Gerardi de Vries ... Exercitationes rationales de Deo, divinisque perfectionibus. Accedunt ejusdem dissertationes de infinito; nullibilitate sprirituum; homine automatico; contradictoriis deo possibilibus; sensuum in philosophando usu; cogitatione ip

발행: 1685년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

, Omnipraesentiae Divinae nullum aliud siciunt, quam Dei p

Oentiam, sive potentissimam illius operationem. Neve tamense Deum toto mundo veluti proscribere videantur , commentiis sunt, essentiam Dei, prout nempe creaturis illa praesens intelligiis debet, nihil aliud esse, quam cogitationem Dei foecundim, coeliri terraeque creatricem, conservatricem, atque gubernatricem. Haec ille

Theologus eruditissimus. Egregiam vero laudem referre merentur,

qui in gratiam unius Cartesii sic hoc loco philosophari amant, ut

nihil tandem reliquum faciant, quo rectum sentientium sententii a Socini ac Vorstii errore distinguatur. Neque enim putandum est, quod quidam velint, omnem hanc litem meram tandem logomachiam sore, quum iidem auctores passim etiam lasegiri videantur , Deum quoque per essentiam creaturis suis esse praesentem. Nam ignota non sunt anificia, quibus quod mentem aperit apertius mox interpretatione in speciem meliori palliatur. Si nihil sibi cum illorum sententia commune velint Ca testi assectae , candide rcpudium mittant crudis istiusmodi phrasibus. Id quamdiu non palam faciunt, nunquam credendum, viros cipientes in re 'ardua lusus velle facere in mera voce, rec dendo citra ullam nocessitatem 1 communi loquendi modo, mox tamen ad eum revertendo. Laudandus mihi hic est candor sautem Polacti; cujus viri vix unquam sine praesitione honoris mentioncm faciunt Novatores. Is clarius ista mysteria nobis revelat, cum dicit rotundo ore, Cartesium, Wittichium, Fo gaeum, aliosque Cartesianos, quando discrunt, Deum omnibus rebus praesentem esse essentia , essentialiter , ratione essentia, aescultatum quarundam causa, usos fuisse vocibus decepmcibus, ex usu ordinario non significantibus verum , sed etsi verborum signi cariora reluctantibus. Et quidem dum hoc pronunciat, Cari

sum recth philosophantem se sequi profitetur. Cogit. Rat. P. . 31. Ecquis istas logomachias habeati Ecquis fidem adhibeat

amplius viris utentibus, di ultarum quarundam causa , vocibimaisceptricibus , necsignificantibus verum Cavendum prosecto iis, qui vocibus deceptricibus decipi hia nolunt ; nec credendum sicile Viris qui quando aesultatibus urgentur , confugere non IV. ruunt ad voces non Ansecantes verumsImm sit, Nos candor delectat: atque ideo simpliciter probamus communem

92쪽

D E D E o I Μ Μ E N s o. 73munem orthodoxorum sententiam, quae semper contra quosvis desnivit, summum Numen ratione Immensitatis existere & in omni mundo , & intra eundem in infinitum ; nec tantum ερ 'πικαῖς, sive quoad operationes & potentiam , sed&ουσωδως, per ipsam esentiam suam & naturam. Id nullo nFotio d monstratur adversus eos, qui ino rationc csentiae aliquod saltem Ubi tribuunt; quales qui cum Socino faciunt Vorstius aliique. Definiunt hi, coelum coelorum locum esse in quo sic habitet Divina natura , ut inde per providam tantum oper tionem sitis adsit creaturis : haud aliter ac Sol essentia sua in medio coeli positus vim suam inde per omnem mundum dissum dii ; vel, uti Rex in palatio habitans curam suam per omnes regni partes extendit. Sed quam nihil Deo dignum istiusmodi comprehendant cogitata , facile illi intelligunt, qui, quis Deus sit, satis tantum attendunt. Certe quodcunque ab aliquo limitatur quomodocunque , etiam ratione sui Ubi , id pendet ab eo quod in causa existit, cur ipsum sit limitatum, & tanto Ubi, non majori , quas circumscriptum. Si quod ergo Ubi Independenti Dei essentiae tribuendum est, id ei assignandum, quod sit omnino independens; nullisque adeo aristatum limitibus ,

nullis definitum terminis. Tale vero neque coeli ambitu, n

que ipsus mundi finitis spatiis comprehenditur , sed omnia illa excedit infinities. Porro, cum in Ens persectissimum nil cadat

