Gerardi de Vries ... Exercitationes rationales de Deo, divinisque perfectionibus. Accedunt ejusdem dissertationes de infinito; nullibilitate sprirituum; homine automatico; contradictoriis deo possibilibus; sensuum in philosophando usu; cogitatione ip

발행: 1685년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

Ex ERCITATIO XIX.

I. Voluntas Dei paucis explicaιa Grasserta.

arcana haee Dei cogitanda. XIX. Problematis de Decreto Dei positicio etiam circa Noa futura, brevis consideratio.

D alterum Actionum Divinarum Principium progredimur , prata VOLUNTATEM ; Actum illum Dei Viventis persecti ismum quo sibi placet in se ipso , atque etiam , propter se , in omnibus aliis a se. Non moneo , actum volendi primum cum actu secundo in Deo pro Sus coincidere , nequc adeo hoc loco de cisclem ab invicem distinguendis quicquam esse laborandum; cum id ex iis quae de Simplicitate Dei jam ante dicta sunt intelligatur abunde. Nil interinod obstat, quo minus Voluntas hie a nobis concipi tur ad instar Facultatis , indesinenti exercitio volendi perpetimoperosae r talis enim notio distinctilis pro modulo concipiendi ac pressus permanentem Dei persectionem, non tanquam Acti nem , sia Attributum , actionis principium , nobis repraesentat. Pleniorem rei hujus intelligentiam dabunt sequentia. Dari vero in Deo Voluntatem , multis in antecessiim demonstrare operae pretium vix videtur; tantae ea . veritas necessitatis atque evidentiae existit. Certe praecipuum rationalitatis praedicatum Voluntas est, atque indivisis nexu cum Intellectu cohaerens : ut neutiquam ea carere queat, cui jam ante Intellectum asseruimus, summa Ratio. Quid ' quod sit persectio inter alias quasvis facile prima , dominum esse suarum actionum per supremam quanaam α υτ ξου Κοιν; quam qui in Deo non concipit, non jam is Numen concipit, sed brutum prorsus idolum. Et quae possit esse rei Adorabilitas, penes quam nulla secundum Voluntatem boni malive est dispensatio. Adde pulcherrimum hunc Universi ordinem , ac miram illam totius naturae in tanta partium vicissitudine constantiam : quae resundere velle vel in Epicuri oberrantem vago casu fortunam , vel in Porticus serream fatorum seriem ut ea hodie vulgo explicatur insanientis stultitiae est , non sanae mentis Philosephi; qui quocunque oculos circumseri , illa cumulatim obvia habet

152쪽

Iue ubique , quae ne cogitari quidcin queunt, absque dominio sapientissimi Numinis, desinito quodam persectist mae Volui

talis consilio istaec omnia producentis, conservantis , gubernantis. Et quae esse queat Voluntas in creatura , cujus non e

superans plenitudo , modo Ipsi convenienti, cristat in Creatore ' Desino alia adferre , ne nimius sim in re obvia. Altioris indaginis est , & quaenam Deus velit; & quo in . II. do ' Posterius noc totum complector verbo unico , si dixero , Voluntaractum volendi Divinum esse Persectillimum. Neque, opinor, liquerit, quisquis Numen ens perscctillimum agnoscit , qui expresse assertioni nimium manifestae ausit contradicere. Contradicunt tamen revera plurimi , haud aliam fere so antes D. notionem de entis primi Voluntate , quam qualem suppeditat suae propriae voluntatis imperfectissimae conscientia : nil attendentes immensum discrimen , quod est inter Voluntatem quae ipsa subjecta est rebus, qualis est haec nostra , atque eam cui subjiciuntur res ipsae , qualis est illa Dei. Hic spiritus ille in , atque , ut ita dicam , quintcssentia istius veneni, quo universam pene Divinorum Mysteriorum doctrinam virulenta Pelagianismi hydra foedissimum in modum conspurcavit; haec una radix tot sacrilegorum dogmatum , ac contumeliosistim rum in supremum Numen errorum quibus, quae verbis afferitur, re ipsi subvertitur, Divinae Voluntatis periectio Distinctius ergo notare juvabit quaedam capita , in quibus cardo hujus rei potissmum vertitur ; sed pro instituta brevitate paucis tangenda potius , quam pertractanda . Ac primo quidcin loco firmiter tenendum est , omni om- III. nino modo Indepcndentem esse Divinam Voluntatem. Elc- Volumunim , s communi quodam omnium sensu eorum imprimis D I Pys quibuscum hic agimus rerum creatarum unaquaeque eo caeteris creditur praestantior , quo pleniori quodam suo jure simitur , pita M. minusque alterius arbitrio obnoxia utitur voluntate : utique manifestum est , tantum cuique voluntati deesse persectionis , quantum illi detrahitur Independentiae : ut quae persectiisima agnoscenda est Voluntas , hoc ipso ab omni dependentiae specie prorsus sit absolvenda. Etiam unumquodque naturae suae con-Venienter operatur quicquid operatur. Itaque cujus entis esse

