cohaerentes , merito hic illarum intuitu dicitur contingens. Aliam enim contingentiam fingere quam quae tota ad causas secundas veniat reserenda , non permittit necessaria causae primae & in intelligendo persectio , & in causando independentia. Tandem , quemadmodum quae sutura olim erant juxta D cretum Dei, suo tempore per actualem ciuiacm Providentiam existunt Praesentia ; sic etiam quemadmodum Deus illa sutura praevidet vi decreti, donec tempus advenerit quo producantur. ita actu eodem immutabili eadem pervidet Praesentia vi actualis providentiae, . simulatque hoc tempus affulserit. Hac de re dubitare non sinit totalis cujusvis creaturae secundum omnia sui praedicata a Creatoris sui influxu dependentia; quae non patitur quicquam in ea existere, quod non , quantum habet cntitatis, tantundem habeat dependentiae. At jam ante probavimus, qui

quid a Deo pendet pendere ab eo nationali modo : quapropter nihil quoque ab eo productum est, nisi cum influxus sui, tum

pilicreantis, tum conservantis, tum gubernantis , intima conscientia. Ex quo rursum insero, vel nullam ςsse Numinis Pr videntiam; vel, si sit Providentia circa res creatas, non minorem esse carundem penes Deum , ita loquar , Pervidentiam.

Scite de hoc negotio Augullinus: o Non multae, sed una s Mientia est, in qua sunt immensi quidem atquc ii niti thesauriis rerum intelligibilium; in quibus sunt omnes invisibiles atque is incommutabilcs rationes rerum , etiam vilibilium & mutabi- , lium, quae per istam factae sunt : quoniam Deus non aliquid nesciens secit, quod nec de quolibet homine artifice recte dici potest. Porro , si sciens secit omnia , ea utique secit quae

,, noverat. Ex quo Occurrit anim. quiddam mirum , sed i rimen verum , quod iste mundus nobis notus csse non posset, , , nisi esset: Deo aulcm nisi notus csset, esse non posset.

Turpissimus itaque error est plurimorum Scholasticorum, quando ad Singularia scientiam Dei cxtendi de re negant; aestimantes nimirum divinum intellectum ex inopia propriae menti in dissicilibus suis de Universalibus nugis misere sese torquentis. Quin, validissimis istis rationibus moti, nil nos metuimus assi mare, Divinam mentem in numerato habere omnes ac singulos

144쪽

Dg DEO INTELLIGENTE.Vermiculos, Omnes muscas, animalia omnia & partes singulorum, Omnes pilos animantium , omnes arenas littoris , omnes guttas maris, omnes pluviarum stillas; omnes omnium figuras, qualitates, conditiones, situs. motiunculas, momenta, m dos, habitudines, tcmpora, loca; omnes omnium hominum

cogitationes , affectus , & intentiones. Haec omnia & singula ut a Deo absolutissime pendent , ita eadem adeo claro & pers eth ipse intuetur , pcnetrat, & comprehcndit, ac si tota vis mentis illius in unum duntaxat illorum intenta foret. Neque ullam ista sciendo sibi conciliat ignominiam Deus magis quam faciendo ; cum vel minima quoque creando suam propalaverit Omnipotentiam. Et quis ignoret minima , qui non pariter ignorare dicendus sit maxima ; quorum momenta ii minimis haud raro pcndent ' Neque caedem causae laborare nos hic sinunt de malis, salsis, imperscctis; quae, uti eveniunt permittente Numine, de permittente ista non minus rationaliter, quam bona, vera, persecta producente, etiam non magis quam haec illi possunt ignorari. Adde , & ista frequenter rerum optimarum ac persectissimarum esse occasioncs; neutiquam ergo ignoranda illi, qui hasce habet sine dubio perspectas. Ut absolvam, quod Numen demonstravimus cognoscere se ipsum infinitum infinite per se ipsum; & in persectissima sua Potentia, Possibilia omnia; in liberrimo Voluntatis suae decreto, Futura omnia; in cffcaci sua Providentia , Actualia omnia ; id ipsum merito dicitur persectissimo sciendi modo cognoscere omnino omnia.

Atqui hoc ipsum est quod de Deo demonstrandum ab initio

sumebamus.

