Didaci a Stunica Salmanticensis ... In Iob commentaria. Quibus triplex eius editio vulgata Latina, Hebraea, & Graeca septuaginta interpretum, necnon & Chaldaea explicantur. ..

발행: 1591년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

271쪽

ti homines timere debent,qui ut Paulus ait, Secundum duritiam suam, S: impenitens cor thesauri 1 ant sibi iram. Sed curasi iniquitatem meam. Id est iniquitati meae medicinam adhibuisti, quod est Poena parati supplicium irrogasti, ulla enim est peccatorum morbis aptior,m diς ηδε ε praesentior medicina, quam poena atque supplicium. Hac enim ratione Christus peccatis nostris remedium exquisiuit, & sing Iarem medicinam fecit,tormentis videlicet,& cruciatibus murulik,quos ipse pertulit,ut auctor est Esaias dicens, Vere Ianguores nostros ipse tulit, di dolores nostros ipse portauit, vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra . Livore eius sanati sumus. Curase igitur iniquitatem suam Iob dixit, quod tot tantasque ei poenas imposuisset. In Hebraeo tamen est , yy hy tun tilpol halhauoni , significat autem ,Ξu t pal adiungere, adhibere quare ad verbum hanc habent Hebraea verba sententiam, Adiunxisti, vel adhibuisti iniquitati meae quae verba in eam partem docte vulgatus accepit, v nςdicinam supplendam este in hac oratione putaret: quare recte conuertit . Curasti iniquitatem meam. Chaldaeus alitem, &Hebraei quis dam poenam supplendum csse putant , di ita locum interpretantur, Ad eas poenas quas ego commerui addidisti, hoc est in me grauius, quam merui a'imaduertisti, sicut capite sexto dixit, Vtinam appenderentur peccata mea quibus iram merui: & calamitas,quam patior, in statera, Quasi arena maris haec grauior appareret.Vnde Chaldaeus, ita transtulit , I by rnn tehaberlial hauati, accumulas ad iniquitatem meam. Hanc sententiam secuti fuisse videntur Septuaginta viri ita reddentes NKτι ἀκαν παρεβων annotasti, si quid inuitus transgressiis sum. Hoc est in sacculo illo, in quo sua peccata consignasse dixerat, repo suisti etiam peccata ista, quae inuitus admisi,doctissime alluden tes ad adolescentiae crimina, quae homines inuiti prope admisisse videntur, quod rerum rudes, S magnis perturbationibus co moti non persecte liberi arbitrij munere fungantur, Haec igitur etiam crimina a Deo cum alijs colundia fuisse queritur Iob, quo tot supplicias neruisse videretur. Saepe enim in hoc libro Iob si gnificauit se timore per ii, ne mae adolescentiae fiagitia Deus tot plagis ulcisci vellet,Consumere me vis peccatis adolescentiae meae,capite superiori dixit.Sequitur deinceps.1 8 Mons cadens defuit,et saxum transfertur de loco suo. a s Lapides excavant aquae, et alluuionepaulatim terra consumitur: et homines ergo similiter perdes. . Reuertitur ad lamentandam communem omnium mortalium

272쪽

ς A P. XI V. D. armiseriam,quae tot periculis,quot ipse subijt, & in se expertus est

exposita est. Quam miseriam cxplicat ex misera aliarum re rum , quae ortae sunt conditione,quas licet firmae videantur,mortalitas tamen coosequitur. Nam mons, quamuis satis. firmus esse videatur,verumtamen aliquando collabitur, & corruit . Saxum licet etiam in selo bene fixum sit, loco tamen suo moueturis N in alium transfertur. Lapides licet durissimi sint, xamen eos mollis aqua cauat assi e per eas sti iis, alluvionς paul tim, quidquid in terra vivit, consumitur, ut in diluuio expertum est. Denique nimis long ' csset res singulas persequi, haec sere sunt, quae firmiores videntur ex quibus facile cogno2itur omnia orta occidere tandem,&aucta senescere, quorum in numero cum ii mines sint, similite uertentur, perdentur, & occident Quod dicit, alluvione paulatim terra consumitur, clarius ponitur in Hebraeo,na m loco paulatim est n)n an sepichelia,spnificat autem germina eius, & quae sine fatione per se vique siti e terra nascuntur, quare ad eg, quae in terra vivunt,reserendum puto, ut sit species N. Pro genere, quae diluuio pariter consumpta sunt. Quidam non qndoctus Hebraeussutat per metathesim literarum hoc nomen a . kre haph esse ortum, quod vertere sonat , ut sententia sit, Vel rit pluuia terrae puluerem. Sed hoc ad Cabala Iudaeorum iam pertinere videtur, quae a multis doetis,& Christianis viris habetur ridicula,quam* naihi non probatur. Septuaginta conuertuntati τε κλυσεν υίατα μῖα FP ιτω της γης inundauerunt aquae supina