R. ue in

153쪽

Π EXERCITATIO XIX. est ipsum Independens esse , illius quoque activitas in volendo

non potest non per omnia parilem cum essentia involvere Ind pendentiam. Et a quo , oblecro , pendeat arbitrium cntis in-dlendentis , niti ab aliquo a se independenti l Tale vcm praeter Deum cogitare , meram esse contradictionem , jam ante

demonstravimus. Eri , si praeter Deum nihil independens , utique nec quicquam existit , quod non pendeat ab eo qui s his est independens. Verum, non quovis modo a Deo pendet, quod ab ipso pendet, sed maxime rationali: ut nihil sit quod . non sit ab Ipso productum , uti scienter , ita volenter , ut ita dicam. Ex quibus luce meridiana clarius est, unumquemque qui non cupit fingere ens extra Deum a Deo in&pendens id est , aliquid praeter Deum Deo aequale , aut majus fateri debere , nihil omnino cogitari posse a quo pendeat Voluntas illius, qui nihil extra se agnoscit, quod ipsum a sua non pendeat Voluntate. Quae cum ita sint, frustra sunt quicunque aliquid concipiunt, a quo , vel tanquam ab objecto , vel tanquam a causa procatarctica , vel ratione quavis alia , suspendatur qualicunque modo aetii volendi in ente primo; quod tanquam prima ratio neutiquam agnoscitur , nisi sic suo singula disposuerit arbitrio , ut non independentis consilii mensura sit res volita , sic loquar, sed rei volitae norma unica sit consilium Numinis independens. IV. Atque hanc Voluntatis Divinae independentiam comitatur Eadem Li- omnimoda ejusdem Libertas. Coactio saltem nulla cadit in ens

Ut ' quod non alterius lege , sed a se agit , independenti quadam 1 1. . , sui arbitrii complacentia. Scilicet, Spontaneitatem in agendo quo υι ρ poscit Independentia ; Rationalitatem , Intellectus Dei di haec illi juncta ipsa Libertas est. Non tamen ea la abGlvitur qui

quid in voluntate Divina existit libertatis : Indisserentiam qu que ad utrumlibet oppositorum eidem tribuimus. Tantum ne ad quaevis eam extendamus , cavendum est. Etiam quod

docebimus infra semet ipsum vult Deus , & quicquid pers

ctissimam suam naturam indivisio nexu comitatur, qualia esse possibilia suo loco ostendemus: verum minime indifferenter ;quandoquidem summa complacentia in summo bono summa quaedam persectio est, atque ideo ab ente persectistuno omnino indivisa.

154쪽

1ndivisa. Ex quo eodem principio fuit, ad ipsum actus v lendi exercitium minimὸ quoque indisserenter sese habere naturam Divinam. Neque enim plane no velle potest , quod se saltem non-velle non potest. Quin & actus volendi secundum sese persectio si sit cuti est; citra noc enim ne unquam quidem in ens persectissimum cadere posset in inseparabilis existit ab illa natura, quae in se comprehendit consummata plenitudine quod-Vis persectionum genus. Imo , non potest non indesinenter velle, quod a nullo externo , propter independentiam , vel in volendo impediri, vel ad volendum excitari potest. Quid ergo

