Didaci a Stunica Salmanticensis ... In Iob commentaria. Quibus triplex eius editio vulgata Latina, Hebraea, & Graeca septuaginta interpretum, necnon & Chaldaea explicantur. ..

발행: 1591년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

61쪽

Genes. 2. Genes. I. Eccles Ao.

Consolatio. nes amistionis fortunarum.

I. Tim. I.

Eccles. I

Um. αt. Tim; serua timorem illius, & in illo veterasce. lx t Et dixit nucua egressi sum de mero matris meae, O nudus reueris tur illuc. Ad terra homo reuertitur vita defunctus, qua hoc loco matrem vocare videtur, quia de terra primus homo factus est. Sicut dicitur in Genesi, Formavit Deus hominem de limo terrae. Cui etiam postea dixisse narratur, Donec reuertaris in terram, de qua sumptus es. Quia puluis es, & in puluerem reuerteris. Ecclesiasticus etiam eadem utitur ratione dicendi, terram matrem vocans. Iugum graue super filios Adama dic exitus de ventre matris eorum, vique in diem sepulturae in matrem onauium. Cinterum haec ratio eruditissima est, qua se vir sanctus consolabatur, cuius vim in eo positam esse puto, ut demonstret copias omnes, & quae vocantur sortianae bona, tandem relinquenda,& amittenda esse. Sicut aliquando, nimirum cum nati si unus, illis caruimus. Quod si amittenda sunt, quid reseri, vel statim, vel paulo post illis priuari λ Eodem argumento utitur Paulus ad probandum amplas diuitias esse contemnendas. Nihil enim ait in tu limus in hunc mundit,haud dubium, quod nec auferre quid posetanus. Et Salomon in Ecclesiaste, Sicut egressus est nudus de vicro matris suae, sic reuertetur, nihil auseret secum de labore suo. Quae ratio tanta est, ut si bene eam percalleamus, haud multum opibus delectabimur, nec earum iacturam nimis grauiter laremus. Quare se quidam consolabatur d icens. Γῆς εχτεβί--ος, γεινος θ'um γρυαν απ6M.tris D m v μ ω, γυμνὸν κῆν p. - . l

f onstendi nudus terram nudusique subibo. uid si rasuri, funera nuda videns.

Plerique autem ita in diuitijs haerent. ita illis sunt addicti, quasi

semper cum eis essent permaniri. Quare non possunt non grauiter in earum am i sis totve dolare. Sicut diues ille, de quo narratur, apud Lucam, qui dicebat animae suae, Anima habes multa bona posita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare. Diaxit autem illi Deus, stulte hac noctu animam tuam repetunt a te. Quae autem parasti, cuius erant λ Sic est ait Christus qui sibi thesaurisat,&non est in Deum diues. Vt vero simus in Deum diuites, oportet nihil confidere diuiti ,sed eas ad tempus commodatas putare. Sic ut quacunque die a nobis repeti possint. Id quod docet Dauid dicens, Diuitiae si assiuant, nolite cor appo-

nure. Vt Paulus etiam scribit Timotheo, Diuitibus huius seculi

62쪽

C A P. L D. 33

praecipe non sperare in incerto diuitiarum suari ii sed in Deo

vivo. Ita enim fiet, ut facile patiamur cum copiarum omnium naufragium secerimus nobiscum cogitantes id, quod dicit statim Iob. Dominia dedit Dominus abstulit. Urget ad se consolandualia argumentatione, quae firmissima atqne certissima est, qua . indignum quidem est, non maximam consblationem in rebus aduersis accipere. Nam vel intelligimus opes esse imprimis ii bis a Deo tributas, vel non. Si hoc, stulti atque imp ij sumus, sin autem illud, ingrati sumus, si aequo animo illas non reddamus, cum Dei nobis voluntate fuerint detractar. Iam vero unusquisq; pius vir pro patre debet Deum habere, sibique persuadere ipsum quidem ei non obesse tanquam inimicum, sed maxime tanquam patrem velle prodesse. Proptereaq; debet intelligere nihil mali

