Gerardi de Vries ... Exercitationes rationales de Deo, divinisque perfectionibus. Accedunt ejusdem dissertationes de infinito; nullibilitate sprirituum; homine automatico; contradictoriis deo possibilibus; sensuum in philosophando usu; cogitatione ip

발행: 1685년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

Dei tanta quanta in eo

perfectionis plenitudo.

tuimus , & non multo magis horremus violatae Divinae Maj statis crimen ' Venerabiles etiam sunt summo jure Magistratus, in quibus aliquam suae Majestatis relucere voluit Deus imaginem: sed imaginem tantum ; ut discamus primo loco eum revereri cujus delegati auctoritate illi imperant, cujusque sceptrum coelestes etiam venerantur potestat . Denique, quid passim de Providentia primae causae sumus queruli ; cujus gloriae servire bonum majus est, quam totius mundi tenere imperium. Intendat tantum mens debitis tanto Domino obscquiis : eritque haec via brevissima ad obtinendam veram ac imperturbabilem animi tranquillitatem ; dum tutelam in omni sortuna certii limam promi tit fideli subdito amica cum immensae Potentiae pariter ac P restatis Monarcha, societas. Caucamus ante omnia religiose , nesciatismo sacrilegio quid nostrum unquam fingamus, per quod quicquam limitetur summa Maiestas ; cujus sese ubique tanta prodit effulgentia , ut ipsa ratio dictet abunde , probandam esse ceu optimam prae aliis Religionem , cujus prima ac praecipua cura est , suam Divino Numini per omnia semper & ubiqua asserere supremam Legibusque solutam potestatem. Tandem de Dei BEAT 1 TUD INE addam verbum; ut que Divinorum Attributorum meditatio ab Infinitate persectionis secit initium, in eadem contemplatione finiatur. Est enim nihil aliud Dei Beatitas , quam ipsissima persectionum infinitas , quatenus in ejus stultione persecta cum complacentia acquiescit.

Ut sit in Deo quaedam quasi sui ipsius, tanquam boni sese satiantis , constantissima, maxima cum Voluptate, absque aegritudinis ullius mixtura , Duilio. De ea demonstranda nihil l borandum. Felicitatem jam olim quis dixit statum bonorum omnium congregatione persectum. Infinita ergo quum sit Numinis persectio, etiam minor esse nequit ejusdem Beatitudo.

Ιmo sese simitur ex se ipso per se ipsum , qui per independentiam suam & simplicitatem solus ipse sibi & Beatitudo est , &beatus, & beatitudinis fruitio. Sed nimium tantae detraheremex llcntiae, si balbutire pergerem de re , quam mens nulla

assequi , lingua nulla effari, potest : cujusque idcirco anti Ianda potius fruitio , quam scrutanda plenitudo : quippe quae non nisi sensu ipso percipitur ab eis , quos rite ad se ac dei

192쪽

DE DEt MAJEsTATE ET BLATITUDINE. 47 tes in tanti boni communionem admittere, atque hoc ipso terque quaterque beare, dignatum aliquando fuerit benignum Numes.

Ergo sub alarum velut umbra tecta Turim Mortales statuent corda quieta fide. U . Hic velut ιrrigua saturos pinguedine pascet Fortunata Tuae divitis aula penus. Plena voluptarum potos ad flumina duces, Deticiis saturent omibus unde sitim. Tu Jons ille sacer , Tu vena beata salutis, In vitam lances dans sabentis aquae. Ite illitur nigro torpentia fumina coeno fNon bibit e viti gurgite nostrast . i FBe s Suit seperi dias mens fluminis undaν, Cervus ut irrigui fontis anhelat aquas

D EO CREANTE.

