Romana antiquitas dissertationibus historicocriticis illustrata. Quibus prisci scriptores emendati, dilucidatique recentes castigati, inque meliorem ordinem digesti veteres opiniones nouis fulcris firmatae propria demùm cogitata non infirmis coniectu

발행: 1689년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 로마

101쪽

ga Disseri II. De Urbis Roma per contemptum Augustulum appellabant ij,qui pr cedetis Imperatoris,cui Nepoti nomen, partes sectabantur, Odoacrem Herulorum Regem Romam aduocarunt, imperii fascibus eidem concessis, Augustulo in Lucullanum Castellum prope Neapolim relegato. Sicque Occidentale Imperium ab Augusto coeptum, desijt in Augustulo, Ia. ab V. C. saeculo, iuxta magni Varronis vaticinium , de quo Dissert. praec: sicut Imperium Orientis a Constantino inchoatum desiit in Con stantinulo. Mire tamen enituit Odoacris modestia, qui tum a nomine, tum ab imperialibus indumentis abstinuit, & res sacras sum me excoluit. Cum vero R. Ponticlectionem sibi usurpare tent asset, a Theodorico Gothorum Rege impetitur,tandemque,post paceminitam, ab eodem inter epulas proditorie Occiditur. Theodoricus ergo , postquam Orientale Imperium frustra assectasset, Roma invadit anno 693. Regnum tamen optime administrat, cui Cassi odorus a secretis fuit. Catholicos , quamuis ipse Arianus, honoribus cmmulat: Ministrum sibi charum, qui ex adula tione e Catholica Fide in Arianismum transierat, Capite obtruncat, Si, inquiens, insidetis fuisti Deo, quanto magis eris Principi 3 Postea Vero mutato animo Ioannem Papam dire Vexax Symmachum,dc Boetium iugulat. At

102쪽

Incrementis, ct Casu. 8

non multo post, intercgnandri, ingentis piscis caput a Ministro appositu ni cernons , caput Symmachi minantis sibi aspicere visus, animam efflauit. Sum citur ei Theodotus anno 33 . Cui per ignauiam a suis interempto sustituitur Vitiges e Dalmathia vocatus. Sed hic anno 137. a Bellis arto Iustiniani Imperatoris Duce pellitur, Urbis clauibus Constanti nopolim missis . Reparat interim Belli sarius Vrbis maenia'. Redit anno sequenti Vitigcs : sed post varia certamina Bellifarii virtus enituit. Id non praetereundum, quod tenentibus Suburbia Urbis Gothis nullurru, pame sint Basilicae Apostolorum detrimen

tum a

Sed ecce anno 3 7. cx proditione Isaurorum post diram famem, cui sedandae stercora adhibita , capitur iterum a Totita Gothorum Rege Urbs. At eodem anno a Belli sario expellitur, qui Urbe munita regressum Gothum denuo repulit. Anno vero 3 3O. secundo Urbem obtinet Totila ; sed post tres annos Narses a Iustiniano missus illum cum suo exercitu trucidauit; & paulo post Theiam etiam Gothum in Regem electum . Atque id non sine B. V. ope, a qua Narses de opportuno certaminis tempore admonitus fuerat . Mansit tamen diu intra suas ruinas Roma tumulata , de quibus audicndae sunt

D. Gregorii Papae querelae, ut in Dissi. Qqu. F a Post

103쪽

η Dissert. II. De Vrtis Roma Post tot clades frui coepit pace, seia potius pacis umbra Vrbs. Quantumuis enim Longobardi anno 37O. & iterum 377. Romam

inuaserint, eam tamen non expugnauere ,

licet praesidiis foret destituta, Apostolis scilicet Petro, & Paulo eam tuentibus. Anno tamen Domini 7ss. Aistulphus Longobardorum Rex stdifragus,dc periurus, contra initas cum Pipino Francorum Rege conuentiones de Urbe non molestanda, restituendisqtie ablatis, post devastatas Romanae ditionis Ciuitates , Romam obsidione scingit, Sacra profanans, Imagines urens, Eucharistiam spernens , Sanctimoniales coni, minans , omnia demum susideque agens. Compellat Stephanus Papa Pipinum , qui cum exercitu in Italiam veniens Aistulphum Papiae obsedit, nec veniam ei umquam tribuit, quousque Rauennae Exarchatum, ali,

que R. Pont.restituisset. Quibus a Pipino peractis, Obijt absque succetare Aistulphus in venatione percussiis. Post eum Desideri ex R. P. Stephani munificentia Lonsobardiae Regnum obtinet. Sed ingratus Princeps Romam veniens Stephanum male habet, Clericos necat , Urbemque cepisset, nisi Hadrianus Papa anathematum inibus eunus retardasset. Recusans Desiderius ablata reddere , bello oppetitur a Carolo Magno, a

quo victus in Gallias ducitur . Post haec Romam

104쪽

Incrementis, ct Casu. 8 3mam adueniens Carolus anno goo. iu Gmplo D. Petri a Leone Tertio Papa Impcrialem coronam recipit acclamantibus omnibus: Carolo, Augusto, Magno, Pacifieo, Imperatori Romanorum cte. Atque ita Romanum

