장음표시 사용
141쪽
test , est in universale in repraesentando. Ubi notandum quod universale objectivum est abscdute multa , quae sunt form liter Logi e , seu relative unum. Univer- fale autem in repraesentando est absolute unum , & formaliter Logice , seu relative plura , scilicet, una idea, quae potest multa repraesentare. Datur igitur universale formale ob)ectivum a parte rei,quod est ob jectum scientiae, & universale formale in re-piaesentando , quod est idea , vel scitntia universalis , de qua non est modo quaestio. Hic enim tantum agitur de objecto scientiae,non de ipsa scientia. Quomodo autem omnes homines unx& eadem idea repraesentari possint , brevi ter accipe. Certum est quod possum concipere hunc hominem , seu Petrum ut homo
est praescindenJo ab ejus differentia indi
'viduante eo modo , quo praecisiones explicavimus non considerando scilicet accidentia singularia , & contingenzia , per quae differt ab omni alio ; sed consideran do tantum , vel concipiendo quod homo est , in quo similis est omnibus hominibus. Certum est,inquam, quod illa idea , quam
tunc in mente efformo, est una,atque Unius
tantum objecti idea. Et tamen illa idea omnem, & quemlibet hominem repraesentare porcst , ut pater. Quia nimsrum in ratione hominis omnes similes sunt. Ita uti possim conjungere in mente illam ideam
142쪽
C .III. DE UNIVERSALI. Pominis cum id a singulari cujuslibet hominis , vel omnis hominis : dicendo scili-icet in mente, hcmo , vel ule homo , vel omnis homo,vel quidam homo,nunquam mutando ideam hominis. Sed ut haec clarius intelligantur , ex minemus hanc. propositionem mentalem, quae universalis est omnis homo e sit animal θ
quid enim sibi vult somnis homo ) nisi
omnes homines non sunt actualiter , &. absolute unus homo , sed multi ; neque Concipio omnes homines ut unum acti aliter hominem. Neque enim hoc possibile est,
aut necessarium; homo autem sic conceptus est una tantum idea , ut patet , quae Om nem hominem repraesentat. Sequens plS
politio quilibet homo est animal ) id cla-
gius intelligendum praebet. Nam ea estaeque universalis , ac primari atque Omnem , dc quemlibet hominem pariter tagnificat , & repraesentat. Idem quoque denotat propositio universalis negativa, nullus homo est lapis , nam ita quemlibet hominem si mificat . ut simul omnem
hominem significet. Similiter, quando concipio quod omnis homo est animal , non concipio quod omnes homines sint actualiter, & absolute , seu physice unum animal; omnes enim homines sunt multa animalia , non unum duntaxat. Et tamen, ut vides , animal est
143쪽
1 1 P A R s. I I. META Ps. una tantum idea, qua omnes homines in mistione animalis repraesentantur.Quia scilicet
in ratioue animalis sunt similes, atque ideo non actualiter physice sed λrmaliter L gice, non absolute, sed relative tantum ad unam ideam sunt unum animat,id est aequivalent uni animali, vel perinde se habent,
ac si ab olute essent unum animal ordine ad illam ideam . qua omnes TeD-
De proprἰetatibus universalis. Nostrum vero universale esse Verum universale probatur & confirmatartum ex definitione , tum ex proprietatibus universalis , quae ei solummodo ad exclusionem aliorum universalium,conveniunt.1 . Enim universale definitur c unum inmu tis , 9 unum aptum praedicari de multis)atqui certum est , & evidens naturam humanam V. g. seu hominem esse in multis,& e sic aptum praHicari de multis a parte rei, quia multi existunt homines, de quibus Omnibus , & singulis praedicari potest
quod homo sint. Omnes autem homines sunt formaliter Logice, seu relative ad unam &eamdein ideam unus homo a parte Tei. Ergo universale eo modo, quo expli
144쪽
CA d. III. DE UNIVERSALI. Icavimus, cst vere unum in multis a parte Tei & unum aptum praedicari de multis e proindeque veram habet rationem, seu definitionem univesalis.