cuiquam nisi eius euenire voluntate. Cum ergo credere debeat

ca amitosus vir a Deo esse, quas accipit calamitates illatas vel putat velle Deum sibi damnum inferre, vel non, si illud, non pro patre iam, sed pro inimico Deum ducit. Quare non bonus vir sed malus est. Sin autem ut fas est existimat Deum damnis asse ferendis non incommodo ei, sed commodo esse velle: sicut si s lium coerceat. Quid plorao quid tristitia contabescitὸ quid potest de fortuna hoc nomine queriὸ an ne bonis affici dolet an ne ex emolumentis laborat λ Quare dubium non est, quin firmis ima laaec consolatio in aduersa fortuna sit. Quo Paulus reuocat Heb. in memoriam, Ha bratos ut consbletur dicens , Obliti estis consolationis, quae vobis tanquam si ijs loquitur dicens,Fili mi nolin ligere distiplinam Domini: nec fatigeris, dum ab eo argue ris. Q in enim diligit Dominus castigat, flagellat autem Omnem filium,quem recipit. Haec tamen con latio, licet vehementissima sit, nihil aut certe parum in aerumnis leuat cos, qui non sunt praestanti quadam virtute praediti.Adeo magnum stuporem non lum vitia atque flagitia, sed etiam non bene sedatae perturbationes mentibus afferunt. Sicut Domino placuit i a factum est. Hoc non est in Hebraea,est tamen in Graeca editione. Continetq; eandem argumentationem,quam superiora verba. Hoc est,quod eum Dei voluntate bonis fuerit euersus,non est cur grauiter tuis inconrodis angatur. Debet enim bono viro gratissima esse Dei voluntas, cum rectissima semper, &ex eius re maxime sit. Idque

desiderare, & precari, Christus docet, ut Dei voluntas fiat sicut ἱμ

in caelo & in terra. Sit nomen Domini benedilrum. Moliebatur machi labaturque diabolus, vi malediceret, non Qtum autem id,

non fecit, sed etiam Deum benedixit. Et equidco pius vir debet

63쪽

3 C: A p. I. D.

non minus pro emolumentis, quam pro detrimentis Deo gra' tias agere. Cum ipsi maximae curae sit, ne aliquid viris piis QE- ita. 9 . ciat detrimentosumve sit. Sicut dixit David,Non accedat ad te malum S sagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Sed quae flagella, & detrimetata, alijsvidentur, tandem emolumenta maxima fuisse apparebunt.bt quia Paulo valde iucunda fuit vo

Phil . r. luntas Dei siue bonis siue malis afficeret, scribit Philippensibus, Magnificabitur Christus in corpore meo siue per vita, siue mor tem . Digna quidem tam ex celso viro deliberatio. Idque ollici, munus viri sapientis dicebat Euripides.

Viros iustos ,& sapientes decet etiam in aduersa fortuna dijs

non indignari.

ar In omnibus his non peccauit Iob labiis suis: neque saltum quid comtra Deum locutua est. . In Hebraeo latius patet oratio. Nam sic ad verbum transeremus,

In omnibus his non peccauit Iob. Quare non ponitur illud labiis

suis, in Graeco tamen ponitur, Sed sic. In omnibus his, quae euene runt ei, non peccauit Iob: nec labijs suis. Recteque additur, & a vulgato & a Graeco interprete, ut declaretur longe aliter factumese, quam diabolus fieri nitebatur. Quod erat, ut Iob Dco con uitiunt faceret, maledicerer,blasphemaretque, sicut ille effetiu- solent homi rum iactabat. Quod peccatum labijs admittitur. Solentque hin udis, ni, iij mines in rebus aduersis saepe lingua Deum offendere. Nam graia Deum offen uiter suum casum accipientes audent Deum incusare, queri ac dere. secum non recte agi stulte affirmare. Sicut quidam dixit.

uem non incusavi amens hominumque Zeumque.