Imperium, quod etiam post Augustuli casum, inuectumque per Odoacrem Italiae R gnum, in Oriente perseuerabat, in Occidem. tem translatum fuit. Succedentibus saeculis alias clades Vrbs passa est, quas missas facio, cum ad Ecclesiast. hi storiam potius spectent. Vnum dumtaxat curiose adnoto , praecipua Vrbis excidia in quadam ferrea Romae Porta praedicta, excisaque fuisse his literis: PPP.SSS. RRR. F . quas Beda Romae contemplans , cum a quodam iuuene ita se illusum audiret, quid aisitis Anglia bos 3 ita res pondit, confusionem vestram aspicio, literasque statim sic declarauit : Pater Patriae perditus est ;s ientia Deum sublata est; ruet Regnum Roma ue ferro, flamma, fame . Unde Venerabilis nomen ei inditum. a

Syllabus Authorum .

DE hoc argumento nemo ex prosessa scripsit. Lipsius enim de magnitudine Romanorum multa tradidit, sed alio scopo.

105쪽

s6 Dissert. II. De Urbis Romae Butengerus, & Pancirolus de Rom. Imper.

pertraliantes , nonnisi Imperii ossicia ipsi

explicauere . Sparsim de Vrbis incrementis multa exarata sunt a quotquot Romanam historiam scriptis consignauerunt; ex quibus impigre peruolutis pretestns cnchiridium congnnauimus . Romanorum praesertim certamina , & victorias floride quidem Florus , utinam pari cum legentium fructu : siccus enim ubique est, inque suis floribus meliora quandoque latent: quem tamen ex Rufo, Eutropio, Victore, & alijs supplendum , illustrandumque, & non se inel etiam emense dandum curaui: ut ita Romanorum sub Regibus , libera Republica, & sub Caesaribus

ancrementa, & ruinas postremo ipsas, unico oculi obtutu, eademque velut in orchestrarco sentatas, integrum sit unicuique conspii nullus hucusque praestiterat.

106쪽

oST vestigatam, ea, qua potuimus, solertia , Urbis originem,incrementa,& casum, accurata eiusdem Topographica descriptio exaranda nunc est. Qua in re ipsosmet profecto . Geogr phos imitabor, ut enim hi breuibus quibus dam lineis peram plas urbes designant, ita& ego paucis verbis multos Romae situs, Varios maeniorum gyros, portas, montes, sentes, & si quae sunt alia ad puram Topographiam spectantia complectar ; aedificia enim, tum sacra, tum profana particularibus Dissertationibus describam. Videbitur cuiquanain argumento hoc, quo versamur, non multum noui posse in medium afferri, quod operam hanc tot Scriptores faeliciter nauarint, Donatus imprimis, & Nardinus, a quibus pleraque etiam, quae mihi inter meditandum Obucncrant, praeoccupata animaduerto . At vero non ita esse, Dissertationis ipse processus demonstrabit et multa enim superaddere nobis licuit : Nardinum quin imo,& Donatum

107쪽

ss Disseri III. De Vrbis Roma meliori fortassis ordine concinnare: ut enim Plinius aiebat, de magnis numquam satis.

Diximus iam Dissert. prima Vrbem Romam a Romulo super Palatino Monte, , binunc Farnesiani vernant Horti, aut funditus extructam, aut supra antiqua rudera excit

tam , non sinis variis ritibus ibidem cx Plutarcho a) explicatis . Quadratam habuisscte figuram praeter Halicarnasscum , aliosque, situs ipse Palatini Montis demonstrat. Vnde errauit Plutarchus, s b) & cum eo Pater D natus, so cum circularem figuram Vrbi attribuit . Decipitur Donatus ab ipso Vrbis vocabulo, quod ab Orbe derivatum existimat; cum ab urbo satis commode duci possit, aratri curuaturam significante , quo Vrbium circuitus designabantur. M niorum Urbis gyrum, eorumque designationis initium nemo expressius, breuiusique delineauit, quam Tacitus H his verbis:

Igitur a Foro, Boario , ubi aneum Tauri simula-ebrum aspicimus , quia id genus animalium aratro subditur, sulcus designandi oppidι eaeptus , ut magnam Herculis Aram complecteretur, inde, certis spatiis interiectis, lapides per ima Montis Palatini ad aram Consi, tune ad Curias veteres, tism ad sacellum Larium, Forumque Romanam . Haec Tacitus. Quod si antiqua nomina cum recentis