nisi quod persectio sit, etiam, Ubi, quod essentiae Divinae

tribuitur , erit persectio. Quaecunque autem Deo tribuitur persectio , ea prorsus infinita est. Ubi ergo ostentiae Divinae congruum tantum id est, quod est infinitum & απειρον. Qui di quod in locis hisce inserioribus Deum saltem actuali operatione& providentia praesentem largiantur advessarii. Ubi autem op ratur mus, ibidem essentia sua existit praesens. Nam, ut V

re supponit esse , ita hic agere supponit hic esse ; cum nihil agere in distans sit urietissimum. Stringit efficaciter imprimis

haec ratio, si Deum non nisi immediath per essentiam operari posse cogitemus. Nec enim ejusdem patitur Independentia , ut causarum intermedidrum , seu instrumentorum , adimetus si in effectu quopiam producendo ministerio. Talem tamen

alienae opis indigum Deum necesse habent statuere , qui essen-K tum

iis Diti

contra Irim

cinianos de

93쪽

Ex ERCITATIO IX.

tiam coelo includunt, operari tamen in terris , locis tantum 1 coelo remotis, largiuntur. Postrem im, dicant isti, obsecro, quid respondendum censeant, si rogavero, num totum coelum essentia Divina occupet, num aliquam tantum ejus inhabitet

partem ' Si modicam coeli regionem Deo habitaculum assument , nisi ci affixum velint Numen , cogitare licebit exspa tiari ipsum subindὰ , ac mutare domicilium. Si toti coelo prinsentem malint Dei essentiam, scire lubet, cur istis tantum muniadi spatiis sese incluserit ille, cui omnis haec ingens machina quasi nihilum est ' Quaeve tandem istae sint causae, quibus tantum Numcn a caeteris mundi regionibus secludatur φ Nimis crassum est ac inspidum , quod hic metuunt, ne Deo malξ sit a vicinia rerum sordidarum. Sordida profecto cogitatio, nec responsione digna l Cum enim ne creatus quidem miritus sordibus leprosi corporis inquinetur , quanto minus essentiae superemianentissimae quicquam labis Misitabit corporum terrestrium immundities ' Quidque ineptius cogitari queat nescio, quam Io ga locorum intercapedine sibi consulere necesse habere Numen, ne puritati immineat periculum a rebus , quas ipsum liberri

condidit atque conservat. Hac firmiores cum non sint quae pro opposita sententia aliae militant rationes, frustra iis refelle dis immorarer. Demonstrasse sufficit. essentiae Divinae aut nullum csse tribuendum Ubi; aut, si quod tribuendum sit, aliud tribui non posse, quam quod nullis limitibus existit te in

tum ς adeoque nec coelo , nec mundo, nec ulli finito spatio affixum. Quod demonstrandum erat.

Id cum satis capiant Cartesiani, Socinianis lono hic sub Glius se philosophaturos autumant, si Deum ratione essentiae se ne nullibi esse pronuntiaverint. Ita quod coelum hi volunt esse Dei habitaculum , ne quidem isti ei faciunt reliquum. Quiasbi ista velint, quis satis intelligati Quid monstri alant, qu ve tandem sint abitura' forsan Ses dabit. Profecto, nisi planam viam struere cupiant ad Atheismum, haud gravatim, si vel l viter attendere velint, intelligere possunt qui sic instituunt, quae re ipsa vel nihil dicant, vel sibi aperth contradicant. Et

nim quanao Deum ratione operationis ubique, ratione essentiae

nullibi esse asserunt, dicant mihi, quo sensu contendant Deum

94쪽

DE DEO IMΜENso. ratione operationum esse alicubi ' Voluntne operationem illam, cujus intuitu Deus alicubi esse dicitur, considerandam esse ratione Dei ipsius operantis ; an potius ratione rei creatae, inquam operatio illa terminatur φ Posteriori modo sumta Dei operatio non Deus cst, aut aliquod Dei attributum, sed re vera existit ipsissima creaturae essentia , 1 ino operante producta & fluens. Hoc itaque sensu non Deus erit alicubi, sed Dei duntaxat effectum; quod cum essentiam habeat & attributa ab essentia leattributis Dei prorsus distincta , nequit id Ubi quod creaturae competit Creatori tribui , nisi impropriissimE , per aliquam

tantum denominationem, quae Rhetoribus dicitur metonymia; in qua latebras quaerere haud decet virum sapientem. Quod si operationem Dei spectandam velint a parte Dei ipsius operantis, eam ab essentia Dei distinctam non esse , largiri coguntur quo quot tuentur simplicitatem divinam. Ex quo conscitur, eadem quae operationi, essentiae quoque , tribuenda esse praedicata. Ut , quoties essentiae denegatur , quod operationibus Divinis conceditur, Ubi , mirifica sint aenigmata, quorum mysteria sorte clarius cvolvent isti Auctores temporibus magis

