Romana antiquitas dissertationibus historicocriticis illustrata. Quibus prisci scriptores emendati, dilucidatique recentes castigati, inque meliorem ordinem digesti veteres opiniones nouis fulcris firmatae propria demùm cogitata non infirmis coniectu

발행: 1689년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 로마

91쪽

7a Dissert. II. De Urbis Romae cto Rhenum transgreditur, hostemque in Hercynijs sylvis latitantem trucidat: post domitam,nouem annorum spatio, Galliam uniuersam , quae inter Alpes, Rhodanum , RhC-num, Oceanumque, Britannos etiam, quibus nὰ nomen quidem Romanum cognitum erat , sicut

ait Eutropius, impetit, & stipendiarios facit ;vicissetque omnino, nisi cu in Oceani proccl-lis pugnandum ci fuisset. Rediens in Italiam Caesar secundum Consulatum armatus petit, cumque contradictus

ei fuisset g Marcello, Pompeio, & Catone , iussusque esset, ut dimisso exercitu in Urbem rediret, ille ira furens ab Arimino, ubi milites habebat, aduersum Patriam cum Uxercitu veniti unde Pompeius, Senatusque, α Nobilitas in Graeciam fugit, dc Pompeio Duce bellum in Caesarem parat. Caesar vacuam Vrbem ingressius se Dictatorem facit. Mox in Hispanias pergens Pompeium superat, inde in Graeciam transiens, ab eodem superatur . Postea in Pharsalia Thessaliae Pompeium toto pene Oriente stipatum fundit, atque fugere Alexandriana cogit, ubi a Rege AEgypti, cui tutor a Senatu datus fuerat , Occiditur, cuius caput ad Caesarem misi sum , cum ad lachrymas compulit. Hic post multa alia bellica patrata facinora Romam regressus, tertio sic. Consulem facit.

Mox in Africam profectus, Pompei Generum

92쪽

rum interficit. Romam iterum rediens , quarto se Consulam facit. Inde in Hispanias migrans egregie primum pugnat cum Pompei filiis, mox apud Mundam Civitatem Vincitur, tandemque reparatis viribus Pona pei filium maiorem occidit, minore in fugam conuerso . Post haec Romam veniens , libertatem occupat, Imperii fascibus a Marco Antonio in Rostris ei collatis, unde Dictatoris perpetui titulum sumit. Sed coniurantibus in eum 6 o. Senatoribus, ductii duorum Brutorum C. Casiij, & Seruilii Cascae, in Curia vulneribus a I. confodituro. Duo vero hic consideratione digna sunt, primum, hos Brutos e progenie eius fuisse, qui Reges eiecerat, quasi fatale foret Romanae liberta ti, ut non nisi a Bru;is captanda esset. Alterum, quod Caesar contra omne fas in Curiam, ceu infulata victima ierit, cum ea diesnetasta foret. Trucidato C sere,via1 cum libertate,quies in Rempublicam inuecta credebatur. Sed res aliter accidit: implacabiles enim inde Ortae discordiae, & ciuilia bella , Octauiano a Caesare adoptato Caesaris neci vindicandae inhiante, Antonioque Camaras haereditatem prae Octauiano affectante. Hinc bellum Octaviani cum Antonio, Cassio, dc Bruto . Quae tamen omitto, cum extra nostrum sint insi9- tutum, sicut etiam certamina inter Marium,

93쪽

4 Dissert. II. De Urbis Romae& Syllam, Sertorianum, Lepidi, Catilinae coniurationem , seditiones Gracchorum , Apulei, Drusi, aliasque , qtiae in Urbe minime nou fuerunt, ab inuectis enim usqui Consulibus incaeperunt plebeios inter, dc no- biles, tum ob creditorum insolentiam , qui plebem, quae soluendo non erat, acriter caedebant, tum ob matrimonia plebeis cum nobilibus denegata , tum ob agrorum diuisiones , tum praesertim ob tribunorum plebis importunitatem Senatui se opponentium, de quibus tona. a. Cap. de Magistr. Tot inter mala id dumtaxat Urbis utilitati eluxit , quod Imperij tandem siniuna ad Octavianum Caesarem deuoluta sit. Postea enim quam Triumuiratus inuectus suit Oct uianum inter , M. Antonium, & M. Lepidum , qui in agro Bononiensi Conuenerant , ut imperium sibi distribuerent, anno V. C. Io. Octavianus sociis bello superatis impe- xij clauum solus assia mpsit, & Augustus dictus est. Hic praeter bonas artes propagatas , aedificia decorata, iactari inde solitus, se Vmbem lateritiam repeνisse , reliquisse vero marmoream : a Imperii etiam fines dilatauit .