Ladem illa voluntatis independentia , quae non sinit Deum nomvelle, arguit eum hoc vel illud praeter se velle summa cum άδιαφορίας quum nihil eorum quae extra Deum sunt, qui quam necessariae connexionis habeat cum natura Divina pers ctissima. Vult ergo Deus rerum quarumcunque extra se contingentes status , assectiones , nexus, indifferenti prorsus v luntatis suae determinatione ad hoc ut sint vel non-sint , tales vel aliae sint , sic vel aliter cohari eant, &c. Atque hinc natum axioma , Actiones Dei ad extra esse indisserenter liberas ;de quo suo loco plura. Insuper Simplicissima Divina Voluntas est i actus scilicet v. unus idemque, quantacunque citam sucrit multiplicis objecti Cor iis varietas; imo nec ab essentia Volentis Dei diversus. Neque Dii Simpli- enim sinit retro demonstrata Dei Simplicitas, quicquam, quod ipse non sit, in Deo dari. Ut omnis quae hic concipitur dis si 'u' 'stinctio merae rationis sit. Quod objiciunt de volitione Dei, ab essentia ejusdem necessario reapse diversi , quod haec libera non sit, ut illa, sed necessaria , nullius id momenti esso, evincunt modo dicta de necessaria ipsius actus volendi in Deo ex stentia ; etsi libera sit & indisserens actus istius necessarii in hoc aut illo objecto , secundum se contingente , terminatio. Ex quibus Volitionis hujus in Deo Immutabilitas sponte sua sequiatur. Quod enim persecte simplex est , ac cum essentia immutabili unum idemque , id , manente eadem essentia , non posse

non manere idem & immotum , necessum est. Et quae causa

excogitabitur, quae Numen porsectissimum & independens nolla sectat, quod voluit; aut velle , quod noluit i Omnis prin

155쪽

VI. fectus

fictissima

voluntaιe removendi.

136 ExtRCITATIO XIX. secto consilii mutatio aut ex mera animi levitate oritur ; aut ex quadam vel imprudentia vel impotentia , quando videlicet improvisi casus intercedentes quos vel avertere vel mutare in manu non est , ea capere cogunt nova consilia , quae apta sunt novis atque inopinatis mutatarum rerum circumstantiis. Lumvero fingere in Numine aut sapicntiae aut potentiae desectum , ut rebus a se pendentibus suum subjicere arbitrium habeat necesse , stoliditatis profecto est ac stultitiae omnem modum si perantis. Absit itaque a Numine mutanda voluisset quod , ut scite ille , Majestatis diminutio est , & erroris consessio. Denique , si cntis independentis atque infinite persecti persectio sit immutabilis & simplex voluntas uti esse ostendimus) dubium csse nequit, quin eadem quoque sit ac iste debeat interna ,eXpers principii, carens fine, nullique obnoxia succellioni: de quibus quandoquidem cx dictis constat, quicquam addere non est necesse. Quae omnia cum ita sint , neque per independentis naturae aluolutam persectionem aliter sese habere possint, liquet, quam

jure merito supra audacissimae temeritatis reos egerimus homunciones , quos non pudet, ad suae qualis,inque voluntatis modulum revocare tam stupenda sup reminentis illius quae in Numine existit mysteria. Eo usque tamen quidam corum processerunt antro morphiticae insaniae, ut Drum suis etiam laborare Assectibus contendant, assectu prosecto nimium stolido ac perverso. Quasi scilicet in tranquillissima mente leves isti ac parum stabiles dominentur animi motust quibus jactatur hum na voluntas, ex hoc uno, quod sibi ex se ipsa stabilitatem

promittere non valeat, sed indigentiae ac votorum suorum complementum ab extrinseco arcessere debeat , isque illis picrumque rebus assigat, quas in potestate sua nequaquam habet, &quae, si vel maxime haberet, tamen , dum ipsae instabiles sunt ac aura leviores, se ipsis firmiora quietis fundamenta animo praestare neutiquam possunt. Coecutit prosecto plane, qui non ex dictis videt clarillime , longe aliam esse debere volendi rationem , es ab istis mutationibus atque imperfectionibus remotissimam , in eo , qui nullas suae voluntatis causas extra se a

quibus impellatur , agnoscere potcst , sed qui ipso suae volu

tatis

156쪽

DE Dro VOLENTE. I 37tatis imperio sibi subjicit universi. Sunto animi Passiones persectiones in illis , in quibus persectio est appetere quod Jeest ,

