Antiqua priscorum hominum philosophia evidentibus demonstrationibus cum vera scientiae methodo restituta. ... Autore Reverendo patre Bernardino d'Andre'e Carpentoractensi, ordinis Capucinorum, .. Metaphysica. Autore reverendo patre Bernardino d'Andre

발행: 1694년

분량: 264페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

ν3Ο ΡΛR s. VII. M E T A P καRespondent Nominales. Voces praedita cantur de multis, & conceptus sunt objecta scientiarum , quatenus supponunt formali te r pro rebus per voces signiscatis, vel per conceptus repraesentatis. Sed contra. Ergo non voces, neque coruceptus , sed res ipsae , quas voces significant , & conceptus repraesentant, sunt universales.

misersale I hominarum refellitur.

R Elictis Platonicis , & Nominalibus

incidimus in Thomistas , qui magno distinctionum , ac praecisionum apparatu non solum ad universilis fabricationem per mentis operam ; velum etiam ad illius propugnationem te accingunt non meliorem prae caeteris fortunam sorti turi. Dicunt itaque Thomistae nullum dari parte rei universale , sed omnia esse singularia , & contingentia ; neque rerum naturas distingui realiter a singularibus , sed tantum virtualiter : atque ita nullum esse universale nisi intellectus abstrahat rerum naturas ab earum differentiis individuantibus ; sicque illis tribuat formam universalis. Id est , nisi intellectus consideret v. g. hominem pi aeci .e non considerando dif-

152쪽

CAP. VII. DE UNIvERs tr. II iselentias numericas , 'per quas ad singularia contrahitur in ipsis multi plicatur : nomconsiderando, scilicet quod sit hic, vel ille homo,Petrus, vel Paulus , sed abstrahendo, ut aiunt , ab hecceitate, Petreitate , oc

Clim enim homo , inquiunt, multipli cetur per differentias , sive unitates nume ricas ; si sine differentiis numericis concipiatur , necesse est ut sit unus homo , sive una natura humana unitate universali: quaecum nihil aliud sit quam narurae omnes ab sttactis a singularibus quibusque hominiabus; necessie est etiam ut sit apta inesse omnibus, & singulis hominibus , atque de ipsis praedicari. Quapropter juxta eorum opinionem uni versale materiale , seu fundamentale est a patio rei illa similitudo, singularium , sive unitas virtualis uniis versiale vero λrmale est illa unitas, forma---lis, quam ivibuit intellectus naturis sing

laribus,dum eas concipit per modum unius=, naturar, non considerando earum , differen tias individuanaeS.

Per quem verb aclam intellcctus Q πuniversale magna est inter eos controveresia ; quod magnum est falsitatis indicium Alii namque afferunt fieri uni versala pex abstractionem intellectus a genuis , cujuMomium est, inquiunt, denodare phantas a conditionibus individuantibus. Ira

153쪽

ΤJa R A R s. Ι I. M ET A iut species , sive idea , quae repraesintabati hunc hominem singularem , repraetentet tantum hominem praecise , & iecundum se , sicque illum constituat in ratione uni-- erialis.

Alii contendunt universale resultate in natura per abstractionem praecisilvam intellectus possibilis , qua praecisione natura sine conditionibus individuantibus directe

reptaesentatur. Quamvis autem multi quoad hoc conveniant ; adhuc tamen inter illos est controversa circa actum , quo fit universale.Qmdam enim existiniant fieri universale per simplicem comparationem intellectus pos-sbilis , seu passibilis,vel patientiS , qua intellectus reflectoado super naturam jam a stractam , comparat illam cum Inferioriabus,&: cognoscit esse aptam inesse illis Quidam fieri asserunt per comparati nem compositam , quae intellectus non solum comparat naturam cum suis inferioribus : sed etiam illis eam attribuit per actua, lem praedicationem. Alii denique nullam comparationem esse necessariam contendunt. Singulas autem

hujusmodi opiniones refellere per singula videtur inutile. Quapropter satis erit si illud, in Mo omnes conveniunt, falsum esse demonstraverimus, nimirum, posse concipi omnes homines, ut unum hominem, veI

154쪽

C Ap. VII. DE UNIvERsALI. omnes naturas humanas ut unam naturam; quod silc probo.Qaamtum vis intellectus concipiat omnes naturas humanas singulares , vel omnes homines sine differentiis individuantibus ;Non esscit ut omnes naturae humanae sint una natura humana , vel omnes homines znus homo , ut patet : sed erit conceptus falsus , nam omnes homines noti sunt unus homo. Fallitur enim intellectus quotiescumque concipit aliquid aliter , quamst. Possunt quidem concipi Omnes natu rae humanae non concipiendo clare earum differentias ; sed eas concipere positiv3 ut Unam naturam hoc cst impossibile , usmanifestum est , neque id necessarium c stad constitutionem universalis , ut jam pro

bavimus . .