Et propterea dicitur hic. Nihilsultum Iob contra Deum locutus est. 1 Declaraturq; optime sic, quod dicit Hebraeus & Graecus interpres, Non praestitit aliquid stultum Deo. Atque in eo tanto Ia strae salutis discrimine, quo nostra a Deo patientia tentatur, nihil est magis curandum, quam ut linguam mentemq; noliram ab Um. 38. immoderatis de Deo querelis cohibeamus. Sicut dixit David, Polui ori meo custodiam cum cosisteret peccator aduersum me. Et quia difficile est sibi tunc homines maledictis temperare, lin' Iacob. I. guamque suam continere, grauiter in linguam Iacobus inuehitur dicens, Linguam autem nullus homo domare potest, inqui tum malum, plena veneno mortifero. In ipsa benedicimus Deu

a rem: ta in ipsa maledicimus homines, qui ad imaginem, similis

64쪽

C Λap. I. D. 33 similitudinem Dei facti sunt. Ex ipso ore procedit benedictio &

maledictio. Caeterum illis verbis summam facit auctor libri t tius acerrimi belli, quod diabolus aduersus Deum sanctumque Iob suscepit: quibus declarat Deum sanctumque virum praeci rissimam victoriam ab hoste nefario reportasse.

r ctum enautem, cum quadam die venissent sir Dei, stiment ΑΓ eoram Domino, venisset quoque ato Direr eos, O llaret in eosectu rio. a Vt diceret Dominus ad atani Vade ventae aut re ondens ait, cim cuiui terram, O perambulaui eam. 3 Et dixit Dominus ad Satan, Nunquid considerosi seritum meum Iob, quod non sit ei sinulis in terra, vir semplex O recthu, ac ιimens Deu ,σ recedens a malo, O adhuc retinens innocentiam' Tu aurem tam monsi me aduersu eum, ut antigerem eum frustra. 4 Cui respondens Satan ait, Pellem pro pelle, σ cuncta quae babet ha- nmo, dabit pro anima sua. lioquin mitte manum tuam, O tange os eius o carnem, O tune videbis, quod in faciem benedicat tibi. O Dixit ergo Dominus ad Satan, Ecce, in manu tua est, veruntamen animam illius siema. 7 urcsso igitur Satan a Lm Domina, percussit Iob ulcere pes O , a planta pedis usque ad Verticem eius . . 8 ab tesusaniem radebat, sedens insterquilinis. Cy Dixit autem illi uxor sua, Adbuc tu permanes in simplicitate tua d b, nedic Deo, morere. r o Qui ait ad illam, Quasi una de stultis mulieribus locuta es. si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus i in omnibuι bis non peccauit Iob labij, suis . II Igitur audientes tres amici Iob omve malum quod accidisset ei, vene. runt singuli de loco suo, Elipha Themanites . σ Bald .d Subites, Osopbar Naamathites. Coudixerant enim, Ut pariter venientes viset rent, eum. O consolarentur.

occumque elevasseat procul oculos βιος, ποπ cognouerunt eum: em ticlamantes plorauerunt,scissisque vesibur spa serunt puluerim fueri caput suum in caelum. 33 Et sederunt cum eo in terra sieptem diebus oesi rem noctibus, oen mo Detu Mur ei verbam: videbant enim dolorem se ν ementem.

. . . . ta C a. 1 Factum

65쪽

Oportet seni per vigilate. Luc. a.

x Pet. s.

x Actum es autem eum quadam die venissent filii Dei. O starents coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, o staret in conspecta eius. Narrauit autor libri prael uim quod cum Iob diabolus cominia sit, quo luit ignoruiniose victus. Narrat nunc aliud longe crudelius , quo cum eodem sancto viro iterum decertare ausius est. Ex quo intelligitur, quanta sit huius deterrimi hostis contumacia. Qui prostratus, fusias, ignominiosm; in fugam coniecitus, nihil sermidans non dubitat pugnam maiori vi redintegrare. Quare apparet illos imprudenter iacere, qui quod semel, aut iterum ex illo victoriam adepti siant, negligentiores fiunt. Sed intelligere debent, quod cum sit gratiissimo erga nos odio, victoria irrit tur , crudeliorquest, quod si bellum post aliquam pugnam esse quandiu intermittit, ob eam rem esse, ut incautos opprimat. Quare illud, quod Christus nobis dat, sapientissi inum est consilium, Viaate omni tempore orantes. Et Petrus,Sobrij estote,&vigilate,quia aduersarius vester diabolus, c. Ita prudentissime fecit David, qui semel & iterum ossicijs vincens &pros terra S, Saul, licet pacem ei offerret, non securiorem, sed cautiorem factum,se recepisse narrat scriptura cum si ijs suis in tutiora i ca, iterumq; cundem cum vicisset confugisse ad regem Achis.N ihil enim credendum est hosti immani; cum perturbatur odio, sicut monet in E esiastico Sapiens, Non credas inimico tuo in