AEgyptum enim in Prouinciam redegit,Cantabros, Aquitanos, Rhaetos, Vindelicos, Dalmathas prouinciales fecit: Sueuos , Cattosque deleuit et Pannonios stipendiarios fecit:

94쪽

Intrem entis, O Casu. 7 sSicambros in Galliam transtulit: Getas, Ba sternasque ad pacem compulit; eidem Persae obsides obtulerunt, creandique Regis arbi trium : Scithcs, Garamanthes, AEthiopes legatos cum donis miserunt a trans Rhenum tandem per eum arma propagata. Vnde Au gusti fallicitas adagio locum dedit. Atque hinc multi opinati sunt maximam imperii

dilatationem sub Augusto fuisse, id quod

paulo post falsum esse ostendemus, demonstrantes sub Traiano summum fuisse imperi j culmen . Fines enim imperii sub Augusto fuere ab Oriente Euphrates , ab Austro Nili cataractes, Africa deserta, & Atlas mons Sab Occidente Oceanus, a Septentrione Da nubius cum Rheno. HAugustiis in libello, quem de rebus impe rij scripserat, monitirni successoribus re Ii quit , ut imperij fines restringercnt potitis, quam dilatarent: qua de re merito dubitat Tacitus, an ex inuidia, vel sano consi lio protulerit . Utut sit, auditus non fuit a successoribus suis Augustus : hi enim propagando imperio operum nauarunt. Tiberius enim Cappadociam in Prouinciam redegit, Getulos repressit, Armeniam a Parthis, Messam a Dacis, Pannoniam 1 Sarmatis, Galliam a

finitimis eripuit. 0 Nihil adiecit Caligula.

sed .

95쪽

6 Dissere. II. De Urbis Roma Sed Claudius Tiberius Mauros Prouinciales fecit: Domitius Nero Pontum , & AIpes Cottias . Galba, Otho, & Vitellius ventrem

solum auxerunt. Vcspasianus praeter aedificia, & templa splendide extructa, Parthos ad pacem coegit, Palaestinam, Ciliciam, Co- magenem Prouincias fecit, & Iudaeos quoque addidit. Domitianus de Dacis , Cattis,& Sarmatis triumphauit. Nerua nihil imperio superaddidit, quasi locum cessurus Traiano. Traianus namaue prae omnibus imperium auxit: Addidit enim ab Oriente Arabiam , Armeniam, Mesopotamiam, A ssyriam, Persidem usque ad Indiae fines : a Septentrione Daciam, quae complectitur Transiluaniam , Vallachiam , dc Moldauiam et unde bene inquit Eutropius , a) eum Romani Imperis , quod post Augustum defensum magis fuerat ,

quam notabiliter ampliatum , sines longe , la-iὰque diffudisse : ab Oriente enim , elapso Euphrate,Tigrim attigit: a Septentrione, relicto Danubio, ad Istrum peruenit. In Asia ergo post Traianum tenuere Romani Colchidem, Iberiam , Albaniam, Pontum , Bosphorum, Cappadociam, Galatiam, Bythiniam, Armeniam, Syriam , Arabiam, Pa-l stinam, Ciliciam, Pamphyliam, Lydiam ,& Minorem Asiam . In Africa AEgyptum, Cyrenaicam, Marmaricam, Getuliam, Nu-

96쪽

Incrementis, θ' Casu. 77midiam, Mauritaniam, & Africam proprie dictam. In Europa Italiam, Hispanias, Gallias, Rethiam, Moricum, Germaniam , Illyricum , Macedoniam , Epirum, Graeciam, Thraciam, Mesiam , Pannoniam , Daciam . Reges foederati fuere multi, sicut etiam tributari j. Atque tam vastum Mundi spatium spatio nouem dumtaxat s*culorum vix completorum adepti sunt . Ideoque verius di Traiani, qu1m de Augusti tempore dicere potuissent Halicarnasseus, Petronius, & Ammianus, uniuersum Orbem Romanis paruisse; undo Ouidius sa cecinit: Gentibus est

aliis tellus data limite certo , Romana spatium est Vrbis, ct Orbis idem: Id quod cum aliqua exceptione capiendum est : multa enim loca Romana arma non sentierunt, ea contemnentibus potius alto consilio Romanis . Quod si tanti incrementi causam quaeras, dabit Ammianus, quia virtus, inquiens , conuenit, atque fortuna plerumque dis lentes , quarum si altera defuisset , ad perfectam non venerat summitatem. Clarius vero Sulpicia ibin ita canens , Duo sunt, quibus extulit ingens Roma caput, virtus belli, sapientia pacis.

Administrabatur Occidentis Imperium a duobus Praefectis Praetorio, quorum unus dicebatur Italiae , alter Galliarum . Singuli tres habebant Diqceses, & suos insuper Vica

97쪽

g Dissert.II. De Vrbis Romarios.Sub Praefecto Italiae erant Di celas tres, Italiae, Illyrici, & Africae: Uicarii 4. Prouinciae 20. Sub Praesecto Galliarum Di ceses 3. Vicarii 3. Prouinciae 20. Orientis Imperium d duobus etiam Praefectis regebatur , Orientis, & Illurici. Sub primo Digceses s. Atiae, Ponti,Orientis, AL Vpti, & Thraciae: Prouinciae 40. Sub secundo Di cesses duae, Aliae , α Macedoniae et Prouinciae vero II. Haec fuit diuisio sub Theodosio . Alia fuerat sub Au-ousto , qui Prouincias pacatas, praesidiisque Don indigentes, in I a. distribuit Dj cuses.