Confirmatur. Quia quando concipis

Omnes homines ut unum hominem, vel Omnes naturas humanas ut unam, vel tuus conceptus est verus, & conformis

objecto , vel salsus.& difformis objecto ;

si verus sit, ergo omnes naturae humanae sunt a parte rei una natura humana , 3 Omnes homines ui s homo , & sic datucr ivei sale a parte rei se si vero tuus Conceptus est falsus , ergo falsa quoque cxi: illa unitas naturae. Scientiae autem nouandiMnt conceptibus falsis, ut manifestum

155쪽

i1 3 PAR s. I L. METAPH. est , nec objectum scientiae potest esci falsum, aut fictilium.

Praeterea. Si omnes naturae humanae concipiantur ut una natura humana , nota solum conceptus erit falsus , sed etiam natura sic concepta erit ens rationis chima Tl cum V atque ideo nec multis ine ss e , neci de multis praedicati poterit, nec esse Obje ccis in scientiae , nec universale. Probatur autem quod esset ens chimaericum quia cns chimaericum cst non ena conceptum per modum entis. Per non enia

hic intelligitur quod implicat contradictionem in suo conceptu , vel quod nullo modo existere potest , etiam divinitus. Reando itaque concipitur non ens hujusmodi per modum entis, ut , scilicet , aliquid existens , vel potens existere ; tuna fit ens rationis chi matricum. Atqui implicat contradictionem quod omnes homines. sint actualiter, & absolute. unus homo taparte Iei; nec etiam divinitus id fieri potest vel quod omnes naturae humanae sint,

Uam natura humana ergo si concipiantunom es homines ut unus homo actualiter, di absolute vel omnes naturae humanae ut. una natura humana , fiet ens rationis chi-.maericum, ut perspicuum est. Quod quidem impossibile esse jam demonstravimus Dices. Ens rationis chimetericum sit quando concipitur non ens per moduliae

156쪽

' CAp.VII. DE UNIUERSALI.entis sine fundamento in re. Atqui est fundamentum in re, quando concipiuntur omnes homines , ut unus homo i & omnes naturae humanae ut una natura humana e Cum enim similes sint, sunt virtualiter unus homo , quatenus illa similitudo praebet fundamentum intellectui concipiendi Omnes homines , ut unum hominem. Sed contra.Similitudo non potest esse fund amentum concipiendi omnes homines uet Unum hominem. Neque enim concipi possunt ut similes, nisi concipiantur ut actualiter , & ablolute plures : ergo similitudo vest potius fundamentum ut concipiantus Omnes homines ut plures , quam ut con cipiantur ut Unu S. Confirm. Quia contradictio est maximum fundamentum distinctionis x atqui- implicat contradictionem quod omnes homines sint actualiter , & ab olute unus homo : ergo nullum est fundamentum ut

Concipiantur ut unus homo ; sed potius est maximum fundamentum ut non concipiantur ut unus homo absolute. Dices. Sunt virtualiter unus homo , quia similes sunt : ergo possunt concipi us unus homo. Resp. Sunt virtualiter , & relative unus homo ; quatenus cum similes sint una idea repraesentari possunt: actualiter autem , de

absolute sunt plures. Unde possunt con

157쪽

I16 P A R s. I I. M E T A P APcipi ut plures tina idea re praetentabiles ;ΠΟΠ autem concipi ut unus. Id enim imia plicat contradictionem . .