aeternum. Narrat autem hanc secundam pugnam narratione re

petita a collocutione diaboli cum Deo. Quae eodem modo quo prima explicanda est. Quare nihil erit,quod eadem iterum reseramus. Tantum illud animaduertendum est, quod addit Deus superiori sermoni,quem cum diabolo habuisse libri author stria pserat. Et adhuc retinens innocentiam. Non praetermisit Deus quod sibi & seruo suo laudi maximae erat aduersarioque ignominiae. Quod licet fuerit liberis fortunisq; omnibus milere spoliatuS,

nullum tamen crimen admiserit, sed innocens inculpatusq; pe manserit. Est enim egregia virtutis laus, quod se Deo tentati ne probauerit. Et ita dicit Iacobus, Beatus vir qui susseritent tionem. Tu autem commouisti me adae sus eum . Sed quare diabolus Deum coinmouere potuit 8 Id certe facile cognoscitur exsuperioris capitis historia. Nam ea re, qua a Deo licentiam impetrauit vexandi Iob, eadem Deum commouisse credendii est. In petrauit autem huiusmodi licentiam iactans no veram,sed me cenariam

66쪽

C A P. II. A. 37

cenariam esse Iob virtutem. Ex quo & utilis ad Gicia & ad contemplationem iucunda doctrina constat, qua inquam ratione In ἰqul, ho- homines nefarij a Deo potestatem consequantur affligendi ex- minibu . ecruciandique bonos viros. Quod quasi ccrtare cum illis de vera i Emd i satis virtute videantur, & quasi dicere eos officii muneribus non es e tendi bonos. deditos, posseq; iniurijs & columelis suis in illos id,ut appareat,

efficere. Quam peruersam illorum cogitationem, ut Deus fausam esse declaret, sicut diabolo potestatem fecit, hac de causa tantis malis, & calamitatibus appetendi Iob, ita & illis, incommodis afficiendi sanctos viros. Sicut perfidis hominibus Deus

concessit facultatem, tantam Ecclesiae tuae comparandi pernia Eeelesia eueciem, totque vulnera imponendi, quantam & hodie videmus, & Dςμ . periemus, si superiorum temporum memoriam repetamus. P Quod de vera religione cum illa contendebant, moliebanturq; illam a vera in Christo pietate amouere. Quo vero meliori mo

do declarari potuit, id nullos vel potentissimos homines essicere potuisse, quam illam eorum libidini permittendo Θ Sic, ut liacet esset omnibus humanis piaesidijs destituta, vinci tamen,&euerti non potuerit. Ide dico de alijs singulis sanctis viris, quos

homines scelerati iactarunt, conculcarunt, & varijs miserabilibusque modis necarunt. Quibus rebus corum virtus non solum inon fuit compresta, verum iam in omnium hodie ore versatur.

Quod debet quidem valde virum bonum leuare, cum aliquem improbum hominem habuerit infestum, sciatque cum illo apud Deum de sua virtute certare. Et ea de causa ab ipso potestatemcu adeptum fuisse nocendi, quo eius virtus percrebrescat & manifesta fiat. Qui vero aduersarium vehementer reformidat, cum periculum de se fieri recuset, indicat aut nulla prorsiis, aut valde infirma virtute esse. Secus ille, qui canebat, iudica me Dona, Psalm. 2Dne, quoniam ego in innocentia mea ingressus sium,& in Domino sperans non infirmabor. Proba me Domine., & tenta me, Ure renes meos, & cor meum. Non enim est, quod sibi quisquam arroget, aut suae virtuti blandiatur, quousque cum aliquo improbo D;ibbi; mu viro in certamen dimicationemque venerit.Qui vero alijS iniu- n ob eunt. rias, & detrimenta imponunt,pro certo quidem habeant diabo- qui allis iniuli se munus obire, Deum aduersus illos homines commouentes: .& utinam dicatur illis, quod Deus propter Iob diabolo dixit,

