장음표시 사용
161쪽
Deus, ipse signorum a se datorum interpres omnium optimus. . Exemplis haec non illustramus , brevitatis causa. Interim si haec ipsa , lumine naturae de Divina voluntate notissima , satis accuratξ attendis set eximius caeteriim Theologus' pariter ac Phialosophus, nunquam ei excidisset, quod cxcidisse merito nollent viri doctissimi, Fidei Divinae posse subesse falsum. De quo
agendum alibi ex prosesso. Non desunt, quibus voluntas Beneplaciti eadem statuitur
cum voluntate Decernente. Sed minus accurate. Etsi enim
verissimum est, Decretum Dei esse ipsum beneplacitum ejusdem circa rerum suturitioncm , non tamen haec duo aeque late patent. Etiam circa se ipsum ac mere possibilia versatur Deus suo Beneplacito ; non tamen id, uti docebunt sequentia, D cretum dici debet. Ut sileam res praeteritas &praesintes; quae, qua tales, & in quantum suturae esse desierunt, rigide loquendo , Decreti non quidem , Benepl citi nihilominus , objecta
sunt. Accuratius itaque dicemus voluntatem Beneplaciti , vel Decernentem esse , vel Approbantem : quarum quemadmodum illa insere rei nondum existentis suturitionem, ita haec entis cujuscunque existentis comitatur praedicata realia qualiacunque. Ut revera quae ante rei existentiam dicebatur voluntas decernens , eadem illa , re jam existente, vocetur approbans. Unde componere licebit controversiam , an & quo sensu dicere
liceat, Decreta Dei habere finem l Sed de Decreto plura, ubi aliquid de Approbante voluntate praemiserimus. Notat ea summam illam complacentiam , qua Numen & in se ipso , & in omnibus aliis 1 se diverss in quantum' a se sunt, tanquam voluntati persectissimae conformibus, acquiescit. Quae quomodo intelligenda fiat, satis jam est explicatum f. VII. um. IX. ut ea hoc loco repetere non sit necesse. Id interim hic praeter
undum minime est, unamquamque rem, quemadmodum ea existit vera, quia resert persectiones quas complectitur exemplar ejus in mente divina , ita quoque pariter esse metaphysich bonam, hoc ipso quod approbante Divina voluntate existat. Non interim putandum est , nanc voluntatem approbantem re producta vere esse posteriorem. Neutiquam: sed simul sunt, rem produci a Deo , & comprobari; cum causae rationalis sit, ni- . . hil
162쪽
hil agere, in quo non sibi, dum id agit , placeat; imo &, in
cujus idea in sua mente , etiam ante rem productam, non persectissima complacentia acquieverit. Sed de voluntate Dei Decernente , sive Decreto , philosophandum in aliquanto diligentius. DECREτυΜ quando dicimus, intelligimus actum Divinarum luntatis perscctillimum , quo possibilia quaevis determinata sunt ad hoc, ut sutura sint, vel non-sutura. Huic actui quatenus summa veluti praelucet sapientia , Consilii nomine sirequenter is vcnire solet: remoto tamen 1 voce metaphorica omni isto , qui in nostris consiliis habet locum , deliberandi modo, juncto scilicet cum multiplici ignorantia ac longa inquirendi mora, nec non addubitatione molesta , qua animus saepe huc illuc dividitur ; quae omnia Intellectum Dei persectissimum prorsus respuere docent quae hac de re suo loco dicta suerunt. Draecognitio etiam nonnunquam dicitur : verum metonymice ; quatenus ipsum decernendi actum practica futurorum scientia indivisim comitatur. Sed rem prosequamur i ta omnis absolvitur determinatione possibilium .ad statum liceat & nunc & deinceps ita loqui) suturitionis vel nos suturitionis. Quandoquidem autem suturitio 'non nisi rebus non-cxistentibus