I. Productio rerum δ Deo facta non indigentiae sed se, s

cientiae argumentum. II. Creatio quid; ζs ad quae sese extendat y III. inmittendae Creationis necessisas demonstrata. IV. Dispicultatibus praecipuis in hoc ne otio occurrentibus obviam itur. V. Creandi vis ita solius Dei est . ut in ejus societatem vulti veniat creatura. V I. Creandi actio numquid notet is Deo di tersum y VII. Troductio creaturarum Deo . uti liberrima , ita facillima. I II. t undum ab aeterno creatum fuisse, repugnat. IX. Quando tamen'aecisefuerit pro Hectus, natu-

193쪽

i74 EXERCITATIO XXIII ora nox docet. X. Creationis universae tum ordo tum modus per naturae tamen incertus plavo. X l. Cartesii in eo omni definiendo notata temeritas. XII . Cartesiana mundi Genesis Mosaicae quam multis modis adversa. XIII. Frusirispaviata ab Cinctore Isictionis audacia. XIV. c Dudus hic creatus, no-

. bis quidem iud uitae, re ipsed tamen uitae amplitu- diuis. XV. Iusque majorem, imo Splures alios. crearentes Deus. XVI. Di cultatum hic moveri litarum amotio. XVII. Finis creati mundi . DA limus Dei Horia, subordinatus homo , rem tuitur. XVIlI. Obbe a Cartesio in oppositum rationespaucis excusae. XIX. Ex visibilibus creaturism satem Creatoris imis bilem venerari discit pia

mens.

I. Tiamsi , ob eam quam hactenus per partes Productio vn prosecuti suimus pro modulo persectionis in- rerum a V a finitatem, ex se ipso per se ipsum Beatissimum his isto istat Numen, naud tamen illi repugnat opu , ' ὸ suae manifestare immensitatem, extra sese his, - ἡ aliquid producendo; quo ostendat, nondun-gumentum taxat sibi , sed & rebus aliis extra se , sussicere tantam plenitudinis abundantiam. Ut nimium ineptiat argutatio Epicure rum , inserentium , non posse Deum agnosci Universi auctorem quod sic vel frustrΙ , vel ex inopia consortii suae civia turae, id produxisse dicendus foret; quorum illud Numinis sapientia. hoc ejusdem sussicientia non patitur. Verum , n que Deum intelligunt , neque rem a Deo diversam , qui sic philosophantur. Saltem jam dud im , ubi de Independentia Dei egimus, probavimus, nec hujus nec illius naturam id sin re, ut quicquam existat, quod non vel ipse Deus sit, vel res a Deo dependens. Quid ergo ' Rei cujuslibet productio per se arguit tantummodo , inde quidem causae producentis sussicientiam, hinc vero rei productae omnimodam ab isto suo prin-

194쪽

Ipscipio dependentiam. Quamobrem nihil existit essicacius ad ii lustrandam causae primae persectionem , quam ipsa rei prae aliis

excestentissimae Creatio: plane quemadmodum non melius quanta sit Solis persectio intelligitur , quam ex copiosissimis quos quaquaversum cx corpore suo emittit radiis. Verbo , quodcunque operatur Deus , non id vel frustranei laboris, vel indigentis naturae existit argumentum , sed luculentum potius exundantis bonitatis tcstimonium. Quae ut percipiantur rectius, uena hactenus in se Maximum cogitavimus Deum, nunc cumena in operibus Optimum contemplari fuerit pretium operae. Sic autem videbimus amictum Majestate & Gloria ex adyto quasi sui prodeuntem in hoc Universum rerum omnium Creatorem , Conservatorem, Gubernatorem, potcntissimum, benignissimum , sapientissimum. Atque ultimus iste crit Mediatationis nostrae de Deo tractatus , ut utilissimus , ita minimὰ hic praetercundus ; quippe qui conseret plurimum ad amplius persuadendam cerii tudinem omnium , quae huc usque docuimus. Neque enim fieri potest, ut non vchementer in suo quem de Deo habet sensu mens nostra confrinetur , quando videt non alium Eum apparere in operibus , quam qualcm debere

in semet ipso existere ex Independentia jam , a priori quasi ,

demonstravimus.