duas Proconsulares, decem Prqtorias, utrassique a Populo Romano regendas. Prouincias vero , quae Praesidijs indigebant, in I 4. Dieceses diuisit, & Caesaris Prouincias appet lavit: quarum Legatos, & Procuratores, Propraetoria quidem dignitate fulgentes,Rectores nuncupari iussit,qui exercitibus preesi sent, a quibus excubiae in limitibus agerentur, quas Germani VocantMarchas, corum.

que Praefectos Marchiones, unde Marchionum tittalus. De Legionibus praesidiarijs dicemus tona. 3. Differt. de re Militari.

98쪽

Incrementis, s Casu . 79

SECTIO VLTIMA.

De Romani Imperi, Casu.

Romana celsitudo postquam ad culmen

sub Traiano deuenerat, mole sua, ut ait Liuius, fatiscens, urgere ad occasum cς-pit. Fateor etiam post Traianum nonnullos Imperatores Imperium protulisse , ut fecit Verus, Antoninus, Pertinax, Probus, Aurelianus, Constantius, Constantinus dic. sa)Attamen quoniam sub aliorum dominatu multae ob segnitiem Prouinciae amisis sunt, hinc fateri iuremerito possumus post Traianum sensim, dc sine sensti Imperium occidisse. Ne tardio sim, nolo, quas passa est Roma, iacturas singulatim narrare. Satis sit cum Eutropio sb adnotare , Adri*num Traiani gloriae inuidentem Prouincias, quas Traignus addiderat in Oriente reliquissse, idemque facere conatum de Dacia ab amicis fuisse deterritum , Sub Licinio Germani Rauennam usque peruenerunt. Sub Gallieno Dacia amissa est, Graecia , Macedonia , Pontus; Asia vastata per Gothos, Pannonia 4 Sarmatis , . uadisque populata ; Germani usque ad Hispanias penetrarunt: Parthi Mesopotamia occupata Syriam ceperunt. Post quae idem Authorco Eutrop. Vidi. Ur Pater. b lib. 8.

99쪽

so Dissert. II. De Vrbis Romaethor concludit; Ita ut iam desperatis rebus, O

deleto pene Imper. Rom. consumptas Proui lasPosthumius reparauerit.

Sed vero lenior hucusque inconstantis fortunar lusus . Fatalem tragici Theatri scaenam aperuit quintum a Partu Virginis saeculum: in qua Romani excidi j fabula agi coepta est :cuius prologum repraesentauit Alaricus Gothorum Rex . Hic enim anno Domini ψ .imperante Honorio , & Theodosio Urbem obsidione cingit, Styliconis vindicaturus necem, verius regnandi cupidine. ain Romani, ut se obsidione absoluerent, socio. auri libras, argenti 3O . Alarico persoluerunt, qui

ab Vrbe statim discessit. Sed ecce secundo Vrbem obsidet, ex impulsu quodam, ut ipsemet fassus est, Numinis ad Vrbis excidium cum impellentis , b Magna inter haec fames , impedita per Alaricum frumenti cx Africa transuectione, ut matres filiorum carnibus satiari coactae sint: quare in Circensi-hus ludis ad nouum Imperatorem plebs clamauit, ut pretium imponeret Carni huma

Vrbem proditione cepit inter noctis tenebras . Honorius vero Rauennae degens , audito nuncio , qui perditam Romam clamabat , de gallo quodam gallinaceo Roma nomine,quem summe charum habebat, id intes

100쪽

Incrementir, O Casu. 8r

Iexit. a) Inter tot Alarici feras depopulationes id unum commendandum, quod per praeconem edixerit, quotquot ad Basilicam D. Petri confugerent, uni cum suis bonis immunitate gauisuros. sbὶ Quare cum Barbari 1 quadam moniali sacram suppellectilem extorquerent, reponente illa eam emis

D. Petri , relicta fuit ; quo scito Alaricus iussit omnia ad Apostoli Templum reduci magna cum pompa, Hymnisque a virgin

una cum Barbari per viam decantatis. se Post haec die tertio Alaricus praeda onustus, Urbe illibata relicta, laetus discedit , reliquam Italiam vastaturus. Sed anno sequenti apud Consentiam repentino morbo opprimitur . Post quem Ataulphus uxoris suae frater Romam aggredi intentat, eamque Gothiam appellare: sed Barcinone interimitur. Anno tamen ψ63. Gensericus Uuandalo. rum Rex Arianus ab Eudoxia Augusta accersitus, Romam capit, & diripit, tribus dumtaxat Basilicis parcens, Lateranensi, Vaticunar, & Sancti Pauli, a S. Leone ita E cstis admonitus . Post dies I . Urbe excedit, praeda, & captiuis diues, inter quas Eudoxia cunias filiabus. Annus Us. Romano Imperio finem imposuit. Imperante enim Momyllo, quem

SEARCH

MENU NAVIGATION