Idem denique demonstratur ex proprietatibus universalis. Nam universale est necessarium , & incorruptibile; atqui Universale Thomistarum non est necessarium. Nam , ut ipsi fatentur, singularia omnia , quae sunt universale materiale , seu fundamentale, sunt contingentia; illa quoque unitas universalis , in qua consistit universale formale , est etiam contingens : quia fit per intellectum. Cum nihil sit magis contingens, quam actus intel lectus , qui modo est, & modo non est; ergo totum illud universale est mere contingenS p ac proinde non est universale. Dices. Unitas , quam intellectus tribuit omnibus hominibus singularibus quatenus illos cogo scit, ac si essent unus homo, non est unitas singularis; quia per illum actuin nullum individuum in particulari Cognoscitur, sed omnia confuse : ergo est unitas universalis Resp. Nallam potest intellectus tribuere unitatem omnibus hominibus quatenus illos confuse cognoscit .' nam omnes homines sive clare , sive conisse cognoscanis rur , sunt plureS.Qaidam Recentiores Philosophi asse runt universale esse totum a parte rei,

158쪽

CAp. VIII. DE UNIVERSALI. IVI

atque omnes homines elle uritualiter unum,

quatenus possunt concipi ut unus homo. Sed est eadem dissicultas : cum nullo modo concip1 possint ut unus homo. Ut jam de nonstratum est. Possunt quidem concipi ut plures una idea reptae sentabiles , quia revera ita se habent a parte rei, Sunt enim actualiter , & absolute plures, & relative tantum ad unam ideam , seu formaliter logice unus. Sicut unum , & idem

absolute indistinctum distinguitur forma liter logice , seu relative quatenus pluribus dieis distinctis,& inadaequatis repraesentabile est.

Universale Scotistarum refellitur CUm Scotus videret naturam, quae I

parte rei non est unversalis , non poL se eoneipi ut universalem , nisi falsis ; .nec intellectum posse tribuere universalitate1m. naturis singularibus ex eo, quod eas con-eiperet sine earum disserentiis individuantibus : quamvis enim natura , quae non est universalis, concipiatur ut uni verialis ; non ideo erit universalis , ut

patet ; sed potius intellectus decipietur. Ipse aliam excogitavit opinionem quae cum sua distinctione formali ex natura rei

159쪽

convenit, nimirum quod, qHamVi S natura ,

quae dicitur universalis , sit a parte rei contracta per diffirentias individuantes ;ita ut sit a parte rei , seu realiter singula ris : est tamen formaliter ex matura rei universalis. Ita ut si concipiatur sine differentiis individuantibus , n*n fiat univer- . salis ab intellectu sic concipiento : sed potius inveniatur formaliter ex natura rei unis versalis seu communis.

Sed haec opinio nullo modo concipi potest ; quod , scilicet , eadem realis entitas , seu natura sit a parte rei singularis simul ,& universalis formaliter ex natura rei absolute loquendo. Quapropter non mirUms ab illius discipulis varie intelligatur , Vel potius non intelligatur. Re fellitur autem ihaec opinio sequentibus rationibus. Implicat idem simul esse unum & non esse unum unitate absoluta a parte rei. atqui

si natura quaecumque esset universalis formaliter ex natura rei: illa esset una , & non esset una unitate absoluta a parte rei .ergo implicat naturam quamcumque esse uniueris salem sor malucr ex natura rei eo modo , .

quo intelligitur a Scotistis. Probatut Min. Q lia universale est una

in multis , . sive unum, &. multa, atqai unum, & multa sunt unum , & non unum:

ergo si natura quaecumque e Et universalis formaliter ex natura rei, illa esset una N

160쪽

CAp. VIII. DE UNIVERsALI Is non esset una unitate absoluta. Non enim

intelligunt Scotistae unitatem universalem esse unitatem relativam dumtaxat , scd absolutam. Colafirmi. Implicat contradictionem quod omnes homines sermaliter ex naturixei sint unus homo ; atqui si natura hominis esset universalis sorinaliter ex naturares, omnes homines e stent formaliter ex natura rei unus homo : ergo implicat contradictionem quod natura hominis si fot- maliter ex natura rei universalis.

Prob. Min. Quia fi natura hominis esset

formaliter ex natura rei universalis , una , di eadum esset formaliter ex natura rei in omnibus hominibus ;. ergo omnes homi nes essent formaliter ex natura rei unus

homo. .

Dices. Id non sequi, quia eadem natura ut est in Petro contrahitur ab hecceitate , vel unitate numerica Petri, & ut est in Paules contrahitur ab unitate numerica

Paulia ideo sunt duo homines , & uon

unus homo.

Sed contra. Quamvis eadem natura humana supponeretur contrahi per duas uni tates numericas , non possent tamen esse

duo homines : sed ad summum unus homo cum duabus diiurentiis numericis. Quem ad in um tres personae divinae non sunt etes Dii, sed unus Deus cum tribus pes tonalitatibus numerice disti nctis.

SEARCH

MENU NAVIGATION