convenit, atque non-entis nullae sunt affectiones , liquet hunc actum Dei immanentem esse, qui qua talis nihil ponit extra inum, sed den minationem suturitionis duntaxat inseri in ipso sundatam. D cretum notabam versari circa postibilia ; id est, circa ipsas persectioncs Divinas , mente Divina conceptas tanquam expitassibi les cxtra Deum per potentiam. Harum quasdam futuras esse, sacit Decretum. Id vero sciendum, nomine Futurorum etiam tum Praesentia tum Praetcrita comprehendi hoc loco : ut i n missa omnia aliquando non xtiterunt, ita quoque antequam extiterunt aeterno Decreto objecta suerimi, tanquam sutura, etsi
postquam extit rent sutura esse desierint; quod idem in omni futuro , quando actu existet, obtinebit. Dixi, Decretusinita esse possibilia, ad hoc ut sint sutura ; potius Deo sint produccndat suturitio enim suo sensu eis, quae ad effici cntiam Divinam reserri pro qualia sunt mala turpia, sive peccata. I
163쪽
notat voluntatem Dei de rebus bonis in tempore essicaciter producendis; hoc voluntatem ejusdem de malis turpibus in creati ris rationalibus permittendis , sive non-impediendis. Dari in Deo Decretum circa res suturas, admittunt sicilhquotquot Providentiaili dari admittunt : unde & sine dubio aeternae Providentiae nomine i lcm passim venire solet. Et prosccto , quum manifestum sit, non esse sapientis quicquam V re , cujus secum non ante iniverit certas rationes , deque quo intentionis scopum ac ordinem non formaverit , utique de Numine sapientissimo minimi dubitare fas est . quin id universa. operetur secundum consilium illud voluntatis, quod jam ante rerum productionem secum constituit. Imo , nisi vi Decreti, nequi uam ut suturum praescire potest Deus. Unde enim sciet obsecro , nisi ex se , qui scire nihil potest dependenter ab alio 1 se Ex se ergo si scit quod futurum est , in se utique sundamentum futuritionis ipsum continere oportet. Verum nullum tale excogitare datur , praeter hoc divinae voluntatis beneplacitum , cujus vi, haec vel ista, quae futura scit , ideo sutura sciat, quia se illa ad suturitionem ordinasse novit. Pariergo passii ambulant in Deo suturorum praescientiari atque e rundem per Decretum ad istum statum praeordinatio : quapropter etiam hanc Praecognitionis vocabulo insigniri, iam ab initio notavimus. Et certe ipsa suturitionis vox involvit con notationem alicujus caiis ditatis qua aliquando erit, quod hactenus non est. Si sic utique in causam causarum tandem illa resolvi debet; a qua uti res suturae pendent rationaliter , ita omnino scienter volenter. Etiam, nisi sit aliquod dominans primae v luntatis in sutura imperium, ac certus coriandem selectus, quid causae est cur non quot possibilia, totidem sint sutuna ' Et, cur non jam quondam suerint, quae olim erunt, aut unquam cssessunt i Datur ergo Decretum , si detur Deus a quo pendeant
tanta hujus veritatis vis est, ut ncsare non tam conenturum, quum tale potius fingere quale poscunt pro iris opiniones , exigentes iniquissima temeri- supereminentiam ad volitiunculae nostraefinitae
164쪽
DE DEO VOLENTr. I4 snitae smulacrum. Isti Mne multa ei subducere mallent, sauderent: dum ejus suppudet, inducunt saltem nobis Decre- . tum , quod causas moratos habeat cxtra Deum & temporariam originem : quod multiplex sit & diversum ; quod ambulatorium sit & mutabile; & quid non ' Tale nimirum, quod ver- his ne quidem ponit, re ipsa penitus tollit, dignum voluntate Optimi maxima Consilium. Nos omnibus istis simul & semel viam jam praeclusimus una ista voce persedi simi. Persectissimam