cumuli terrae, quod in eandem sententiam dicitur ad eam omnium viventium euersionem significandam , quae facta diluuio fuit, de quo dicitur in Genesi, Quindecim cubitos astior fuit M Genes et.

qua super montes, quos operuerat, consumptaque est omnis ca- . TO,quae mouebatur super terram, volucrum,animantium, bestia

rum, omniumque reptilium . qu* reptant supenterram uniuersi homines,& cuncta in quibus spiraculum vitae est, in terra mortua sunt.Sequitur in Iob.

a o Roborasti eum paululum t is perpetuum transiret. Id est, 'sisti, ut ortus homo breuissim einpore consisteret, Vt deinde longissimo tempore non consisteret, sed mortuus in sepulchro iaceret. Nam illud in perpetuum in Hebraeo est ma nersali quod pcr cty holam exponitur ab Hebraeis, quod non aete num sed longum tempus significat, ut in psalmo, Vsquςquo D Psita 1 1. minc obliui iceris me ma netsali tam longo tempore. Et est qui

dcm ea grauissima natura sua hominum miseria, ut ad breuem vitam homin s oriantur, morti vero longissimae occumbant.

273쪽

Vitae tu mortet comparatio

Breve quidem tempus est vitae, toto tamen aeuo iacet in terra mortalis.Sed illud,roborasti eum in Hebraeo est napnn titquepheu. Conuenitque inter omnes kpnxahaph, ut roborare, & confirma re significet, differt tamen, quod robur hoc,verbi significatione inclusiam vulgatus in personam patieni ira tranSserendum puta uit,& propterea roborasti eum traduxit .s, am sententiam mquitur Chaldaeus interpres nam reddit mn, n tasi eminet, persiacies eum .Reliqui tamen omnes,quos ego sciam Hebraei, hoc robur non in patientem , sed in egentem personam conferendum exsistimant, itot potius praeualere, quam roborare ex illorum sententia significet.Quocirca ita hunc locum explicant, Fortior cris eo in seculum , aut viribusaei praestabis . LQuorum sentisntia vehementer probatur ex Ecclesiastae quarto capite verssi Ia. ubi idem verbum ponitur,& a vulgato interprete,& a reliquis omnibus expositoribus Praevalere exponitur. Si quispit in praeualu rit contra unum Cait duo resistent ei. Et ob eam rem huic sen-rentiae hoc loco Iob Septuaginta interpretes subscripserunt , nam ita conuertunt μαι αὐτὸ ἰς, ο x. - . expulisti eum in finem,& abij t. Immutabis facit m eiu , O emittes eum.Docet quam 1 'cile transeat homo, ut dixit, &qu in facile ex sententia Gre corum Detis vincat, & expellat eum, si faciem tantum eius m

rei t allustitque ad habitum corporis mortui, in quo nihil deesse videtur, nisi vultus splendor, quod ex alba splendidaque, pallida facies eius, & obscura facta sit . Septuaginta conuertunt τι rite ac τω τό ς σισον imposuisti vultum ei, id est, alieni i

11 siue nobiles fuerint filii eius, siue ignobiles non intelliget. a i Attamen caro eius dum vivet, dolebitiet anima illius super Iemetipso lugebit.

Licet miserum per se sitiempus tam breue viuere , ob eas tamen aerumnas,& anxietates, quae hominibus, dum vivunt, obueniunt, potiorem sibi constans iudicat mortem quam vitam. Nam vita deifictus . nec honores, nec ignominia filiorum, quos reliquiecognoscet. Sicut etiam dixit Ecclesiastes, Nec ratio, nec sapientia,nec scientia erunt apud inferos,quo tu properas.Verun- tamen dum hanc vitam agia multo incerore,& lacrymis conficietur, mala enim multa & graues aruinta maiiam per mort

lium

Sicut quidam poeta dicebat.

