Antiqua priscorum hominum philosophia evidentibus demonstrationibus cum vera scientiae methodo restituta. ... Autore Reverendo patre Bernardino d'Andre'e Carpentoractensi, ordinis Capucinorum, .. Metaphysica. Autore reverendo patre Bernardino d'Andre

발행: 1694년

분량: 264페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

sta PARS. I. METAPH. TRA C. Lrepresentare non possit per unam , & eamdem ideam ; atque ideo multas indigetessorinare ideis inadaeqiratas & imperfectas ejusdem ob)ecti , quae scilicet totum quidem objectbnn repraesentant , sed inadaequa te , & non totaliter. Et quia correlativa se mutuo ponunt, ea est etiam objectinatura, ut partim confuse obiiciatur intellectui, id est, inadequate clare, ut sa-- perius explicavimus. Dico. a'. Distinctio virtualis sic explicata est vera, seu formalis, & actualis

distinctio Logica , atque ita gradus Meta- physici distinguuntur a parte rei formalitet.

logice, & respective ad scientiam tantum . . Explicatur , & probatur conclusio. .

Omnis cognitio Logica est cognitio clara , & ad scientiam idonea , ac proinde

omnis cognitio confusa non est cognitio Logica : & quod confuse tantum cognoscitur , quamvis absolute cognoscatur respective tamen ad scientiam, seu formaliter logice non cognoscitur. Unde

sic argumentor.

Quidquid concipi potest formaliter logice sine alio distinguitur sormaliter logice ab illo ; sed omnis gradus Metaphy si-Cus a parte rei concipi potest formaliter Iogice sine aliis ; ergo omnis gradus Me taphysicus distinguitur a parte rei formari ,-

liter logice ab aliis.

92쪽

Probatur Min. Potest concipi clare quod homo sit animal & non concipi clare quod sit rationalis, & sic de aliis gradibus Metaphysicis , ut patet ex iam di- dictis ; sed quidquid concipitur clare concipitur logice , & quidquid concipit tantum Confose non concipitur folia aliterlogice : Ergo unus gradus Metaphysicus concipi potest formaliter logice sine aliis& sic de caeteris , nam eadem est ratio de omnibus. Ac proinde inter gradus Meta physicos datur a parte rei distinctio formalis logica , atque eadem res dicitur habere .plures rationes scibiles , seu plures formalitates, id est, plures formas logicas , non physicas,& obsolutas ; 5c haec distinctio non est alia quam distinctio virtualis jam explicata ut resertur ad scientiam. Quasci licet unum , R idem absolute indisti iustum distinguitur a parte rei formaliterlogice seu relative, quatenus pluribus idcis distinctis & inadequatis repraesenta obile est.

Δ is Solvuntur objectione

Orila. i'. Implicat contradictionem quod eadem EEtitas actualiter indi- 'stincta actualiter distinguatur ; sed gradus

93쪽

Metaphysici sunt una , & eadem entitas actualiter indistincta a parte rei ; ergo implicat quod gradus Nactaphrfici actualiterd stinguantur a parte rei. Resp. Dist. Mai. implicat contradictionem quod cad in Entitas actualiter indistincta Phy sice. & absolute , actualiter distinguatur Physice , & absolute. Conc. formaliter Logice, seu,rei pective ad sciemtiam Nego ; similiter dist. 11 n. sed gradus Metapi sci s ni una , & eadem entitas actualiter indistincta Physice , & absolute Conc. formali ter L Og ce , & respective ad scientiam Nego, & Neg. Coniel sub eadem distinctione. Objic. a. Quae habent diversas definitiones Essentiales , ea distinguuntur a parte rei actualiter Phyiice , & absolute, non a tem formaliter Logice &4respcctive tan. tum at scientiam ; atqui gradus Metaphysici habent diversas definitiones essentiales, animal v. g. definitur principium sensationis, rationale autem principium ratiocinationis , quae sunt definitiones essentialiter diversae ; ergo gradus Metaphysici diastinguuntur a parte rei Physice, & absolute, non autem formaliter Logice , & resepective tantum ad scientiam. Resp. Dist. Mai. unae habent diversas definitiones egentiales adaequatas , ea dimctinguuntur a parte rei Physice,& absolute

94쪽

Ap. XXI. DE Oppos ITIs ENTI s. 93 Conc. quae habent diversas definitiones essentialcs inadaequatas Neg. Similiter Dist.