enim voluntatem esse non posse , nisi iit absolute independens, liberrima , simplicissima , immutabilis , aeterna , invictis rationibus planum secimus 3. 11. iii. Iv. quae illic dicta , cum huc imprimis pertineant, non jam denuo inculcabimus. Concidunt iisdem argumentis, quas tantopere depereunt hodierni liberi arbitrii patroni, plenae absurditatis distinctiones , quibus ipsum dccernendi actum adversarii non enim eos nostros noramus , qui commodum, objectorum ratione, vocabulis quia busdam istis tribuunt significatum alium Essicacem faciunt, Inessicacem alium ; alium Absolutum , Conditionatum alium; alium Antecedentem, Consequentem alium; alium Gener lena , Specialem alium. Nos vero , secundum ante demonstrata , non minimam pariem pii istius sensus ac religionis, quam creatura rationalis Deo suo debet, in eo consistere credimus , ut nullum Decretum agnoscatur Divinum, quod
non a parte ita & Essicax sit, & Absolutum, & Antecedens,& Speciale. Neque ad admittenda in Deo ista multiplicium , ac suspensorum , ac mutabilium Decretorum commenta nos cogunt illa, quae obmurmurat corruptae rationis immodestia ac malesana
subtilitas. Fatum Stoicum hac sententia induci, importundvociferantur. Sed re vera satis salve. Quid enim commune habet series causarum per sese ex invicem fluentium , ipsumque Deum involventium ita enim Stoicos sensisse volunt. An b ne ' vel unus Seneca merito dubitare facit cum catena rerum quae nullam per se connexionem habere, sed omnem illam uniacd debere asseritur liberrimo solius Dei concatenantis placito 'Quin potius, quantum a Stoicismo pariter ac Epicureismo uniuntur enim in hac chimaera duo haec contradictoria illi absint .
165쪽
I sEx ERCITA Tro XIX. qui aliquam rebus ex sese tribuunt suturitionem , citra disponentis Dei arbitrium t equidem non video. Urgent, nostram
thesin abolere omnem contingentiam. Sed frustra. Ut enim res unaquaeque in hoc contingens est , quod intrinsecam nutilam habeat necessitatem , vel etiam nullam ex natura rei cum
causis secundis & proximis connexionem , ita nihil ei detrahit' absoluta Dei voluntas. Interim ratione decernentis Dei nihil dici aut cogitari debere contingens, tam asserimus intrepidὰ ,
quam sumus certi, nullam posse poni talem contingentiam, quae non tantundem secum trahat independentiae ; cujus vel sipeciem creatura nulla admittit. Neque etiam mediorum usum hoc p . cto e medio tollimus. Non enim minus de mediis, corumque cum fine connexione , ordinatum dicimus per Decretum .
ac de fine ipso. An vero medii tollitur necessitas, quando docetur , tantum per illud , juxta decretum , obtineri possesnem l .Gravius est , quod objiciunt, absoluto Decreto inseret necessitatem peccandi; eaque posita, peccati culpam tran
serri ex creatura in Deum. Verum omnis necessitas haec e trinseca duntaxat est , quae non tollit spontancitatem illam im trinsecam, qua creatura facere non vult, quae sui ossicii esse novit , idque consilio deliberato , ex propria malitia, nihil immens divinum decretum. Nec denique naufragium patitur n
- stra libertas. Non enim illa consistit in indisserenti contingentia respectu Dei , quae revera supremae cujusdam independentiae est , sed in rationali complacentia : at haec magis stabiliri non potest , quam si immutabili decreto statuatur definitum esse , non nisi eum tali complacentia hoc vel istud acturam sore creaturam rationalem.