commouisti me aduersus eum ut aflligerem eum finfra, adverbium, fruIira, ad superius verbum pertinere existimo. Id est, Me com mouisti thustra: nam id, quod sperabas non CS consecutuS. Fru itra enim esse dicitnr, quod exitum non habet speratum. I ta etia

67쪽

3s C A P. II. A.

homines iniqui frustra commouent Deum atque irritant adire .sus sanctos suos. Non enim fiet, quod quaerunt. Quos ob ea rem Dauid confundi optat dicens,Cofundantur omnes iniqua agentes superuacue, id est frustra. Nam in Hebraeo est, zpm recam. . Sed in hoc loco Iob est, da n hinam, quod est gratis. Ita vulgatus . interpretatur Exodi. 2I. Verset. Sex annis seruiet tibi, in septimo egrediatur liber nan hinam gratis sine precio, & in Genesi 29. vers. I s. nunquid quia frater meus es, dari hinam gratis seruies mihi Θ Dic quid mercedis accipias.Et ita hoc loco largum inter pretatur, Nu magan quod Chaldaeis est gratis, nullo merito. Lia i cet versio Latina e regione Chaldaeae posita, frustra vertat. SO . cundum igitur Hebraeum,& Chaldaeum interpretem optime quadrat explicatio. D.Gregorij in commentari js huius loci, qui ita hunc locum explicat. Urepigerem eum gratis, id est, poenas ab eo peterem nullo merito suo. Potestque ad Satan etiam referri in hanc sententiam. Commouim me gratis, id est, cum nihil inde isti diis, nihil utilitatis sis percepturus. Et ita intelligens vulgatus noster frustra vertit, Craxum interpretem secutus, qui λακεν is id est,frustra reddit. Hoc etiam est ingenium perditorum homi num , qui gratis, nulla iniuria lacessiti alijs perniciem moliun- Trouer. I. tur. QUOS etiam describit sapiens in Prouerbijs dicentes, Veni nobiscum insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra. In Hcbraeo est idem verbum, zan hinam, gra iis, id est, illis afferamus detrimenta,licet de nobis non male meruerint, nullaque re nos prouocauerint. Quod dicit. Uta pigerri in Hebraeo est, ' x,ci, lebaleho.Quo verbo magis ampIificatur calamitas Iob comparata. Nam significat hoc verbum, ut deuor rem, velut consumerem eum. Siquidem grauissima &prorsus inaudita sunt incommoda allata sancto Iob. Cui respondens Satan ait, Pellem pro pelle, cuncta, quae balet bomo, dabit pro anima sua. Mihi hoc loco placet declaratio divi Gregorij in comment rijs.Qui hac oratione diabolum alludere dicit ad eam rationem agendi, qua ut gladium capite minantem caucamus, brachium opponimus. Ita dicit ille, quia Iob sibi timebat, patienter tulit M- fortunis euerti. Sicut etiam in naufragio libeter opibus amissis ad tabulam confugimus, ne fluctibus obruamur. Huic explica tioni assent1tur Chaldaeus,qui ita conuertit, max brutam N ebara metui ebara, id est, artum pro artu. Quo responso descriptis si me declaratur, summa diaboli inuidia, qui nullum hominis,

atque adeo egregium ,& singulare ossici; munus 1 vera virtute

68쪽

sam.Quem imitantur homines inuidi,qui ut frequenter usu euo Inuidi inte. nire vivemus, Nunquam officia,quae alij praestat virtuti,sed alijs nium. causis vitiosis attribuunt, ut qui sortiter agit, temerarie egis Iedictitant,qui sobrius, & frugi est,parcum atque tenacem esie clamant: magnanimum, ambitiosum&arrogantem. Itaque licet omnem lapidem moueas, in omnemque te partem conuertas,

nunquam cum inuidis hominibus ages,ut te bonum & honestum virum appellent. Diaboli enim mores sequuntur,4 quo vel Deus comnipotens elicere non potuit confestionem patientiae & innocentiae Iob. s Alioquin mitte manum tuam, O tange os eius O earnem, O tune . 'γidebis, quod in facie benedicat tibi.