274쪽

ουκ ους Θανατως απήλαν εις κόνον. Mori iucundum est, cui, non vivere Ecὀt, ut libet. yllam vero ego sortunatissimum duco,qui sine molestia contempsatus,o Parmeno,res venerandas mox rursum illuc redit,unde venerat: Contemplatus inquam solem commune sidus, aquam, nubes, ignem. Haec enim,& si vixerit annos centum,praesentia videbit: & si pat cos admodum anhos, nihil aliud istius videbit augustius. Nundianas esse quasdam puto istiad hominum tempus,de quo loquor, si tenues,& populosas, in quibus magna est turba, mercatus, fures, aleae, colloquia. Si primus abieris, diuertes melius,uiaticum ha hensnulis insensus abijsti. Qui vero immoratur fessiis tandem perijt, &misere consenestens aliqua re sit indigus, vexatur, hostes reperit,insidijs aliude impetitum ac demum, cum in hoc seculum veneri infelici morte desungitur. . . ,

275쪽

C A P. XV.

A D Upondens autem Eliphar Nemanite dixit. I 1 Nunquid piens respondebit quas in xentum loquens, O ini plebit ardor estomactumsuume 3 Arguis verbis eum qui nan es aequalis tibi, loqueris quod tibi non

expedit.

Quantum in te es, euacuisti timorem, O abstulini preces eorum Deo. 3 Docuit enim iniquitas tua os tuum , σ imitaris linguam blaspbeman

tium.

6 Condemnabit te os tuum,ct non ego: labia tua respondebunt tibi. Nunquid primus homo tu natu es ante omnes colles formatuo e8 Nunquid consilium Dei audistho inferior te erit elud sapienti A s Quid nosti, quod ignoremuo'quid intelligis, quod nesciamus. io Et fenes , o antiqui sunt in nobis multo Petuniores, quam patres tui. . at V quid grande est, ut confitetur te DeM; sed verba. tuapraua bre. probibent. . a 2 Quid te eleuat cor tuum , O quasi mag a cogitans , attonitos babel oculosei 3 Quid tumet coni a Deum spiritus tura, ut profero de ore tuo huiuscemodisermonesei ahid es bom vi immacularus sit in ri iustus appareat natus de

lier ea s Ecce inter sanctos risu nemo immutabilis, O eali non sunt mundi in conspectu eius. 16 Quanto magis abominabilis, O inutilis homo, qui bibit quasi aqη iniquitatem ar Onendam tibi audi mrquod vu3.narrabo tibi.

18 Sapientes confitentur, O non abscondunt patres suos. . res Quibus solis dat es terra, non transiuit alienus per eos. . C et o cunctis diebus suis impius superbirio namerus annorum incertηs en tyrannidis eius. I Sonitus terroris si per in auribus illius,s eum pax sit, illesemper is sidiassub catur. - ra et Non credit, quod reuerti possit de tenebris ad lucem, circAntipe a svndique gladium. z3 cumst moverit ad quainendum panem, nouit quod petratus sit in eius tenebrarum dies.

276쪽

CAP. XV. A. 33 4 Terrebit eum tribulatio, o auguma vallabit eum,sicut regem qui pra

paratur ad proelium. 2 3 Tetendit enim aduersus Deum manum suam , O contra Omnipotentem roboratus es. . 2 6 cucurrit aduersus eum erecto eollo,opingui ceruice rematus est.

a Operuit faciem eius crassitudo, O de lateribus eius aruina dependet. Da 8 Habitauit in ciuitatibus desolatis,o in domibus desertis,qua in tηmulos sunt redactae. 29 Non ditabitur,nectersieuerabitsubstantia eius, nec mittet in terra ra- dicem Ram. 3 o 2 cn recedet de tenebris: ramos eius cresciet flamma, o auferetur spiritu oris sui. 3I 2 'n credet frunis errore deceptus , quod aliquo pretio redimen dussit. 3a Antequam dies eius impleantur,peribit, o manus eiusare Rent. 3 ue Ladetur quas vinea, in primo store botrua eius o quasi oliva proj- ciens storem suum. 34 cogregatio enim Dpoeritaseritis, O ignis deuorabistabernaola e

rvm, qui munera libenter accipiunt.