XVIII. Acquiescet istis facise devota Deo mens , cui arridet maxi-mως- - sobria sapientia in illis quae sine timore atque tremore etiam ' ista, a cog tasse sit nitin existit nefas. Suam voluntatem divinae pe-Deseo isti disicquam maVult humiliter agnoscere , quam absurdo ludibriodis. Numini assingere voluntatem , quae aliundd praestoletur dete
minationem. Polluant non uno modo tantarum rerum mysteria
sophistae : irrumpant in haec adyta importuna curiositate tem rarii ; metiantur ad sui sensus hebetudinem infinitam volendi vim stolidi: ipsa humi repere habet tutius, quam altius as Iu gendo
166쪽
D t D E O VOLENTE. Ingendo pennas amittere in sublimi, gravissimoque lapsu Icarii
conatus debitas luere poenas. Nondum , quantum quae sunt Dei excedant humana , intelligunt satis, qui non id unice sat sunt, ut qua parte acies oculi caligat ad tantum splendorem , illic imprimis attendant, ne quam accernendi vilitatem transscribant Numini persectissimo. Caeterum utilior cura est , vias suas humili reverentia , & , quae ind) nascitur , pia quadam , ut ita dicam , securitate, commendare arbitrio Illius, a cujus
nutu pendet quicquid rerum existit. Et satisfacit sibi hic faci-lὶ, qui revelatae voluntatis legem religiosa observantia unicam agnoscit & ha t agendorum normam ; quippe qui certus est, talibus non nisi faventissima esse occultae voluntatis consilia. Plura scire , ut sua nihil resere , ita ea tuto mirari, quam cum periculo rimari, mavult. Conser Exercit. XvII. f. xv III. Coronidis loco verbo tangendum nobilissimum Problema : Num Deus possibilia Non utura tantum negatiVe non Voluerit iis, d. D esse talia; an vero ea non utura decreverit actu voluntatis non retioDrip minus postivo , quam quo versatur circa ea quae sunt sutura i stivo eirea Nobis posterior sententia habetur verior , quippe quae Decreti ηρ' - -
Divini persectioni magis videtur congrua. Quandoquidem in enim constit, possibilia quaevis sua natura esse venia sit vo- φῶ deccmibilia, quumque si de conceptu Decreti persectiusmi ad omnia quae objcctum ejus esse queunt sese extendere , res ipsa loqui videtur , partem possibilium longh maximam ,
Non-sutura puta , ab infiniti Decreti amplitudine minimξ esse removendam. Et prosecto, uti non-futurum plus dicit quam . merum possibile , ita quoque aliquod non ut tionis sundamentum, ultra id quod merae possibilitatis est, venit agnoscendum. Id vero non susti it sola decernendi noninctio ; ea enim rem mere possibilem 1 non-sutura qua tali non discernit, cum& antecedenter ad decretum in signo rationis circa pure possibilia considerari queat actionis deccmendi negatio. Et quid si nil unquam extra se producere voluisset Deus ; num ideo ab eo removendum foret omne decretum ' Utique seret, nisi de non uturis quoque id esse statuendum st. Quumque indubium existat, Deum scire non utura , quid aptius dicemus , quam cum illa scire vi decreti, quo ea talia voluit ' Cend
167쪽
EXERCITATIO XIX. nisi sic , id tandcm cogitandum erit , necessum habere minlustrare quasi rerum vi decreti suturarum seriem, ut inde demum, quid non suturum sit, ex opposito concludat. Atqui a persectissima scientia nimium alienus est talis cognoscendi modus. Adde, nullam dari viam compendiosiorem ad exitum dandum plerisque, iisque gravissimis, difficultatibus pro adstruenda Scientia Media adferri solitis, quam si cogitemus rerum non-suturarum, uti ipsam non-futuritionem , ita quoque nexus quosvis possibiles Deo vi sui Decreti existere exploratos. Quo dato , ridiculum prorsus est quicquid ex munciationibus conditionatis res non- suturas spectantibus in hanc rem operose adserunt Molinistae ,
eorumque sequaces. Conser. Exercitat. praecedent. f. XV I.
EXERCITATIO VIGESIMA, D EDEO SANCTO.
L Virtutes quo sensu Deo tribuendae: ae earum a nostris discrimen. II. Sanctitatis Divinae notio quid involvat 3 III. Dei Benignitas, Gratia, Gnisericordia, i mor. IV. Veracitas Disina explicata S a ferta. V. Deum fauere posse , si velit; vel verbale mendacium proferre, abhuris dici. Uenditur. VI. yusitiae Divinae. nominatim Vindicativae, brevis consideratio. VII. Deum, vi Pustitiae. v posse non punire peccata, mons atur. VIII. Palmariae di cultati paucis o iam itur.