Caeter im o hoc vario objectorum Πncre varia resultat

Scientiae Divinae consideratio , & non una ejusdem , cis in s se simplicissimae , divisio. Missis nunc prae brevitate aliis . celeberrima ac receptissima ejus est distinctio in Scientiam Neces i. . D sariam & Liberam. Illa est , qua Deus ea cognoscit , quae in M, aruis alio statu , quam quo cognoscuntur, cognosci ab ipso absolu- viso. th non possunt; qualia sunt , tum Deus ipse ; tum , quae in

Divina Suffcienti, per se immediath fluunt, Possibilia. Haec est , qua Deus intelligit ea , quae, si aliud decreto suo dcsnire voluisset, etiam sub alio statu menti Divinae objici potuis Qta sent

145쪽

et 26 Ex ERCITA Tro XVIII. sent, quam quo de ficto nunc objiciuntur e qualia sunt omnia omnino tum Futura , tum Non utura. Prior illa nullam

decreti Divini determinationem supponit, sed fundatur in ipsa persectillima Dei natura; unde & Naturalis dici solet: etiam simplicis Intelligentiae ; etsi quidam hanc sumant strictius, pro Scientia Naturali restricta ad objectum suum secundarium, via delicet Possibilia r etiam Theoretica , vel Abstractiva, quibusidam nuncupatur , quatenus cogitatur abstracte ipsas polΙibiles rorum cssentias considerale, nulla habita ratione suturitionis.

Pollarior haec, sive Libera Dei Scientia , in signo rationis, s

quitur actum divinae voluntatis decernentem de rerum futuritione aut non uturitione; unde etiam Visionis appellatur, qu tenus ea Deus ab aeterno praevidet res in quacunque temporis disserentia vi decreti extituras, vel absolute non-extituras : Pr

cticam quoque alii vocant, quandoquidem objectum ejus suntres , quatenus aliquando sunt in actum deducendae , vel in per tuum ab omni actuali existentia excludendae. Ex quibus distributionis hujus non sensus tantum intelligitur, verum etiam

sussicientia. Nihil enim tanquam scibile potest cogitari , quod non sit vel ipse Deus , vel quid a Deo dcpendens; atque hoc

iterum vel fluens ex ipsa Dei natura , vel ex indifferenti voluntatis placito. Quorum illud di istud Scientiae Necessariae, hoc Visionis, objectum est. XV. Non tamen ista veritatis simplicitas satisfacit , quibus ind1LMedia serens voluntatis suae libertas , quam clegerunt propugnandam , o unica philosophandi regula est, quique potius quascunque vom . . a tales diVinas turbare volunt , quam ut huic idolo quicquam

uismvenio. decedere patiantur. invenerunt superiori seculo Jeribus exco- suitae ; foverunt dein quivis liberi arbitrii patroni diligenter. gu Nimirum , hinc quidem pudebat certam futurorum liberorum praescientiam Deo detrahere, cum Socinianis : inde tamen cum ea conciliare desperabant supremam illam , quam ipsi fingunt , creaturarum rationalium οἰυns AM. Quid ergo ' Quo tutius . tantis de rebus nugarentur, tertiam quandam placuit fingere Dei Scientiam , eamque inter istas duas interponere MEDIAM ;sc dictam, quod sit mixtae quas conditionis, conVeniens scilicet partim cum scientia Naturali, quod omnem divinae V

luntatis

146쪽

DE DEO IN RELLICENTE. I 27luntatis actum antecedat; parim cum Libera, quia ut Auctores illi loquuntur sicut Deus per scientiam Liberam potuis sit res suturas non-cognostere , u statuisset eas no producere, ita etiam per scientiam Mediam potuisset non-pnescire, quae creatum re vera facturae sunt, si pro sua libertate non ea sessi sint saetiirae, sed aliquid aliud. Itaque eam versari volunt circa actiones liberas creaturarum rationalium , quatenus quid ipsae, si quando in his vel illis circii antiis ponerentur, iacturae sint secundum liberam voluntatis suae inclinationem, praevidet Deus; idque in quo rei cardo vertituo ante ullum suae voluntatis hac de re decretum. Qui rerum eventus quoniam a certa conditione sunt suspens, atque sub conditione a Deo cognosti statuuntur, etiam stientiam hanc indE vocant Conditionatam. Ubi & hoc observandum est , ejusmodi contingentium condiationatorum tam antecedens quam consequens actu in certa te

poris disserentia hactenus non poni; sed de hoc definiendum esse per decretum, post istam per scientiam Mediam praevis nem. Atque hoc pacto unice salvari posse jactant & agentis :creaturae libertatem , & scientis Creatoris certitudinem. Postquam enim praevidit Deus , quo creaturae liberum arbitrium, in his vel istis circumstantiis collocatum , sese sit inclinaturum, jam demum pro te nata decernit; atque ita praevisae causae alia cujus creatae volantiae suam dein quoque adjicit voluntatem. At nostro judicio nullum unquam fingi potuit commentum XVI, stultius atque absurdius. Primum quidem ipsam rerum scien VH - Τdarum naturam hanc scientiam proram respuere, satis evincunt,

quae s. xiv. in hanc rem allata sunt. GraVius est, quod in diaeritur. Divinas persectioncs non uno modo arietet hoc dogma. Enimvero quis serendam putet in causa prima scientiam , quae primi tatem ejusdem ac independentiam prorsus evertiit Nimirum praeit, ex se ipsa determinando suo quodam iure semet ipsam , causa creata. Nox illam creaturae praedefinitioncm , sua tum scientia , tum voluntate , sequitur Creator. Imo sequitur vix

passibus aequis. Nullus enim excogitari potest circumstantrurum ordo, qui sufficiat fundandae vel probabili conjecturae , nedum certae stientiae , de electione liberi arbitrii; siquidem quod contendunt adversarii natura ejus in hoc sita est, quod sit