108쪽

Forum Boarium prope Templum Sanctae Anastasiae situm fuisse infra dicam. Hinc igitur primus designandae Urbis sulcus inchoatus est. Plutarchus Comitium praefert,quem cum Tacito frigide nititur concordare Nardinus a) at frustra, cum Chaeronensis iste in re Romana non semel hallucinatus sit. Herculis Ara non longe a Tomplo Sanctae Anastasiae ad radices Palatini sita crat. Inde ergo excurrebant maenia ad Aram usque Consi , quae propE primam Circi Maximi , nunc dicitur Cerchi, metam locabatur. μ) Atque hinc rursus Curias veteres permeabant, quas in eo Palatini angulo, qui Templo D. Gregorij opponitur, extitisse, melior Antiquariorum pars sensit. A Curijs ad Sacellum Larium exporrigebantur, quod, ubi nunc arcus Titi, locatum fuisse, ex Solino colligitur . sc) Tandem vero ad Forum Romanum pertingebant inter Palatini , & Capitolini Montium crepidines , ibique desinebant ad Sanctae Anastasiae Templum , unde inc pisse dictum est. Nardinus paulo diuersum imponit mqniis finem, inter S. M. Liberatricis,& S. Laurentii in Miranda Ecclesias, ubi cum Plutarcho maeniorum initia locauerat: sed ipse viderit.

Hic fuit primus quadratae Vibis sitns .

109쪽

oo Dissert.ILL De Vrbis Romae Aucto autem Ciuium numero, post Sabinorum praesertim cum Romanis societatem, de qua Differt. prima, laxiori equidem ambitu Roma indiguit. Hinc adiectus ei Capitolinus Mons , quem additum opinatur Martianus sa) a Romulo antequam cum Sabinis foedus iiiijsset. At fallitur, tum quia

ante eam unionem tanta amplitudine opus minime erat: tum etiam quia post occupatum a Sabinis Capitolium , seruatam adhuc Vrbem dixit apud Livium Romulus in supplici, quod ad Iouem fudit voto et Capitolinus ergo tum extra Urbem erat: aliter eo a

Sabinis occupato, struatam Urbem falso iactasset Romulus . Nec instet Martianus a Liuio, ante Sabinum bellum , Capitolinum Romae Arcem appellari. . Quid enim hinc λArx Urbis erat, at extra Romam, dc veluti Romae antemurale. Stet ergo post Sabinum foedus additum Capitolinum . Gurus vero huius auctae Vrbis fuit a laterqCapitolii tyberim versus supra Forum illud

quod Montanarium dicunt , itaut murus Circum Maximum complecteretur, eiquo ad Constantini Arcum, & Colossarum et inde Vero per Viam , quam appellant de' Patitant, ad locum , qui dicitur Macel de'Corui ; a quo tandem maenia ad alterum Capitolij extrermum peruenirent. Ita Antiquarij pene om- nes,

110쪽

Topographia. 9 Ines, uno excepto Nardino, cui tanta acces sio minimε arridet, tum quod necessaria iis temporibus non foret: tum quia ita Vrbs

iterum quadrata extitisset contra Halicarna Lseum, qui, cum ait, Vestae Templum extra Romam quadratam Romuli fuisse , declarare videtur semel tantum in Palatino Monte Vrbena quadrata figura fuisse descriptam et tum tandem quia ante Tarquinium Priscum Circi Maximi loca a tyberi inundabantur, hinc Velabri nomine tota ea Regio appellabatur, ut ex titulo S. Georgij in Velabro liquet, eo quod per ea loca inaquosa velis , & nauibus vehi solerent ; non ergo hinc maenia Urbis

CXcurrere poterant. Quare magis presse, ni

dicam auare, auctae Vrbis stum definiens Nardinus ait, a Capitolio super Velabri ripas maenia excurrisse, & non procul a Templo S. Theodori cum veteribus ex una parte coi-uisse, ex altera vero prope S. Martinae Ecclesiam exporrecta , ad priscos Palatinae Vrbis muros terminasse . Qua in re sicut Nardini subtilitatem commendo , ita eius auaritiam non probo . Media ergo stet via, & ex una Parte, quae tyberim respicit , Vrbis gyrus cum Nardino restringatur, Velabri equidem

palude eam amplitudinem vetante: ex altera vero cum reliquis Antiquariis maenia, prout descripsimus, amplieatur. Neque vero inutilis, sicut ait Nardinus, ca laxitas fuisset:

SEARCH

MENU NAVIGATION