Uemadmodum ad creatae Voluntatis debitam persectionem pertinent VIRTUTEs MORALEs, ad promptam observantiam illius quod ex rectae rationis dictamine bonum est atque hon stum animum disponentes , ita nequaquam suprema haec rationalis entis ornamenta Divinae
168쪽
DE DEO SANCTO. Iq'Voluntati sunt deneganda. Nimirum , dictaminis rationis sive aeternae legis, auctor atque conditor ipse Dcus cst ; quippe qui unus ipse summa ratio est. Quod itaque Numen neccssario sibi
placet in se ipso, id in nullo sibi placere potest , quod non sibi ipsi , tanquam summae rationi, sit congruum. Scilicet, sibi placcre in eis quae sibi adversantur nequit , qui ipsi sibi simplicissimo adversari ncquit. Interim quales sunt nostrae, tales etiam primi entis Virtutes esse , nequaquam cogitandum est. In creatura rationali eae accessoriae quaedam qualitates sunt ; quae
uti abesse quandoque prorsus possunt, sic quoque suam patium
tur per gradus intensionem ac remissionem. In Deo Virtus o currit , quae sit, non adventitium accidens , sed ipsa persectis sma Numinis voluntas , quatenus constantissimh ca vult quae sibi existunt conformia. Vexata non minus atque celebris illa
est Iurisconsultorum deunitio , qua ipsis discribitur Justitia ,
Constans voluntas jus suum cuique tribuendi. Haud pei perram qui accuratius philosopliantur eruditi complures jam olim in canotarunt, Virtutem nullam nostram , si exacte loqui velimus, dici posse ipsam nostram voluntatem , quandoquidem ea omnis quoddam illius existit adjunctum ; ac tale , cujus haud illa est constantia, ut non saepissime in suo exercitio , ctiam in optimo quoque, deficiat. De Deo secundum exactam verborum proprietatem solummodo dixeris, Virtutem ejus esse ipsam constantem ejusdcm voluntatem. Tollit enim simplicitas Divina virtutem inter & essentiam discrimen; respuit immutabilitas ejus. dem vel minimam inconstantiam. Quamobrem , qui non tam virtute praeditum , quam potius nil nisi Virilitem Deum esse dixerit, Deo digne loquetur. Ad hanc collata nostra virtus ejus vix umbram assequitur; dum quae maxima nostra pers ctio est , ut in nobis est , in mum ne quidem cadere potest. Etiam quam diffunde Numen suis existit creaturis , in illis ipsis quoque, quorum ratione hae imaginem illius gerere dicunturi Ut virtutes intelligant neque suas, neque Dci, quos nostrarum, ita loquar, semi-virtutum imperfectiones Deo adscribere non pudet. Caeterum , universum Bonitatis istius Moralis in Numine complexum recte unico SANCTITATis nomine comprchenditur;
169쪽
1ue o EXERCITATIO XX. lio quid quo aliud nihil intelligimus, quam ipsit Timam illam constantem
in at ' Divinae voluntatis cum sua natura consorinitatem , de qua jam diximus. Tantum notandum , non duntaxat ipsum in se Sanctum ella Deum , sed & hanc Entis primi Sanctitatem alteriuscujusvis Sanctitatis in rebus creatis norinam primam existere, atque exemplar persectissimum , in exacta assectuum consorm tione cum illa divinae rationis rectitudine imitandum. Qua una in re quemadmodum consistit creaturarum rationalium puritas
omnis ac moralis integritas, ita imprimis hoc pacto quanta possunt assimilatione infinitae bonitatis reserunt imaginem , sua ue summam obtinent persectionem atque pulchritudinem. Sede hisce alibi pluna : nunc ad ipsius Dei Sanctitatem redeo. Ea varie sese exerens circa varia objecta variam plurium Virtutum subit denominationem. De carum in nobis diversitate di putant Ethici : sed ista contentio parum utilis visa suit quibusdam,
qui non absque ratione arbitrati fuerunt veram virtutem non
nisi unam in homine reperiri. Eius quicquid fuerit, hoc sautem loco de virtutum numero nil erit laborandum, ubi omnem veram pluralitatem secludit indivisa simplicissunt entis per
omnia sui identitas. Atque inde distinctarum virtutum tantum Deo tribuendam dixi denominationem. Omnem illam pertra sire nec mentis nostrae est , nec hujus chartae.