opportunis, quibus necesse non habebunt, d cultarum quarum iam causa , mundo imponere vocibus deceptricibus , & non senia sicantibus verum ; ut audivimus loquentem Pol retum. Verbo,

cum Deus oriretur modo simplicissimo & maximὶ independenti, id est , per essentiam , absque evidenti contradictione dici nequit, Deum alicubi operari, nec tamen ibi, ubi oper

tur, per essentiam existere. Imprimis nequeunt non nobiscum sentire , quos aliqua tangit Mysteriorum Fidei cura. Credi mus, quotquot confitemur Dominum Iesum , securidam S. S. Trinitatis personam naturam humanam assumsisse in plenitudine temporis. Hanc assumtionem factam esse per unionem substantialam , uno ore docent Orthodoxi: nam per selans operationem Divina naturae in humanam unionem hanc esse factam , Nestori, num est , ct a tota veteri Ecclesia tandemnatum. Sic alicubi Doctissimus Walaeus. Id vero certum est , rem aliquam cum

altera uniri non posse alio modo , quam quo illi coexistit pra sens e quandoquidem omnis unio praesentiam supponit. Elige

dum ergo alterutrum e vel unionem duarum naturarum in

Κ 1 Christo

95쪽

76 LxERCITATIO IX. . Christo Mediatore factam esse , non ratione essentiae , scd per

denominationem duntaxat exici nam ab operationibus desum-tam; vel naturam divinam cum humana unitam esse verE secundum cssentiam. Prius haereticum pronunciat Fidei analogia. Posterius inscrt, etiam ergo Divinam naturam vere secundum

essentiam saltem Alicubi es . Hoc si detur, sacilὸ probatur eo quo diximus modo Immensa ; idque iisdem prorsus rationibus, . quibus articulo praecedenti contra Vorstium ac Socinum fuimus usi.

V I. Manisci ut quidem mus suam nobis praesentiam per opera Disticultati- creationis & providentiae , at non ideo Immensitas ipsa ejus . - 's. .- PrOVidcntia Cri: quae duo, hactenus distincita habita , inaudita obesam ii . absurditate confundunt Novatores. Etenim , seposito omni providentiae conceptu , ex ipsa persectissima Dei natura per senuit, eam existere ubicunque corpus esse potest. Quapropter . merito Theologi & Philosophi saniores ab omni aevo Immensitatem ad attributa Dei retulerunt, Providentiam ad operationes ejusdem : quae duae notiones quantum distent, nemo nisi norantissimus ignorare potest. Deus Immensus, fateor, omnia sustentat & gubernat: verum, neque ipsa Immensitate sua, maliter & propriὸ loquendo, omnia sustentat; neque ideo Immensus existit, quia res sustentat. Omnem enim operationis transeuntis conceptum notio Immensitatis antecedit, quatenus,

ut jam dixi , operari supponit esse ; non contra : ergo & ubique operari supponit ubique esc; non contra. Nec metuendum , ne , quando essentiam Dei rebus extensis coexistere asi rimus, aliquid ideo extensionis eidem tribuamus : quae cogitatio, etsi mire placeat Recentioribus, re vera non, minus ridicu-Ia est, quam istud nugamentum , quod essentiam Dei sordidis locis adesse non vult, ne ipsa sortiscat. Verum de hisce, aliis que quae similia huc quandoque adseruntur , toti pluribus e

mus Exercitat. de Nuluitare Spirituum : quapropter istic dicta hic repetere nil necesse est. Conserantur quoque quae addurimus , Exercitat. de Cogitatione, qua sit ipsa Mens humana. Concludo ex hactenus diiputatis, non posse phras magis convenienti cxprimi excellentiam Divinae Immensitatis, quam qua usi sunt antiquiores, quando Deum celebrarunt 'E-γον , rue κίρροον,

96쪽

num, Circa-munianum, Supr mundianum , Supra artestem.

