Antiqua priscorum hominum philosophia evidentibus demonstrationibus cum vera scientiae methodo restituta. ... Autore Reverendo patre Bernardino d'Andre'e Carpentoractensi, ordinis Capucinorum, .. Metaphysica. Autore reverendo patre Bernardino d'Andre

발행: 1694년

분량: 264페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

8o PARs I- METAPH. TRACT. I. entis, scilicet , unitas, veritas, & boni tas sunt tres fortualitates actualiter distinciae ; quaelibet cst una formalitas , est vera,& bona formalitas ; sed unitas , veritas ,& bonitas cujuslbet formali tatis distinguuntur etiam formaliter ab ipsa sormal1tate , Sc inter se : ergo datur formalitas formalitatis in infinitum. Manifestam est igitur distinctionem sormalem ex natura rei, nisi aliter explicetur i, quam explicatur a Scotistis , implicare contradictionem,

& ne quidem concipi posse. CAPUT XV III. Proponitur distinctio Nominalium ,

V fellitur.

EX his, quae dicta sunt contra praecisionem objectivam Thomistarum , tum icontra distinctionem formalem ex natura rei manifestum est , inquiunt. Nominales, non dari praecisiones objecti vas inter gradus Mei aphr sic os ; sed tantum praecisiones formales quatenus scilicet intellectus. totum objectum partim eonius ei, dc par- . tim distincte percipit sub diverso respectu: iper ordinem ad diversa connotata, se respcetive ad diversas operationes.

Nam 1'. Certum est, inquiunt, rerum .essentias e sse prorsus indistinctas. χ'. Certum est quod retum e siqntiae non possis t

82쪽

- CAp .XVII. DE Orpos ITIs ENTI s. 71 cognosci nisi per effectus. Sic hominem cogosco esse animal , quia sentit ; esse rationalem , quia ratiocinatur. Quapropter qui plures hujusmodi effectus noverit , hominis essentiam clarius percipiet.

Hinc sequitur quod , qui cognoscit.

hominem per ordinem ad C perationes , animales, producit actum distinctum a ieo,quo cognoscit eundem hominem respective ad operationes raxionales. Quamvis a

Enim sit idem semper homo atque idem objectum principale utriusque actus iri recto ; sunt tamen diversa objecta minus . principalia in obliquo , scilicet, sensatio,&. ratiocinatio , quae simul cum homine sunt

unum objectum totale , de adsequatum cujusque actus. ' -

Unde manifestum est,inquiunt,cur actus illi sint inter se distincti , quamvis idem homo semper , vel idem principium indi

stinctum concipiatur in recto , quia vide licet per unum actum concipitur simul cuim sensatione , per alium vero' concipitur sitimul cum ratiocinatione. Haec est opinio. Nominalium, contra quos. Objic. Thomistae. Non minus repugnae' idem cognosci clare,&non cognosci clare. q iam cognosci , di non cogi Disei, c Aistere, . di non ex stere , produci, & non produci ergo si hoc argumento soli de rem stantvo ptiecisiones objectivae Tho istarum a eo. 6

83쪽

8χ PAR s. I. METAPH. TRACT. I. dem everti necesse cit praecisiones formales Nominalium. Resp. Nominales. D st. Ant. non minis repugnat idem cognosci clare, & non cΟ nosci clare , quam cognosci , & non cognosci,si cognoscatur clarein non cognos: Catur clare sub eodem te spectu, Conc. si; b . divorso respcctu , & per ordincio ad diversa connotata , vel distinctas operationes,Neg. de Neg. Consi s. Tota cnim ratio , cur hoc argumento solice . refellamur praecisones

obj ctvae , cst quia per praecisionem objeci vain idem cognoscitur , &. . non cognoG citur Iecundum idem. Cum una virtualitas .cognsescatur a ctuali ter sine alia , quae: est Hidem realiter, & actualiter cum illa , ut fa-

tentur T hom star : sed in praecisione fores mali sunt diversi respectus,& instinctae Ope-Q.

Tationes, Ut patet.

