Romana antiquitas dissertationibus historicocriticis illustrata. Quibus prisci scriptores emendati, dilucidatique recentes castigati, inque meliorem ordinem digesti veteres opiniones nouis fulcris firmatae propria demùm cogitata non infirmis coniectu

발행: 1689년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 로마

131쪽

I I et Missert.III. De Urbis Romarent suo tempore imminutam fuisse: at vero Halicarnasseus cum Vrbem Athenis comparauit, Athenas prout suo tempore imminutae prostabant, considerauit. His adde Thu cididem Athenarum gyro comprehcndis oetiam Murum Phalaricum, Piraeum , Longum Murum, & Munychiam Athenarum Suburbia, quae ab Athenis diuersa fuisse Pio. Iemaeus sa) indicat,cum Athenas inter mediterraneas reponit Vrbes, Piraeum vero , &Munychiam inter maritima loca recenset. Clarissime omnium Plinius sb) ait: Piraeus, ct

Phalera V. M. pass. muro recedentibus Athenis

iuncti. Vt stet ergo Halicarnasset comparatio, sicut Romam ipse neglectis Suburbiis accepit, ita Athenae sine Suburbijs capiendae sunt, quarum circuitum ex Strabone colligitur fuisse milliariorum p. circiter, quae men' sura adamussim congruit Plinii loco a nobis supra emendato , milliarium scilicet s. Quod si haec emendatio cuiquam displiceat vulgatae lectionis tenaciori, dici rursus pote rit, aut Plinium in mensura deceptum , non satis perspicue apparetibus Vrbis moenibus, ab aedificijs quippe omnino occupatis, Ut te statur Halicarnasseus: sc aut Turrium expor rectiones , & peculiares Capitolii muros in allata mensura ipsum comprehendisse. Superest Vosiij commentum , qui Urbem

132쪽

Topographia. ia III

nostram supra quam ab alijs effectum sit,am pliauit, ex Plinii textu male a se intellecto . Ait citato loco Plinius, sa) Eiusdem1pati, mensura currente a milliario in capite Romani Forieonstituto ad singulas portas egicit pass. per directum XXX. M. DCC. LXV. ad extrema vero te ctorse eum Caistris Pratoriis ab eodem milliario per vicos omnium viarum mensura colligit paulὸ amplius septuaginta millia passuum . Super quo Plinij loco mirum est quam ingentem -- chinam, dicam fortasse melius, speciosum i somnium extulerit Vossius. Cogitaui deli-ria haec cachinnis potius excipere, quam serio euertere. Verri in cum animaduerterim

Vossium a nemine hucusque, quod sciam, impugnatum , suaque cςteroqui molimina , ni vera, ingeniosa saltem esse , lubet his fabellis paulisper immorari.

Ergo fingit Vossitis b) milliarium Lapi

dem situs erat hic in capite Romani Fori non longe a tyberi, ad eumque omnes Italiae vias terminasse creditur) veluti centrum fuisse, circa quod Romqna moenia semicirculi figura percurrerent , cuius semicirculi chorda, seu potius diameter, foret tyberis , quippe qui a lapide milliario,quem centrum ipse constituerat, non longe distabat. Haemicycli hanc figuram Vrbi iamdudum a Fabio Pictore traditam ait Vositus . Semi H cir-

133쪽

Dq. Disperi. III. De Vrbis Roma circuli huius diametrum vult ipse millia passuum comprehendisse 2o. itaui a lapide milliario tamquam centro ad singulas portas, aequali interuallo, quod proprium circuli est distantia foret milliariorum Io. qui nu-mcrus erat huius imaginarij circuli semidiameter. Atque ita opinatur ipse moenia Vrbis ad decimum usque viae Ostiensis lapidem propE Ficanam excurrisse, ab opposita Vero parte usque pene Nomentum . Hypothesi hac semel firmata obuium suit Vossio triginta milliaria a Plinio asscrta explicaret et cum enim iuxta Archimedis regulas circulus habeat triplam pene ad suam diametrum proportionem , &circularis Urbis diameter a Vossio constituta sit milliariorum 2o. iam integer circulus milliaria habuisset 6α semicirculus vero 3 o. iuxta Plinii textum . Ad explicandasvero

milliaria ro. quae idem Plinius in posteriori

allati textus parte asseruerat, nouum commentum comminiscitur Vossius . a Statuit ipse quatuor passuum millibus extra moenia quaquauerson excurrisse Suburbia, itaui priori diametro milliariorum 2O. alia octo hincinde accesserint: post quam accesssionem, facto iteram calculo, ex proportione tripla circuli ad diametrum, integer circulus fuisset milliariorum S . semicirculus

