Gerardi de Vries ... Exercitationes rationales de Deo, divinisque perfectionibus. Accedunt ejusdem dissertationes de infinito; nullibilitate sprirituum; homine automatico; contradictoriis deo possibilibus; sensuum in philosophando usu; cogitatione ip

발행: 1685년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

Divinam

Potentiam

nulli posse

munem.

161 EXERCITATIO XXI.ctis moventur, ac denique quiescunt modo, pro renata, modo operantur. Quod discrimen inter illam Dei Potentiam ac nostram accuratε notandum , ut quod subinde humano modo de Deo cogitamus, non nisi Deo dignE huic tribuendum esse, pr be discamus. Interim non simplicissima tantum sed imprimis quoque independens agnoscenda est divina virtus ; ut nullum

sibi hic locum vendicet vel Latio motiva qua ad agendum e trinsecus excitetur , vel causarum instrumentalium in ossiciendo necessitas. Supervacaneum seret id hoc loco adstruere , quando jam ante pluribus evicimus, nihil divinum dici debere , quod non omni modo sit independens. Cumque pariter demonstratum sit, indivisim connexa esse independentiam & infinitatem , non minus infinita quam independens Dei virtus aestimanda est. Infinita scilicet omni modo , sue ipsam ejus persectionem inexhaustam spectes secundum se , sive modum operandi impervestigabilem , sive immcnsam rerum producibilium amplitudinem. Testis existit haec ipsa visibilis crear aera,

jam inde a numdo condito magestans aeternam sui Creatoris ut Diis vinitatem sic Potentiam: quemadmodum alibi instituit Gentium Doctor. Quae cum ita sint, nullam excogitare datur resiste tiam , quae Deo , exercre volenti eam qua pollet independentis virtutis infinitatem, obicem ponere, vel moram ullam injic

re queat aut dissicultatem. Estque haec victricis Potentiae divinae irresistibilitas, juncta cum aeterno immutabilis Voluntatis consilio , atque absoluta insallibilis Praescientiae certitudine , unicum omnis sanioris Theologiae palladium: quo salvo, salva demum sua existit primae causae independens activitas, atque intemerata sua primo motori potestas atque gloria. Quandoquidem vero talis est Divina Potentia , qualem iam delineavimus, per se liquidissimum est, haud alteri cuicunque eam esse communicabilem. Non enim illa quae Dei est communicata dici potest, nisi communicata sit & simplicissima, & dependens, & infinita , & denique ea cujus unica radix est inexnausta omnisessicientiae plenitudo. Talia creaturae tran

scribere quis potest , qui non prorsus confundere velit, illius cum ea quae Dei est , notionem ' Imo , neque finitum subj ctum infinitae virtutis capax est , nec infinita virtus ab infinita

182쪽

natura separabilis esse potest. Ut mirum prosecto sit, ehimaericum istiusmodi conceptum etiam Doctoribus quibusdam Christianis in mentem venire potuisse. Quae isti objiciunt de mystica duarum naturarum in Domino Jesu unione , deque ea, quam inde fluere opinantur , idiomatum communicatione realia natura aa naturam , cum sori Theologici sint, praetereo. Verbo expedienda difficultas alia, oriunda ex operibus sphaeram finitae activitatis longissime excedentibus, quae tamen etiam creaturas quasdam produxisse credimus, historiae Sacrae divina fide persuas. Sed notandum, illam miraculorum strictEdictorum patrationem ad virtutem propriam causarum secundarum , earundemque essicientiam realem reserendam minime esse; sed omnem,

quae in offecti miraculosi productione exeritur physica activitas, esse unius Dei et quippe qui solus , tanquam naturae universae auctor & dominus supremus , hujus legibus non adstringitur ;atque ideo de eisdem ex plenitudine potestatis pro arbitrio dic pensare potest. Id illius nequaqam esse , quod tanquam crea tum naturae legibus subest, res ipsa loquitur. Et tamen, sateor, hominibus quibusdam miracula istiusmodi passim tribuuntur. N que sine causa. Cooperati scilicet sunt ii circa miraculi patrati