Primum quod in qualibet re spectandum occurrit, est prima ejus positio , scii primum existentiae momentum ; ac cui causae& causalitati illud debeat. Idcirco etiam prinas loco illa Dei Lactio spectanda vcnit, cujus vi existere cceperunt quaecunque ιxtiud ii 'existunt. CREATioNis nomine ca vulgo occurrit; sumta voco uatenus notat, Actionem Dei transeuntem , qua quicquid existit 1 se diversum ex nihilo produxit. Transeuntem Dci . . actionem dico; per se scilicet aliquid constituentem extra Deum: quo nomine a Decreto distinguitur. Hoc rei creandae suturitionem duntaxat ponit; illa actualem rei creatae existcntiam. Ut minus accuraia Creatio quibusdam desniatur ossico Dei voluntas : ea enim pcr se extra se nihil essicit, sed tota tantum immanens est..Verum hac de re etiam supta egimus, ubi de Divina Potentia disserebamus. Facit autem haec actio creaturam

transire ipso facto 1 nihil ad 'aliquid ; ut quod ante non-erat

195쪽

1 76 Ex unci TΑΥ1o XXIII. jam si, quodque prius dici poterat solum possibile, aut futurum

ad summum , nunc actu vere existat. Parum autem reseri ,

num id de Nihilo absolute & simpliciter sic dicto acc ipias, num etiam de nihilo illius rei quae producitur; qualis actio est, qua quid essicitur ex materia per se secundum ordinem & lcys naturae inhabili ad id , ut indξ fiat, quod per vi autem divinam ex illa producitur. Neque enim posterior haec , Mediata mum dicta , minus proprie Creatio est ac illa prior , sive Imm diata ; quandoquidem nusdem virtutis est aliquid producere ex

puro nihilo , ac est id conficere ex subjecto nullo modo apto, adeoque non plus quam merum nihil ad rei noviter ex se productae cui tantiam conserente. Caeterum , ad illa quae existunt a Deo diversa Creationem restringimus. Ut enim cns primum citra contradictionem concipi non potest unquam trantitum

cisse 1 noninsse ad esse, ita nullam actionem cogitare datur , qua vel ipsum circa se , vel aliud circa ipsum creando verictur. Restat itaque , illa solum Creationis objecta esse , quae tam debilis sunt entitatis , ut, nis potentioris causae influxus accedat, ex sese nihil sint; qualia sunt contingentia quaevis , quae ob hoc ipsum possunt non se quod sunt, quia quod sunt aliquando non-suerunt. Atque huc pertinent omnia quae existunt praeter Deum , totumque adeo qua late patct hoc Universum :solius enim Independentis Dei privilegium esse exiliendi necessitatem , jam dudim ostendimus. Iii. Suppeditat a uten haec ipsa, de qua loquor, rerum nobis ot Admitten- viarum contingentia fundamentum pulcherrimi argumenti, prodae creati demonstranda orationis non tantum possibilitate , sed & dat. ni η ς φ μ hypothesi , existere Mundum necessitate : in quo negotio Us laborarunt plurimi, taph minus accurath ; cum tamen certum sit , vix aliud dogma occurrere in universa Philosophia , quod plus adserat momenti, quam hoc ipsum solidd adstructum , ad Religionem Christianam confirmandam, contra Atheorum a que Epicureorum insultus. Ut verbo dicam: Nisi ex nihilo productae sint res quae sunt, undE illud est, quod eariam quaelibet ad non existendum per sese aequh snt indisserentes quam ad , existendum ' Sed juvat paulo melicatius urgere vim ratiocinit, Quod imprimis Mox arbitroria totum hoc consciendum. N

196쪽

minem ejus vires latere poterunt , quicunque revocaverit in mentem duas veritates jam ante firmissime adstructas. Prior est, Ddependentiam sic unius Dei praedicatum esse, ut per naturam

suam nulli alteri attribui possit. Evidens hoc postulatum est , sive ipsam in se attendas Independentiam, prout ea suo loco inobis explicata fuit ; sive infinitatem persectionis, quam &Deo soli propriam , ct cum Independentia insolubili vinculo