2. Proprium universalis est quod sit neces farium , & incorruptibile. inia cum objectum scientiae sit necessarium , & incor ruptibile ; atque universale sit objectum scientiar : illud debet esse necessarium , &incorruptibile. Atqui species hominis , Scalia quaelibet species creata est necessaria , S incorruptibilis a parte rei ; quia videlicet qua libet species necessario existit , &conservatur per generationem z ac proinde aiecesse est existere homines, & alia cujusti-bet speciei individua , non tamen laoc, vel illud ; nec est ullum agens naturale tantae virtutis , aut potzntiae, quod
possit hoc impedire , vel totam speciem hominis aut aliam cuiam libet destruere. Unde quaelibet species necessaria est a parte rei & incorruptibilis , atque in aeternum duratura naturaliter. Et quamvis de fide certum sit mundum aliquando finem habituram per divinam potentiam/ quantum ad rerum generationem . Philolophus
tamen rerum naturam considerat , & lumine naturali.
3, Universale est posterius singularibus , id est , posterius natura: quia non potest existere nisi in singularibus, & per ipsi
145쪽
i PARs II. METAPH. singularia. Cum nimirum universale labhil aliud sit , quam ipsa singularia , quatenus sunt formaliter Logice unum, seu I lative ad unam, & eamdem ideam. - . Denique universale est objectum scientiae, seu ens scibile : quia nimirum estens verum , reale , incomplexum , & ne cessarium eo modo , quo explicavimuS. Hinc vides evidentissime non solum definitionem , verum etiam omnes proprietates universalis nostro universali optime Convenire : quod nullus de seo poterit demonstrare. Quapropter totum negotium peractum esset, & illa celebius quaestio clare explicata, & resoluta: si cum vitis doctis duntaxat ageremus. Placet tamen in gratiam Tyronum opiniones aliorum, eorumque rationes breviter referre , atque refellere eo libentius, quo nostra sententia per aliarum opinionum oppositionem magis elucescere pol cst.Nam opposita juxta seposita clarius elucescunt. Prius tamen qUaedam solvendae sunt objectiones , quae fieri
possunt conira nostram conclusionem.
Solvuntur objectionis. Bjic. I'. Universale est unum In multis, sed implicat contradictio
146쪽
- . CAP. III. DE UNIVERsATI.. in quod sit aliquid unum in multis ;nam illud e sset unum , & non esset unum aelset unum ex suppositione , S: non ellet unum , quia esset multa. Quod enim identificatur cum multis est multa. Ergo Implicat esse universale.
Rei p. Dist. Min. Implicat contradictionem quod sit aliquid unum in multis videlicet , quod sit actualiter , & physice' in multis , & actualiter, & physice ianum, Conc. Q Aod sit actualiter , & physice in multis , & relative unum in ordine ad unam , & eatidem ideam , id est, forma -l iter Logice Neg.& Neg. Coniseq. Objic. 10. idquid existit est singulare : ergo nullum st universale. Resp. Dist. Ant. Quidquid existit est singulare absolute , & physice C Onc. virtualiter ; & relative ad lcientiam , seu formaliter Logice N 'g., &Neg. Conseq- Nana ipsa singularia sunt ipsum aniversale , quatenus sunt formaliter Logicc unum eo mo
Objic. 3'. Universale est necessarium , sed singularia sunt contingentia ; ergo sngulaesa non possunt esse universale. Resp. Dist. Min. singularia sunt con-ringentia actinaliter , & in iudi viduo conc. virtualiter, & in specie Neg. &Neg. Con- seq. Cum enim species omnes necessario conserventur pes generationem , ut ja n
147쪽
ras P Ans II. Metaph. dictum est , necessariun quoque est semper existere singularia,quae speciem constituunt; quamvis non sit necessarium hoc , vel illud singulare existere. Quapropter licet
singularia pereant actualiter ; cum tamen succedant alia , ac substituantur loco prio- Ium : cadem aequivalenter, ac virtualiter permanent ; id est , perinde, se habent in ordine ad scientiam , ac si eadem semper actualiter permanerent. Maxime curri scientia non consideret singularia quatenus differunt per accidentia diversa ; sed quaten iis similiasunt, & indeterminate. ,