nem . moralem saltem quandam causalitatem exercendo , Q,

jectum ad ejus sidem disponendo , divinas promissiones applicando , complementum earum Deum flagitando , symbolo quopiam prodigia obsignando , similibusque aliis operandi m dis , quibus , si proprie loqui voluerimus, miraculi patratio

vestitur potius , quam ipso sacto causatur. Ut nihil hic co pareat , quod , quatenus ad creaturam pertinet, non sit finitae potentiae, quodve quicquam detrahat eis , quae pro vindicanda soli Deo Omnipotentiae gloria adduximus. Nunc, quaenam ista sint quae infinita sua Virtute possit Deus' ordine nobis expendendum venit. Innuebam id iam ab ini tio , quando ajebam , per Potentiam Deo promptissimum esse extra sese ponere , quaecunque persectissimae rationi haud repugnant. Scilica, caduntaxat divinae Potentiae objiciuntur, quae extra Deum existere apta sunt: ut circa semetipsum aut proprias suas persectiones potentiae suae exercitio actuosum Numen concipi nequaquam debeat. Etenim , quandoquidem omnis vis X 1 activa

divinae vi tutis neque

Deus ipse,

neque com

tradictoria.

183쪽

EXERCITATIO XXI. activa cogitanda necessario est tanqtiam causalitas quaepiam, omnisque causa causato suo natura cxistit prior, quis non videt, rationi plane adversum esse, siquis statuat entis alicujus attributum , qualis est Potentia , ipsitus sui subjecti essentiam vel pr creare posse vel conservare Ut liqueat, quam hac parte claru& distinctὰ philosophetur Cartesius, quando nihil dubitat, Dei

Potentiam tam exsisserantem agnoscere , ut plane sis causa cur ille esse perseveret; quia videlicet , in quo tantum est Potentiae , ut rem extra se positam conservet , omnino tanto magis se qsum sera propria potentia conservat. Prosccto , vel absona ista nimium vox est , vel absurdi isma assertio i Vcrum dehisce etiam actum nobis retro , Exercit. Iv. f. II. Tantum ergo objecta cxtra

Deum respicit de qua agimus Potentia. Sed quae illa φ Dixi, quaecunque rationi persectissimae haud repugnant; sive, quorum ideam Deus in sua mente gerit; qualia sunt absolute omnia omnino quae concipi queunt citra contradictionem, seu mutuam praedicatorum essentialium repugnantiam. Quae enim us.

que adeo incompatibilia sunt praedicata, ut intellectui ne quidem repraesentari possint, istaec omnia a Potentia divina secludimus, ob ipsam ejus persectionem. Ob ipsam , inquam , divinae virtutis persectionem: quippe quae non sinit eam cogitare ad instar bruti impetus ; quo pacto tamen concipienda foret, si quod intelligere nequit producere possiet Deus. Ut ncsas sit primae

rationi tribuere Virtutem, quae citra praevium intellectus actum, quicquam quod non mente conceperit, sormare queat. Atque hic iterum ad partes vocandus foret Cartesus; cx cujus mente , liquet, Deum non potuisse determinari adfaciendum, ut verumforet, quod contraiuctoria nequeant esse simul; ac proinde , potuisse istum statuere contrarium. Verum , quam si absurdum hoc Neig

lianae sapientiae mysterium, nunc non ostendam, qui jam dudum plurimis instantiis urgentissimis id praestiti Exercitat. peculiari, qua expendebam , An Deus possit contra littoria ' In illo labore vii brevitatis causa in praesens acquiesco. p. Ibi ita, EX dictis concludcre licet , quid statuendum sit de rerum V iqua iuris Possibilitate , riusque Radice seu sundamento ; de quibus tot nihil r . dissiciles nugas tradunt Scholastici Doctores. Ipsa videlicet rei

sis possibilitas pcr se spectata aliud nihil notat, quam puram putam

184쪽

DE DEO POTENTE. Is denominationem , dcsumptam a potentia causae , cujus cssicienta nominatiotia id quod possibile dicitur aptum est transire a non-esse ad esse. ex Quae denominatio cum a parte rei possibilis nihil reale sit , sed