connexam esse , jam anth ostendimus. Si itaque mundus hic noster Deus ipse non sit quem non esse, docet absentia pers ctionum hactenus de Deo demonstratarum utique neque In-dcpendens est: quod si non independens, neque cliam Necessario existens ; per ca quae retro Exercitar. VII. f. v. demonstravimus. Est ergo mundus ens contingens , quod ex sese haud magis existit, quam non-existit; atque ideo , hoc ipso quod existit, causam aliquam sui arguit extra se, quae faciat cum existere potius quam non-existere. Si enim aliquam extantiae suae rationem in stae contineret, ipso facto neque dependens foret, neque contingens. Existit ergo hoc universum virtute alicujus causae. Sed quomodo ' Sic ut in existentia sua perseveret ratque ita quidem , ut rius hodie non sit heri,' neque heri ho die , neque cras alterutrum illorum. Ecce itaque durationis lapsum cx praeterito per praesens in futurum ; consequenter &partes , partiumque successionem l Ea vero ubi dominantur , istic aeternitatem locum habere non posse, invicte jam Exercitat. VIIL. f. v. probavimus. Atque istud alterum eorum erat, quae hoc loco praenotari cupiebam. Ex quibus pro eo quod nunc intcndebam brevi collectione sic infero. Per ea quae jam allata sunt, Mundus neque suisse ab aeterno, neque sine causa sui existere potest. Quumque quod aeternum non est , necessario aliquando non-fuerit , manifestissimum evadit, mundum quiadem aliquando non-suisse , attamen virtute suae causae deinceps

extitisse; sive, quod eodem redit, eum per potentiam cssicientis transisse a non esse ad esse. Atqui hoc ipsum est, productum esse

per Creationem; cujus rei veritatem demonstrandam sumseramus.

Neque virbus huius argumenti quicquam detrahet , qui ad id declinandum studuerit excipere , dici posse, genitum sortEcsse hoc universum ex materia quapiam praejacente , uti inter

197쪽

negotio occurrentibus

obviam itur.

antiquiores in Ethnicisino Philosophos plurimi opinati fuerunt:

adeoque ex ante dictis non sinui ejusdem ex nihilo Creationem. Etiamsi enim lubens largiar, non mihi videri solum rationis naturalis lumen suppeditare demonstrationes, quibus plene conficiatur , mundum hunc ex nulla praevia materia formatum esse, stat nihilominus suo talo nostra ratiocinatio. Ex quocunque enim praeexistente corpore hanc universi molem originem suam traxiste finxeris , de illo eadem facilitate cadem demonstrantur,

quae jam de mundo ipso demonstravimus ; scilicet , nec independens , nec aeternum id osse posse. Atque adeo , uti mundi ipsius, ita rei cujusvis alterius contingentis , ultima tandem analysis siet an mediath , an immediate, parum facit ad rem praesentem in causam quampiam, quae eam secerit esse, cum ante nonini erit ; id est , quae cam creaverit. Sussiciet autem ad sobrietat sapere cupienti adstructa jam tam evidentis veritatis necessitas , tametsi in testectus captum cx dat modus ille Op randi quo ex nihilo fiat aliquid. Profecto, non , si sapimus, mirum videbitur, aliquid hic occurrere nobis inaccessim. Nem-pὸ vix claram & distinctam notionem habemus illius activitatis, quae a finita causa procedit , ineriturque secundum naturae leges jam constitutas & obvias: quanto minus comprehcnd mus illam , quae ipsam naturam spectat ut primum constituendam , eam sicuti antecedens ita longissime excedens ; quaeque

fluit non ab ente quopiam finito legibus naturae adstricto , sed ab eo qui incomprehcnsibilem aetem ae suae divinitatis & potentiae amplitudinem hac ipsa actione manifestare intendit. Quare, nisi conceptus ejusdem nobis homuncionibus foret inconccptibilis , neque ipsa operi tam admirabili excitando suffciens s

ret , neque Deo digna , quam exinde enarrat coelorum expansum , gloria. Sit itaque impervestigabilis tanti Numinis via , dummodo nihil includat contradictionis; quam involvere hanc alicujus ex nihilo productionem , haudquaquam putandum est. Per se quidem notum videtur illud tritum , Ex nihilo nia