Objic. o. Similitudo singularium est illud, per quod singularia sunt unum unitate universali . & relativa ad scientiam ;atqui similitudo cum sit relatio dicit essentialiter plura ; ergo non potest esse illud, pox quod plura sunt unum. Resp. Dist. Min. Similitudo dicit essen tialiter plura actualiter, & physice, conc. virtualiter in ordine ad unam , & eamdemidea 13 , seu formaliter logice Neg. Dist. Pariter conseq. Ergo similitudo non potest csse illud , per quod plura sint unum actualiter, & physice , Conc. formaliterlogice, Neg. Objic. Deniqne. Tota natura Universalis adaequale praedicatur de quolibet individuo ; sed universale nihil aliud est , quam ipsa singularia, sive naturae singu-
148쪽
CAp. V. DE UNIVERSALI. Is Iares omnium individuorum ; ergo quando praedicatur natura humana universalis de Petro , omnes naturae singulares omnium hominum de ipso praedicantur. Ac proinde ista praedicatio est falsa. Resp. Dist. Mai. Tota natura universalis adaequale predicatur de quot 1bet individuo actaeialiter , & phy sice Neg. virtualiten,
seu forma liter logice conc. & concessa minore Neg. Conseq. Nam quamvis si Ia natura Petri praedicetur de Petro actualiter , perinde est tamen in ordine ad eamdemideam ac si omnes naturae singulares de ipso praedicarentur. Cum una , & eademidea hominis tam omnem hominem collective, quam quemlibet distulative aequaliter repraesentare possit adaequate.
Uni vers te Platonis refellisur.
CIrca universalium existentiam prima se offert opinio Platonis , qui , ut ait Aristoteles quasdam ideas rerum omnimum singillarium ab iis realiter separatas admisit ; ideam v. g. hominis quam totam dicebat eisi per se essentialiter hominem :ita ut Petrus, & Paulus, & alii homines fingulares non sint homines, nisi Vrimitationem, & participationem illiv.
149쪽
r 8 P A n s. II. M E T A MI. adeae. Cum enim sciret objectum scientia vile necessarium , & necessario existere ; vuderet autem quaelibet singularia perire: illas ideas separatas a singulaIὶbas , atque ne cessirio existentes effinxit quamvis , ut probabilius est , nullas ideas separatas, nisi in mente Divina , admiserit. Sed quomo-ddcimque sit, haec opinio est falsa. Probatur. Quia unaversale cst unum in multis , & unum praedicabile de multis; atqui illae ideae separatae a singularibus, sive in mente Divina considerentur , aut ubicumque volueris , non sunt in multis, nec possunt inesse multis , aut praedicari de multis : Ergo non sunt universiales.
Prob. Min. Quia idea quaecumque separata non potest simul inesse multis singularibus , & esse separata realiter a sing laribus t hoc enim implicat contradictionem. Vel igitur erit in singularibus idem-tificata, & sic erit singularis , ic corruptibilis : vel erit a singularibus separata, &11c nec simul inesse multis singularibus ι. neque de ipsis praedicari poterit.
Unioersale Nominalium refellitur.
SI cut Platonici universale a parte rei ex tra singularia agnoscunt: ua Nomina-
150쪽
CAp. TI. DE UNIVERs Ahy. D Ies solos conceptus, & voces este universales contendunt. Nam idea hominis , inquiunt , omnes homines repraesentare potest;& illa vox homo omnem hominum si gnificare. Sed refellitur haec opinio sequentibus rationibu S.I'. Enim voces , & conceptus non sunt universale inessendo , nec in praedicando, ut patet , sed tantum in re prae lentando , &sgnificando : ergo non sunt universale, de quo nunc agitur. Cum universale definia r , unum in multis ἡ & unum aptum pra dicari de multis.
Prob. Atit. Quia idea hominis v. g. Neque multis hominibus inest , neque de ipsis pratilicari potest. Neque enim dici potest quod Petrus sit idea hominis , ut manifestuim est : neque scientia est de rerum
.i ideis, sed de earum naturis. Scientia enim rarum naturas corisiderat , non ideas : cum
idea sit ipsemet scientia. . ao. Quia scientia est de rebus necessariis dumtaxati, non autem de contingentibus ; nam de contingenti non datur cognitio certa per discursum , sed per sensuum evidentiam tantum atqui nihil est magis contingens , quam ipsa idea vel conceptus , qui ab intellectu effingitur; ergo neque conceptus , neque voces sunt univer-