147쪽

XVII.

negotio prae e uarum futatio.

118 Ex ERCITATIO XVIII. sit facultas quae, positis etiam omnibus ad agendum requistis, agere possit vel non-agere. De Fato vero quid dicemus; cujus omnium sortissimos se destructores gloriantur isti l Certe id fatuit Iimum inducitur , & plus quam Stoicum ; quatenus citra Divinae voluntatis praefinitionem aliquid statuitur futurum , idque tanquam tale a Deo cognosci, proptereaque ab ipso decerni. Etiam de Divinae voluntatis libertate quid fiet ' Hanc nullam citra indifferentiam consistere volunt. Ne quid crgo ca in homine patiatur detrimenti , fingunt praevideri determinati

nem voluntatis creatae , antequam definiat voluntas Creatoris.

At nullam hoc pacto huic relinqui libertatem , quatenus ipsa nil determinare potest, nisi id praecish quod jam ante electuram

praescit creaturam , quis non videt ' Et qua obsecro ratione

futurum id sciri potest , in quo nullum plane iundamentum

reperire datur , ob quod futurum potius credatur, quam non- suturum quandoquidem praeter ipsum Dei decretum quod totum quam anxid possiant ninc remotum volunt isti nihil unquam cogitare datur, cujus vi ab aeterno aliquid scientiae divinae objiciatur tanquam futurum: cui dissicultati nemo dederit exitum. Adde, quem haec scientia inscrt , discursum , ac successivum cognoscendi modum, Deo jam dudum negatum. Videlicet, nihil determinandum est Numini, quod non se. facere

oportere collegerit ex praevisa actione suae creaturae. Pudeat profecto tueri tantum sacrilegium , Dei pariter ac creaturae naturam penitus subvertens , tamque mille modis in illam contumeliosum lNon tamen hujus patronis suae desunt subtilitates, quibus

ceu rationibus eam commendent. Multum adserunt Logic rum cisatum, quo duorum contradictoriorum alterum semper verum , alterum salsum , pronunciatur. Unde sequi putant, cum suturum & non-suturum contradictoria sint, etiam ab aeterno, antecedenter quoque ad Dei decretum , alterutrum

corum suam habuisse veritatem; consequenter Inrellectui Divino quem nulla latet veritas ante voluntatis determinationem , per scientiam hanc Mediam , cognitam. Verum , si quod res cst attenderent satis , intelligerent nullo negotio , ante Dei decretum rebus com aere posse affectionem nullam , praeter

meram

148쪽

DA DEO IN TE LIGENTE. I 29 meram possibilitatem di ut hactenus omnia sint & a Deo cognos. cantur non alio modo , quam tanquam si ita vis non ut a rsed mere negative; id est . tanquam talia, de quorum positivo aedesinito statu, sive futuritionis, sive non-suturitionis, hactenus nil certi sit, aut sciri possit. Etiam in ore habent frequenter enunciationes hypotheticas, quibus rerum, earum quoque quae nunquam evenerunt, conditionata passim in Sacris praedicitur futuriatio : undῖ& Scientiam Dei, cujus per enunciationem aliquam ta-lcm conditionatam fit mani sestatio , conditionatam esse conci dunt. Sed creant longissimh. Potin enim absolutae scientiae signum esse enunciatio conditionalis. Quod facile intelligitur, si attendamus , duarum rerum possibilium per voluntatem Dei factam esse

potuisse ab aeterno connexionem, ut tamen neutram earum um

quam suturam decreverit & praeviderit. Atque haec talis duarum

rerum connexio ad fundandam conditionatae enunciationis verita

tem sussicit, etsi nulla sit ipsius consequentis tanquam futuri per scientiam Mediam praevisio. Ex plis parcere jubet brevitas. Etiam cognitio hujus rei facilior erit, ubi actum fuerit suo loco de