Min. atqui gradus Metaphysici habent diversias definitiones essentialcs inadcequatas Conc. adaequatas Neg. Nam animal,quod est in homine non est tantum principium sensationis , cum sit essentialiter rationale ; sed etiam pCincipium ratiocinationi S. Quapropteronogatur Conseq. Nam eadem Entitas in adaequale concepta potest inadaequale definiri. Homo v. g. clare conceptus ut animal , potest definiri principium sensationis; dc si clare concipiatur ut rationalis, definiri potest principium ratiocinationis ; sed definitione inadaequata , ut patet. Objic. 3 . Ea ., de quibus contradictoria assit mari pollunt , distinguuntur a parteret physice , & absolute , non autem for Tmliter Logice , & respective tantum ad

scientiam ; atqui de gradibus Metaphysicis contradictoria assirmari possunt; dicitur

enim de homine quod sit similis leoni per

animali tatem , & non similis per rationalitatem : ergo gradus Metaphysici distinguuntur a parte rei physice,& absolute, non autem formaliter Logice,& rei pective tantum ad scientiam. Resp. Concessa mai. Neg. Min. nulla est enim contradictio a parte rei inter ani malitatem, δc rationalitatem. Nam homo

95쪽

quam per rationalitatem , cum animalitas hominis sit essentialiter rationalis ,& rationalitas animalis. Verum quidemeli quod , cum homo clare concipitur ut animal , & non concipitur clare ut rationalis, tunc in ordine ad illum conce-Prum , Vel eo modo, quo tunc concipitur, aut concipi potest vere dici optest similis Leoni; quia non concipitur clare ut differta leone : si vero concipiatur clare ut rationalis , tunc dicitur non similis. Sed hie nulla est vera contradictio , cum idem assi metur , & negetur de eodem secundum diaver s conceptus in adaequatos,quibus con

cipi potest.

instabis. A parte rei homo ut animal non est rationalis ; ergo animal in homi- . ne distitiguitur a parte rei absolute a rationali. Resp. Conc. Ant. Neg. Conseq. Cum enim dicitur homo ut animal non est rationalis ; hoc intelligitur tantum forma liter Logice , & respective ad scientiams . non autem absolute. Nam absolute homo a parte rei est animal rationale , ac proinde animal in homine distinguitur a parte rei arationali formaliter Logiec tantum. Objic. '. Quae diversas habent operationes illa distinguntur realiter , & absolute ; sed gradus Metaphysici diversas habent

96쪽

CA , .XXI. D Z OPPOSITIS EN s. 'Iliabent operationes ; sensatio enim , Scraciocinatio sunt operationes a parte rei diversie. Ergo gradus Metaphystici distinguntur realiter , & absolute. Rei p. Conc. Mai. Neg. Min. Ratiocinatio enim , & sensatio in homine sunt essentialitet, & absolute una & eadem operatio , ut jam dictum est. Objic. 1'. Ea realiter, & absolute distii 'guuntur, quorum diversa est existentia ,& quae per diversas actiones producuntur ἡsed in homine v. g. animal iras generatur,& rationalitas creatur : est quippe eadem cum Anima rationali, quae separata manet rationalis ; licet gradus animalis perierit , Ergo &c. Resp. concessa Mai. Disi Min. Ratio. nalitas creatur, ut est phincipium ratiocinandi independenter a sensibus Conc. Sic enim n: hil aliud est , quam Anima rationalis sola, creatur ut in principium ratiocinandi dependenter a sensibus Neg. Nam ea producitur per actionem , qua

Anima rationalis cum corpore conjun itur ; atque ex duobus una hominis essentia constituitur ; neque in Anima separataramanet principium ratiocinandi dependenter a sensibus ; & Neg. Conseq. Instabis. Ea realiter , & absoluth distinguntur , quae idem sunt cum rebus om. nino diversis ; sed antalitas & rationali-R.P. Bern.Carp. Metaph. E

97쪽

quae sunt omnino diversa ; Ergo animalitas, & rationalitas realiter , & absoluti distinguntur. Resp. Concessa Mai. Dist. Min. Animalitas , & rationalitas sunt idem cum corpore, & Anyma separatim sumptis Neg. Cum corpore , & Anima simul sum- Ptis Sc quate us . unam essentiam hominis indivisam componunt , Cong. & Neg.

Urgebis, si rationalitas m tota hominis entitate desumitur, erit gradus physichcompositus , sicut & caeteri omnes. R sp Conc do totum. Cum enim ensentia hominis sit phrsite composita , Omnes ejus proprietates , & operationes sunt essentialiter compositae. Ita ut risibilitas v. g. non solum dicat essentialiter potentiam ridendi ex parte corporis; v Idm etiam potentiam admirandi ex parte Animae ; atque risus ipse corporis sit semper , atque essentialiter cum admiratione . aut alio simili acta conjunctus , sicut ratiocinatio cum sensatione. Objic. 6'. Pars una realiter absolus

te distinguitur ab alia sed animalitas , Scrationalitas sunt partes hominis; Ergo

1ealiter , & absolute distinguntur. . . .