134쪽

vero a. quem vult Vostius fuisse circuitum Vrbis cum Suburbiis . Cui si addatur diame. ter, seu tyberis ripa ab Ostia ad Nomentum milliariorum 28. integer conficietur Romaea cum Subiu biis undique clausae gyrus milliariorum 7O. prout asteriliti Plinius . Marie mitin hoc Vrbis incrementum ait Vossius: extitisse sub Augusto, & Nerone, non vero

sub Aureliano, ut nos dicemus infra et Reipublicae autem tempore moenia a tyberi, exit ea parte, quae Ostiam respicit,ad Anienem usque perrexisse spatio milliariorum 22. ma-ὴ gnitudini Athenarum aequali iuxta superio. rem Lipsit explicationem : ab Aniene vero, ad lyberim , ex ea parte , quae Nomentum

is respicit, muro caruisse usque. ad Augustum, i qui illum produxit,semicirculum complens. is Summas debemus ingenioso Vossio gratias, quod Vrbeminostram mirum in mo- dum amplificauerit; utinam, ut magnifice ,s ita & vere; quid enim prodest fucata amplis tudo nullis innixa fundamentis, ruinaeque it expositat Ad detegendum Vosiij errorem, satis essent ea,quibus supra ostendimus a Seri uio Tullio usque ad Aurelianum ampliatoso non fuisse Urbis muros. Accedat his Scriptorum omnium de ingenti hac magnitudine, silentium et Plinii vero genuinum sensun , mox dabo. Ad haec; tam vastae molis nullum apparere in Romano agro vestio tum,

Ida cum

135쪽

II 6 Disperi. III. De Urbis Romae cum Serviani muri longe vetustioris extent adhuc rudera. Praeterea sepulchrum Cςstii, Mausoleum Augusti, & Moles, seu sepultura Hadriani, quae utique extra Vrbem csse debuerunt, ut in Dissert. de Sepulchris dicam, satis indicant ad ea loca moenia Urbis non pertigisse: Portam Capenam, seu S. Sebastiani non vltra Almonem fluuium , hodie A quata ccio, extitisse, testatur Statius: sa) Campum Martium etiam tempore Augusti extra Vrbem fuisse clare asserit Liuius, bb alij-que et extra Urbem etiam Ianiculum ex Tuscanico bello colligitur; Etrusci enim Ianiculum occupantes, cxtra Vrbem adhiaci erant. Sed quid plura commemoro Expectentur quae dicam paulo post de Aureli ni muri amplitudine . Sensus Plinij cst, omnium viarum ductus a milliaria Columna ad Portas Vsque una collectos , milliaria 3 o. perfecisse οῦ Vi rum vero uniuersae Vrbis flexuosas mensuras, & gyros milliaria compleuisse o. Quod satis aperte Plinius ipse indicat dicens , per

vicos omnium viarum mensura colligit paulo amplius LXXM. pos. Ex quibus apparet numerum hunc non ex moenium circuitu, sed ex vicis omnium viarum a Plinio collectum . Quis enim , dum sanus sit, sibi persua-dcat in Urbe Roma , quam Strabo non delectus

136쪽

Topographia. II r ctu,sed nec est ate eonditam ait sine ulla lege,prouti loci opportunitas ferebat, tam certam, exactam a que rotunditatem statuere voluisse Plinium ,:i ut ad mathematicas leges Roma deuecta a exactas circuli ad diametrum proportiones

a valeat reddere, sicut Vossius emnxit 3 Quid a quod circularis Uossit figura , aequalisque a I milliaria columna ad Portas distantia , Urbia minime congruat oblongae potius , imo &:r irregulari, sinuosae, & laciniosae, montium i scilicet flexuris, & amfractibus se accomo-l danti Abeat ergo cum suis imaginarijs cir l culis male circinatum Vossii caput, & Ro- , mana amplitudo extra fabellarum fines stet.

4 sECTIO SECUNDA .

De Moenibus Aureliani , deinceps , ad

nostra usque tempora.

a Ircumscriptis in hunce modum Seruit a moenibus, i3sdemque a plurimorum i, iniuria vindicatis , imprς sentiarum Aurelia-ili Di murus perlustrandus est, cum dictum sui peritis sit ad hunc usque Imperatorem antiquum murum illibatum stetisse. Quapropter Operae pretium minime est, ut alias moenio- rum ampliationes Scrutum inter, atque Aurelia tum, sicut facit Panuinius, & Donatus, H 3 cola.

137쪽

rr g Disert. III. De Urbis Roma consideremus, quippe quas imaginarias Omnino esse demonstrauimus. Imperatorem Aurelianum moenia Vrbis propagasse , certo certius est plurimorrim , authoritate, quicquid effutiat Uossius nullo innixus fundamento . Tria vero circa hari Cpropagationem, sicut in muro Serub Tullii

praestitimus, inuestiganda sunt. Primo horum moenium amplitudo , secundo situs ,

tertio, an eadem cum iis, quae nunc eXtant,

fuerint, quoad gyrum in uariata. Incipiamus a postremo, sic it etiam supra obseruauimus, cum hoc sit reliquorum basis . Flauii Vopisci sa) sententia esse videtur murum AurCliani ab eo , qui nunc est , diuersum fuisse ,