33 Concepit dolorem oe peponit iniquitatem, o uterus eius praeparas

dolos. i Respondens autem Eliphax themanites dixit. QQui primus ante capite quarto locutus suerat, & manum cum Iob conserere incoepitI qui dum reliqui duo amici verba faci bat, hactenus lacu it.In quo prima ii titutio, & lionestissimos h Tum amicorum mores considerare opus est', qui postquam unus quisquam suam explicauit sententiam, reliquis amicis reuerentiam exhibens, nihil amplius loquitur, quousque illi etiam suam dicant sententiam. Nec alius alterius loquentis ullo verbo intemPellat orationem. Quem morem in Ecclesia teneri Paulus praecipit, Prophetae duo aut tres dicant, & caeteri diiud icent, Quod si alij reuelatum fuerit sedenti, prior taceat. Potestis enim omnes per singulos prophetare:vt omnes discant, & omnes exhortetur. Non enim est distensionis Deus, sed pacis, sicut in omnibus eccle- Pςt x.ω iiij sanctorum doceo.Quo exemplo,& quo Pauli offici j praecepto ι'μ - μ' ' 'possumus acriter peruersum morem eorum reprehendere,qui nostris

277쪽

13s C A P. XV. A. stris temporibus in gymnasijs disputant. idum scietiam suam

potius vendicare,quod sophistarum est, quam veritatem inueniare atque docere student,non potest unus alterum disserentem p tienter audire,& tertio eum quoq; verbo interpellat:quare quan istas inuidiae discordiae,& dissensionis faces subiiciat, facile omnes intelligunt. At Paulus eas quaestiones, & con ouersias vitare praecipit,quae generant lites.

a P unquidsapiens respondebit quasi inuentumqId est,inania,& leuia verba dicet, & quae ad propositum non pertineant. Idem declarat Hebraeus.Respondebitricientiam venti, di-

sposione cognitionis vcti, Et implebit ardoresomachumsuum, stomachum, mentem,& animum vocat,quod res meditari,S verba ponderare debeat,sicutconcoquit,& digerit stomachus cibum: ardorem vero nominat verba ira,& arrogantia, infamata. Hebraeus

vero dixit d p cadim Eurum,qui ventus est perflans ab ortu brumali,qui adeo calidus, & inflamatus est,ut tradat Columella quihusdam regionibus nisi vites teguminibns opacentur, vclut halitu stamineo fructus uri. Idem Septuagintaviri intellexerunt laborem interpretantes,quod arrogantiae,& stomachi plena verba obtundat,& magnum alijs laborem asterant. Nec dubium est, quin huiusmodi verba viri sapientis non sint,sed quae pondus habeant,& ad propositium attineant.Nam verba oris sapientis, gratia, ut dicit Ecclesiastes.Ipsa vero inania,& ventosa verba magna prae se stultitiam serunt.Frustra enim dicuntur,cum a re proposita aliena sint. Quocirca dicit Ecclesiastes,Stultus verba multiplicat: siquidem rem nunquam attiiserit. Quare vera est Eliphar propositio, assiimptio vero, quae necessaria cst,ut aliquid in Iob concludatur, falsa est:ntiquam enim liniusmodi verba a Iob facta suere . Sed forte Eliphaa leuia,arrogantia,& iracunda illa Iob ve

ba esse duut decimi tertij capitis , Si fuero iudicatus scio ,

quod iustus inueniar . Quis cst, qui iudicetur mecum veniat, quare tacens consitimor . Duo tantumne facias mihi,&tunc a facie tua non abscondar, manum tuam longe fac a me, de sommido tua non me deterreat . Voca me, & ego respondebo tibi, aut certe loquar &tu responde mihi. Sed cum a nobis expos ta sunt, hoc crimine carere demonstrauimus vere dici poste Ostendentes . Negare tamen non possumus moderatius, & tempe ratius illa, licet vera sint,dici oportere,ut ea in eis reuerentia es, set relicta, quam omnes atq; adeo sanctissimae creaturae Deo exhibere debent. Nam haec verba ipsc Iob capite ultimo reprehen

278쪽

C A P. XV. . A.