hil fi : quatenus scilicet ex nihilo , per ipsum nihilum , sive virtute ipsus nihili, nihil produci potest; nihilque adeo alicujus principium esse nequit. Verum haudquaquam illi repugnat, eum qui iussicientissimus est non sibi tantum sed & aliis a se,

facem,

198쪽

D A DEO CREANTr. 79sacere , ut ex nihilo , tanquam a termino a quo , uti loquuntur , ab ipsa potentiae suae infinitate , tanquam a principio , id existere incipiat, citius ante dabatur nihil. Prorsus ut rei contingenti nunc existenti minime adversatur, si, destituta insum causae cujus vi existit, existere desinat, sicque quod est aliquid fiat nihil. Interim , quamvis infinito Numini Creationem minime faciat impossibilem haec dissicultas, haud tamen adeo nullam eam esse arbitror, quin conficiat omnino. quavis finita virtute majorem requiri ad id ut quicquam creetur. Certh nihilum rei creatae principium esse non posse , jam diximus. Ipsum itaque creans rei creatae in solidum omnem quam per creationem habet essentiam dare debebit. At qui poterit creatura ' Num suam suae creaturae dabit estvntiam η Non utique , nisi unum 1 seipso hoc pacto divisum , & sic re vera plura, fiat ; vel sese saltem in aliud transmutet. Nim potius quam ipsi non habctalteri dabit essentiam ' Atqui in effectu nihil esse posse quod

non in causa praeextiterit, certa veritas est. Restat ergo , creare illius solius esse , qui modo incomprehensibili ob persectionum suarum infinitalcm aliis de suo potest dare, neque ipse tamen ideo habere minus. Imo , quam nulla si in nihilo aptitudo ad aliquid , rith cogitemus; consequenter quam nulla inter ista duo proportio. Agere vero absque ulla proportione inter terminum a quo & terminum ad quem , ut cum Schola loquar , neutiquam ejus cst , cujus , quemadmodum essentia, sic potentia , 'panem proportionem excodere , hoc est, infiniata esse nequit. Adhuc, Creatio actio est , naturam in suo esse constituens. Quid autem clarius , quam quod naturam constituit reserendum id duntaxat esse ad virtutem ejus , qui naturae rerum , tanquam auctor ejusdem , praeest : non ad debilemciscientiam illius , cujus omnis vis natu ire legibus adstricta subest. Et qui sussciat aliis a se creandis , quod ipsi sibi conse

vando sufficiens non existit; qualis non existit quaevis per sese contingens creatura ' Quam ridiculum, statuere, id facere posise ut nihil sat aliquid, quod facere nequit, ut aliquid non sat nihil. Atque evertunt hae rationes Creationem craturae pos sbilcm , non immediatam tantum , sed & mediatam e utra Z a que

creandi tuita solitu Dei egi, ut in ejus socie

Teniat

199쪽

18o Ex ERCITA Tro XXIII. que enim ejusdem virtutis esse , ob non majorem subjecti inlia talis , quam ipsius puri nihili , ad opus creandum ineptitudianem , II. notavimus. Quin , ne instrumentalem quidem causalitatem hac parte creaturae relinquimus , quandoquidem

tota instrumenti natura in aptitudine ad usum consistit ; qualis re vera in eo nulla est , niti in ordine ad subicctum in quod agit, vel circa quod versatur. Atqui subjectum hic vel plane

nullum est, vel, quod eodem redit, nullo modo aptum ad productionem rei, quae per Creationem ex eo cilicitur. Detestandum itaque sacrilegium est eorum, qui non dubitant Angelos aliasve creaturas cum Deo in Creationis societatem admittere , saltem ut comministros; nimium prosecto obscurantes offulgentem in opere creationis divinae Majestatis gloriam. Quae. 1 miraculis per creaturas patratis petita hic objici possent , jam supra Exercitat. HI. F. v. diluta sunt. VI. Quando autem solum Deum rerum omnium Cratorem statui-Cre di mus , attendendum est diligenter , ne quid cogitationibus no-