sugere quod obest i non tamen sunt in Illo, cuius voluntas sui solius sussicientia satiatur usque adeo . ut ne cogitare quidem detur, quod ullam Ei adserre possit vel intensionem vel remissionem : dum nihil aliunde boni potest accipere, quod desidcret; nihil Ei imminere mali, quod metuat; nihil idcirco objici, cujus impulsu immoto suo statu moveatur. Et certe quicunque Numen sibi fingunt adeo variabile, aestuans odio , percitum ira, amans, dolens, gaudens, poenitens, sperans , desiderans, optans , ineptissime ne istas quidem pers ctiones in Deo agnoscunt, quas in suo Sapiente requirebant Stoire. Hunc sibi constare , in se divitem esse, non poenitere,&c. assi abant. Et assimabant verP de persecto sapientc ; qu

sis cum sit nemo mortalium , illa quidem grandiloquentia st tum delineat qui supra hominum esse videtur imbecillitatem , at qui dignissimus tamen est solo sapiente Deo. Tribuunt passim Numini Assectus Auctores sacri pariter ac profani, sateor; at cavendum , ne quid istis verbis innui putemus , quod sit pro ter voluntatis infinith persectae decentiam. Quid ergo ' Hi

mano loquendi modo ea Deo tribuuntur ob similitudinem tantum essectus , quae in nobis existunt secundum proprietatem Affectus. Nos v. c. Poenitentia ducti, eum ipso consilio m tamus opus ; quodque anto & secimus , & secere Voluimus, . .

dein quantum in nobis est destruimus, dum jam id esse nolumus. Deum poenitere alicujus rei dicimus , quoties Hestruit quod erat; etiamsi nulla accidat ei voluntatis mutatio. Suia scit interim illa in opere externo convenientia ad iundandum de imparibus rebus parem loquendi modum. Caeterum re ipsa quem nec moesta perturbant, nec laeta demulcent ut alibi sci-tὲ Augustinus. amat, nec aestuat; α lat, secum est ; po

nitet eum , sir non dolet; irascitur, or tranquillus est: nimirum, opera mu/at, sed non consilium.

Transeo ad illa expendenda circa quae Divina Voluntas sua VII.

actuositate versatur. Ea sunt omnia omnino, quousque secun- Detus et

dum rationis dictamen volt bilia esse possunt. Non cnim rape sectissima Voluntas esset, quae non velit quaecunque vile po- ρ 's test.

157쪽

138 Ex ERci TATIO XIX. uadam test. Si namque ei subducas aliquid , quod non velit actu 'Nυς i' velle amen posset Deus, detrahis revera ejusdem infinitae an plitudini, independentiae , immutabilitati, atque aeternitati :quae omnia a Divina voluntate non magis separari posse, quam ipsa voluntas separari potest a Deo , jam firmiter demonstraviamus. Sed de singulis verbo l Inter ea quae vult Deus, primarium objectum Ipse sibi est. Quum enim & summe peti eius existat , & adaequati concipiendi ratione istius suae pers et ionis intime sibi sit conscius , non potest non complacentia

summe rationalis plane in eo acquiescere, in quo intellectus nihil reperit, quod displicere queat. Ut objectum persectillima voluntate dignissimum sit ens persectillimum , in quo prorsus acquiescat : quae ipsa in se ipso sine motu quies Beatito illa Dei est; de qua deinceps. Inio revera nihil vellet Deus, aut velle posset, nisi vellet id , propter quod vult quicquid velle potest; quatenus ob aliud, quam quod ipse est . nihil velle po-

, test , qui dependenter ab alio velle non potest. At non ideo cogitandum, ac si Dei voluntas, quae alia a Deo esse facit, etiam ipsum existere fici t, aut in esse perseverare , per modum causae efficientis ; ut hac ratione Numen dici deberet esse a sese quam maxime positive : id enim quam sit absonum, dudiim ostendimus, ubi de Dei Independentia ac Sussicientia fuit agendi i cus. Quapropter nuda duntaxat complacentia quicquid Dei. circa se Voluntatis est absolvitur. VIII. . Etiam quaevis alia a se Deus vult; ut qua ta in eis est ent, ' tas, tanta sit clara illa complacentia. Quicquid enim pr D iis , PU x Dςum', quemcunque id habuerit statum, evin omnem illis h. dependenter habet ab illo qui solus est independens. At qui minatim, quid pendet a Deo , pendet ab ipso summa cum ejusdem com-