dit postquem Deum secum loquentem audiuit dicens, Ideo insipienter locutus sum, & quae ultra modum excederent scientiam meam. Audi, & ego loquar, interrogabo te,& responde mihi. Sed leuiter,& arroganter dici ca iudicari non possunt,quae recte coi stientiae testimonio dicuntur ad aliorum conuitia,& indignas columeIias refellendum. Tantum Iob quispiam sapienter admonere posset,ut quae recte sentiret,moderatius efferret, Sicut ille, qui Psalm os, eandem ita enunciauit sententiam,Consortati sunt,qui persccu'ti sunt me inimici mei iniuste.D us tu scis insipientiam meam delicta mea a te non sunt absconcilia.Ait deinde Eliphaz 3 Arguis verbis eum, qui non est aequalis tibi. Probat, quod dixerat, arroganter atque ventose Iob suisse loco tum.Nam cum eo audebat disceptare, qui longe atque adeo infinitis modis illo esset praestantior,potentiorque Sed saepe hac Dei infinitam potentiam,& scientiam Iob,& consessus est, & demonstrauit: minime vero terrori est aequitati,qua ille nitebatur: sed inquitati, qua a se valde repulerat.In Hebraeo est tradi M, 'a a naeti hocheali belleuario iscon, quod ita etiam reddi potest, Arguere verbis,quae nihil prosunt, id est,an sapientis, ut dixerat sunt vetosa verba,& arguere verbis inutilibus.Quam interpretationem

Graeci secuti sunt vertentes ἐλε, i ἐν ii μαινινοι, ου' δει, arguens in

verbis quibus non oportet. Ex quo concludi vult ipse inania atque ventosa esse, quia nihil attinebant ad calamitatem & dolore subleuandum. Attinebant tamen ad amicorum temeritatem refellendam, qui eius inculpatam vita propter calamitates in quas inciderat damnabant. Et loqueris quod tibi non eandit. Geminatio 'est eiusdem sententiae,ut acrius increpet, si Hebraeorum atq; Crae. Corum superioris versus partis expljcationi assentiamur. Et se tu ne eiusdem esset repetitio sententiae, illo modo superiora verba a vulgato conuersa sunt. 4 Quantum in te euacuasti timorem, O tulisti preces coram Deo. Tum timorem intelligere puto, qui reuerentiam habet,id est, facis pernicioso exemplo tuo, ut nemo reuereatur eum, quo tanta petulantia tu disputare optas. Faci item,Vt nemo precetur eum, quem tu precari non vis: sed cu co potius disceptare,& a quo non aequitate,sed vi opprimi significas. Urget grauissimo incomm do,sed quod minime consequatur ea, quae Iob asilirmauerat, non enim tollit timorem is,qui conscientia timoris,& pietatis maximae,qua Deum coluerat,suam causam apud cum dicere non dubitat,neque preces abijcit,qui conscicntia bene actae vitae, cum qu λPrccc ivt quam honestae sint, debent esse coniunctae,fiduciam, cuc Ioannis

279쪽

:38 C A P. XV. A.

Ioannis verbis utar ad Deum habet. Hoc vero loco animaduertere licet quam sit in ecclesia antiquu,ut callida, & malitiosa verintd- borum nostrorum interpretatione iniqni homines calumniei tur,& impietatis arguant . Quod malum , quam late temporibus nostris manauerit, quantum improbi homines religionis calumnia, non religione, sed inuidia, & malevolentia ducti doctis hominibus timorem incusserint, & ab honestis stud ijs retardaverint, aliorum sit iudicium.1 Docuit enim iniquitas tua os tuum. Duplicem id habere potest sententiam, vel quia mala mente es, Matib. ra, verba tam arrogantia facis. Sicut Christus dixit, ex abundantia cordis os loquitur, Bonus homo de bono thesauro profert mala, Matib. I a. Vel aliter, Ex verbis oris tui co oscitur iniquitas tua, nec iudi te alio opus est,quam ore tuo.Sicut Christus etiam dixit ex ver bis tuis iustificaberis,& ex verbis tuis condemnaberis. Et Eccle- Ecclesio. siastes, Labia insipientis praecipitabunt eum,quam sentetiam. Septuaginta intellexerunt ita conuertentes ει - μασι τόματί reus es verbis oris tui. Sed in quacunque partem accipiantur, noconueniunt in Iob, non enim iniquitate imbutus illius modi verba secit,sed optima conscientia teste, cuius grauissimum testimonium est.Neque huiusmodi verba improbi animi coniecturam faciunt sed recti sis imae conscientiae. Imitaris linguam blasphemantium, In Hebraeo est trum; harum im astutorum, calide agentium, Septuaginta transserunt μνα is potentium, Chaldaeus I u'an hachim in sapientium, quae versiones mihi coniecturam afferunt ad illos allusisse Eliphaz,qui turrim babel aedificarunt, quo se a Deo si