meram tantum dicat relationem , recte ratiocinari hoc loco videntur, qui possibilia quamdiu non existunt non ntibus annumcrant ; plane ad instar rerum suturarum , quae quamdiu &in quantum mere futurae sunt, nihil reale continent, sed denominationcm duntaxat a divinae voluntatis decreto derivan

dam. Quapropter frustra entitas quaepiam fingitur nominalis, quae rebus polis bilibus aeque ac existentibus sit communis: frustra ab essentia existentia distinguitur , ut illa etiam possibiliabus , haec eis solummodo quae extra causas posita sunt, convenire dicatur ; Dinta, ut verbo absolvam , tam immensa inutialium notionum huc pertinentium multitudine nimium oner

tur , ac bonam partem sterilis atque sceda redditur pars Phil sophiae nobilissima, omniumque facile princeps, Metaphysica. Clarum est ex allatis, ut ad rem redeam , proximum omnis possibilitatis iundamentum esse causae primV atque uniVersalis , His p. t Potentiam activam: ut ideo quid sit habendum possibile, quia Litavi,si id Deus sua potentia producere potest. Vertim, an hic prorsus Dei mim- subsistendum sit, num vero aliqua ratio prior reddi queat, cur tia, trima, hoc Deus possit, illud non possiti nova quaestio est. Nos sine ex ' μ λ iis quae jam de Dei potentia disseruimus clarere omnino arbitra 'mur, reddi posse ac debere. Est nimirum Idea in mente divina rerum producibilium principium dirigens, Potentia cxequens:

consequenter, quemadmodum, saltem pro modo concipiendi, in causa rationali ordine naturae prius est rem concipere, quam

producere, ita quoque prius erit rem concipi posse, quam produci posse. Si itaque quaeras, quid pro primo, sive ultimo, ut appellare lubet, possibilitatis sundamento sit habendum. respon- demus, id esse Intellectum divinum, quarentis is horum aut illorum praedicatorum est repraesentativus. Ut si accurath philo sophari cupiamus, dicendum sit, rem quampiam esse possibilem, quia Deus eam potest producere; posse autem Deum eam prod cere, quia in ejusdem idea in divina mente nulla involvitur contradictio. Atque hoc sensu possibilitatcm hanc , quam vocant intrinsecam , illa, quae extrinseca dicitur , priorem esse, ape

185쪽

IX. Potentiae Divinae hi Absolutamo Ordinatam dimisio

explicata siserta.

tum est. Solet sermξ hoc loco de his atque istis singularibus rebus disquiri, num eas posse dicendus sit Deus , necne ' V rum quum major harum quaestionum pars parum utilis sit, sa tem plus histo curiosa , nos secundum ea quae iam demonstrata

sunt, tutissimum habemus , unam duntaxat regulam hanc generalem probE observasse : Quaecunque contradictionem non involvere coto constat , ea Dcum posse , docet ejus Sussicientia ; quae eam involvere omnino certum est , ea non posse Deum , docet ejusdem Sapientia ; de quibus non clare liquet, remerarium cst atque proranum in alterutram partem definire.

Nominatim , de ultimo possibili , num id a Deo produci ipsis

facto possit i disputant. In controverso sensu negandum videtur. Certe , quotcunque & quantascunque res creatas Deus unquam produxerit, eas omnes sua natura finitas semper esse , necessum M. Ab altera parte , tanta Dei est Potentia, quanta ejus existit perseetio, id est, infinita. Quumque finiti ad infinitum nulla sit proportio , concludendum restat , nunquam persectionum creatarum amplitudinem existere posse tantam, quaere ipsa adaequata sit immensae virtuti Divinae, sicque hujus plenitudinem Gnauriat.