Resp. Dist. Mai. Partes physicae , qsae verae tunt partes, ut corpus,& Αnin

98쪽

OAp .XXI. De pROPRIETAT .ENTIS. 9 lopaliter, & absolute distinguritur Conc. Fartes Logicae, vel Metaphysicae, qUae sunt tantum diversi conceptus inac quati ejusdem rei, seu eadem res dive simode concepta , aut diversimode conceptibilis neg. similiter Dist. minor. ted animalitas ,& rationalitas sunt partes Logicae vel Metaphysicae Conc. Partes Phyllcce Neg. 3c Neg. Conse l. Ad hoc autem quod dicitur, animalitas, & rationalitis sunt partes hominis eaeque reales , Respondeo esse qui- 'dem reales , sed esse unam tamum essen- tiain , vel entitatem realem , quae diversis Conceptibus inadaeqtiatis conceptibilis esse tota simul.

Objic. Denique actus, & potentia resi-ter, & absolute distinguntur ; at ii genus , habet rationem potentiae , & differet - tia rationem actus ; Ergo realiter , & absolute distinguntur. M.

Resp. Dist. Mai. actus & potentia realiter, & absolute distinguuntur, actus physicus ,& potentia physica Conc. actus Me-

taphy sicus, & potentia Metaphy sica Nog.

similiter disting. Min.& Neg. Conseq. Manifestum est itaque inter gradus Metaphysicos non esse distinctionem realem,& absolutam; sed formalem Logicam dumtaxat,& respective ad scientiam tantum, ut explicavimus. Caeterum haec sententia inter extremas aliorum media via incedit ,

99쪽

s8 PAR s. I. METAPH. TRACΤ. I. earumque dissicultates , atque objectiones clare resolvit ; quas alii solvere minimEvalent. Ad ipsam quoque caeterae reduci

facile possint , praesertim opinio Scoti, qui nihil aliud concipere potuit per suam

distinctionem formalem ex natura rei.

De Nomine Entis ratianis.

Glebris est quaestio de Ente rationis

apud Philosophos non minus Chiis merica , quam ipsius objectum ; cum ali non solum dari Ens rationis chimaericum, neque tantum ab homine , verum etiam ab Angelo , atque ab ipso Deo fieri posse asE- verent: alii etiam cathegorias , tu praedicamenta Entis rationis chimaerici compone re non dubitaverint ; quod toti Philo iaphiae quantas offundat tenctaas ,ex sequentibus manifestum fiet. Quandoquidem , si haec vera supponantur , neque intellcchus natura , neque ipsius Entis proprietates clare unquam poterunt intelligi. Hanc igitur quaestionem rite tractare in animo est. Sed prius quid nomine Entis rationis intelia ligatur declarare videtur necessarium. Nomine Entis rationis inrelligitur noriens conceptum per modum Entis , id est. concζptum at ens. Per non ens intelligit

100쪽

CΑs. XXII. DE Oppos ITIS ENTIS. 9'non ens simpliciter , quod nimirum inapi, plicat in suo conceptu contradictionem; ita ut impossibile sit absolute, neque etiam

divinitus existere possit. Ut si duo Entia

completa , qaorum unum dicit negationem alterius , V .g. homo, Sc Leo, concipiantur

ut unum ens possibile , ves existens , sive ut una Essentia , quae simul sit homo, &Leo ; aut si concipiantur privatio luminis,& nigredo positiva ut una, & eadem Essentia : tunc dicitur chimaera, sive Ens rati

nis chimaericum ; quod qui dari asserunt sic definiunt Ens rationis est quod habet tantum esse of ectivum in intesterit, ) id est,

quod non potest existere a parte rei, & concipitur ut aliquid Existens vel actu , vel potentia. Quae definitio cum praecedenti eadem est. Necessarium est igitur , ut patet ex dictis , ut fiat Ens rationis , quod concipiatur non Ens per modum Entis. Ut si quis dicat , vel concipiat, non homo est homo, vel homo-leo est unum Ens , vel denique privatio luminis est nigredo positiva.Unde manifestum est quod si quis , cum vellet

concipere non hominem , conciperet hominem, non faceret Ens rationis; neque si, cum vellet concipere hominem, conciperet Leonem non concipiendo simul hominem ut unum : neque tandem si , cum vellet concipere privationem laminis , con-

SEARCH

MENU NAVIGATION