III. Paucis itaque tantum attingemus nobilissimum illud par, V Dei Beni- racitatem scilicet, &Justitiam; duo illa omnis genuinae pi tatis ac cultus debiti columina firmissima& longe praecipua:
eis aia , nisi tertium adjungere velis, BENIGNITATEΜ. Lsinaec, con- Amori stans illa voluntas, qua creaturis suis , in quantum a se sunt ac sibi consorines, benevult Deus. Quae Benevolentia etiam GRATiA quandoque dicitur, etiam MisPRICORDIA , etiam
ΑΜOR ; ad indigitandam scilicet eiusdem vehementiam , simul& obicctorum circa quae se exerit varium statum. Sensus eius fugere nequit aliquem , quem non plane fugit sua omnimoda 1 supremi Numinis liberrima dispensatione dependentia. Testis ejus locupletissimus ista Dei benescentia , qua , etsi suis contentus existeret opibus nostrique nihil indigus , suas tamen persectiones, nulla adactus naturae necessitate, nullo obligatus meriti debito , ex pura bonitatis abundantia, modis tam infini-
170쪽
Ds D so sANCTO. Isrtὶ variis, voluit liberalissima munificentia communicam rebus extra sese, homini prae omnibus illis. Sed cum magis ardua tractanda prae manu sint, non prosequimur rem sicilioris studii, cujusque nimis quam manifesta in quovis Dei opere obvia sunt vestigia. Ad VERAC1TAΥΕΜ itaque Dei l Notat haec constantem illam Dei voluntatem , qua homini nihil unquam manifestat aut manifestare potest , quod non suae mcnti simul ac rebus ipsis ad amus lini sit conforme. Perind) vcm est, num immediate Deus aliquid manifestet, num in ista manifestitione certis quibusdam utatur signis. Quod enim Veracitas nostra in signis potissimum
eorumque cum mente nostra consormitate locum habeat , indὸ
est . quod aliis nihil nos persuadere queamus absque signorum d niculo. Eisdem frequenter utitur Deus ; & quando utitur , signa semper exactE sunt conformia tum animi sensui. tum rebus ipsis: ut utramque veritatem & Ethicam & Logicam hac Veracitate comprehendi velimus. Et si de priori coimstiterit, nullum de postcriori poterit esse dubium reputanti animo suo ea, quae de exacta rerum omnium cum in bilectu divi no congruentia diximus, quando de Intellectu divino dixi mus ' Nunc ergo , numquid quod si contra animi sensum Deus revelare queat i videndum est. An vero dubitari potest. utrum simplicis limus Deus loquens sibi eidem sentienti queat adversari ' Manifesta certe ista foret Dei secum ipso pugna. Et qui possit summa ratio rationalem creaturam ad id credendum obligare , quod alienum est a rei veritate quae cum mente Dei
pari passi ambulata id est , quod alienum est a rem ratione ,
sive quod contrariatur lumini intelligendi quod Deus ipse rati nati creaturae indidit i Iuberct ergo rationem a se conditam a negare, si quod revera falsum est credere juberet. At tale quid iuberet, si Alsa revelaret: cum omnis revelatio Divina, simi lac nobis patest, vim obligandi ad credendum quod revelatur
secum serat. Imo , quaecunque excogitari queunt mendacit
iis causae, omnes eae absunt longissim. ab ente persectissmo. Nos Insipientia nostra atque Imprudentia ipsi salsum pro vero amplectentes uti haud raro erramus , sic saepe incauti alios nobiscum in errores trahimus t tale nihil pati omniscientiam Dei,