Sed haec opinio Nominalium in idena . plane recidit , atque in eandem prorsus disinciestatem , ac opinio Tbomistarum, quod sic probo. In praecisione formali Nominalium non sunt diversi respectus , neque distincta cono notata, aut distinctie operationes in obliquo ; ergo nulla solutio. Probatur Ant. Operationes animales in homine n an sunt distinctae ab operationi-b rq rat an alibis. Nam cum idem homo sit

simul , atque indistincte animal rapionale,

84쪽

CAp.XlX. Dε Oppos ITIS ENTIS. atque unum , & idem principium indistii Cctum omnium operationum hominis; hinc sequitur necessario, & evidenter quod q 'ae' libet hominis optratio siti essentialitcr , atrique indistincte animalis simul, &irationam lis : ita ui somnus etiam in homine. die ad non solum quietem potentiae sensiri vae ; . verum etiam quietem potentiae rationalis . simul. Ac proinde manii stum est cum ani' mal non possit concipi in homine sine rationali, neque posse: concipi in homine Operationem animalem sine operatione ra tionali , atque ideo neque esse diversos respectus , . neque dive Ita connotata in obliquo : sed idem . prorsus concipi clare,& non concipi clare . secundum idem tam juxta Nominalium opinionem,quam Thom

mistarum. .

CAPUT' XIX. . . Proponitur Distinctis quorundam recentio rum , ct refellitur. ζOUidam Recentiores dieunt inter grais lus Metaphysicos nullam prorsus esse distinctionem ex parte objecti tam in recto , qu min obliquo ; sed totam disti,

ctionem se tenere ex parte intellectus no

stri, & ex varia illius tendentia in idem objectum, ita ut simul cognoscantur v. g.

85쪽

animalitas , & rationalitas in homine, cum una, & eadem entitas esse se p ponantur ; sed conceptu confuso , qui talis est ex natura sua ; ut per eum res illa , quae. cog

gnosci dicitur , scilicet , homo discerni quidem possit ab eo omni , quod non est

'entinal ; non tamen ab eo omni , cpaod est homo. Ita ut nominum diversitas ex diversa cognoscendi ratione oriatur. Haec tamen opinio in Idem omnino recidit , ac easdem patitur dissicultates. Nam si conceptus natura talis sit, ut possit dil- cernere hominem ab eo omni , quod non est animal, non tamen ab eo omni , quod est homo, erit quoque objecti natura talis, ut possit discerni ab eo omni , quod non est animal, non tamen ab eo omni , quod est homo : nam correlativa se mutuo po-nuias , ut patet : ergo idem objectum poterit discerni ab eo omni , quod non est animal per aliquid sui , in quo differt , de per quod discernitur ab omni non animali. od si nihil supponatur in objecto, periquod differat ab omni non animali con Ceptus non erit conformis objecto , ut mani festum est. Omnes iraque praecedentes opiniones . sunt falsiae. Prima scilicet Thomistarum est falsa , quia distinctionem uirtualem esse totam hi Parte rei negat tum quod unu gradum Me

86쪽

taphysicum poste concipi sine alio assirmet ;cum tamen sint actualiter una, & eadem prorsus entitas.

secunda, Scoti nimirum opinio est salsa, . quia disti nictionem formalem , & aditialema parte rei, & nemine cogitante , intergr dus Metaphysicos dari a ueri t, cuin sintactu aliter a parte rei , δι nemine cogitante

eadem entitas absolute.

Tertia Nominalium est falsa, quia unum nradum Metaphysicum posse concipi cla Ie & alium confuse simul respective ad operationes distinctas supponit; cum Operationes non sint magus inter se distincta , quam gradus ipsi. Quarta denique Recentiorum est etiam salsa, quia totam distinctionem graduum

Metaphysicorum oriri ex varia tantum Intellectus tendentia in idem obJectum assirmat , cum tamen intellectus non possit distinguere sine errore , quae a parte rei distincta non sunt. Quapropter nostram sontentiam in medium proserre tu anima , est sequenti capite, .

87쪽

8G PA Rs . I .METAPA.TR AcT.I CAPUT XX. . . DF Distinctione graduum Meraphsicorum infra sententia. DΙco. i'. Inter gradus Metaphysicos, datur a parte rei distinctio Mirrualis, . qua una,& eadem entitas actualiter indistin-acta pluribus entitatibus aequivalet, pluri- . busque conceptibus distinctis , di inadaequatis conceptibilis est sub respectibus virtualiter di versis ; seu pen ordinem. acu Nerationes virtualiter diversas. Prima pars conclusionis , quod scilicetieadem entitas actualiter indistincta pluribus . aequivaleat , & virtualiter distinguatur ii, parse rei, est imanifesta ex jam dictis. Nam homo , parte rei est substantia cum lapidibus, vivens cum plantis,sensitivus cum an malibus, & caerera. Ac proinde substanIia . Vi ens , animal , & alia licet ea. sint, actuagies indistincta in homine inter seviμή tualiter distinguuntur a parte rei di h abenti operationes inter se virtualiter distinctas. .. Secunda pars conclusionis explicatur, &probatur. Eadem entitas actualiter indistincta , S virtualiter distincta a parte rei Ppotest concipi claia vel confusἡ , si enim ab lote consideretur , v. g. si homo a solute concipiatur, totum, quod est -