π FWν - placentia; quatenus non minus haec , quam ipsa conscientia, in modo operandi qui rationalis est involvitur di cum nihil rationaliter aliquid producat, in quo sibi displicet, dum id producit. Si quid ergo esset nolente Deo , id a Deo h n foret; sine quo tamen eorum quae sunt nihil esse potest. Sed per ρομ test Possibilia Deus non potest non velle, qui suam Suffcientiam, quae possibilium radix , non velle non potest. Nolim tamen Possibilia ad Voluntatem Dei sic referre, quasi haec , determinando

158쪽

nando illa ad statum possibilitatis, eorundem esset causa. Nullo tali voluntatis actu hic opus esse , ad hoc ut res sit merὶ possibilis , palis set ex iis quae de Potentia Dei suo loco venient dicenda. Conserantur & ea quae jam in hanc rem dicta sunt, Exese citar. xvIII. f. x. Susiacerit, simpliciter sibi placere Deum in sua Suffcientia, , concepta ab intelledui suo ut est expressibilis extra se modis infinitΦ multis ac variis. Alia vero Futurorum ratio est. Futuritio enim, cum sit determinatio rei poς sibilis ad Elic ut aliquando transeat a non .esse ad esse , aliquam sui causam necessario requirit. Eam in futuro ipso noninxistente reperire non datur , quoniam antequam est merum nihil est, ncc magis sua natura definitum ad hoc ut aliquando , quam ut nunquam, sit. At neque , ut possibilia , ita Futura indivisim fluunt ex essentiri aliqua ac necessaria Dei persectione. Non alibi ergo Futuritionis causam reperire datur quam in solo Entis Primi arbitrio , cui, haec vel ista olim esse futura , ab omni aeternitate secum definire placuit. Quae determinatio cumst actio Voluntatis, etiam Deum Futura velle, dicendum est: de quibus post pauca plura. De Praesentibus nihil laborandum ; cum tota eorum existe tia ab actuali Dei influxu pendeat: quem quum non nisi liberar E cxerat Deus , patet nihil existere , quod non existere velit. Major de actionibus moraliter malis , sive de Peccatis, dissicultas esse videtur. Non tamen de malitiae istius subjecto, sive physica actione ; quippe quae secundum se positiva, adeoque bona est, & in tantum voluntate Dei comprobata. Verum de ipsa αἰνοι iα, sive actionis malitia morali quid dicemus i Ea procul dubio boni privatio est ; atque hactenus rationalis co placentiae, quae tantum in bono est, objectum esse nequit. Et tamen eam accidere nolente prorsus Deo , etiam dici non potest; cum multiplex Numinis circa mala istiusmodi Providentia insHi probanda) cssicaciter evincat, ea Voluntati Divinae haud plane subducit uti neque ullus esset desectus, si boni absentis praesentiam essicaci voluntate ponere , uti potest , ita vellet, Deus. Nunc ergo, cum non ponat eam , Vult procul dubio non producere bonum, ad quod producendum non tenetur. Quorum illud voluntatem Dei permittentem circa S 1 mala

modo e

159쪽

X Di stributio

Voluntatis Divinae in Beneplacitis Signi.

Itera

ejusdem in

Occultam Revelin

aio.

IM EXERCITAT io XIX. a versari evincit; hoc tamen ista voluntatis permissione nihil labis Deo affricari, docet. Quae diffficilia videri possent in