sit ' stris admisceamus quod persectissimo persectionum quarumvis s. ait, ' creatarum Auctori quicquam detrahat. Removenda hinc est sum quam longissime primo loco omnis sive compositio sive mutatio, qualem inserunt operationes creaturarum; quae, quemadmodum agunt per actionem ab essentia distinctam, ab otio transeunt adactum, ab actu redeunt ad quietem. Errat, qui concipit Cre tionem tanquam aliquid quod mus ipse non sit, sed ei in tempore superaccesserit. Cereth in Deo nihil est , quod , ob Sim. plicitatem jam ante demonstratam, Deus non ; nihil in creatura , quod non , ob dependentiam ejus & contingentiam, sit creatum : atque ideo nulla fingenda creatio , quae non a parte Creatoris activὸ spectata ipse Deus creans sit, a parte Creaturae passive considerata ipsa res creata. Tertium quid , quod nec Deus sit, nec creatura, monstrificum prorsus est , omnique rationi nimium adversum. Quamobrem si, prout se a parte rei habet, Creationem menti distinctius repraesentare voluerimus, ipsa aeterna Dei sufficientia cogitanda venit, quatenus ejus vi in tempore Deo coexistere incipit res alia a Deo , idque cum omnimoda ab ea tanquam a principio suo dependentia. Talis res ex nihilo producta cum nulla Deo ipso facto coextiterit ab aeta

200쪽

D T D A O CREANT P. Igino , neque etiam extitit ab aetemo illius denominationis , qua Deus Creator dicitur, fundamentum : atque ideo minus accurate Deus ab aetemo dicetur suille Creator ; etiamsi possederit quicquid in actu creandi absolutae persectionis involvitur. Porro , nequaquam sentim fas est , ex aliqua naturae necess- viitate Deum creasse quod creavit, ad instar causae, quam Vocant, P. Muctis emanativae. Sicuti enim res quaevis extra Dcum Divinae persc- creaturarumctionis infinitati, si sint , nihil addunt, si non sint, nihil de- Dcoi ut trahunt: ita nulla intor persectissimi Numinis essentiam , & 'productarum ab ipso creaturarum existentiam, cx natura rei est connexio. Atque ideo , liberrime creasse Deum quod creavit, certum est; ut vel nihil plane creare, Vel aliud creare, vel alio modo atque ordine creare, si voluisset, potuisset. Qua de re dubitare non snit quod anth observavimus, tum de modo orirandi cnti pem sectissimo tribuendo non nisi perscctillimo, qualis procul dubio est liberrimus ; tum speciatim de Dei absoluto atque supremo in possibilia quaevis Dominio ac Potestate. Tenendum deni que , absque labore , mora , ac defagatione operatum fuisse Deum , quando creavit. Sic exigit independens infinitar actitavitatis efficacia, cui nihil resitare aptum est, cujusque eminentiam maxime commendat prompta ad nutum Creatoris rei crestae extantia. Adde , quae idem postulat, immediatam nihili

atque entis oppositionem : ca , ut mixturam extremorum non

patitur , ita re uit successuum a nihilo ad aliquid transtum ,& cum eo languidam ac moram trahentem creandi actionem. Unde liquet, quam parum magnifice de re tanta, sontiant , quiscric bene longa eam nobis delincant novam mundi genesin , quae regulis mechanicis adstricta , tantum successiva particularum configuratione & concursatione absolvitur. Quasi vero vectibus atque machinis Uuerit Numen in Universi fabricatio

ne i quae Velleji apud Ciceronem stoliditas est. Sed plura hanc

in rem dicenda erunt : de eis enim quae nostri hujus mundi Creationem speciatim concernunt nonnihil adhuc disserendum. Et quidem de productionis hujus Universi tum tempore, VI II. tum etiam ordine atque modo, disquirituri Primum quantum M in m attinet, in genere dictat ratio, sc saltem necessario aliquod in ρος ηολ' primum extitisse Creationis momentum, ut ab aetemo Mundus

SEARCH

MENU NAVIGATION