cum eidem L. M. passi. circuitum attribu Tit , ea vero quae supersunt moenia vix XIIII M. aequent. Rem tamen serio considerantialiter res apparebit his rationibus. Nam Aurelianus Vrbem nouo muro cinxit, Vt Cana validiorem redderet contra hostium in sultus : tempore enim antecessoris sui Gallieni triginta tyranni Romana inuaserant: tam portentosa autem amplitudine, cui tuendae infinita propemodum militum multitudine Opus fuisset, infirmatam potius reddidisset Aurelianus. Audiatur insit per Futropius, b) qui de hoc Imperatore ait: Vrbem muris

firmioribus cinxit: nulla tam vastar ampIitudinis

138쪽

Ista nis facta mentione, quam certe , Vtpote c tra ordinarias metas, prudens historicus --

a Di me siluisset . Pendantur praeterea Sextili Aurelii verba sic de eodem inquientis et mr zmquam, qua per Gadlienum euenerant, accideriti rent, muris Urbem quamnalidissimis laxiori ambi- i tu eircumsepsit: ubi significantiori phrasi muri validitatem,quam laxitatem exaggerat. Ac cedat his,tantae amplitudinis nullum in pro- a ximis agris apparere vestigium; quod si aspicere potuissent ij Scriptores, quibus e longinquo res Romanae maiores visae sunt, ita , si aliam certe sententiam iuissent. Ad haec, P.

iii Victor colligens singularum Regionum distributive, ut cum schola loquar, sumpta- rum gyros,ait fuisse pedum a Io903. qui, iuxta Plinii regulam , passiis conficiunt 22OO. Ni ergo distributive acceptae vix milliaria 63.

Constituebant, quam summam constituent. si collective capiantur, cum ex mathemati-Ca demonstratione in quolibet circulo longe minor sit integra exterior peripheria, quam omnium figurarum circulo inscriptarum 3 Adde his , non apparere a quonam tam eximia moeniorum vastitas decurtata fuerit. Ab Aureliano enim usque ad Honorium , toto annorum 237. spatio hostiles incursio-iacs Vrbs nusquam passa est . Alaricus, ScGcnsericus moenibus pepercerunt predae solum inhiantes. A fortiori Odoacer,& Theo-

139쪽

rro Dissert. III. De Urbis Romae doricus, qui Romae solium figete decreu rant: repararunt ipsi quinimo , ut Dissert ais dictum est. Totilas muri quidem in partibus multis tantum diruit, quanta tertia pars totius e ffet, ut ait Procopius sa) sed Belli sarius eos statim restaurauit: quod vero eosdem minime angustarit, clare, nisi fallor, idem Procopius testatur de Bellisario inquiens et cumque non posset eam moenium partem , quam Totilas diruerat, breui instaurare , lapides, qui in proximo

erant, in unum coaceruatos , nullo ordine compo

nebat. Vbi notandum restaurata dici moenia non angustata. Item si lapidibus, qui in proximo erant, e ruinis scilicet superstitibus, usus fuit Bellis irius , consentaneum rationi est, ut dicamus in eodem ipsum situ muros refecisse,alias non lapides, qui in proximo erant, sed e longinquo perductos Bellifarium adhibuisse scripsisset Procopius,quem ita concludentcm audiamus et per dies I . quod muri fuerat per Totilam disturbatum reficitur . Quae ergo fuit haec angustatio, quam plerique Belli serio attribuunt, si quod muri fuerat disturbarum, tertia scilicet pars, rcfcctum cst 3 Muro enim decurtato iam non illud ipsum , quod disturbatum fuerat, tertia nimirum pars, refectum suisset. Et tandem Gregorius binprophetiam adducit almi Patris Benedicti praedicentis Romam a Gcntibus minime cx-

140쪽

zopographia. Iarterminandam, sed in semetipsa marcituram et id quod vere accidisse testatur Gregoriusadificia, inqtilens, longo senio laxata , quia ruinis crebrescentibus pro sternantur Oe. Nulla ergo imminutionis fit mentio, sed solum desolationis. Aliam adducit rationem non contemnendam Donatus sa) ab autopsia pene ipsa petitam . Circumeunti enim moenia Urbis, quq nunc extant,identitas, Ut sic dicam, eorum scum antiquis statim apparet. Incipiamus ,

inquit ipse, a Porta Flaminia hodie det Po- polo ; quam in eodem pene situ fuisse Procopius b) indicat, cum ait Vitigena Gothum ad Pontem de Miluo certe intelligit in quatuordecim stadia ab Urbe distantem accessisse: quae distantia etiam num sertiatur . Idem ex conflictu Constantini,& Maxentij ad eundem Pontem facto colligitur, de quo Eusebius ait, so Deus ipse Urannum longistime a portis extrahit: tunc ergo longissimὸ etiam , sicut nunc, Pons Miluus ab Urbe distabat. A Flaminia versus Pincianam eunti murus Obliquus apparet vulgo Muro torto, quem a Bellifarii temporibus eumdcm in modum catitisse testatur Procopius : credentibus Vero tunc Romanis eam scistiiram a B. Petro mu- Titana, nec resarcire imposterum quisquam a uses, cx eodem. Moenia Salaria: Portae ibidem

SEARCH

MENU NAVIGATION