hoc negotio , in intelligentur rectius, ubi suo loco dixerimus de Dei circa peccata creaturarum rationalium Providcntia actuali; quae aeremi hujus consilii est quasi executio. Expendenda sinuitur varia Divinae Voluntatis, pro varia obi ctorum diversitate , ac vario nostro considerandi modo , distributio ; nihil ejusdem secundum se spectatae detrahens tum simplicitati, tum immutabilitati, tum independentiae. Hlgaris illa est, qua alia Suni dicitur , Beneplaciti alia. Haec signiscat ipsum volcndi actum prout is in Deo est : Illa notat cundem illum volendi actum . quatenus eum nobis manifestavit Deus signo qualicunque. Non lubet disquirere , N im , quae diciatur Voluntas Signi, appellari potius δebeat Signum Voluntatis lUbi enim de re constat, de voce litigare nihil attinet. -- primis quandoquidem appellatio illa hoc loco nequaquam incongrua videtur , propterea quod nullum signum inane hic occurrit, sed id omne suum signatum certo connotat atque includit. Signa vero praecipua quibus Numen suam voluntatem rationalibus creaturis plerumquὸ patefacere consu vit, haud male ad quinque reseruntur, comprehensa versiculo: Praedicit, Prohibet , Permittit, Praecipit, Implet. Ex quo liquet , non omnem manifestationis modum pertinere praecise ad Mandata; cisi synecdochica locutione voluntas Signi etiam Mandati dici solet. Excellens nimirum voluntatis Signi species est voluntas Mandati, qua Deus creaturis rationalibus praescribit legem , cui ceu normae adstrictas vult carundem actiones rquam ob rem quidam hanc voluntatem etiam dixerunt Mor lena ; cujus usus longe maximus est in Philosophia Practica, ubi de Regno morali quod Deus exercet in homines agitur. Caeterum , quandoquidem existunt plurima , de quibus definivit quidem Deus siccum , nihil tamen nobis aut per prophetias , aut per praecepta , aut per eventum , aut alio qu cunque modo manifestavit, haud de nihilo in ordine ad nos

Voluntas Dei dispescitur in Occultam & Revelatam, distinctione illi priori assili, si non sere eadem. Ridicula quidem Visa casuit quibusdam ; sed Me ratione. Etenim, non omnia saltem

160쪽

Ds D so VOLENTE. I4 I. nos latere quae Deus vult, palam cst , ipsaeque docent res praeteritae , quas ut extitisse , ita non sine voluntate Dei extitisse , omnes novimus. Ab altera parte , plurima corum nobis o culta esse, quae jam voluntate Dei definita sunt, arguunt, tum . immensa Divinae Voluntatis cum intellectus nostri angustiis comparatae amplitudo , tum etiam qui quotidie accidunt. non sine aeterna supremi Numinis providentia , thopinati nobis r

rum casus. Quid hic carpat inscitia ' Duntaxat cavendum est sedulo quod neglcctum ansam dedit cavillandi ne unquam voluntat Revelatam, sive Signi, illi quae est Occulta, sive Beneplaciti, opponamus : quasi nimirum Deus voluntate Revelata aliquid velit, cujus oppositum placeat ac decreverit voluntate Occulta; vel contrS. Non serre Musmodi pugnam inter voluntatis suae signum &Mncplacitum, veraci stimum Dei candorem, instavidebimus. Quid ergo ' dicat quis. Nonne praecipere potin Deus crea- Xj I turae , ut faciat, quod tamen facere re vera non vult' Nonne Pro eones- praedicere Peccata , quae vult non-scri ' Potest ista Deus: sed lianda alte- non ideo signum suo signato vel minimum erit dii me. Et, mi nim Praeceptum fgnum est , non istius quod Deus re Vera ali- sati, quando evenire vult , verum obligationis tantum ad Ossicium . obsistam a. cui creaturam suam adstrictam se velle , praecepto manifestat. Iterum , Praedictio signum est , manifestans Dei voluntatcm , non de obligatione creaturae imposita ad hoc faciendum quod praedicitur; sed de eo, quod limpliciter , etiam saepissime pro ter debitum creaturae rationalis ossicium , aliquando est suturum. Conseratur ergo Praeceptum cum voluntate Dei obligante , cujus est si nin ; Prophetia cum voluntate Dei decet nente , cujus est signum; &c. nec quicquam in hoc toto negotio esse poterit dissicultatis. Maxime , si id quoque ol servemus, non alio sensu signa a nobis .icbere accipi, quam quo ex intcntione Dei offeruntur. Potest tacita conditione ex mente

Dei restringi signum , quod parum attendenti videri potest absolutum ; potest quandoque quod potest quisque , sine veritatis dispendio, mo cum laude prucientiae, vir bonus ex parte suam voluntarem manifestare Deus, quam totam manifestasse putabit imperitus. His similibusque casibus diligcnter cavendum. ne extendamus signum latius, quam quousque id extendi voluit. S ue . Deus,

SEARCH

MENU NAVIGATION