Caeterum , quo rectius percipiatur, quem ad modum eadem res Deo quandoque possibi s pariter atque impossibilis dici queat, notanda venit Potentiae divinae distinctio vulgaris , qua in Alia solutam & Ordinatam dispescitur. Illa meram Dei Suffcientiam significat, quatenus eius vi existere potest id omne quodcunque in primae causae intellectu non involvit contradictionem, nullamque ea relationem ad decretum connotat , quandoquidem pro modo concipiendi aetiim voluntatis decernentis antec dit , dum ei suum objectum , puta mere possibilia , substernit. Haec notat Suffcientiam Divinam , quatenus per eam reipsa aliquando sunt ponenda quae aetemo decreto ad existentiae uatum determinata sunt : sive notat virtutis divinae determin tionem , ad illa certa possibilium genera actitanda, quae liberimmo voluntatis placito a se facienda sore Deus ordinavit. Ex

quo alparet, plurima nunc ipso secto Deo este impossibilia, ex hypothes scilicet immutabilis decreti & infallibilis praescientiae , imo etiam praedictionis nonnunquam . quae cadem , si meram

186쪽

DE DEO PorrNTE. 1μη Numinis Potentiam spectes, secundum sese possibilia dici debent. Parco Gemplis , etiam in Sacris obviis. Non nescio . hanc Potentiae divisoncm improbari hodie quibusdam , qui mallent omne possibilitatis negotium ita in solidum ad Dei V luntatem referre , ut illius solius Aterminationi tribuendum foret, quod haec vel ista res possibilis sit, alia non item. V rum nos, uti voluntatem complacentiae minime hinc secludimus sic opinamur , in concipiendis possibilibus tanquam talibus nullas Decreto partes esse , sed solius Intellectus ac Potentiae divi nae considerationem sussicere. Cum ipsa namque persectione causae primae , a se intellecta tanquam quomodocunque expressibili extra se , possibilia immediatd cohaerent. Quumque istam pem sectionem sitam Ens primum non possideat aut intelligat vi decreti , etiam possibilia vi decreti non sunt facta talia. Sed jam 3. Ir. inter alia allata sunt plurima, quae huc transferre, ad distinctionis hujus tum utilitatem tum necessitatem confirmanodam . vel leviter attendenti fuerit sicillimum.

DEI MAIESTATE, BEATITUDINE.

SUMMARIUM

L Cmajestas Dei conspicua in absisto S inde glandenti Eius in quaevis Dominio. II. Nominium Dei com

cipiendum non nis sanctissimum ι si in sola Gus

187쪽

168 Ex ERCITATIO XXII.

perfectione fundatum. III. Dominium Dei Is rate per Legi timem, ejusdemque Executionem. IV. Non omnem Legem nobis Moralem fluere ex ipsa Dei natura. V. Uufestatem Dei non ritρ aestimari nisi humiissimo venerationis affectu. VI .matitudo Dei tanta quanta in Eo perfectionis pleni.

Dei eo Dicua in aues luto Cr indeis pendenti Ejus in quae vis Dominio.

Uum ergo non quantae sunt vires Divinae Omnipotentiae tanta sit ejusdem efficientia, verum infinita possibilium multitudo in abysso persectionis primae causae sit relicta, atque illa

ipsa quae ex ea educuntur ratione attributorum& circumstantiarum existere possent modis lotad diversis ab eis quibus nunc actu existunt , de tanti sui ctus origine merito cogitatur. Et quam illam dabimus aliam , praeter absolutissimam Numinis Potestarem l ad quam idcirco nonnihil nobis hic subsistendum est. Per cam intelligimus, supremum jus disponendi de rebus quibuscunque tanquam suis pro liberrimo voluntatis divinae placito. Cujus Dominii independentia quandoquidem legis omnis ab alio praescriptae prorsus est impatiens , ipsumque coruscat stupenda incomprehensibilis Gloriae essulgentia , Potestas haec Dei , sumta voce in sensu plenissimo ac maxime emphatico , MAIEsTAs rectissimE nuncupatur. Eam Deo convenire , tam evidens est . ut vix sit Trae pretium de eo disquirere. Deum solum independentem, jam olim demonstravimus. Tantum ergo caetera omnia habent dependentiae a Numine, quantum habent persectionis ;atque ideo totum quod sunt Dei sui sunt. Notimmum vero, unicuique in rem suam competere jus ac potestatem de ea faciendi quod lubet. Unde nec enti persectissimo haec praerogativa est den sanda. Ex quo simul facile colligitur , infinitum esse hoc Dei Dominium. Sic postulat infinita Dei persectio , sic

dependens creaturarum natura , quae non sinit quicquam e

rum subduci arbitrio illius, cujus mera muniscentia sunt id omne quod sunt.