Caeter im , Immensitatem unius Dei praerogativam esse , li- VII. quet eo quod actualem ratione I Alicubi includat infinitatem. Imm ira-At nulla cujuscunque infinitaus species locum habere potest in Vm , non essentia finita; qualem esse illam omnem , quae a Deo distincta& dependens est, jam anth ostcndimus. specialius, num cor- selliis pus quodpiam, v. c. hic noster Mundus, sit aut esse possit mo- Dia se,

te infestum, adeoque suo quoque modo Immensum' excussi- ummmus ; ac negativam compluribus rationibus evidenter demonstravimus, Exercitatione de Infinito: quapropter nunc ista transimus. Longe tamen alia quaestio est , in rcs creata possit os e

Ubique, vel Omnipraesens' Explicui jam supra , 3. I. qua ratione , & vi vocum , & significationis usu , plurimum distenta se vocabula Immensitatis & Ubiquitatis. Id quicunque attendit , nemo , nisi quaestionem de nomine facere malit , negare potest, Universum nostrum ipso facto existere Ubique; id est, occupare omne spatium de facto corpore repletum , ' etsi non occurit omne omnino spatium possibile : quod postremum uti proprie est Immensitatis, non stricte dictae Ubiquitatis, ita ad praesentem quaestionem nihil pertinet. Verum jam dudum

Immcnsitas praefixam brevitatis nostrae mensuram excurrit.

At sic jussit rei momentum satis grave. Nunc de aliis; & br vius l

97쪽

. EXERCITATIO DECIMA.

DEO UNO.

tur.

I. Unitas Dei demonstratur , S illi soli vindicatur.

II. Sy Trinitatis mysterium ex rationis naturalis lumine non innotescere, ostenitur. Um mi Alicubi & Aliquando pari passu ambulat

UNiTAs; quum & haec & tua sint communis. simae quaedam assectiones, quae enti simpliciter qua enti spectato conveniunt. Multa quae re', ipsa plura sunt, Unum quid esse quandoque, dicuntur , quatenus ea in ejusdem generis vesspeciei conceptu convenire apta sunt. Verum uti haec Unitas est ficta tantum per mentis cogitationem, sic ipsa id demum modo quodam excellenti ac persectissimo est Unum, quod ita sua natura existit Singulare, ut absolute nihil planὸ admittat sibi simile, quodque sit eiusdem communis esse tiae secum. Et hanc talem , quando eam Deo tribuimus , innuimus Unitatem. Verbo, nec esse, nec esse posse, plures Deos, contendimus. Cuius veritatis tanta existit evidentia , ut nec ipsi gentiles in suis sibi mastris satisfacere potuerint, nisi reducta tandem omni illa pluralitate ad Unum aliquem , qui pariter sit θεων mine ἡδε υ3 ανhων. Sed more nostro philosoplaemur potiust Vel solam cogitemus divinae persectionis, ante demonstratam, infinitatem. Hanc absolutam istiusmodi Unitatem s cum trahere dico. Demonstro. Sunto, si ita vis, duo pluresve Dii, Iupiter v. c. & Mars. Neutrum horum Deum agnou

rus pariter agnoveris utrumque infinitὶ persectum , id est,

risre

98쪽

DR DEO UNO. 79 re vera possidentem id ipsum quodcunque modo qualicunque

persectionis nomine venire potest. Nunc scire lubet, an esdem numero persectioncs Iupiter contineat, quas ipsis continet Mars; necnel Si neges, utique Jovem insinite persectum non agnoscis ; cum extra eum dentur aliae adhuc infinitae persectio nes in Marte , quibus ipsis non gaudet Iupiter : at vero extra infinitum nihil dari potest aut concipi. Necessum ergo crit, ut Jupiter , si Deus sit, in se omnes omnino contineat persectiones , adeoque & eas quae Martis sunt. At qui poterit ι nisi, vel cum Marte fuerit idem numero Numen; adeoque non duorvel , nisi Martis persectiones Jupiter , tanquam causa , in se complectatur , catque Marti communicaverit. Ast hoc ipso Martis destruitur planE , uti Independentia , ita Deitas. Ex quibus apparet, non minus contradictoria esse duo entia infinite persecta, quam sunt duae extensiones undiquaque infinitae. Ut enim n o has sibi imaginatus suerit, nisi cas se mutuo pen

trare , id est , vel utramque re ipsa unam , vel neutram earum veram esse extensionem, cogitaverit; sic nemo mente apprehenderit duo entia infinite persecta , nisi alterius persectiones sub

altero contineri, atque ita illa revera vel duo non esse , ves infinitὸ persecta non esse, conceperit. Quamobrem duo pluresve Dii nec sunt, nec esse possunt: adeo πιλ οπης est re ipsa quaedam verae Deitatis abnegatio, &crassa αλιτης. Atque hoc a gumentum unum nobis instar omnium erit: nam, quae alii umgent desumta ab unitate mundi, ab harmonia universi , a plurium Deorum pugna, ab omnipotentia eorundem, aliaque istissimilia , nostro judicio , vel tantum probant, uti loquuntur, ad hominem ; ves illustrationes potius quaedam sunt & alleg riae, quam selidae probationes ; ves talia denique , quorum vi omnis a nostra hac demonstratione pendet. Porro , Deo soli attributum hoc esse proprium, docet dependens & finita rerum quarumvis ab insnito .principio pendentium natura ; quae uti augmentum sui in infinitum pati potest, ita nihil continet, quod adversetur productioni alterius similis sibi naturae individui. Quumque mundo aeque haec possint applicari, ac cuivis alteri rei creatae, patet, errare eos , qui plurium mundorum pollibilit tem negantes , eo ipso absolutam Unitatem non setius Dei pria vilegium