88쪽

Ino , conis se cognoscisur, nimirum ens ,

iubstantia vivens , animal , & alia : neque enim possint haec omnia simul clare. 3 concipi; necclse est igitur ut homo clar concipiatur quod non aesolute consideretur, sed sub dium sis repece bus, Per plures conceptu S inadaequato S. Alias certum cst rerum talentias,vel gradus Metaphγ sicos clare cognosci non posse, nisi per ordinem ad effectus. Comparando

enim hominem ad operationes animales cognosco clare quod homo sit animal; postea comparando eundem hominem ad operatio- nes rationales , cognosco clare quod homo sit rationalis. Quando autem cognosco hominem clare ut animal, nondum cognosco clare quod si lationalis,sed tantum confusc; ut patet. Cum enim dico mentaliter homo

est animal, manifestum est quod concipio hominem, &: totum id quod est homo, sed confuse , nisi inquantum animal est , quod

Clare concipio ex operatione animali. Et quamvis hujusmodi operationes nimirum sensatio,& ratiocinatio non sint magis inter se actualiter a parte rei distincte , quam animal , & rationale, in homine; virtualiter tamen distinguuntur a parte rei in ordine,ad nostrum imperfectum concipiendi modum. Quatenus scilicet, cum omnis nostra cognitio ducat initium a sensibus, aliae stat operationes, quae magis de

89쪽

stris animales, quam rationales,ut dormitio,.

motus, manducatio, & aliae hujusmodi aliae quae magis apparent sensibus nostris rationales , quam animales , ut Oratio , ratio

cinatio , da scurlus. Ideo sensus , ac proinde intellcctus aliquando clare percipizoperationem, ut animalem , & confusi ut rationalem ; atque inde hominem clare , ut animal, & confuse ut rationalem aliquando percipit operationem clare ut rationalem,& confuse ut animalem ; atque inde hominem clare, us rationalem & conis Se ut anima Sive igitur concipiatur homo clare , ut animal ; ut cum mente dicitur , homo est prihcipium sensationis; sive clare conci piatur , ut rationalis , ut cum mente dicitur, homo est principium ratiocinatio innis , totus homo semper concipitur sed inadaequale clare secundum respectus viris tuat iter tantum distinctos : atque homo, sic inadaequale clare conceptus ut animal dicitur unus gradus Metaphysicus animalis ; & inadaequa te conceptus ut rationalis , dicitur alius gradus Metaphysicus. rationalis , & sic de caeteri S. . Sicut autem a parte rei nulla est distinctio actualis inter animal, & rationale in homine , ita nec in intellectu concipi- te. Neque enim intellectas concipit

90쪽

CAR. XX. DE OPPOSITIS ENTIS. 89 animal sine rationali in homine, sed utrumque simul inadaequa te clare concipit, Unde nulla est distinctio actualis itiintellectu , sed tantum unius ejusdemque rei plures conceptus in adaeqtiati & cognitiones impzrfecta , & sic manifestum est quomodo una , & eadem entitas actualiter indistincta pluribus aequivaleat a parte rei in ordine ad nostrum imperfectum copcipiendi modum, pluribusque concepti bus inadaequatis conceptibilis sit, in quo tota consistit distinctio virtualis. Objic. Non minus repugnat idem cognosci clare , N non cognosti clare , quam cognosci, & non cognosci, atqui idem; . non potest cognosci, & non cognosci: ergo neque cognosci clare postst, & non cognosci clare. Resp. Neg. Mai. Nam cognosci, &non cognosci sunt vere contradictoria, de ideo eadem entitas non potest cognosci ,& non cognosci. Cognosci autem clare, di cognosci non clare , id est , partim clas e,& partim confuse cognosci, vel clare cognosci, sed imperse fle, & inadaequate , non sunt contradictoria , ut patet. Omnis enim cognitio imperfecta ejusdem objecti est partim clara, & partim confusa, vel inadaequale clara. Ea est autem inreulectus' nostri natura, ut idem objectum totum simul perfecte concipere , & clare

SEARCH

MENU NAVIGATION