188쪽

Dς Dr1 MAIEsTATE ET BEATITUDINE.i69Fateor , non ad istos actus extendenda Numinis potestas, quibus ipsum suae Sanctitati, aliisve persectionibus , adversar tur. Non tamen ideo infinite persecta esse essinit. Uti enim persectioni alicui adversari maxima imperfectio est , ita id demum habendum omni modo perl tum , quod sua natura nulli persectioni repugnare potest. Ex quo sequitur, quum primi entis Sanctitas & Potestas pari passii ambulent, etiam P tentiam ejus & Potestatem aeque lald patere; ut quantae sunt in Deo vires tantum sit jus, & quantum vicissim jus ejus tantae pariter vires. Atque hoc Divinae Potestatis fastigium est, quod illi & quod lubet liceat, & quod licet possit. Subsidet longe infra eam quicquid est sic dictae in hominibus Majestatis, quae viribus quandoque utitur ultra jus , & sic in tyrannidem abit ;vel jus suum paribus viribus nequit exsequi, atque ita contempta vilescit. In Deo uno conspirant meνπκφον me α -

ἐξ σοι , Omnitotentia & Omni-potestas. Nec jam longὰ quaerendum erit Potestatis hujus fundamentum. Certe, ea imfinita & independens jam demonstrata est, atque ideo nihil ad- . scititium pro basi sua agnoscit. Sola est infinita & independens Dei persectio , quae inlinitum & independens Dominium sun- dare apta est. Quid i quod sua Deo competat Potestas in ipsa possibilia; in quibus uti nihil reale est, ita nihil invenire datur, unde Deo in ca nascastir jus. Ris ipsa loquitur, quando e perientia dictat, non omnia seri, quae fieri possunt. Undet Nisi quod sic suo jure de cis disponat causa prima, in cujus vi tute ea continentur. Non ergo satis attendunt sublimem illum titulum, quo Deus rerum omnium Dominus est, qui hic confugiunt ad Dei benescium , vel creaturae maleficium , vel aliud quodcunque quod mus ipse non est. Quas modis quibusdam acquirendi, uti nos , indigeret Numen , ad vindicandum sibi in rem quampiam Dominium lPraeter generale hoc Proprietatis Dominium , quo Deus de quibusvis rebus statuit pro arbitnam , eas conservando , Vastando , donando , &c. specialioris considerationis est Dominium Iurisdictionis stricte dictae, cujus territorium quas est universa creaturarum rationalium multitudo. Nimirum , quantum quid habet a primo ente dependentiae , tantum in id juris Y habet

Dominium Dii eoncipiendum non

nis sinctis

persectiones datum.

m. Dominium Dei morale perlegi lationem x

eius rimque

executi nem

189쪽

Ex ARCITAT to XXII. IV.

Non omnem

legem nobis

moralem fuere ex

ipsa Dei

natura.

habet Deus. Quamobrem necesse est, Deo esse peculiare quoddam Dominium in creaturarum rationalium rationalitatem tysam , ejusque exercitium; quod ipsum tanquam tale ad res alias ratione carentes cxtendi nequit. Involvit hoc Potestatem si gnificandi rebus nationalibus tanquam subditis moralem suam de pendentiam 1 Numine , atque ad eam agnoscendam obligationem omnimodam. Quod cum sine Lege fieri non pollit, utia

re jus habet Deus serendi leges , quas regulas csse velit obe-ientiae sibi praestandae a subjecto , uti moralis dependentiae , ita praecepti, capace. Ex quo Jus aliud sequitur , sanciendi