Eodem modo haec verba explicanda sunt, quo & alia superioris capitis, quibus similem licentiam pollutauit. Taritum hoc loco notare possumus quod Chaldaeus faciem Dei, verbum eius, filiuDei appellare videtur.Vertit enim, di, luden lo Trinita, ex amphe me marach lar ea inach si non in faciem verbi tui im Clialdaeo inritabit te. Ita etiam Zacharias in carmine illum nominare vide p φ' turdicens, Ti, puer propheta altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius. Et Paulus eum vocat splendorem gloriae,& figuram substantiae Dei. Quare cum Iudaei m gnam habeant fidem Chaldaeo interpreti,aptus hic locus appa ret ad eis Trinitatem probandum. 6 Dixit ergo Dominus ad Satan, Ecce, in manu tua en , verumta enanimam Erius serua.

Anima hoc loco vitam significat scut in Exodo, Reuertere in Exodi

Egyptum, mortui sunt enim omnes, qui quaerebant animam tuam, id est vitam tuam tollere. Et apud Matthaeum, Vade in ter Matia. r. ram Israel, defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri. Voluit Deus, ut diabolus Iob quam crudelissime torqueret. NO-luit autem ut interficeret,quoniam habebat in animo eum miser ijs omnibus leuare, quem in tot miserias detruserat: postquam fatis eius esset patientia tentata, & posteris omnibus ad perpetuam memoriam demonstrata. Quod fieri oportebat,nam sicut Deus Iob incommodis afficiendo eius eximiam vixtutem osten Magna Dei derat, ita ab incommodis liberando par erat, suam ut ostende- it m i

rei benignitatem, pietatem, curamque bonorum omnium, Ut betare.

exemplo Iob,& infinita Dei erga illum benignitate excitarentur posteri adsimiles miserias aequo animo toleranduin N ad bene de Deo in aduersi sortuna sperandum . Ob eamque rem Da

69쪽

Morbus Iob

quatis tuecit. Quo morbo Iob fuerit affectus

C A P. II. B. uid in magnum luctum detrusiis, ut Dei subsidium impetret, ita

precatur, Clamavi ad te Domine tota die, expandi ad te manus meas. Nunquid mortuis facies mirabilia, aut medici suscit bunt, & confitebuntur tibi e Nunquid narrabit aliquis in sepii chro misericord iam tuam3 & veritatem tuam in perditione λ id est, Si ego his laboribus absumptus morior, quo pacto tua mis ricordia,quam in miseris opem fercndo declaras,& veritas tua, quae in praestando auxilio, quod promittis precantibus, demonstratur cognosci poteritὸ & alio loco ait,Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion. Christusque in alio psalmo eodem argumento utitur ad ro, surrectionem sitam a patre impetrandam dicens, Ad te Domine clamabo,& ad Deum meum deprecabor, quae utilitas in sanguine meo dili descendo in corruptione λ Nunquid confitebitur tibi puluisp aut annuntiabit veritatem tuam ρ Audivit Dominus , α misertias est mei. Boni igitur viri, quia malis, S miserijs Dei praesidio vindicantur,valde Dei laudem, & gloriam amplificant. Hac ergo de causa noluit Deus,vt Iob in tantis aerumnis, & calamitatibus animam ageret.

7 Fgressus igitur Satan a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo, a

planta pedis, usque ad verticem eius.