Decretis Divinis. Imprimis vero, per absolutam Dei praeviso- nem, citra Mediam scientiam, libertati nostri vim inferri, vociserantur. Et fatemur lubentes eam inferri illi, non quam nos

habemus , sed quam ipsi nos habere fingunt; junctam scilicet

cum absoluta quadam oωπιξουσα atque Omnimoda istiusmodi indifferentia, qua quis, postis etiam omnibus ad agendum requisitis, agerepotest vel non-agere. Hanc libertatcm uti non patitur dependens creaturarum natura, ita eandem destrui per indepcndentem Creatoris praestientiam, ipsa veritas est. Quid ' quod sacild sit demonstrare, ne quidem stante hac Scientia Media, seu Vam esse posse talem voluntatis nostrae Id sussicit, si r tionali complacentiae quq vera libertatis anima est nihil obstet suturarum nostrarum actionum certa ac definita per Scientiam Visonis cognitio; quae aliquam quidem arguit rei praevisae necessitatem, nullam interim ei insert vim coactivam, quam libertati adversari uti damus, ita longissimh distare dicimus ab ea quam tuemur scientia. Sed & haec ex inta dicendis clariora ovadent. At vero, detur etiam in hisce aliquid menti nostim occurrere, XVIII

quod non sit ei satis perspicuum. Non unum hoc est in infinita

149쪽

Dei Sapientia mysterium. Singula quae de ea hactenus tradidimus

maximam merentur Admirationem, pari cum Veneratione conjunctam. Haec piam mentem docet, satius esse suam agnoscere in hisceritὶ cogitandis curtam supellectilem , quam temerario ausu immensae profunditatis tentare fundum: quippe quae novit, non alibi magis quam in hac ipsa sublimitate sese commendam tantarum rerum majestatem. Eadem illa silere jubet, quoties scientiarum Deus, vel naturali rationis lumine docet, vel sublimiori reves,tione dictat veritates , cogitatione nostra altiores , ingeniolo nostro impervestigabiles. Qui mutit hic quicquam , tantum sapientiae infinitati detrahit, quantum ea rationis decem da minor est. Beatus ille unus, qui in istum oceanum mentem suam totam

transfundit atque immergiti Sed de quam hinc discimus Modestiam in pervelligandis tam sapientis Dei operibus i quorum summam ploratam habere, atque ipsorum persectissimas in mente divina ideas ad plenitudinem usque cognoscere , idem proscctbem J ctent ergo alii suam hic quandam quasi omniscientiam I putent nuhil sibi occultum ex tot naturae mirabilibus; definiant audacter de singularum rerum ortu atque constitutione, haud aliter ac si s premo Artifici fuissent a consiliisl Nobis tutius eiit, curiosos nimium animi motus inhibere : quippe quibus persuadet tanta Cre

toris sapientia, plurima esse, quae nos nsire voluit mrximus Ma gister, quaeque etiam scire non velle, erudita inscut P. Denique,

quid animi nobis esset omnibus, si continuo obversaretur Numen Omniscium, quod quae nos gerimus auditque videtque, ipsisque animis nostris interest, mediisque cogitationibus intervenit testis Quem non ista vel cogitasse dispudet, dum adeo nullam sentit esse suam sub oculis tanti Domini humilem reveremtiam lmc mente tacita cogitanti mihi stupor Torporque sensus alligat; Animus labastis, quum Tuae miratu a

Perpenit haec Scientiae eotius inibo numerum Menae in se tore, uot volvat aestus corpora, Quamvis ocellis pervigil nunquam meis

150쪽

EXERCITATIO DECIMA ONA,

DEO VOLENTE.

SUMMARIUM. .

I. Voluntas Dei paucis explicata S asserta. Voluntas Divina non nisi perfectus o modo actuosa. III. Voluntas Dei agnoscenda prorsus Independens. IV. Eadem Liberrima est; S quo e u Indisserens quoque J V. Dei Voluntas Simplici Zma . Immmtabilis, et terna. VI. . ectus omnes aperfectissma Voluntate removendi. VII. Deu emet ipsum vult perffecta quadam complacentia. VIII. Oglia quaevis is se vult Deus ; Ptis bilia nominatim . es futura. IX. Praesentia quaeque Deus vult; etiam Gnata. S quo modo δ X. Distributio Voluntatis Unae in Beneplaciti U Signi. XI. Iia ejusdem in Occultam S Revelatam distinctio. XII. Pro concilianda altera iturum cum altera , monita duo observanda. XIII. Voluntas Dei Decernens vel Approbans ; S haec quae λ XIV. Decretum vinum quid ; S circa quae versitur 3 XV. D ereti Divini existentia rationibus adstructa. XVI. Decretum Dei nullum multiplex, mutabile. suspensum. XVII. Dificultates hic occurrentes breviter discn . XVIlI. 2ud modestiae cautela

SEARCH

MENU NAVIGATION