99쪽

rium ex rationis natu.

vilegium esse, prostentur. Etiam liquet ex traditis, quid respondendum ad quaestionem a quibusdam motam : Num Deus

sit thema universale, num singularet Hoc nimirum cligendum cst. Cui non obstat Personarum in eadem essentia pluralitas: non enim ea notat, naturam Divinam pluribus essentiis numero distinctis esse communem ; quod ad universalem naturam requiritur. Dum plurium in Deo Personarum mentionem secto , huc periinere videtur , ut verbo tangam controversam , An , uti esscntiae Divinae Unitas, ita Personarum in ca Trinitas ex naturali rationis lumine sciri queati Affirmantes frustra mihi hic esse videntur. In ipsa salicm Dei optimi Maximi essentia , quat

nus natura innotescit , nihil occurrit, quod talem Personarum pluralitatem instrat. Contemplatio quoque creaturarum ea tantum de Deo nobis cognoscenda praebet, quae essentiae qua tali, omnibusque adeo Personis in communi , conveniunt. Qui dissentiunt, hac palmaria utuntur ratione. Constat, ajunt,

Deum se intelligere ; at hoc ipso generat imaginem sibi simillimam; quae Filius est. Pergunt : mus Pater amat Filium ; at per hunc actum amandi ab utroque procedit Spiritus Sanctus. Non desunt, scio, viri etiam Doctissimi, quibus haud displucent hae Scholasticorum sulesilitates. Sed qui stare queant, non video. Certe intelligere se & amare actus Dei sunt, non personales , sed essentiales ; atque ideo a parte Dei nec ab essentia Divina simplicillima, nec inter se distinguuntur, uti suo modo distinguuntur personae. Quin , quia essentiales sunt, si quid ab intelligente & amante distinctum producerent non personam producerent, scd essentiam. Et si vel maximὸ personam,

cum unaquaeque persona tum se tum alias intelligat ac velit, personarum processus hoc pacto multiplicari posset in infinitum. Alii saltem inaestimabile arcanum per similia de creatis quibus

dam rebus adducta conantur illustrare. Ast neque horum institutum probandum videtur : tanta enim per omnia elucet disparitas, ut extraneis non sine ludibrii periculo istiusmodi pidita-rae proponantur. Adserunt alii , ut ostendant hoc dogma lumine naturae gentilibus sui sic familiare, prisco eorum Philos phos ac Poetas. Verum de multorum testimoniorum fide vix. constat

100쪽

constat suis: plerorumque etiam verba trahuntur in sensum 1 morite auctorum manifesto diversum: ad summum nil produnt, oin reliquias quasdam vald) corruptas doctrinae Hebraeorum. ut ipsis illis scriptoribus non satis intellectas , ita tam rudi modo CxΡressas, ut haereticis deinccps occasionem praebuerint blasph mandi. Constat inuidem non aliundὰ natas esse haereses tum Ἐritheitarum tum Antili initariorum, quam quod naturae ii mine rimari volucrint venerabile mysterium, quod humili tan- tum pietate mirari debuissent. Hujus temeritatis infelicissimo successu admoneri nos decet, ut dehisce aliundξ non sciscitemur quam ex verbo Dei; utque fidei docilitate, non rationis acumino, in hanc meditationem incum e curae sit.

EXERCITATIO UNDECIMA

DEO SIMPLICI.

SUMMARIUM.

I. Simplicitatis Titanae notio quid inferat Τ II. Divinae Simplicitatis per varias rationes ad Ducito. III. Di cultatum quarundam hic occurrentium amotio IV. Divinae Simplicitatispersuasito quam multis modis utilis p V. Simplicitatem inter Dei, Squidc onus. CAttributa esse numeruisam.

Nitatem cuiusvis entis ejusdem sequitur Identi- h. tas ; quatenus quod indivisum est in se , quia est indivisum in se , divisum est ab alio quo- notio quid

vis. Unde conficitur , omne absolute unum inserui ρ& idem etiam esse summe simplex. Quod enim compositum cst , non tantum hoc unum, v rum alam aliud cst, quod cum illo prioli idem L non

SEARCH

MENU NAVIGATION