terram iterum inundatione evertere voluisset, defenderent: qui semes. II. Deo resistere,& repugnare velle .uidebantur. Dixernnt enim, ut narratur in Genesi, Venite faciamus nobis diuitatem, & turrim cuius cacumen pertingat ad caelum. Qui Deum ita ostenderunt, ut ob eam rem eorum sermones, sic coniunderet,utillius altu non intelligeret, quorum scelus cum recens prope esset temporibus

Eliphaz,puto doctis viris sath fuisse cognitum. Praesertim cii tantum illius vestigium suisset relictum turris nempe ruinae, illi blasi

emi quidem erant, cum tantum Deo detraherent, ut humanicopibus ci resistere posse putarent.Erant etiam veriti ,& sapientes, i Christus dicit seculi huius, cum tam callidum susceperint consilium,erant & potentes,quod rem tanta moliebantur . Quos Iob imitari dicit, quia cum Deo contendere, & disceptare vole

bai,Sed tange aliud est opibus potentia, de industria sita conni velle quemquam Deo resistere, aliud est Optimorum consiliorum

280쪽

C A P. XV. A. 23

conscientia fretus,quae lege Dei,atque ob eam re cu Deo ipso conuititur.Dei autem praesidio munitus qui fuerit, Deo resistere I o test, Ita enim Christus Deo repugnauit vehementer hominibus

6 condemnabit te os tuum , non ego tabia tua xon restondebunt tibi. Id est,no opus est aliunde accersitis argumentis,& testimonijs ad condemnandum, sed ex dictis, & affertis a te facile unusquisque iudicabit te in culpa cile. Quis enim crimen esse non cogi. Olcet Delim addisceptationem prouocare, in iudicium omnium uidi cem conuenite. Quae cu tu labijs prostrae, & ore iactare audeas, os tuum, & labia tua pro testimonio dicent lin crimen te maximum incurrisse. Sicut Christus dixit, De ore tuo te iudico seruenequam.Quae criminis illatio pondus haberet maximum, nisi re- LM, I reae voluntatis conscientia staret a Iob, cui lex De quae debilitari non potest,praesidio est.. - Nunquidprimus bomo tu nasus es,et ante omnes colles formatuae a Vunquid consitum Dei audim, σ inferior te erit eius sapientiae Quoniam Iob capite decimotertio cum Deo disputare optabat, i& homines,id est amicos suos contenmnens imperitos, & valde rerum ignaros ducebat, dicens, Sed tamen ad omnipotentem loquar,& disputare cum Deo cupio. Prius vos ostendens fabric tores mendaci),& cultores peruerQrum dogmatum. Atque utinam taceretis,& putaremini esse sapientes, Audite ergo correptiones meas,& iudicium labiorum meorum attendite Id graui-uiter pasti is est Eliphaa, & utrumque his duobus versibus urget do incommodo refellit,arrogantia maximam esse demonstrans, Et propterea dicit Munquid primus homo, dic. Id est, cum caeteros homines prae te ita negligas , nunquid alia te rationc extitisset . Putas, quam homines alij,non ex homine genitus, sed ante inii dum factus , id enim signiscat dicens, Ante omneseolles formatus, . . Est enim synedocha pars pro toto, quo tropo sapiens usus est ire Prouerb. st prouerbijs, ut sapientiae diuinae antiquitatem exponeret dicens,

Necdum montes graui mole constiterant,ante omneS colles ego

parturiebar. Quae explanatio mihi magis probatur,caditque in septuaginta interpretum versionem, quam & Chaldaeus persecutus est, ita vertens Km, M MPA ire M pantia ca- cadmaa adambeia abave ima itielidia, nunquid antequam homo esset, sine pa tre,& sine matre natus es t Resellit deinde altero versu,quod cum Deo disputare velit dicens, Nunquid Dei intersuisti consilio: sicut etiam sapientia de se dicit tu prouerbijs, Et

cum eo eram cuncta componens,di in eo cognouisti Deumae ii

feriorem.

SEARCH

MENU NAVIGATION