Quid sit egredi a facie Domini superiori capite explicuimus. Quod nam vero hoc fuerit ulcus, quo Iob dicitur fuisse percusisus,incertum est. Dubium tamen no est suisse grauissimum morbum. Id enim scriptura signiscat pessimum eum dicens. Ed a planta pedis, usque ad verticem capitis co fuisse percussum: id etiam intelligi potest ex ea licentia, quam diabolus postulauit &obtinuit, ut carnem ossaque feriret. Cumque Deus omnia praeter vitam, eius libidini permitteret, non dubito, quit hic morbus per omnia ad unum membra manauerit,& ad otia etiam ponetrauerit. Sic, ut totum corpus contabuerit. Quod capite decimonotio huius libri planum sit. Nam dicit ipse iob, Halitum

meum exhorruit Uxor mea, & Pelli meae cosumptis carnibus adhaesit os meum, & derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. In Hebraeo est,rner selitavicus ex nimio natu calore.Quod

verbum ponatur sepe in I 3.capite I euitici, ubi de lepra agitur. Quare Elephatialis huiusmodi morbus sorte fuit. Vidctur enim Elephantia sis acerbior quaedam esse lepra. Nam medicina mitiagata in lepram teste Galeno transire visa est. DiiDi t vero a Camcro morbo, pestilentissimo, quod Cancro una tantum corporis pars extabes at, Elephantiali vero totum corruS. Licet autem

70쪽

si morbus melancholicus, ut Calenus &alij mcdici tradunt, si materiam eius spectemus: veruntamen est calidus, si essicientis

cauta rationem ducamus, ut apte conueniat in cum nomen,

rnet eliin quo ab Hebraeis appellari dixi S. fit enim propter debilitatem splenis non valentis seces iecoris , quibus auture Purgare. Quibus perturbatus sanguis, si ad aliquod sing*lare

membrum deseratur, cancer fit. Sin autum tantae feces reliquφfiant, tantoque calore moueantur , ut per totum corpus posSint

manare, Elephantiasis fit. Ex quo fit authore Galeno, Ut in regio .c nibus frigidis Germania,& Mysia non grassetur, sed in calidis Alexandria, & alijs qualem Hus in primo capite esse diximus. cui risu famem radebat sedens lacterquilmio. Sterquilinium hoc ex cinere congestium suisse intelligendum est. Nam in Hebraeo elt, 1 cebat, ara beepher in cinere. Eratq; lugentium habitu , Ut c gnoscitur ex. q. . Esther, Planctus ingens erat apud Iudaeos, Iς- iunium, ululatus,& fletus. Sacco & cinere multis pxostr to uten PDL IOI.tibus. Et ita intelligitur illud psalini, Cinerem tanquam panem manducabam, & poculum meum cum stetit miscebam. Est enim optim* Dei trutigandi ratio, cum punit, sic humiliter gerere, ampliusque deprimere. Ita David Absalon fugiens, cum Vr retur V conuitio Semei dixit, Dimittite eum, ut maledicat iii ta pkarceptum Domini. Si torte resipiciat Dominus afflictionem meam,& reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac. Eoque Optima Dei sorte referebatur, quod testa saniem raderet. Quo facto repor-- Latasse intelligitur iam de hoste victoriam, cum casiam suum ace bissimum tam patienter tularit, Deumque situ abit ii O mitig ndum ςurauerit. IR Fili dam Graecis codicibuS additur a. his verbis textus et mἰM. cxtra urbcm hoc est sedebat in sterquilinio extra urbem. Quod non est in Biblial egia, quam nos in primis sequimur,quod summa cura magnisque sumptibuS e cussa fuerit, neque in Complutensi. Neq; in his Biblijs est, καπso,

sterquilinio, sed melor cinere. Non est tamen alienum, neque incongruum, Virmnque comic n ire potest, a Graecisque exponitur. Et ob eam rem iob cum Christo tra urbem in Caluario Cruci alligo, de vulnerum pleno apposite consertur.

9 Dixit autem il7ι - Adbux tu permanes in simplicitate tua'be

nedic Deo, o morere.

Quidam h edic per maledic, sicuti alijs huius & seper Ioris capitis locis usurpari dicunt. Quod cum Graeca versione cohaeret, quae ita vertitur, i, ν - rutaria, dic Verbuma j maodin Deum, & morere .Potest tamen non per antir h. asim, sed

SEARCH

MENU NAVIGATION