nempe legem poenali comminatione ς quatenus absque ea pol stas legislatoria vim obligatoriam vix satis efficaciter exerit; cum citra ipsam penes rebellem subditum stet lese impune ista sua erga superiorem obligatione eximere. Unde porro fluit ius infligendi poenas propter dcmeritum violatae legis, secundum satiactionem poena M. Per quae omnia apparet, concipi non posserationalem creaturam, in quam Deo non competat plenillima Potestas tum legislatoria , tum legis executoria. Quam quomodo mus , tanquam Rcx pariter & Judex , ipso facto circa hominem Gerceat, non hujus loci est di utare , sed ad actualis Providentiae considerationem pertinet. Quae speciatim Dei Potestas sit circa peccati permissionem , imputationem , punitionem , dispensationem , & quae soccista istius commatis huc spectant plura , cum paucis expediri nequeant, nihil in praesentiarum de iis dicere malumus quam parum. Tantum plane praeterire non possum nobili stimam contiovet si , Num Deo etiam jus sit praescribendi suis creaturis rationalibus praeceptum aliquod , tanquam morale, quod tamen ex natura sua aut essentialibus persectionibus minime fluat ' Praenoto nequis in voce lusus sat) id morale dici, quod homuni universim natura notum est tanquam regula morum. Nescio,

quomodo affirmativa videri possit quibusdam dubia , quin falsa. Saltem Deum legem ferre posse homini, quae non fluat ex sua natura , indubium est. Quid si tulerit circa res de quibus holh lege nihil est definitum ' Quid si omnes ea obligatos velit i Quid si tanquam naturae auctor conscientiis hominum eam inscripsisti ' Non posse , und) demonstrabitur ' Imo

vero

190쪽

Dg DII MAIrsTATE ET BEATITUDINE. I Ivero imprimis ad declarandam Divinae Majestatis excellentiam ,& pleni: limi in homincm juris demonstrationem pertinere vid tur , quod praeceptis etiam positivis, sive ossiciis, quae non alirer bona sunt nisi propter arbitrariam Dei jussionem , creaturam rationalem adstringere possit. Specimcn luculentum ein, bet in ipso integritatis statui si ex fide Christiana id huc adferre licuerit nobis Philosophis mandatum circa arborem scientiae boni & mali. Quin & hodie praecepta de Incestu, Polygamia, Furto , ut plura sileam , quae nobis iuris naturalis & moralis sunt, esse re vera juris divini positi vi atque libcrrimi, luce meridiana clarius videtur. Saltem rationes audire lubet, quibus consciatur , illa omnia mandata necessario suere ex persectis sima Dei natura. De quibusdam tamen aliis posterius vere diaci , largimur. Displicet idcirco vehemcnto illa in oppositum plane abiens quorundam sententia, quae tam amplam concipit Dei potestatem, ut omnium quae praxepit contrarium praescimbere, si voluisset . potuisse contendat. Medium tenere su

det ratio.

Sed desino sinitari Majestatem : cujus arcana pervcstigare nefas eis , queis devoti obsequii gloria resim tantum est , cum submissa humillimae venerationis aestimatione. Ol si tantae eL fulgentiae radii mentis oculos ut decet perstringerent, quam non adeo securo philosopharemur de Potestate Domini, cujus amplius est hoc ipso universo territorium t Quid, si de eam, suasi satis essemus ut oportet, superbiremus usque eo saeph ver miculi , &non potius istius lucis fulgore contabesceremus ad instar cerae, viribusque planὶ conciduimus ἰ Quid, si haec cordi sint nobis , .lanti Numinis Icges sanctissimas toties transgredimur petulanter , neque vindicem manum metuimus Judicis, cuius non minor est in exequendo suo jure Potentia, quam inserendis legibus Potestas Sed N quae ista Regum hujus seculi fascinatio est , simulac aliquam in universi puncto quod inhabitamus particulam suo subjecerunt imperio, supremam nescio quam somniantium legibusque solutam potestatem l Altior msecto est istis altis ; cujus gratia precario tantum imperant P tentissimi terrarum domini, hujus Regis mancipia duntaxat dc servi. Quid itaque illorum indignationem toties plus jus o in

Y 1 tuimus,

mo vener

SEARCH

MENU NAVIGATION